Divinarum Institutionum
- 2.5.15.1
sed cum disputaret de cursibus siderum, quos ex ipsa rerum ac temporum congruentia intellegebat non esse fortuitos, existimauit uoluntarios esse, tamquam non possent tam disposite, tam ordinate moueri, nisi sensus illis inesset officii sui sciens.
- 2.5.16.1
o quam difficilis est ignorantibus ueritas et quam facilis scicntibus! \'si motus\' inquit \'astrorum fortuiti non sunt, nihil aliut restat nisi ut uoluntarii sint\'. immo uero ut non esse fortuitos manifestum est, ita nec uoluntarios.
- 2.5.17.1
\'quomodo igitur in conficiendis itineribus constantiam suam seruant?\' nimirum deus uniuersi artifex sic illa disposuit, sic machinatus est, ut per spatia caeli diuina et admirabili ratione decurrerent ad efficiendas succedentium sibi temporum uarieta-tes.
- 2.5.18.1
an Archimedes Sicu- !ns concauo aere similitudinem mundi ac figuram potuit machinari, in quo ita solem lunamque composuit, ut inaequales motus et caelestibus similes conuersionibus singulis quasi diebus efficerent et non modo accessus solis ac recessus uel incrementa deminutionesque lunae, uerum etiam stellarum uel! inerrantium uel uagarum dispares cursus orbis ille dum uertitur exhiberet, deus ergo illa uera non potuit machinari et efficere quae potuit sollertia hominis imitatione simulare?
- 2.5.19.1
utrumne igitur Stoicus si astrorum figuras in illo aere pictas effictasque uidisset, suo illa consilio moueri diceret ac non potius artificis ingenio? inest ergo sideribus ratio ad peragendos meatus suos apta, sed dei est illa ratio qui et fecit et regit omnia, non ipsorum siderum quae mouentur. nam si solem stare uo!
- 2.5.20.1
uisset, perpetuus utique dies esset. item si motus astra non haberent, quis dubitat sempiternam noctem futuram fuisse?
- 2.5.21.1
sed nt diei ac noctis uices essent, moueri ea uoluit et tam uarie moueri, ut non modo lucis atque tenebrarum mutuae uicissitudines fierent, quibus laboris et quietis alterna spatia constarent, sed etiam frigoris et caloris, ut diuersorum temporum uis ac potestas uel generandis uel maturandis frugibus conueniret.
- 2.5.22.1
quam sollertiam diuinae potestatis in machmandis itineribus astrorum quia philosophi non uidebant, animalia esse sidera putauerunt, tamquam pedibus et sponte, non diuina ratione procederent.
- 2.5.23.1
cur autem ilia excogitauerit deus, quis non intellegit? scilicet ne solis lumine decedente nimium caeca nox taetris atque horrentibus tenebris ingrauesceret noceretque uiuentibus. itaque et caelum simul mira uarietate distinxit et tenebras ipsas multis minutisque luminbus temperauit.
- 2.5.24.1
quanto igitur Naso prudentius quam illi qui sapieutiae studere se putant, qui sensit a deo lumina illa ut horrorem tenebrarum depellerent instituta! is eum librum quo Phaenomena. breuiter conprehendit his tribus uersibus terminauit: tot numero talique deus simulacra figura inposuit caelo perque atras sparsa tenebras clara pruinosae iussit dare lumina nocti.
- 2.5.25.1
quodsi fieri non potest ut stellae dii sint, ergo ne sol quidem ac luna dii esse possunt, quoniam luminibus astrorum non ratione differunt, sed magnitudine. quodsi hi dii non sunt, ergo ne caelum quidem in quo illa omnia continentur.
- 2.5.26.1
simili modo si terra, quam calcamus, quam subigimus et colimus ad nidum, deus non est, ne campi quidem ac montes dii erunt: si hi non sunt, ergo ne tellus quidem uniuersa deus uideri potest.
- 2.5.27.1
item si aqua, quae seruit animantibus ad usum bibendi aut lauandi, deus non est, ne fontes quidem ex quibus aqua profluit; si fontes non sunt, ne flumina quidem quae de fontibus colliguntur; si flumina quoque dii non sunt, ergo et mare quod ex fluminibus constat deus haberi non potest.
- 2.5.28.1
quodsi neque caelum neque terra neque mare, quae mundi partes sunt, dii esse possunt, ergo ne mundus quidem totus deus est, quem idem ipsi Stoici et animantem et sapientem esse contendunt et propterea deum. in quo tam inconstantes fuerunt, ut nihil ab iis dictum sit quod non ab isdem fuerit euersum.
- 2.5.29.1
sic enim argumentantur: fieri non posse ut sensu careat quod sensibilia ex se generat; mundus autem generat hominem, qui est sensu praeditus: ergo et ipsum esse sensibilem;
- 2.5.30.1
item, sine sensu esse nou posse cuius pars habeat sensum: igitur quia homo sensibilis est, etiam mundo cuius pars est homo inesse sensum.
- 2.5.31.1
propositiones quidem uerae sunt, et sensibile esse quod sensu praeditum gignat et habere sensum cuius pars sensu aucta sit, sed adsumtiones falsae quibus argumenta concludunt, quia neque mundus generat hominem neque homo mundi pars est. nam hominem a principio idem deus fecit qui et mundum, et non est pars mundi homo sicut corporis membrum:
- 2.5.32.1
potest enim mundus esse sine homine sicut urbs et domus. atquin ut domus unius hominis habitaculum est et urbs unius populi, sic et mundus domicilium est totius generis humani: et aliut est quod incolitur- , aliut quod incolit.
- 2.5.33.1
sed illi dum student id quod falso susceperant confirmare, et sensibilem esse mundum et deum, non uiderunt argumentorum suorum consequentia.
- 2.5.34.1
nam si mundi pars est homo et sensibilis est mundus, quia homo sentit, ergo quia mortalis est homo, mortalis sit et mundus necesse est nec tantum mortalis, sed et omnibus morbis passionibusque subiectus.
- 2.5.35.1
et e contrario si deus est mundus et partes eius utique inmortales sunt, ergo et homo deus est, quia pars est ut dicitis mundi. si homo, ergo et iumenta et pecudes et cetera genera bestiarum et auium et piscium, quoniam et illa eodem modo sentiunt et mundi partes sunt.
- 2.5.36.1
at hoc tolerabile est; nam et haec colunt Aegyptii. sed res eo peruenit ut et ranae et culices et formicae dii esse uideantur, quia et ipsis inest sensus et ex parte mundi sunt. ita semper argumenta ex falso petita ineptos et absurdos exitus habent.
- 2.5.37.1
quid quod idem ipsi aiunt deorum et hominum causa mundum esse constructum quasi communem domum? ergo mundus nec deus est nec animans, si constructus est: animans enim non construitur, sed nascitur, et si est aedificatus, sic utique tamquam domus, tamquam nauis. est ergo aliquis artifex mundi deus et seorsum erit mundus qui factus est, seorsum ille qui fecit.
- 2.5.38.1
iam illut quam repugnans et absurdum, quod cum caelestes ignes ceteraque mundi elementa deos esse adfirment, idem mundum ipsum deum dicunt! quomodo potest ex multorum deorum aceruo unus deus confici?
- 2.5.39.1
si astra dii sunt, mundus ergo non deus, sed domicilium deorum est. si uero mundus deus est, ergo illa omnia quae sunt in eo non dii sunt, sed dei membra, quae utique sola dei nomen accipere non possunt.. nec enim recte quis dixerit membra.
- 2.5.40.1
hominis unius multos homines esse. sed tamen non est similis comparatio animalis et mundi. animal enim quia sensu praeditum est, etiam membra eius habent sensum nec nisi a corpore diuulsa brutescunt. cuius igitur rei similitudinem gerit mundus?
- 2.5.41.1
nimirum ipsi docent, cum factum esse non diffitentur, ut esset diis et hominibus quasi communis domus. si ergo est constructus ut domus, nec ipse deus est nec elementa, quae sunt partes eius, quia neque domus habere dominium sui potest neque illa de quibus domus constat.
- 2.5.42.1
non tantum igitur ucritate, sed etiam uerbis suis reuincuntur. sicut enim domus in usum habitandi facta per se nihil sentit dominoque subiecta est, qui eam fecit aut incolit, ita mundus per se nihil sentiens factori deo subiacet, qui eum in usum sui fecit.
- 2.6.1.1
Duplici ergo ratione peccatur ab insipientibus, primum quod elementa id est dei opera deo praeferunt, deinde quod elementorum ipsorum figuras humana specie conprehensas colunt. nam solis lunaeque simulacra.
- 2.6.2.1
humanum lu modum formant, item ignis et terrae et maris, quae illi Vulcanum Vestam Neptunum uocant, nec elementis ipsis in aperto litant. tanta homines imaginum cupiditas tenet, ut iam uiliora ducantur illa quae uera sunt: auro scilicet et gemmis et ebore delectantur.
- 2.6.3.1
horum pulchritudo ac nitor praestringit oculos nec ullam religionem putant ubicumque illa non fulserint. itaque sub obtentu deorum auaritia et cupiditas colitur. credunt enim deos amare quidquid ipsi concupiscunt, quidquid est propter quod furta et homicidia et latrocinia cottidie saeuiunt, propter quod bella per totum orbem populos urbesque subuertunt.
- 2.6.4.1
consecrant ergo diis manubias et rapinas suas, quos certe necesse est inbecillos esse ac summae uirtutis expertes, si subiecti sunt cupiditatibus.
- 2.6.5.1
cur enim caelestes eos putemus, si desiderant aliquid de terra, uel beatos, si aliqua re indigent., uel incorruptos, si uoluptati habent ea in quibus adpetendis cupiditas hominum non inmerito damnatur?
- 2.6.6.1
ueniuut igitur ad deos non tam religionis gratia, quae nulla potest esse in rebus male partis et corruptibilibus, quam ut aurum oculis hauriant, nitorem leuigati marmoris aut eboris aspiciant, ut insignes lapillis et coloribus uestes uel distincta gemmis fulgentibus pocula insatiabili contemplatione contrectent. et quanto fuerint ornatiora templa et pulchriora simulacra, tanto plus maiestatis habere creduntur: adeo religio eorum nihil est aliut quam quod cupiditas humana miratur.
- 2.6.7.1
hae sunt religiones, quas sibi a maioribus suis tra<ditas pertinacissime tueri ac defendere perseuerant, uec considerant quales sint, sed ex hoc ueras ac probatas esse confidunt, quod eas ueteres tradiderunt, tantaque est auctoritas uetustatis, ut inquirere in eam scelus esse ducatur. itaque creditur ei passim tamquam cognitae ueritati.
- 2.6.8.1
denique aput Ciceronem sic dicit Cotta Lucilio: habes, Balbe, quid Cotta, quid pontifex sentiat. fac nunc ego intellegam quid tu sentias: a te enim philosopho rationem religionis accipere debeo, maioribus autem nostris etiam nulla ratione reddita. credere.
- 2.6.9.1
si credis, cur ergo rationem requiris, quae potest efficere ne credas? sin rationem quaerendam putas, ergo non credis: ideo enim quaeris, ut eam sequare, cum inueneris.
- 2.6.10.1
docet ecce tc ratio nou esse ueras deorum religiones: quid facies? maioresne potius an rationem sequeris, quae quidem tibi non ab alio insinuata, sed a te ipso inuenta et elata est, cum omnes religiones radicitus eruisti?
- 2.6.11.1
si rationem mauis, discedere te necesse est ab institutis ct auctoritate maiorum, quoniam id solum rectum est quod ratio praescribit: si autem pietas maiores sequi suadet., fatere igitur et illos stultos fuisse, qui excogitatis contra rationem religionibus seruierunt, et te ineptum, qui id colas quod falsum esse conuiceris.
- 2.6.12.1
sed tamen quoniam nobis tanto opere maiorum nomen opponitur, uideamus tandem qui fuerint. maiores illi, a quorum auctoritate discedi nefas ducitur.
- 2.6.13.1
Romulus urbem conditurus pastores inter quos adoleuerat conuocauit cumque is numerus condendae urbi parum idoneus uideretur, constituit asylum. eo passim confugerunt ex finitimis locis pessimi quique sine ullo condicionis discrimine.
- 2.6.14.1
ita conflauit ex his omnibus populum legitque in senatum eos qui aetate anteibant et patres appellauit, quorum consilio gereret omnia. de quo senatu Propertius elegiarum scriptor haec loquitur: bucina cogebat priscos ad uerba Quirites, centum illi in prato saepe senatus erat. curia, praetexto nunc quae nitet alta senatu, pellitos habuit, rustica corda, patres.
- 2.6.15.1
hi sunt patres quorum decretis eruditi ac prudentes uiri deuotissime seruiant, idque uerum atque inmutabile omnis posteritas iudicet quod centum pelliti senes statutum esse uoluerunt: quos tamen, ut in primo libro dictum est, Pompilius inlexit, ut uera esse crederent sacra quae ipse tradebat.
- 2.6.16.1
est uero quod illorum auctoritas tanti habeatur a posteris, quos nemo cum uiuerent neque summus neque infimus adfinitate dignos iudicauit.
- 2.7.1.1
Quare oportet in ea re maxime in qua uitae ratio uersatur, sibi quemque confidere suoque iudicio ac propriis sensibus niti ad muestiga-ndam et perpendendam ueritatem, quam credentem alienis erroribus decipi tamquam ipsum rationis expertem.
- 2.7.2.1
dedit ommbus deus pro uirili portione sapientiam, ut et inaudita inuestigare possent et audita perpendere. nec quia nos illi temporibus antecesserunt, sapientia quoque antecesserant, quae si omnibus aequaliter datur, occupari ab antecedentibus non potest.
- 2.7.3.1
iniibabUis est tamquam lux et claritas solis, quia ut sol oculorum sic sapientia lumen est cordis humani.
- 2.7.4.1
quare cum sapere id est ueritatem quaerere omnibus sit innatum, sapientiam sibi adimunt qui sine ullo iudicio inuenta maiorum probant et ab aliis pecudum more ducuntur.
- 2.7.5.1
sed hoc fallit, quod maiorum nomine posito non putant fiprt posse ut aut ipsi plus sapiant, quia minores uocantur, aut illi desipuerint, quia maiores nominantur.
- 2.7.6.1
quid ergo inpedit quin ab ipsis sumamus exemplum, ut quomodo illi quae falsa inuenerant posteris tradiderunt, sic nos qui uerum inuenimus posteris meliora tradamus?
- 2.7.7.1
Superest ingens quaestio, cuius disputatio non ab ingenio, \' sed a scientia uenit: quae pluribus explicanda erit, ne quid omnino dubium relinquatur. nam fortasse aliquis ad illa confugiat, quae a multis et non dubiis traduntur auctoribus, eos ipsos quos docuimus deos non esse, maiestatem suam persaepe ostendisse et prodigiis et somniis et auguriis et oraculis.
- 2.7.8.1
et sane mu!tA enumerari possunt digna miraculo, in primis illut, quod Attus Na-uius.summus augur cum Tarquinium Priscum moneret, ut nihil noui facere inciperet, nisi prius esset inauguratus, eique rex artis eius eleuans fidem diceret ut consultis auibus renuntiaret sibi, utrumne fieri posset id quod ipse animo concepisset, adfirmaretque Nauius posse, \'cape igitur* inquit \'hanc cotem eamque nouacula dissice\'. at ille incunctanter accepit ac secuit.
- 2.7.9.1
deinde illut, quod Castor et Pollux bello Latino aput lacum Iuturnae uisi sunt equorum sudorem abluentes, cum aedes eorum quae iuncta fonti erat sua sponte patuisset.
- 2.7.10.1
idem bello Macedonico equis albis insidentes Publio Vatieno Romam nocte uenienti se obtulisse dicuntur nuntiantes eo die regem Persen uictum atque captum: quod paucis post diebus litterae Pauli uerum fuisse docuerunt.
- 2.7.11.1
illut etiam mirabile, quod simulacrum Fortunae Muliebris non semel locutum esse traditur, item Iunonis Monetae, cum captis Veiis unus ex militibus ad eam transferendam missus iocabundus ac ludens interrogaret utrumne Romam migrare uellet, uelle respondit.
- 2.7.12.1
Claudia quoque proponitur in exemplum miraculi. nam cum ex libris Sibyllinis Idaea mater esset accita. et in uado Tiberini fluminis nauis qua uehebatur haesisset nec ulla ui commoueretur, Claudiam ferunt, quae semper inpudica esset habita ob nimios corporis cultus, deam submissis genibus orasse, ut si se castam iudicaret, suum cingulum sequeretur: ita nauem, quae ab omni iuuentute non ualuit commoueri, ab una muliere esse commotam.
- 2.7.13.1
illut aeque mirum, quod !up saeuiente Aesculapius Epidauro accitus urbem Romam diuturna pestilentia.
- 2.7.14.1
liberasse perhibetur. sacrilegi quoque numerari possunt, quorum praesentibus poenis iniuriam suam dii uindicasse creduntur.
- 2.7.15.1
Appius Claudius censor cum ad seruos publicos sacra Herculis transtulisset, luminibus orbatus est et Potitiorum gens, quae prodidit, intra unius anni tempus extincta est.
- 2.7.16.1
item censor Fuluius cum ei Iunonis Laciniae templo marmoreas tegulas abstulisset, quibus aedem Fortunae Equestris quam Romae fecerat tegeret, et mente captus est et amissis duobus filiis in Illyrico militantibus summo animi maerore consumptus est.
- 2.7.17.1
praefectus diam Marci Antonii Turullius cum aput Coos euerso Aesculapii luco classem fecisset, eodem postea loco a militibus Caesaris interfectus est.
- 2.7.18.1
his exemplis adiungitur Pyrrhus, qui sublata cx thensauro Proserpinae Locrensis pecunia naufragium fecit ac uicinis deae litoribus inlisus est, ut nihil praeter eam pecuniam incolume reperiretur.
- 2.7.19.1
Ceres quoque Milesia multum sibi aput homines uenerationis adiecit. nam cum ab Alexandro capta ciuitas esset ac milites ad eam spoliandam inrupissent, oculos omnium repente obiectus fulgor exstinxit.
- 2.7.20.1
rppehuntur etiam somnia quae uim deorum uideantur ostendere. Tiberio namque Atinio homini plebeio per quietem obuersatus esse Iuppiter dicitur et praecepisse, ut consulibus et senatui nuntiaret ludis Circensibus proximis praesultorem sibi displicuisse, quod Autronius Maximus quidam uerberatum seruum sub furca medio circo ad supplicium duxerat, ideoque ludos instaurari oportere:
- 2.7.21.1
quod cum ille neclexisset, eodem die filium perdidisse, ipse autem graui morbo esse correptus; et cum rursus eandem imaginem cerneret quaerentem satisne poenarum pro neclecto imperio pependisset, lectica delatus ad consules et omni re m senatu exposita recepisse corporis firmitatem suisque pedibus domum redisse.
- 2.7.22.1
illut quoque somnium non minoris admirationis fuit quo Caesar Augustus dicitur esse seruatus. nam cum bello ciuili Brutiano inplicitus graui morbo abstinere proelio statuisset, medico eius Artorio Mineruae species obuersata est monens, ne propter corporis inbecillitatem castris se Caesar contineret. itaque in aciem lectica perlatus est et eodem die a Bruto castra.
- 2.7.23.1
capta sunt. multa practerea. possunt similia exempla proferri, sed uereor ne si fuero in propositione rerum contrariarum diutius inmoratus, aut oblitus esse propositi uidear aut crimen loquacitatis incurram.
- 2.8.1.1
Exponam igitur istorum omnium rationem, quo facilius . res difficiles et obscurae intellegantur, et has omnes simulati numinis praestrigias reuelabo, quibus inducti homines a ueritatis uia longius recesserunt.
- 2.8.2.1
sed repetam longe altius, ut si quis ad legendum ueri expers et ignarus accesserit, instruatur atque intellegat quod tandem sit caput horum et causa malorum, et lumine accepto suos ac totius generis humani perspiciat errores.
- 2.8.3.1
cum esset deus ad eicogitandum prouidentissimus, ad faciendum sollertissimus, antequam ordiretur hoc opus mundi, quoniam pleni et consummati boni fons in ipso erat, sicut est semper, ut ab eo bonum tamquam riuus oreretur longeque proflueret, produxit similem sui spiritum, qui esset uirtutibus patris dei praeditus. quomodo autem id uoluerit, in quarto libro docere conabimur.
- 2.8.4.1
deinde fecit alterom, in quo indoles diuinae stirpis non permansit. itaque suapte inuidia. tamquam ueneno infectus est et ex bono ad malum transcendit suoque arbitrio, quod illi a deo liberum fuerat datum, contrarium sibi nomen a.dsciuit.
- 2.8.5.1
unde apparet cunctorum malorum fontem esse liuorem. inuidit enim illi antecessori suo, qui deo patri perseuerando cum probatus tum etiam carus est.
- 2.8.6.1
hunc ergo ei bono per se malum enectum Graeci διβολον appellant, nos criminatorem uocamus, quod crimina in quae ipse inlicit ad deum deferat.
- 2.8.7.1
exorsus igitur deas fabricam mundi illum primum et maximum filium praefecit operi uniuerso eoque simul et consiliatore usus est et artifice in excogitandis ordinandis perficiendisque rebus, quoniam is et prouidentia et ratione et potestate perfectus est; de quo nunc parcius, quod alio loco et uirtus eius et nomen et ratio enarranda nobis erit.
- 2.8.8.1
nemo quaerat ei quibus ista materiis tam magna, tam mirifica opera deus fecerit: omnia enim fecit ei nihilo. nec audiendi sunt poetae, qui aiunt chaos in principio fuisse, id est confusionem rerum atque elementorum, postea uero deum diremisse omnem illam congeriem singulisque rebus ex confuso aceruo separatis in ordinemque discriptis instruxisse mundum pariter et ornasse.
- 2.8.9.1
quibus facile est respondere potestatem dei non intellegentibus, quem credant nihil efficere posse nisi ex materia. subiacente ac parata.: m quo errore etiam philosophi fuerunt.
- 2.8.10.1
nam Cicero de natura deorum disputans ait sic: primum igitur non est proba-. bile eam materiam rerum unde omnia. orta. sunt esse diuina prouidentia effectam, sed et habere etha-buisse uim et naturam suam.
- 2.8.11.1
ut igitur faber cum quid aedificaturus est, non ipse facit materiam, sed utitur ea quae sit parata, fictorque item cera, sic isti prouidentiae diuinae materiam praesto esse oportuit, non quam ipsa faceret, sed quam haberet paratam. quodsi materia non est a deo facta, ne terra quidem et aqua et aer et ignis a deo factus est.
- 2.8.12.1
o quam multa sunt uitia in his decem uersibus! primum quod is qui in aliis disputationibus et libris fere omnibus pronidentia-e fuerit adsertor et qui acerrimis argumentis inpugnauerit eos qui prouidentiam non esse dixerunt, idem nunc quasi proditor aliquis aut trans fuga prouidentiam conatus est tollere.
- 2.8.13.1
in quo si contra dicere uelis, nec cogitatione opus est nec labore: sua illi dicta recitanda sunt; nec enim poterit ab ullo Cicero quam a Cicerone uehementius refutari.
- 2.8.14.1
sed concedamus hoc mori et instituto Academicorum, ut liceat hominibus ualde liberis dicere ac sentire quae uelint: sententias ipsas consideremus. non est inquit probabile materiam rerum a deo factam. quibus hoc argumentis doces?
- 2.8.15.1
nihil enim dixisti quare hoc non sit proba-bile.
- 2.8.16.1
itaque mihi e contrario uel maxime probabile uidetur, nec tamen temere uidetur, cogitanti plus esse aliquid in deo, quem profecto ad inbecillitatem hominis redigis, cui nihil aliut quam opificium concedis.
- 2.8.17.1
quo igitur ab homine diuina illa uis differet, si ut homo sic etiam deus ope indiget aliena? indiget autem, si nihil moliri potest, nisi a.b altero illi materia, ministretur. quod si fit, inperfectae utique uirtutis est, et erit iam potentior iudicandus materiae institutor. quo ergo nomine appellabitur qui potentia deum uincit?
- 2.8.18.1
siquidem maius est propria facere quam aliena disponere.
- 2.8.19.1
si autem fieri non potest ut sit potentius deo quicquam, quem necesse est perfectae esse uirtutis potestatis rationis, idem igitur materiae fictor est qui et rerum ex materia constantium. neque enim deo non faciente et inuito esse aliquid aut potuit aut debuit.
- 2.8.20.1
sed probabile est inquit materiam rerum (et) habere et habuisse uim et naturam suam. quam uim potuit habere nullo dante, quam naturam nullo generante? si habuit uim, ab aliquo eam sumpsit. a quo autem sumere nisi a deo potuit?
- 2.8.21.1
si habuit naturam, quae utique a nascendo dicitur, nata est. a quo autem nisi a deo potuit procreari? natura enim, qua dicitis orta esse omnia, si consilium non habet, efficere nihil potest: si autem generandi et faciendi potens est, habet ergo consilium et propterea deus sit
- 2.8.22.1
necesse est, nec alio nomine appellari potest ea uis, in qua inest et prouidentia excogitandi et sollertia potestasque faciendi.
- 2.8.23.1
melius igitur Seneca omnium Stoicorum acutissimus, qui uidit nihil aliut esse naturam quam deum. ergo inquit deum non laudabimus, cui naturalis est uirtus? nec enim illam didicit ex ullo. immo laudabimus. quamuis enim na.turalis illi sit, sibi illam dedit, quoniam deus ipse natura est.
- 2.8.24.1
cum igitur ortum rerum tribuis naturae ac detrahis deo, in eodem luto haesitans uersura soluis, Geta. a quo enim fieri negas, ab eodem plane fieri mutato nomine confiteris.
- 2.8.25.1
sequitur ineptissima comparatio. ut faber inquit cum quid aedificaturus est, non ipse facit materiam, sed utitur ea quae sit parata, fictorque item cera, sic isti prouidentiae diuinae materiam praesto esse oportuit, non quam ipsa faceret, sed quam haberet paratam.
- 2.8.26.1
immo uero non oportuit: erit enim deus minoris potestatis, si ex parato facit; quod est hominis. faber sine ligno nihil aedificabit, quia lignum ipsum facere non potest; non posse autem inbecillitatis humanae est.
- 2.8.27.1
deus uero facit sibi ipse materiam, quia potest: posse enim dei est; nam si non potest, deus non est.
- 2.8.28.1
homo facit ex eo quod est, quia per mortalitatem inbecillus est, per inbecillitatem definitae ac modicae potestatis; deus autem facit ex eo quod non est, quia per aeternitatem fortis est, per fortitudinem potestatis inmensae, quae fine ac modo careat sicut uita factoris.
- 2.8.29.1
quid ergo miram si facturus mundum deus prius materiam de qua faceret praeparauit et praeparauit ei eo quod non erat? quia nefas est deum aliunde aliquid mutuari, cum ex ipso uel in ipso sint omnia.
- 2.8.30.1
nam si est aliquid ante illum, si factum est quicquam non ab ipso, iam potestatem dei et nomen amittet. M enim materia numquam facta est sicut deus, qui ex materia fecit hunc mundum.
- 2.8.31.1
duo igitur constituuntur aeterna et quidem inter se contraria, quod fieri sine discordia et pernicie non potest; conlidant enim necesse est ea quorum uis ac ratio diuersa. est. sic utraque aeterna esse non poterunt, si repugnant, quia superare alterum necesse est.
- 2.8.32.1
ergo fieri non potest quin aeterni natura sit simplex, ut inde omnia uelut ex fonte descenderint. itaque aut deus ex materia ortus est aut materia ex deo. quid horum sit uerius facile est intellegi. ex his enim duobus alterum sensibile est, alterum caret sensu.
- 2.8.33.1
potestas faciendi aliquid non potest esse nisi in eo quod sentit, quod sapit, quod cogitat, quod mouetur.
← Previous · Next → — showing 601–700 of 3,283
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0171.stoa009.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.