Divinarum Institutionum
- 2.2.1.1
Quae igitur amentia est aut ea fingere quae ipsi postmodum timeant aut timere quae finxerint? \'non ipsa\' inquiunt \'timemus, sed eos ad quorum imaginem ficta et quorum nominibus consecrata sunt.\' nempe ideo timetis, quod eos in caelo esse arbitramini: neque enim, si dii sunt, aliter fieri potest.
- 2.2.2.1
cur igitur oculos non in caelum tollitis et aduocatis eorum nominibus in aperto sacrificia celebratis? cur ad parietes et ligna et lapides potissimum quam illo spectetis, ubi eos esse credatis? quid sibi templa, quid arae uolunt, quid denique ipsa simulacra, quae aut mortuorum aut absentium monumenta sunt?
- 2.2.3.1
nam omnino fingendarum similitudinum ratio idcirco ab hominibus inuenta est, ut posset eorum memoria retineri qui uel morte subtracti uel absentia fuerant separati.
- 2.2.4.1
deos igitur in quorum numero reponemus? si in mortuorum, quis tam stultus ut colat? si in absentium, colendi ergo non sunt, si nec uident quae facimus nec audiunt quae precamur.
- 2.2.5.1
si autem dii absentes esse non possunt, qui quoniam diuini sunt, in quacumque parte mundi fuerint, uident et audiunt uniuersa, superuacua sunt ergo simulacra illis ubique praesentibus, cum satis sit audientium nomina precibus aduocare.
- 2.2.6.1
at enim praesentes non nisi ad imagines suas adsunt. ita plane: quemadmodum uulgus existimat mortuorum animas circa tumulos et corporum suorum reliquias oberrare.
- 2.2.7.1
set tamen postquam deus ille praesto esse coepit, iam simulacro eius opus non est. quaero enim, si quis imaginem hominis peregre constituti contempletur saepius, ut ex ea solacium capiat absentis, num idem sanus esse uideatur, si eo reuerso atque praesente in contemplanda imagine perseueret eaque potius quam ipsius hominis aspectu frui uelit?
- 2.2.8.1
minime profecto. et tamen hominis imago necessaria tum uidetur, cum procul abest, superuacua futura, cum praesto est, dei autem, cuius numen ac spiritus ubique diffusus abesse numquam potest, semper utique superuacua est.
- 2.2.9.1
sed uerentur ne omnis illorum religio inanis sit et uana, si nihil in praesenti uideant quod adorent, et ideo simulacra constituunt, quae quia mortuorum sunt imagines, similia sunt mortuis: omni enim sensu carent.
- 2.2.10.1
dei autem m aeternum umentis uiuum et sensibile debet esse simulacrum. quod si a similitudine id nomen accepit, qui possunt ista simulacra deo similia iudicari quae nec sentiunt nec mouentur? itaque simulacrum dei non illut est quod, digitis hominis ex lapide aut aere aliaue materia fabricatur, sed ipse homo, quoniam et sentit et mouetur et multas magnasque actiones habet.
- 2.2.11.1
nec intellegunt homines ineptissimi quod, si sentire simulacra et moueri possent, ultro adoratura hominem fuissent a quo sunt expolita: quae essent aut incultus et horridus lapis ant materia informis ac rudis, nisi fuissent ab homine formata.
- 2.2.12.1
homo igitur illorum quasi parens putandus est, per cuius manus nata sunt, per quem figuram speciem pulchritudinem habere coeperunt, et ideo melior qui fecit quam illa quae facta sunt.
- 2.2.13.1
et tamen factorem ipsum nemo suspicit aut ueretur: quae fecit timent, tamquam possit plus esse in opere quam in opifice.
- 2.2.14.1
recte igitur Seneca in libris moralibus simulacra inquit deorum uenerantur, illis supplicant genu posito, illa adorant, illis per totum adsident diem aut adstant, illis stipem iaciunt, uictimas caedunt: et cum haec tanto opere suspiciant, fabros qui illa fecere contemnunt.
- 2.2.15.1
quid inter se tam contrarium quam statuarium despicere, statuam adorare et eum ne in conuictum quidem admittere qui tibi deos faciat? quam ergo uim, quam potestatem habere possunt, cum ipse qui fecit illa non habeat? sed ne haec quidem dare iis potuit quae habebat, uidere audire loqui moueri.
- 2.2.16.1
quisquamne igitur tam ineptus est, ut putet aliquid esse in simulacro dei, in quo ne hominis quidem quicquam est praeter umbram ? sed haec nemo considerat: infecti sunt enim persuasione (uana) ac mentes eorum penitus sucum stultitiae perbiberunt.
- 2.2.17.1
adorant ergo insensibilia qui sentiunt, inrationabilia qui sapiunt, exanima qui uiuunt, terrena qui oriuntur a caelo.
- 2.2.18.1
iuuat igitur uelut in aliqua sublimi specula constitutum, unde uniuersi exaudire possint, Persianum illud proclamare : o curuae in terris animae et caelestium inanes! caelum potius intuemini, ad cuius spectaculum uos excitauit ille artifex uester deus.
- 2.2.19.1
ille uobis sublimem uultum dedit, uos in terram curuamini, uos altas mentes et ad parentem suum cum corporibus suis erectas ad inferiora deprimitis tamquam uos paeniteat non quadrupedes esse natos.
- 2.2.20.1
tas non est caeleste animal cum terrenis in terramque uergentibus coaequari. quid uos beneficiis caelestibus orbatis pronique in humum uestra sponte procumbitis? humi enim miseri uolutamini, cum deorsum quaeritis quod in sublimi quaerere debuistis.
- 2.2.21.1
nam ista mortalium digitorum ludicra et fragilia figmenta ex quolibet materiae genere formata quid aliut sunt nisi terra ex qua nata sunt?
- 2.2.22.1
quid ergo rebus inferioribus subiacetis? quid capitibus uestris terram superponitis? cum enim uos terrae submittitis humilioresque facitis, ipsi uos ultro ad inferos mergitis ad mortemque damnatis, quia nihil est inferius et humilius terra nisi mors et inferi.
- 2.2.23.1
quae si effugere uelletis, subiectam pedibus uestris terram contemneretis corporis statu saluo, quod idcirco rectum accepistis, quo oculos atque mentem cum eo qui fecit conferre possetis.
- 2.2.24.1
contemnere autem et calcare terram nihil aliut est quam simulacra non adorare, quia de terra ficta sunt, item diuitias non concupiscere, uoluptates corporis spernere, quia opes et corpus ipsum cuius hospitio utimur terra est. uiuum colite, ut uiuatis: moriatur enim necesse est qui se suamque animam mortuis adiudicauit.
- 2.3.1.1
Sed quid prodest ad uulgus et ad homines inperitos hoc modo contionari, cum uideamus etiam doctos ac prudentes uiros, cum religionum intellegant uanitatem, nihilo minus tamen in iis ipsis quae damnant colendis nescio qua prauitate perstare? intellegebat Cicero falsa esse quae homines adorarent.
- 2.3.2.1
nam cum multa dixisset quae ad euersionem religionum ualerent, ait tamen non esse illa uulgo disputanda, ne susceptas publice religiones disputatio talis extinguat.
- 2.3.3.1
quid eo facias, qui cum errare se sentiat, ultro ipse in lapides inpingat, ut populus omnis offendat, ipsi sibi oculos eruat, ut omnes caeci sint? qui nec de aliis bene mereatur quos patitur errare nec de se ipso qui alienis accedit erroribus nec utitur tandem sapientiae suae bono, ut factis impleat quod mente percepit, sed prudens et sciens pedem laqueo inserit, ut simul cum ceteris quos liberare ut prudentior debuit et ipse capiatur.
- 2.3.4.1
quin potius si quid tibi, Cicero, uirtutis est, experire populum sapientem. digna res est ubi omnes eloquentiae tuae non enim uerendum est ne te in tam bona causa deficiat oratio, qui saepe etiam malas copiose ac fortiter defendisti.
- 2.3.5.1
sed nimirum Socratis carcerem times ideoque patrocinium ueritatis suscipere non audes. at mortem ut sapiens contemnere debuisti, et erat multo pulchrius ut ob benedicta potius quam ob maledicta morerere, nec plus tibi laudis Philippicae adferre potuerunt quam discussus error geueris humani et mentes hominum ad sanitatem tua disputatione reuocatae.
- 2.3.6.1
sed concedamus timiditati, quae in sapiente esse non debet: quid ergo ipse in eodem uersaris errore? uideo te terrena et manu facta uenerari: uana esse intellegis et tamen eadem facis quae faciunt ii quos ipse stultissimos confiteris.
- 2.3.7.1
quid igitur profuit uidisse te ueritatem, quam nec defensurus esses nec secuturus? sed libenter errant etiam ii qui errare se sentiunt: quanto magis uulgus indoctum, quod pompis inanibus gaudet animisque puerilibus spectat omnia, oblectatur friuolis et specie simulacrorum capitur nec ponderare secum unam quamque rem potest, ut intellegat nihil colendum esse quod oculis mortalibus cernitur, quia mortale sit necesse est!
- 2.3.8.1
nec mirandum est si deum non uideat, cum ipsi ne hominem quidem uideant quem uidere se credunt. hoc enim quod oculis subiectum est non homo, sed hominis receptaculum est: cuius qualitas et figura non ex liniamentis uasculi quo continetur, sed ex factis ac moribus peruidetur.
- 2.3.9.1
qui ergo colunt simulacra, corpora sunt hominibus carentia, quia se corporalibus dediderunt nec uident plus aliquid mente quam corpore, cum sit animi officium ea subtilius cernere quae acies corporalis non potest intueri.
- 2.3.10.1
quos homines idem ille philosophus ac poeta grauiter accusat tamquam humiles et abiectos, qui contra naturae suae rationem ad ueneranda se terrena prosternant. ait enim: et faciunt animos humiles formidine diuum depressosque premunt ad terram. aliut quidem ille cum haec diceret, sentiebat, nihil utique colendum esse, quoniam dii humana non curent.
- 2.3.11.1
denique alio loco religiones et cultus deorum inane esse officium confitetur: nec pietas ulla est uelatum saepe uideri uertere se ad lapidem atque omnis accedere ad aras et procumbere humi prostratum et pandere palmas ante deum delubra nec aras sanguine multo spargere quadrupedum nec uotis nectere uota. quae profecto si cassa sunt, non oportet sublimes et excelsos animos auocari atque in terram premi, sed nihil aliut quam caelestia cogitare.
- 2.3.12.1
inpugnatae sunt ergo a prudentioribus falsae religiones, quia sentiebant esse falsas, sed non est inducta uera, quia qualis aut ubi esset ignorabant.
- 2.3.13.1
itaque sic habuerunt tamquam nulla esset omnino, quia ueram non poterant inuenire, et eo modo inciderunt in errorem multo maiorem quam illi qui falsam tenebant.
- 2.3.14.1
nam isti fragilium cultores quamuis sint inepti, quia caelestia constituunt in rebus corruptibilibus atque terrenis, aliquid tamen sapientiae retinent et habere ueniam possunt, qui summum hominis officium etsi non re ipsa, tamen proposito tenent, siquidem hominum atque mutorum uel solum uel certe maximum in religione discrimen est.
- 2.3.15.1
hi uero quanto fuerunt sapientiores, quod intellexerunt falsae religionis errorem, tanto sunt facti stultiores, quod esse aliquam ueram non putauerunt.
- 2.3.16.1
itaque quoniam facilius cst de alienis iudicare quam de suis, dum aliorum praecipitium uident, non prospexerunt quid ante pedes suos esset.
- 2.3.17.1
in utraque igitur parte et summa stultitia inuenitur et odor quidam sapientiae, ut possis dubitare quos dicas potissimum stultiores, illosne qui falsam religionem suscipiunt an eos qui nullam.
- 2.3.18.1
sed ut dixi uenia coucedi potest inperitis et qui se sapientes non esse fateantur: iis uero non potest, qui sapientiam professi stultitiam potius exhibent.
- 2.3.19.1
non sum equidem tam iniquus, ut eos putem diuinare debuisse ut ueritatem per se ipsos inuenirent, quod ego fieri non posse confitear, sed hoc ab iis exigo quod ratione ipsa praestare potuerunt.
- 2.3.20.1
facerent enim prudentius, si et intellegerent esse aliquam ueram religionem et falsis inpugnatis aperte pronuntiarent eam quae uera esset ab hominibus non teneri. sed mouerit eos fortasse illut, quod si qua esset uera religio, exereret se ac uindicaret nec pateretur esse aliut quicquam.
- 2.3.21.1
uidere enim nullo modo poterant quare aut a quo et quemadmodum religio uera opprimeretur, quod est diuini sacramenti et caelestis arcani: id uero nisi doceatur, aliquis scire nullo pacto potest. summa rei haec est.
- 2.3.22.1
mperiti et iusipieutes falsas reiigioucs pro ueris habent, quia neque ueram sciunt neque falsam intellegunt, prudentiores autem quia ueram nesciunt, aut in his quas falsas esse intellegunt perseuerant, ut aliquid tenere uideantur, aut omnino nihil colunt, ne incidant in errorem, cum id ipsum maximi sit erroris, uitam pecudum sub figura hominis imitari.
- 2.3.23.1
falsum uero intellegere est quidem sapientiae, sed humanae, ultra hunc gradum procedi ab homine non potest, itaque multi philosophorum religiones ut docui sustulerunt: uerum autem scire diuinae sapientiae est; homo autem per se ipsum peruenire ad hanc scientiam non potest, nisi doceatur a deo.
- 2.3.24.1
ita philosophi quod summum fuit humauae sapicntiae adsecuti sunt, ut intellegerent quid non sit: illud adsequi nequiuerunt, ut dicerent quid sit. nota Ciceronis uox est: utinam tam facile uera inuenire possem quam falsa conuincere.
- 2.3.25.1
quod quia uires humanae condicioiiis excedit, eius officii facultas nobis adtributa est, quibus tradidit deus scientiam ueritatis. cui explicandae quattuor posteriores libri seruient: nunc interim falsa ut coepimus detegamus.
- 2.4.1.1
Quid igitur maiestatis possunt habere simulacra, quae fuerunt in homunculi potestate uel ut aliud fierent uel ut omnino ne fierent? idcirco aput Horatium Priapus ita loquitur: olim truncus eram ficulnus, inutile lignum cam faber incertus scamnum faceretne Priapum, maluit esse deum. deus inde ego, furum auiumque maxima formido.
- 2.4.2.1
quis non sit hoc tanto custode securus? fures enim tam stulti sunt, ut Priapi tentiginem timeant, cum aues ipsae, quas terrore falcis aut inguinis abigi existimant, simulacris fabre factis id est hominum plane similibus insidant nidificent inquinent.
- 2.4.3.1
sed Flaccus ut satirici carminis scriptor derisit hominum uanitatem, uerum u qui faciunt, seriam rem facere se opinantur.
- 2.4.4.1
demque poeta maximus, homo in cetens prudens, in hoc solo non poetice, sed aniliter desipit, cum in illis emendatissimis libris etiam fieri hoc iubet: et custos furum atque auium cum falce saligna Hellespontiaci seruet tutela Priapi.
- 2.4.5.1
adorant ergo mortalia aut a mortalibus facta: frangi enim cremari perire possunt. nam et tectis uetustate labentibus saepe comminui solent et consumpta incendio dilabuntur in cinerem et plerumque, nisi sua illis magnitudo subuenerit aut custodia diligens saepserit, in praedam furibus cedunt.
- 2.4.6.1
quae igitur insania est ea timere, pro quibus aut ruinae aut ignes aut furta timeantur? quae uanitas ab iis aliquam sperare tutelam, quae tueri semet ipsa non possunt? quae peruersitas ad eorum praesidia decurrere, quae ipsa cum uiolantur inulta sunt, nisi a colentibus uindicentur? ubi ergo ueritas est?
- 2.4.7.1
ubi nulla uis adhiberi potest religioni, ubi nihil quod uiolari possit apparet, ubi sacrilegium fieri non potest. quidquid autem oculis manibusque subiectum est, id uero quia fragile est, ab omni ratione immortalitatis alienum est.
- 2.4.8.1
frustra igitur homines auro ebore gemmis deos excolunt et exornant, quasi uero ex his rebus ullam possint capere uoluptatem.
- 2.4.9.1
qui usus est pretiosorum munerum nihil sentientibus? an ille qui mortuis? pari enim ratione defunctorum corpora odoribus ac uestibus pretiosis inlita. et conuoluta humi condunt qua deos honorant, qui neque cum fierent sentiebant neque cum coluntur sciunt; nec enim sensum consecratione sumpserunt.
- 2.4.10.1
non placcbat Persio quod aurea. uasa templis inferantur, superuacuum putanti esse inter religiones quod non sanctitatis, sed auaritiae sit instrumentum.
- 2.4.11.1
illa enim satius est deo, quem recte colas, inferre pro munere compositum ius fasque animo sanctosque recessus mentis et incoctum generoso pectus honesto. egregie sapienterque sensit.
- 2.4.12.1
uerum illut ridicule subdidit, hoc esse aurum in templis, quod sint Veneri donatae a uirgine pupae; quas ille ob minutiem fortasse contemserit.
- 2.4.13.1
non uidebat enim simulacra ipsa et effigies deorum Polycleti et Euphranoris et Phidiae manu ex auro atque ebore perfectas nihil aliut esse quam grandes pupas non a uirginibus, quaj-um lusibus uenia dari potest, sed a barbatis hominibus consecra.tas.
- 2.4.14.1
merito igitur etiam Renum stultitiam Seneca deridet. non inquit bis pueri sumus ut uulgo dicitur, sed semper: uerum hoc interest, quod maiora nos ludimus.
- 2.4.15.1
ergo his ludicris et ornatis et grandibus pupis unguenta et tura et odores inferunt, his opimas et pingues hostias immolant, quibus est quidem os, sed carens officio dentium, his peplos et indumenta pretiosa, quibus usus uelaminis nullus est, his aurum et argentum consecrant, quae tam non habent qui accipiunt quam qui illa dona-runt.
- 2.4.16.1
nec inmerito Dionysius Siciliae tyrannus post uictoriam Graecia potitus deos tales contempsit spoliauit inlusit, siquidem sacrilegia sua iocularibus etiam dictis prosequebatur.
- 2.4.17.1
nam cum Ioui Olympio aureum amiculum detraxisset, laneum iussit inponi dicens aestate graue esse aureum, hieme frigidum, laneum uero utrique tempori aptum.
- 2.4.18.1
idem auream barbain detrahens Aesculapio incongruens et inicum esse ait, cum Apollo pater eius inberbis adhuc esset ac leuis, priorem filium quam patrem barbatum uideri.
- 2.4.19.1
item pateras et exuuias et parua quaedam sigilla, quae simulacrorum protentis manibus tenebantur, detrahebat et accipere se illa, non auferre dicebat: perquam enim stultum esse et ingratum nolle accipere ab iis ultro porrigentibus, a quibus bona sibi homines precarentur.
- 2.4.20.1
haec ille fecit inpune, quia rex et uictor fuit, quin etiam secuta est eum solita felicitas: uixit enim usque ad senectutem regnumque per manus filio tradidit. in eo igitur, quia homines sacrilegia uindicare non poterant, oportuit deos ipsos sui uindices esse.
- 2.4.21.1
at si humilis quid tale commiserit, huic praesto sunt flagella ignes eculei cruces et quidquid excogitare iratis ac furentibus licet. sed cum puniunt deprehensos in sacrilegio, ipsi (!
- 2.4.22.1
e deorum suorum potestate diffidunt. cur enim non ipsis potissimum relinquant ulciscendi sui locum, si eos posse aliquid arbitra-ntur?
- 2.4.23.1
quin etiam putant illorum numine accidisse, ut prapdones rerum sacrarum conprehensi tenerentur, et saeuiunt non tam ira quam metu, ne si deorum iniuriam non uindicauerint, in ipsos expetant poenae: incredibi!i scilicet. uanitate, qui nocituros sibi deos putent ob aliena scelera, qui ipsis a quibus uiola.ti spolia-tique sunt per se ipsos nihil nocere potuerunt. at enim saepe ipsi quoque in sacrilegos uindica.uerunt.
- 2.4.24.1
potpst id uel casu accidisse, quod aliquando, non semper, sed tamen paulo post quomodo id acciderit ostendam.
- 2.4.25.1
nunc interim quaero cur illi tot ac tanta sacrilegia in Dionysio non uindicauerint, qui non furtim, sed palam ludibrio deos habuit. cur hunc tam potentem sacrilegum a templis a caerimoniis ab imaginibus suis non arcuerunt? cur etiam sacris rebus ablatis prospere nauigauit? quod ioco ipse testatus est, ut solebat.
- 2.4.26.1
26\'uidetisne\' inquit comitibus suis naufragium timentibus \'quam prospera sacrilegis nauigatio ab ipsis diis inmortalibus tribuatur?\' sed hic fortasse a Platone didicerat deos nihil esse.
- 2.4.27.1
quid Gaius Verres, quem Tullius accusator eius eidem Dionysio et Phalaridi et tyrannis omnibus comparat? nonne omnem Siciliam compilauit sublatis deorum simulacris ornamentisque fanorum?
- 2.4.28.1
otiosum est persequi singula, unum libet commemorare in quo accusator omnibus eloquentiae uiribus, omni denique conatu uocis et corporis deplorauit de Cerere uel Catinensi uel Hennensi: quarum alterius tanta fuit religio, ut adire templi eius secreta penetralia uiris nefas esset, alterius antiquitas tanta., ut omnes historiae loquantur ipsam deam fruges in Hennae solo primum repperisse filiamque eius uirginem ex eodem loco raptam.
- 2.4.29.1
denique Gracchanis temporibus turbata. re publica. et seditionibus et ostentis cum repertum esset in carminibus Sibyllinis antiquissimam Cererem debere placari, legati sunt Hennam missi.
- 2.4.30.1
haec igitur Ceres uel religiosissima, quam uidere maribus ne adorandi quidem gratia licebat, uel antiquissima, quam senatus populusque Romanus sacrificiis donisque placauerat, ex arcanis ac uetustis penetralibus a Gaio Verre inmissis latronibus semis inpune sublata est.
- 2.4.31.1
idem uero cum adfirmaret se a Siculis ut causam pronmciae susciperet oratum, his usus est uerbis: sese ia.m ne deos quidem in suis urbibus ad quos confugerent habere, quod eorum simulacra sanctissima Gaius Verres ex delubris religiosissimis sustulisset: quasi uero si Verres ex urbibus delubrisque sustulerat, de caelo quoque sustulisset.
- 2.4.32.1
unde apparet istos deos nihil habere in se amplius quam materiam de qua sint fabricati.
- 2.4.33.1
nec inmerito ad te, Marce Tulli, hoc est ad hominem Siculi confugerunt, quoniam triennio sunt experti deos illos nihil ualere: essent enim stultissimi, si ad eos ob defendendas iniurias hominum confugissent, qui Gaio Verri nec pro se ipsis irati esse potuerunt. at enim Verres ob haec facinora damnatus est.
- 2.4.34.1
non ergo du uindicauerunt, sed Ciceronis industria, qua uel defensores eius oppressit uel gratiae restitit.
- 2.4.35.1
quid quod aput ipsum Verrem non fuit illa damnatio, sed uacatio, ut quemadmodum Dionysio deorum spolia gestanti dii inmortales bonam dederant nauigationem, sic etiam Verri bonam quietem tri})uisse uideantur, m qua. sacrilegiis suis tranquille frui posset?
- 2.4.36.1
nam frpmentibus postea bellis ciuilibus sub obtentu damnationis ab omni periculo ac metu remotus aliorum graues casus ac miserabiles exitus audiebat et qui cecidisse solus uniuersis stantibus uidebatur, is uero uniuersis cadentibus stetit solus, donec illum et opibus sacrilegio partis et uita satiatum ac senectute confectum proscriptio triumuiralis auferret, eadem scilicet quae Tullium uiolatae deorum maiestatis ultorem.
- 2.4.37.1
quin etiam felix in eo ipso fuit, quod ante suam mortem crudelissimum exitum sui accusatoris audiuit, diis uidelicet prouidentibus ut sacrilegus ac praedo ille religionum suarum non ante moreretur quam solacium de ultione cepisset.
- 2.5.1.1
Quanto igitur rectius est omissis insensibilibus et uanis oculos eo tendere ubi sedes, ubi ha.bitatio est dei ueri, qui terram stabili firmitate suspendit, qui caelum distinxit astris fulgentibus, qui solem rebus humanis clarissimum ac singulare lumen in argumentum suae unicae maiestatis accendit, terris autem maria circumfudit, flumina sempiterno lapsu fluere praecepit, iussit et extendi campos, subsidere ualles, fronde tegi siluas, lapidosos surgere montes.
- 2.5.2.1
quae utique omnia non Iuppiter fecit, qui ante annos mille septingentos natus est, sed ille opifex rerum, mundi melioris origo, qui uocatur deus, cuius principium quoniam non potest conprehendi, ne quaeri quidem debet.
- 2.5.3.1
satis pst homini ad ptenam perfectamque prudentiam, si deum esse intellegat. cuius intellegentiae uis et summa haec est, ut suspiciat et honorificet communem parentem generis humani et rerum mirabilium fabricatorem.
- 2.5.4.1
unde quidam hebetis obtunsique cordis elementa, quae et facta sunt et carent sensu, tamquam deos adorant.
- 2.5.5.1
qui cum dei opera mirarentur id est caelum cum uariis luminibus, terram cum campis et montibus, mare cum fluminibus et stagnis et fontibus, earum rerum admiratione opstupefacti et ipsius artificis obliti, quem uidere non poterant, opera eius uenerari et colere coeperunt nec umquam intellegere quiuerunt, quanto maior quantoque mirabilior sit qui illa fecit ex nihilo.
- 2.5.6.1
quae cum uideant diuinis legibus obsequentia commodis atque usibus hominis perpetua necessitate famulari, tamen illa deos existimant esse, ingrati aduersus beneficia diuina, qui deo et patri indulgentissimo sua sibi opera praetulerunt.
- 2.5.7.1
sed quid mirum si aut barhari aut inperiti homines errant, cum etiam philosophi Stoicae disciplinae in eadem sint opinione, ut omnia caelestia quae mouentur in deorum numero habenda esse censeant? siquidem Lucilius Stoicus aput Ciceronem sic loquitur:
- 2.5.8.1
bane igitur in stellis constantiam, hanc tantam in tam uariis cursibus in omni aeternitate conuenientiam temporum non possum intellegere sine mente ratione consilio. quae cum i!i sideribus esse uideamus, non possumus ea ipsa non in deorum numero reponere.
- 2.5.9.1
item paulo superius: restat inquit ut motus astrorum sit uoluntarius: quae qui uideat, non indocte solum, uerum etiam inpie faciat, si deos esse neget.
- 2.5.10.1
nos uero et quidem constanter negamus ac uos, o philosophi, non solum indoctos et inpios, uerum etiam caecos ineptos deliros probamus, qui ignorantiam inperitorum uanitate uicistis. illi enim solem atque lunam, uos etiam sidera deos putatis.
- 2.5.11.1
tradite igitur nobis stellarum mysteria, ut aras ac templa singulis erigamus, ut sciamus quo quamque ritu, quo die colamus, quibus nominibus, quibus precibus aduocemus: nisi forte nullo discrimine tam innumerabiles, tam minutos deos aceruatim colere debemus.
- 2.5.12.1
quid quod argumentum iliud, quo colligunt uniuersa caelestia deos esse, in contrarium ualet? nam si deos idcirco esse opinantur, quia certos et rationabiles cursus habent, errant. ex hoc enim apparet deos non esse, quod exorbitare illis a praestitutis itineribus non licet.
- 2.5.13.1
ceterum si dii essent, huc atque illuc passim sine ulla necessitate ferrentur sicut anima-ntes in terra, quarum quia liberae sunt uoluntates, huc atque illuc uagantur ut libuit, et quo quamque mens duxerit, eo fertur.
- 2.5.14.1
non pst igitur astrorum motus noluntarms, sed necessarius, quia praestitutis legibus officiisque deseruiunt.
← Previous · Next → — showing 501–600 of 3,283
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0171.stoa009.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.