Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Divinarum Institutionum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 3,283 sections

  1. 1.11.50.1

    Veniamus nunc ad eius patrem, qui ante regnauit et qui fortasse plus habeat in se, quod ex coitu tantorum elementorum genitus esse dicatur.. uideamus quid in eo fuerit deo dignum, in primis illud quod aureum saeculum narratur habuisse, quod iustitia sub eo fuerit in terra.

  2. 1.11.51.1

    teneo aliquid in hoc, quod in eius filio non fuit. quid enim tam conueniens deo quam iustum regimen ac pium saeculum?

  3. 1.11.52.1

    sed cum eadem ratione natum esse cogito, non possum putare deum summum quo uideam esse aliquid antiquius, caelum scilicet atque terram. at ego deum quaero ultra quem nihil sit omnino, qui fons et origo sit rerum: hic sit necesse est qui caelum ipsum condidit terramque fundauit.

  4. 1.11.53.1

    Saturnus autem si ex his natus est ut putatur, quemadmodum potest deus esse principalis qui aliis ortum suum debet aut quis praefuit mundo, priusquam Saturnus gigneretur?

  5. 1.11.54.1

    sed hoc poeticum est ut dicebam paulo ante figmentum. nec enim fieri poterat ut elementa insensibilia tantoque interuallo separata in unum coirent ac filium procrearent aut is qui natus esset non potissimum genitoribus similis existeret, sed eam formam gereret quam parentes sui non habebant.

  6. 1.11.55.1

    quaeramus ergo quid ueritatis sub hac figura lateat. Minucius Felix in po libro qui Octauius inscribitur sic argumentatus est: Saturnum, cum fugatus esset a filio in Italiamque uenisset, Caeli filium dictum, quod soleamus eos quorum uirtutem miremur aut eos qui repentino aduenerint, de caelo cecidisse dicere, Terrae autem, quod ignotis parentibus natos terrae filios nominemus.

  7. 1.11.56.1

    sunt haec quidem similia ueri, non tamen uera, quia constat etiam tum cum regnaret ita esse habitum.

  8. 1.11.57.1

    potuit sic argumentari, Saturnum, cum potentissimus rex esset, ad retinendam parentum suorum memoriam nomina eorum caelo terraeque indidisse, cum haec prius aliis uocabulis appellarentur: qua ratione et montibus et fluminibus nomina scimus inposita.

  9. 1.11.58.1

    neque enim cum dicunt poetae de progenie Atlantis ant Inachi fluminis, id potissimum dicunt, homines ex rebus sensu carentibus potuisse generari, sed eos utique significant qui nati sunt ex iis hominibus qui uel uiui uel mortui nomina montibus aut fluminibus indiderunt.

  10. 1.11.59.1

    nam id apud I ueteres maximeque Graecos fuit usitatum. sic maria eorum traxisse nomen accipimus qui deciderant in ea, ut Aegaeum Icarium Hellespontum, et in Latio Auentinus uocabulum monti dedit in quo sepultus est, Tiberinus uel Thybris amni quo mersus est.

  11. 1.11.60.1

    non ergo mirandum si nomina eorum caelo terraeque attributa essent, qui reges genuerant potentissimos.

  12. 1.11.61.1

    apparet ergo non ex caelo esse natum, quoa fieri non potest, sed ex eo homine cui nomen Urano fuit. quod esse uerum Trismegistus auctor est, qui cum diceret admodum paucos extitisse in quibus esset perfecta doctrina, in his Uranum Saturnum Mercurium nominauit cognatos suos. haec ille quia ignorauit, alio traduxit historiam:

  13. 1.11.62.1

    qui quomodo argumentari potuerit, ostendi. nunc dicam quomodo, ubi, a quo sit hoc factum: non enim Saturnus hoc, sed Iuppiter fecit. in Sacra Historia sic Ennius tradit:

  14. 1.11.63.1

    deinde Pan eum deducit in montem, qui uocatur Caeli stela. postquam eo ascendit, contemplatus est late terras ibique in monte aram creat Caelo primusque in ea ara Iuppiter sacrificauit. in eo loco suspexit in caelum quod nunc nos nominamus, eique quod supra mundum erat, quod aether uocabatur, de sui aui nomine caelum nomen indidit idque Iuppiter quod aether uocatur placans primus caelum nominauit eamque hostiam quam ibi sacrifiauit, totam adoleuit. nec hic tantum sacrificasse Iuppiter inuenitur.

  15. 1.11.64.1

    Caesar quoque in Arato refert Aglaosthenen dicere, Iouem cum ex insula Naxo aduersus Titanas proficisceretur et sacrificium faceret in litore, aquilam ei in auspicium aduolasse, quam uictor bono omine acceptam tutelae suae subiugarit.

  16. 1.11.65.1

    Sacra uero Historia etiam ante consedisse illi aquilam in capite atque ei regnum portendisse testatur. cui ergo sacrificare Iuppiter potuit nisi Caelo auo, quem dicit Euhemerus in Oceania mortuum et in oppido Aulacia sepultum?

  17. 1.12.1.1

    Quoniam reuelauimus mysteria poetarum ac Saturni parentes inuenimus, ad uirtutes eius et facta redeamus. iustus in regno fuit.

  18. 1.12.2.1

    primum ex hoc ipso iam deus non est, quod fuit: deinde, quod ne iustus quidem fuit, sed impius non modo in filios, quos necauit, uerum etiam in patrem, cuius dicitur abscidisse genitalia, quod forsitan uere acciderit.

  19. 1.12.3.1

    sed homines respectu elementi quod dicitur caelum totam fabulam explodunt tamquam ineptissime fictam, quam tamen Stoici ut solent ad rationem physicam conantur traducere. quorum sententiam Cicero de natura deorum disserens posuit.

  20. 1.12.4.1

    caelestem inquit altissimam aetheriamque naturam id est igneam, quae per sese omnia gigneret, uacare uoluerunt ea parte corporis, quae coniunctione alterius egeret ad procreandum. quae ratio in Vestam potuit conuenire, si mas diceretur.

  21. 1.12.5.1

    idcirco enim uirginem putant Vestam, quia ignis inuiolabile sit elementum nihilque nasci possit ex eo, quippe qui omnia quae arripuerit absumat.

  22. 1.12.6.1

    Ouidius in Fastis: nec tu aliud Vestam quam uiuam intellege flammam nataque de flamma corpora nulla uides. iure igitur uirgo est, quae semina nulla remittit nec capit, et comites uirginitatis amat.

  23. 1.12.7.1

    Vulcano quoque id potuit adscribi, (qui) quidem putatur ignis, et tamen eum poetae non absciderunt. potuit et Soli, in quo est natura et causa gignentium. nam sine Solis igneo calore neque nasci quicquam neque augeri potest, ut nulli alii elemento minus opus sit genitalibus quam calori, cuius fotu concipiuntur nascuntur sustentantur omnia.

  24. 1.12.8.1

    postremo etiamsi ita sit ut uolunt, qui magis abscisum esse Caelum putemus quam omnino sine genitalibus natum? nam si per se gignit, non indigebat utique genitalibus, cum Saturnum ipsum procrearet: si uero habuit et a filio abscisa sunt, ortus rerum et natura omnis interisset.

  25. 1.12.9.1

    quid quod ipsi Saturno non diuinum modo sensum, sed humanum quoque adimunt, cum adfirmant eum esse Saturnum, qui cursum et conuersionem spatiorum ac temporum continet eumque Graece id ipsum nomen habere? ; enim dicitur, qui est idem χρόνος id est spatium temporis, Saturnus autem est appellatus, quod saturetur annis.

  26. 1.12.10.1

    haec Ciceronis uerba sunt exponentis sententiam Stoicorum; quae quam uana sit, cuiuis intellegere promptissimum est. si enim Saturnus Caeli est filius, quomodo potuit aut tempus e Caelo gigni aut Caelum a tempore abscidi aut postea tempus imperio spoliari a filio Ioue? aut quomodo Iuppiter natus ex tempore est? aut quibus annis saturari possit aeternitas, cui nullus est finis?

  27. 1.13.1.1

    Si ergo uanae sunt istae ratione:- philosophorum, quid superest nisi ut uere factum esse credamus, id est hominem ab homine abscisum? nisi forte aliquis existimat deum fuisse qui timuit coheredem, cum si quid diuinitatis habuisset, non patris genitalia debuerit amputare, sed propria, ne Iuppiter nasceretur, qui eum regni possessione priuauit.

  28. 1.13.2.1

    idem sororem suam Rheam quam latine Opem dicimus cum haberet uxorem, responso uetitus esse dicitur mares liberos educare, quod futurum esset ut a filio pelleretur. quam rem metuens natos sibi filios non utique deuorabat ut ferunt. fabulae, sed necabat, quamquam scriptum sit in Historia Sacra Saturnum et Opem ceterosque tunc homines humanam carnem solitos esitare: uerum primum Iouem leges hominibus moresque condentem edicto prohibuisse, ne liceret eo cibo uesci.

  29. 1.13.3.1

    quod si uerum est, quae potest in eo fuisse iustitia? sed fictum sane putemus Saturnum filios deuorasse, modo cum aliqua ratione: num idcirco, quod ait uulgus comedisse filios suos eum qui extulerit sepulturaeque mandauerit? Ops autem cum Iouem peperisset, subtraxit infantem eumque nutriendum furtim misit in Cretam.

  30. 1.13.4.1

    rursus inprudentiam reprehendam necesse est. cur enim responsum ab alio potius accepit? cur in caelo constitutus in terra non uidebat?

  31. 1.13.5.1

    cur eum Corybantes cymbalis fefellerunt? postremo cur extitit uis aliqua maior quae illius uinceret potestatem? nimirum senex a iuuene facile uictus est ac spoliatus imperio.

  32. 1.13.6.1

    fugit igitur expulsus et in italiam nauigio uenit, cum errasset diu, sicut Ouidius in Fastorum libris refert: causa ratis superest. Tuscum rate uenit ad amnem ante pererrato falcifer orbe deus. hunc errantem -atque inopem Ianus excepit:

  33. 1.13.7.1

    cuius rei argumenta sunt nummi ueteres, in quibus est cum duplici fronte Ianus et in altera parte nauis, sicut idem poeta subiecit: at bona posteritas puppem formauit in aere hospitis aduentum testificata dei.

  34. 1.13.8.1

    omnes ergo non tantum poetae, sed historiarum quoque ac rerum antiquarum scriptores hominem fuisse consentiunt, qui res eius in Italia gestas memoriae prodiderunt, Graeci Diodorus et Thallus, Latini Nepos et Cassius et Varro.

  35. 1.13.9.1

    nam cum agresti quodam more in Italia uiueretur, is genus indocile ac dispersum montibus altis composuit legesque dedit Latiumque uocari maluit, his quoniam latuisset tutus in oris. censetne aliquis deum esse qui pulsus est, qui fugit, qui latuit?

  36. 1.13.10.1

    nemo tam stultus est. qui enim fugit aut latet, et uim et mortem timeat necesse est.

  37. 1.13.11.1

    Orpheus, qui a temporibus eius fuit recentior, aperte Saturnum in terra et apud homines regnasse commemorat: πρώτιστος μὲν ἄναξεν ἐπιχθονίων Κρόνος ὰνδρῶν ἐκ δὲ Κρόνου γένετ\' αὐτὸς ἄναξ μέγας εὐρυόπα Ζεύς.

  38. 1.13.12.1

    item noster Maro: aureus hanc uitam in terris Saturnus agebat. et alio loco: aurea quae perhibent illo sub rege fuere saecula: sic placida populos in pace regebat.

  39. 1.13.13.1

    neque superius dixit in caelo egisse uitam neque inferius superos in pace rexisse. unde apparet illum regem fuisse terrenum: quod alibi apertius declarat: aurea condet saecula qui rursus Latio regnata per arua Saturno quondam.

  40. 1.13.14.1

    Ennius quidem in Euhemero non primum dicit regnasse Saturnum, sed Uranum patrem. initio inquit primus in terris imperium summum Caelus habuit. is id regnum uua cum fratribus suis sibi instituit atque parauit.

  41. 1.13.15.1

    non magna dissensio, siquidem maximorum auctorum de tilio ac patre dubitatio est. sed tamen utrumque fieri potest, ut primus Uranus eminere inter ceteros potentia coeperit et principatum habere, non regnum, postea Saturnus maiores sibi opes comparauerit ac regium nomen adsciuerit.

  42. 1.14.1.1

    Nunc, quoniam ab ns quae rettuli aliquantum Sacra Historia dissentit, aperiamus ea quae ueris litteris continentur, ne poetarum ineptias in accusandis religionibus sequi ac probare uideamur.

  43. 1.14.2.1

    haec Ennii uerba sunt: exim Saturnus uxorem duxit Opem. Titan, qui maior natu erat, postulat ut ipse regnaret. ibi Vesta mater eorum et sorores Ceres atque Ops suadent Saturno, uti de regno ne concedat fratri.

  44. 1.14.3.1

    ibi Titan, qui facie deterior esset quam Saturnus, idcirco et quod uidebat matrem atque sorores suas operam dare uti Saturnus regnaret, concessit ei ut. is regnaret. itaque pactus est cum Saturno, uti si quid liberum uirile secus ei natum esset, ne quid educaret. id eius rei causa fecit, uti ad suos gnatos regnum rediret.

  45. 1.14.4.1

    tum Saturno filius qui primus natus est, eum necauerunt. deinde posterius nati sunt gemini, Iuppiter atque Iuno. tum Iunonem Saturno in conspectum dedere atque Iouem clam abscondunt dantque eum Vestae educandum celantes Saturnum.

  46. 1.14.5.1

    item Neptunum clam Saturno Ops parit eumque clanculum abscondit. ad eundem modum tertio partu Ops parit geminos Plutonem et Glaucam. Pluto Latine est Dis pater, alii Orcum uocant. ibi filiam Glaucam Saturno ostendunt, at filium Plutonem celant atque abscondunt. deinde Glauca parua emoritur.

  47. 1.14.6.1

    haec, ut scripta sunt, Ionis fratrumque eius stirps atque cognatio: in hunc modum nobis ex sacra scriptione traditum est.

  48. 1.14.7.1

    item paulo post haec infert: deinde Titan postquam resciuit Saturno filios procreatos atque educatos esse clam se, seducit secum filios suos qui Titani uocantur, fratremque suum Saturnum atque Opem conprehendit eosque muro circumegit et custodiam iis apponit.

  49. 1.14.8.1

    haec historia quam uera sit, docet Sibylla Erythraea eadem fere dicens, nisi quod in paucis quae ad rem non attinent discrepat.

  50. 1.14.9.1

    liberatur ergo Iuppiter summi sceleris crimine, quod patrem uinxisse compedibus perhibetur. id enim Titan patruus fecit, quod ille contra pactionem iusque iurandum mares liberos sustulisset.

  51. 1.14.10.1

    reliqua histona sic contexitur: Iouem adultum, cum audisset patrem atque matrem custodiis circumsaeptos atque in uincula coniectos, uenisse cum magna Cretensium multitudine Titanumque ac filios eius pugna uicisse, parentes uinculis exemisse, patri regnum reddidisse atque ita in Cretam remeasse.

  52. 1.14.11.1

    post haec deinde Saturno sortem datam, ut caueret ne filius cum regno expelleret; illum eleuandae sortis atque effugiendi periculi gratia insidiatum Ioui, ut cum necaret; Iouem cognitis insidiis regnum sibi denuo uindicasse ac fugasse Saturnum.

  53. 1.14.12.1

    qui cum lactatus esset per omnes terras persequentibus armatis, quos ad eum conprehendendum uel necandum Iuppiter miserat, uix in Italia locum in quo lateret inuenit.

  54. 1.15.1.1

    Quibus ex rebus cum constet illos homines fuisse, non est obscurum qua ratione dii coeperint nominari.

  55. 1.15.2.1

    si enim nulli reges ante Saturnum uel Uranum fuerunt propter hominum raritatem, qui agrestem uitam sine ullo rectore uiuebant, non est dubium quin illis temporibus homines regem ipsum totamque gentem mactare summis laudibus ac nonis honoribus coeperint, ut etiam deos appellarent siue ob miraculum uirtutis — hoc uere putabant rudes adhuc et simplices — siue, ut fieri solet, in adulationem praesentis potentiae siue ob beneficia quibus erant ad humanitatem conpositi.

  56. 1.15.3.1

    deinde ipsi reges cum cari fuissent iis quorum uitam composuerant, magnum sui desiderium mortui reliquerunt.

  57. 1.15.4.1

    itaque homines eorum simulacra finxerunt, ut haberent aliquod ex imaginum contemplatione solacium, progressique longius per amorem memoriam defunctorum colere coeperunt, ut et gratiam referre bene meritis uiderentur et successores eorum adlicerent ad bene imperandi cupiditatem.

  58. 1.15.5.1

    quod Cicero de natura deorum docet dicens: suscepit autem uita hominum consuetudoque communis, ut beneficiis excellentis uiros in caelum fama ac uoluntate tollerent. hinc Hercules, hinc Castor, hinc Pollux, hinc Aesculapius, hinc Liber.

  59. 1.15.6.1

    et alio loco: atque in plerisque ciuitatibus intellegi potest acuendae uirtutis gratia aut quo libentius rei publicae causa periculum adiret optimus quisque, uirorum fortium memoriam honore deorum inmortalium consecratam. hac scilicet ratione Romani Caesares suos consecrauerunt et Mauri suos reges.

  60. 1.15.7.1

    sic paulatim religiones esse coeperunt, dum illi primi qui eos nouerant eo ritu suos liberos ac nepotes, deinde omnes posteros imbuerunt, et hi tandem summi reges ob celebritatem nominis in prouinciis omnibus colebantur.

  61. 1.15.8.1

    priuatim uero singuli populi gentis aut urbis suae conditores, seu uiri fortitudine insignes erant seu feminae castitate mirabiles, summa ueneratione coluerunt, ut Aegyptus Isidem, Mauri Iubam, Macedones Cabirum, Poeni Uraniam, Latini Faunum,

  62. 1.15.9.1

    Sabini Sancum, Romani Quirinum, eodem utique modo Athenae Mineruam, Samos Iunonem, Paphos Venerem, Vulcanum Lemnos, Liberum Naxos, Apollinem Delos.

  63. 1.15.10.1

    sic per populos atque regiones uaria sacra suscepta sunt, dum homines grati esse in suos principes cupiunt et quos alios honores uita carentibus deferant, inuenire non possunt.

  64. 1.15.11.1

    praeterea pietas eorum qui successerant plurimum contulit ad errorem: qui ut • diuina stirpe nati uiderentur, diuinos honores parentibus detulerunt deferrique iusserunt.

  65. 1.15.12.1

    an potest aliquis dubitare, quomodo religiones deorum sint institutae, cum apud Maronem legat Aeneae uerba sociis imperantis: nunc pateras libate Ioui precibusque uocate Anchisen genitorem —? cui non tantum immortalitatem, uerum etiam uentorum tribuit potestatem: poscamus uentos, atque haec me sacra quotannis urbe uelit posita templis sibi ferre dicatis.

  66. 1.15.13.1

    idem scilicet de Ioue Liber et Pan et Mercurius et Apollo fecerunt ac postea de his ipsis successores eorum. accesserunt etiam poetae et compositis ad uoluptatem carminibus in caelum eos sustulerunt, sicut faciunt qui apud reges etiam malos panegyricis mendacibus adulantur.

  67. 1.15.14.1

    quod malum a Graecis ortum est, quorum leuitas instructa dicendi facultate et copia incredibile est quantas mendaciorum nebulas excitauerit. itaque admirati eos et susceperunt primi sacra illorum et uniuersis gentibus tradiderunt.

  68. 1.15.15.1

    ob hanc uanitatem Sibylla sic eos increpat: Ἑλλὰς δὴ, τί πέποιθας ἐπ᾽ ἀνδράσιν ἡγεμόνεσσι; πρὸς τί δὲ δῶρα μάταια καταφθιμένοις πορίζεις; θύεις εἰδώλοις; τίς σοι πλάνον ἐν φρεσὶ θῆκεν ταῦτα τελεῖν προλιπόντα θεοῦ μεγάλοιο πρόσωπον.

  69. 1.15.16.1

    M. Tullius, qui non tantum perfectus orator, sed etiam philosophus fuit, siquidem solus extitit Platonis imitator, in eo libro quo se ipse de morte filiae consolatus est, non dubitauit dicere deos qui publice colerentur homines fuisse.

  70. 1.15.17.1

    quod ipsius testimonium eo debet grauissimum iudicari, quod et augurale habuit sacerdotium et eosdem se colere uenerarique testatur.

  71. 1.15.18.1

    itaque intra paucos uersiculos duas res nobis dedit. nam dum imaginem filiae eodem se modo consecraturum esse profitetur quo illi a ueteribus sint consecrati, et illos mortuos esse docuit et originem uanae superstitionis ostendit.

  72. 1.15.19.1

    cum uero inquit et mares et feminas complures ex hominibus in deorum numero esse uideamus et eorum in urbibus atque agris augustissima delubra ueneremur, adsentiamur eorum sapientiae quorum ingeniis et inuentis omnem uitam legibus et institutis excultam constitutamque habemus.

  73. 1.15.20.1

    quod si ullum umquam animal consecrandum fuit, illud profecto fuit. si Cadmi progenies aut Amphitryonis aut Tyndari in caelum tollenda fama fuit, huic idem honos certe dicandus est. quod quidem faciam teque omnium optimam doctissimam adprobantibus diis inmortalibus ipsis in eorum coetu locatam ad opinionem omnium mortalium consecrabo.

  74. 1.15.21.1

    fortasse dicat aliquis prae nimio luctu delirasse Ciceronem. atquin illa omnis oratio et doctrina et exemplis et ipso loquendi genere perfecta non aegri, sed constantis animi ac iudicii fuit et haec ipsa sententia nullum praefert indicium doloris.

  75. 1.15.22.1

    neque enim puto illum tali uarie, tam copiose, tam ornate scribere potuisse, nisi luctum eius et ratio ipsa et consolatio amicorum et longitudo temporis mitigasset.

  76. 1.15.23.1

    quid quod idem dicit in libris de re publica, idem de gloria? nam de legibus, quo in opere Platonem secutus leges uoluit ponere, quibus putaret usuram esse iustam et sapientem ciuitatem, de religione ita sanxit: diuos et eos qui caelestes semper habiti sunt colunto et ollos quos endo caelo merita locauerunt, Herculem Liberum Aesculapium Castorem Pollucem Quirinum.

  77. 1.15.24.1

    item in Tusculanis, cum diceret totum paene caelum humano genere conpletum, si uero inquit scrutari uetera et ex illis ea quae scriptores Graeciae prodiderunt eruere coner, ipsi illi maiorum gentium di qui habentur hinc a nobis profecti in caelum reperientur.

  78. 1.15.25.1

    quare quoniam demonstrantur sepulchra in Graecia, reminiscere, quoniam es initiatus, quae tradantur mysteriis: tum denique quam hoc late pateat intelleges.

  79. 1.15.26.1

    testatus est uidelicet Attici conscientiam, ex ipsis mysteriis intellegi posse quod omnes illi homines fuerint qui coluntur, et cum de Hercule Libero Aesculapio Castore Polluce incunctanter fateretur, de Apolline ac Ioue patribus eorum, item de Neptuno Uulcano Marte Mercurio, quos maiorum gentium deos appellauit, timuit aperte coner.

  80. 1.15.27.1

    et idcirco ait late hocpatere, ut idem de Ioue ceterisque antiquioribus diis intellegamus, quorum memoriam si eadem ratione ueteres consecrauerunt, qua se imaginem nomenque filiae consecraturum esse dicit, ignosci maerentibus potest, credentibus non potest. quis enim tam

  81. 1.15.28.1

    demens, qui consensu et plaCitO innumerabilium stultorum aperiri caelum mortuis arbitretur aut aliquem quod ipse non habeat dare alteri posse? apud Romanos deus Iulius, quia hoc scele-

  82. 1.15.29.1

    rato homini placuit Antonio, deus Quirinus, quia hoc pastoribus uisum est, cum alter gemini fratris extiterit, alter patriae parricida. quodsi non consul fuisset Antonius, Gaius Caesar pro

  83. 1.15.30.1

    suis in rem publicam meritis etiam defuncti hominis honore caruisset, et quidem consilio Pisonis soceri et Lucii Caesaris propinqui, qui uetabant funus ei fieri, et Dolabellae consulis, qui columnam in foro id est tumulum eius euertit ac forum expiauit. nam Romulum desiderio suis fuisse declarat Ennius, apud quem populus amissum regem dolens haec loquitur:

  84. 1.15.31.1

    o Romule, Romule die, qualem te patriae custodem di genuerunt! tu produxisti nos intra luminis oras, o pater, o genitor, o sanguen dis oriundum.

  85. 1.15.32.1

    ob hoc desiderium facilius creditum est Iulio Proculo mentienti, qui subornatus a patribus est, ut nuntiaret plebi uidisse se regem humano habitu augustiorem eumque mandasse ad populum, ut sibi delubrum fieret, se deum esse et Quirinum uocari.

  86. 1.15.33.1

    quo facto et ipsi populo persuasit Romulum ad deos abisse et senatum suspicione caedis regiae liberauit.

  87. 1.16.1.1

    Poteram iis quae rettuli esse contentus, sed supersunt adhuc multa suscepto operi necessaria.

  88. 1.16.2.1

    nam quamuis ipso religionum capite destructo uniuersas sustulerim, libet tamen persequi cetera et redarguere plenius inueteratam persuasionem, ut tandem homines suorum pudeat ac paeniteat errorum.

  89. 1.16.3.1

    magnum hoc opus et homine dignum, religionum animos nodis exsoluere pergo, ut ait Lucretius, qui quidem hoc efficere non poterat, quia nihil ueri adferebat. nostrum est hoc officium, qui et uerum deum adserimus et falsos refutamus.

  90. 1.16.4.1

    illi ergo qui poetas finxisse de diis fabulas opinantur (et tamen) deas feminas et esse credunt et colunt, reuoluuntur inprudentes ad id quod negauerant, coire illos ac parere.

  91. 1.16.5.1

    nec enim fieri potest quin duo sexus generandi causa sint instituti. recepta uero sexuum diuersitate non intellegunt consequens esse ut concipiant: quod in deum cadere non potest. sed isti putant: nam et Iouis esse filios dicunt et ceterorum deorum.

  92. 1.16.6.1

    nascuntur ergo et cotidio quidem dii noui: nec enim uincuntur ab hominibus fecunditate. igitur deorum innumerabilium plena sunt omnia, nullo scilicet moriente.

  93. 1.16.7.1

    nam cum hominum uis incredibilis, numerus sit inaestimabilis, quos tamen sicuti nascuntur mori necesse est, quid deorum esse tandem putemus, qui tot saeculis nati sunt inmortalesque manserunt?

  94. 1.16.8.1

    cur ergo tam pauci coluntur? nisi forte arbitramur non generandi causa, sed tantummodo capiendae uoluptatis duos esse sexus deorum et ea exercere quae homunculos et facere et pati pudet.

  95. 1.16.9.1

    cum uero dicantur aliqui ex aliquibus nati, consequens est ut semper nascantur, siquidem aliquando sunt nati, uel si nasci desierunt, scire nos conuenit cur aut quando desierint.

  96. 1.16.10.1

    non inlepide Seneca in libris moralis philosophiae quid ergo est inquit quare apud poetas salacissimus Iuppiter desierit liberos tollere? utrum sexagenarius factus est et illi lex Papia fibulam inposuit? an impetrauit ius trium liberorum? an tandem illi uenit in mentem ab alio expectes alteri quod feceris

  97. 1.16.11.1

    et timet ne quis sibi faciat quod ipse Saturno? at isti qui deos adserunt, uideant quomodo respondeant huic argumento quod inferemus: si duo sunt sexus deorum, sequitur concubitus, si coeunt, et domos habeant necesse est; nec enim carent uirtute ac pudore, ut hoc promisce aut in propatulo faciant, sicut muta facere uidemus animalia.

  98. 1.16.12.1

    si domos habent, consequens est ut et urbes habeant, et quidem auctore Nasone, qui ait: plebs habitat diuersa locis, a fronte potentes caelicolae clarique suos posuere penates. si habent urbes, et agros igitur habebunt.

  99. 1.16.13.1

    iam quis non uideat quae sequantur? arare illos et colere, quod uictus causa fit: ergo mortales sunt. quod argumentum retrouersus idem ualet.

  100. 1.16.14.1

    si enim agros non habent, ne urbes quidem, si urbes non (habent), ne domos quidem, si domibus carent, ergo et concubitu, si concubitus ab iis abest, et sexus igitur femininus. in diis autem uidemus et feminas esse: ergo dii non sunt. dissoluat hoc argumentum si quis potest.

← Previous · Next → — showing 201300 of 3,283

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0171.stoa009.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.