Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Divinarum Institutionum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 3,283 sections

  1. 1.6.14.1

    sed et IlOS confuse Sibyllam dicemus, sicubi testimoniis earum ruent abutendum. omnes igitur hae Sibyllae unum deum praedicant, maxime tamen Erythraea, quae celebrior inter ceteras ac nobilior habetur, siquidem Fenestella diligentissimus scriptor de quindecim uiris dicens ait restituto Capitolio rettulisse ad senatum C. Curionem consulem, ut legati Erythras mitterentur, qui carmina Sibyllae conquisita Romam deportarent: itaque missos esse P. Gabinium M. Otacilium L. Valerium, qui descriptos a priuatis uersus circa mille Romam deportarunt. idem dixisse Varronem supra ostendimus.

  2. 1.6.15.1

    in his ergo uersibus quos Romam legati adtulerunt de uno deo haec sunt testimonia: εἷς θεός, ὂς μόνος ἄρχει, ὐπερμεγέθης ἀγένητος. hunc esse solum summum deum, qui caelum fecerit luminibusque distinxerit: ἀλλὰ θεὸς μόνος εἶς πανυπέρτατος, ὃς πεποίηκεν οὐρανὸν ἡέλιὸν τε καὶ ἀστέρας, ἠδέ σελήνην, καρποφόρον γαῖαν τε καὶ ὕδατος οἴδματα πόντου.

  3. 1.6.16.1

    qui quoniam solus sit aedificator mundi et artifex rerum uel quibus constat uel quae in eo sunt, solum coli oportere testatur: αὐτὸν τὸν μόνον ὄντα σέβεσθ᾽ ἡγήτορα κόσμου. ὃς μόνος εἰς αἰῶνα καὶ ἐξ αἰῶνος ἐτύχθη. item alia Sibylla quaecumque est cum perferre se ad homines uocem dei diceret, sic ait: μοῦνος γὰρ θεὸς εἰμὶ καὶ οὐκ ἔστι θεὸς ἄλλος.

  4. 1.6.17.1

    Exequerer nunc testimonia ceterarum, nisi et haec sufticerent et illa opportunioribus locis reseruarem. sed cum defendamus causam ueritatis aput eos qui aberrantes a ueritate falsis religionibus seruiunt, quod genus probationis aduersus eos magis adhibere debemus quam ut eos deorum suorum testimoniis reuincamus?

  5. 1.7.1.1

    Apollo enim, quem praeter ceteros diuinum maximeque fatidicum existimant, Colophone residens, quo Delphis credo migrauerat amoenitate Asiae ductus, quaerenti cuidam quis aut quid esset omnino deus, respondit uiginti et uno uersibus, quorum hoc principium est: αὺτοϕυὴς ἀδίδαϰτος ὰμήτωρ ἀστυϕέλιϰτος, οὔνομα μηδὲ λόγῳ χωρούμενός, ἐν πυρὶ ναίων, τοῦτο θεὸς, μικρὰ δὲ θεοῦ μερὶς ἄγγελοι ἥμεῖς,

  6. 1.7.2.1

    num quis potest suspicari de Ioue esse dictum, qui et matrem habuit et nomen? quid quod Mercurius ille Termaximus, cuius supra feci mentionem, non modo ἀμήτορα ut Apollo, sed ἀπάτορα quoque appellat deum, quod origo illi non sit aliunde?

  7. 1.7.3.1

    nec enim potest ab ullo esse generatus qui ipse uniuersa generauit.

  8. 1.7.3.2

    Satis ut opinor et argumentis docui et testibus confirmaui quod per se satis clarum est, unum esse regem mundi, unum patrem, unum dominum.

  9. 1.7.4.1

    sed orasse quaerat aliquis a nobis idem illut quod aput Ciceronem quaerit Hortensius, si deus unus est, quae esse beata solitudo queat. tamquam nos quia unum dicimus, desertum ac solitarium esse dicamus. habet enim ministros, quos uocamus nuntios.

  10. 1.7.5.1

    et est illut uerum quod dixisse in Exhortationibus Senecam supra rettuli, genuisse regni sui ministros deum. uerum hi neque dii sunt neque deos se uocari aut coli uolunt, quippe qui nihil faciant praeter iussum ac uoluntatem dei. nec tamen illi sunt qui uulgo coluntur, quorum et exiguus et certus est numerus.

  11. 1.7.6.1

    quodsi cultores deorum eos ipsos colere se putant, quos summi dei ministros appellamus, nihil est quod nobis faciant inuidiam, qui unum deum dicamus, multos negemus.

  12. 1.7.7.1

    si eos multitudo delectat, non duodecim dicimus aut trecentos sexaginta quinque ut Orpheus, sed innumerabiles esse. arguimus errores eorum in diuersum, qui tam paucos putant. sciant tamen quo nomine appellari debeant, ne uiolent uerum deum, cuius nomen exponunt, dum pluribus tribuunt.

  13. 1.7.8.1

    credant Apollini suo, qui eodem illo responso ut Ioui principatum, sic etiam ceteris diis abstulit nomen. tertius enim uersus ostendit ministros dei non deos, uerum angelos appellari oportere.

  14. 1.7.9.1

    de se quidem ille mentitus est, qui cum sit e numero daemonum, angelis se dei adgregauit: denique in aliis responsis daemonem se esse confessus est. nam cum interrogaretur quomodo sibi supplicari uellet, ita respondit: πάνσοφε παντοδίδακτε πολύστροφε κέκλυθι, δαῖμον. item rursus cum precem in Apollinem Sminthium rogatus expromeret, ab hoc uersu exorsus est: ἁρμονίη, ϰόσμοιο, ϕαεσϕόρε, πάνσοϕε δαῖμον.

  15. 1.7.10.1

    quid ergo superest nisi ut sua confessione uerberibus dei ueri ac poenae subiaceat sempiternae? nam et in alio responso ita dixit: δαίμονες οἳ ϕοιτῶσι περὶ χθόνα ϰαὶ περὶ πόντον ἀϰαμάτου δαμνῶνται ὑπαὶ μάστιγι θεοῖο. de utrisque generibus in secundo libro disseremus.

  16. 1.7.11.1

    nunc interim nobis satis est quod dum honorare se uult et in caelo conlocare, confessus est, id quod res habet, quomodo sint appellandi qui deo semper adsistunt.

  17. 1.7.12.1

    retrahant ergo se homines ab erroribus et abiectis religionibus prauis parentem suum dominumque cognoscant, cuius nec uirtus aestimari potest nec magnitudo perspici nec principium conprehendi. cum ad illum mentis humanae intentio et acumen et memoria peruenerit, quasi subductis et consumptis omnibus uiis subsistit haeret deficit nec est aliquid ulterius quo progredi possit.

  18. 1.7.13.1

    uerum quia fieri non potest quin id quod sit aliquando esse coeperit, consequens est ut quoniam nihil ante illum fuit, ipse ante omnia ex se ipso sit procreatus, ideoque ab Apolline αἀτο- ϕυής, a Sibylla αὺτογενής et ἀγένητος et ἀποίητος nominatur. quod Seneca homo acutus in Exhortationibus uidit. nos inquit aliunde pendemus. itaque ad aliquem respicimus, cui quod est optimum in nobis debeamus. alius nos edidit, alius instruxit: deus ipse se fecit..

  19. 1.8.1.1

    His igitur tot ac tantis testibus conprobatur unius dei potestate ac prouidentia mundum gubernari, cuius uim maiestatemque tantam esse dicit in Timaeo Plato, ut eam neque mente concipere neque uerbis enarrare quisquam possit ob) nimiam et inaestimabilem potestatem.

  20. 1.8.2.1

    dubitet uero aliquis an quicquam difficile aut inpossibile sit deo, qui tanta tamque mirifica opera prouidentia excogitauit, uirtute constituit, ratione perfecit, nunc autem spiritu sustentet, potestate moderetur, inexcogitabilis ineffabilis et nulli alii satis notus quam sibi?

  21. 1.8.3.1

    unde mihi de tanta maiestate saepius cogitanti qui deos colunt interdum uideri solent tam caeci, tam incogitabiles, tam excordes, tam non multum a mutis animalibus differentes, qui credant eos qui geniti sint maris ac feminae coitu aliquid maiestatis diuinaeque uirtutis habere potuisse, cum Sibylla Erythraea dicat: οὐ δύνατ\' ἀνδρὸς ἑϰ μηρῶν μήτρας τε θεὸς τετυπωμένος εἶναι.

  22. 1.8.4.1

    quod si est uerum, sicuti est, apparet Herculem Apollinem Liberum Mercurium Iouemque ipsum cum ceteris homines fuisse, quoniam sunt ex duobus sexibus nati.

  23. 1.8.5.1

    quid est autem a deo tam remotum quam id opus, quod ipse ad propagandam subolem mortalibus tribuit et quod sine substantia corporali nullum potest esse? dii ergo si sunt inmortales et aeterni, quid opus est altero sexu — nimirum ut generent? ipsa progenie quid opus est, cum successione non egeant qui semper sunt futuri?

  24. 1.8.6.1

    nam profecto in hominibus ceterisque animantibus diuersitas sexus et coitio et generatio nullam habet aliam rationem nisi ut omnia genera uiuentium, quoniam sunt condicione mortalitatis obitura, mutua possint successione seruari, deo autem, qui est sempiternus, neque alter sexus neque successio necessaria est.

  25. 1.8.7.1

    dicet aliquis ut habeat uel ministros uel in quos possit ipse dominari.\' quid igitur sexu opus est feminino, cum deus, qui est omnipotens ut uocatur, sine usu et opera feminae possit.

  26. 1.8.8.1

    filios procreare? nam si quibusdam minutis animalibus id praestitit, ut sibi e foliis natos et suauibus herbis ore legant, cur existimet aliquis ipsum deum nisi ex permixtione sexus alterius non posse generare? illos igitur quos inperiti et insipientes tamquam deos et nuncupant et adorant, nemo est tam inconsideratus quin intellegat fuisse mortales. \'quomodo ergo\' inquiet aliquis \'dii crediti sunt?\' nimirum quia reges maximi ac potentissimi fuerunt, ob merita uirtutum suarum aut munerum aut artium repertarum, cum cari fuissent iis quibus inperitauerant, in memoriam sunt consecrati. quod si quis dubitat, res eorum gestas et facta consideret, quae uniuersa tam poetae quam historici ueteres prodiderunt.

  27. 1.9.1.1

    Hercules, qui ob uirtutem clarissimus et quasi Africanus inter deos habetur, nonne orbem terrae, quem peragrasse ac purgasse narratur, stupris adulteriis libidinibus inquinauit? nec mirum, cum esset adulterio genitus Alcimenae. quid tandem potuit in eo esse diuini, qui suis ipse uitiis mancipatus et mares et feminas contra omnes leges infamia flagitio dedecore adfecit?

  28. 1.9.2.1

    sed ne illa quidem quae magna et mirabilia gessit talia iudicana sunt, ut uirtutibus diuinis tribuenda uideantur. quid enim tam magnificum, si leonem aprumque superauit, si aues deiecit sagittis, si regium stabulum egessit, si uiraginem uicit cingulumque detraxit, si equos feroces cum domino interemit? opera sunt ista fortis uiri, hominis tamen.

  29. 1.9.3.1

    illa enim quae : uicit fragilia et mort-alIa fuerunt. nulla est enim quod ait orator tanta uis, quae non ferro ac uiribus debilitari frangique possit:

  30. 1.9.4.1

    animum uincere, iracundiam cohibere fortissimi est: quae ille nec fecit umquam nec potuit. haec qui faciat, non ego eum cum summis uiris comparo, sed simillimum deo iudico. uellem adiecisset de libidine luxuria cupiditate insolentia, ut uirtutem eius inpleret, quem deo similem iudicabat.

  31. 1.9.5.1

    non enim fortior putandus est qui leonem quam qui uiolentam et in se ipso inclusam feram superat, iracundiam, aut qui rapacissimas uolucres deiecit quam qui cupiditates auidissimas cohercet, aut qui Amazonem bellatricem quam qui libidinem uincit pudoris ac famae debellatricem, aut qui fimum (de) stabulo quam qui uitia de corde suo egerit, quae magis sunt perniciosa quia domestica et propria mala sunt, quam illa quae et uitari poterant et caueri.

  32. 1.9.6.1

    ex quo fit ut ille solus uir fortis debeat iudicari, qui temperans et moderatus et iustus est. quodsi cogitet aliquis quae sint dei opera, iam haec omnia quae mirantur homines ineptissimi ridicula iudicabit. illa enim non diuinis uirtutibus, quas ignorant, sed infirmitate suarum uirium metiuntur.

  33. 1.9.7.1

    nam illut quidem nemo negauit, Herculem non Eurystheo tantum seruisse regi, quod aliquatenus honestum uideri potest, sed etiam inpudicae mulieri Omphalae, quae illum uestibus suis indutum sedere ad pedes suos iubebat pensa facientem. detestabilis turpitudo!

  34. 1.9.8.1

    sed tanti erat uoluptas. \'quid tu?\' inquiet aliquis \'poetisne credendum putas?\' quidni putem? non enim Lucilius ista narrat aut Lucianus, qui diis et hominibus non pepercit, set ii potissimum, qui deorum laudes canebant.

  35. 1.9.9.1

    quibus igitur credemus, si fidem laudantibus non habemus? qui hos mentiri putat, proferat alios quibus credamus auctores, qui nos doceant qui sint isti dii, quomodo, unde orti, quae sit uis eorum, qui numerus, quae potestas, quid in iis admirabile, quid cultu dignum, quod denique certius ueriusque mysterium. nullos dabit.

  36. 1.9.10.1

    credamus igitur istis, qui non ut reprehenderent sunt locuti, sed ut praedicarent. nauigauit ergo cum Argonautis expugnauitque Troiam iratus Laomedonti ob negatam sibi pro filiae salute mercedem. unde quo tempore fuerit apparet. idem furore atque insania percitus uxorem suam cum liberis interemit.

  37. 1.9.11.1

    hunc homines deum putant! sed Philocteta heres eius non putauit, qui facem supposuit arsuro, qui artus eius ac neruos cremari ac diffluere uidit, qui ossa eius et cineres in Oetaeo monte sepeliuit, pro quo munere sagittas eius accepit.

  38. 1.10.1.1

    Aesculapius et ipse non sine flagitio Apollinis natus quid fecit aliud diuinis honoribus dignum nisi quod sanauit Hippolytum? mortem sane habuit clariorem, quod a deo meruit fulminari.

  39. 1.10.2.1

    hunc Tarquitius de inlustribus uiris disserens ait incertis parentibus natum, expositum et a uenatoribus inuentum, canino lacte nutritum, Chironi traditum didicisse medicinam; fuisse autem Messenium, sed Epidauri moratum. Tullius etiam Cynosuris ait sepultum.

  40. 1.10.3.1

    quid Apollo pater eius? nonne ob amorem, quo flagrabat, turpissime gregem pauit alienum et muros Laomedonti extruxit mercede conductus, quae illi negari potuit inpune ? ab eoque primo rex perfidus quidquid cum diis pepigisset didicit abnegare. idem formonsum puerum et dum amat, uiolauit et dum ludit, occidit.

  41. 1.10.4.1

    homicida Mars et per gratiam caedis crimine ab Atheniensibus liberatus, ne uideretur nimis ferus et inmanis, adulterium cum Venere commisit.

  42. 1.10.5.1

    Kastor et Pollux dum alienas sponsas rapiunt, esse gemini desierunt. nam dolore iniuriae concitatus Idas alterum gladio transuerberauit: et eosdem poetae alternis uiuere, alternis mori narrant, ut iam sint non deorum tantum, sed omnium mortalium miserrimi, quibus semel mori non licet.

  43. 1.10.6.1

    aus tamen Homerus ambos simpliciter, non ut poetae solent, mortuos esse testatur. nam cum faceret in muris adsidentem Priamo Helenam cunctos Graeciae principes recognoscere, solos autem se fratres suos requirere, subiecit orationi eius huiusmodi uersum: haec ait, ast illos retinebat terra sepultos.

  44. 1.10.7.1

    fur ac nebulo Mercurius quid ad famam sui reliquit nisi memoriam fraudum suarum? caelo scilicet dignus, quia palaestram docuit et lyram primus inuenit.

  45. 1.10.8.1

    Liberum patrem necesse est in senatu deorum summae auctoritatis primaeque esse sententiae, quia. praeter Iouem solus omnium triumphauit, exercitum duxit, Indos debellauit. sed inuictus ille imperator Indicus maximus ab amore ac libidine turpissime uictus est.

  46. 1.10.9.1

    delatus enim Cretam cum semiuiro comitatu nanctus est inpudicam mulierem in litore ac fiducia uictoriae Indicae uir esse uoluit, ne nimium mollis uideretur, atque illam patris proditricem, fratris interemptricem, ab alio relictam et repudiatam in coniugium sibi uindicauit ac Liberam fecit et cum ea pariter ascendit in caelum.

  47. 1.10.10.1

    quid horum omnium pater Iuppiter, qui in sollemni precatione Optimus Maximus nominatur? nonne a prima sua pueritia inpius ac paene parricida deprehenditur, cum patrem regno expulit ac fugauit nec expectauit mortem decrepiti senis cupiditate regnandi? et cum paternum solium per uim, per arma cepisset, bello est a Titanibus lacessitus, quod humano generi principium fuit malorum: quibus uictis et pace in perpetuum conparata reliquam suam uitam in stupris adulteriisque consumsit.

  48. 1.10.11.1

    omitto uirgines quas imminuit: id enim tolerabile iudicari solet. Amphitryonem ac Tyndarum praeterire non possum, quorum domos dedecore atque infamia plenissimas reddidit.

  49. 1.10.12.1

    illut uero summae inpietatis ac sceleris, quod regium puerum rapuit ad stuprum. parum enim uidebatur, si in expugnanda feminarum pudicitia maculosus esset ac turpis, nisi etiam sexui suo faceret iniuriam: hoc est uerum adulterium, quod ut contra naturam.

  50. 1.10.13.1

    haec qui facit, uidenmus an Maximus, certe Optimus non est: quod nomen a corruptoribus ab adulteris ab incestis abest, nisi forte nos erramus homines, qui talia facientes sceleratos uocamus ac perditos : omnibusque poenis dignissimos iudicamus.

  51. 1.10.14.1

    stultus autem Marcus Tullius, qui Gaio Verri adulteria obiecit: eadem enim Iuppiter quem colebat admisit; qui Publio Clodio sororis incestum: at illi Optimo Maximo eadem fuit et soror et coniunx.

  52. 1.11.1.1

    Quis est igitur tam excors qui hunc regnare in caelo putet, qui ne in terra quidem debuit? non insulse quidam poeta triumphum Cupidinis scripsit, quo in libro non modo potentissimum deorum Cupidinem, sed etiam uictorem facit.

  53. 1.11.2.1

    enumeratis enim amoribus singulorum, quibus in potestatem Cupidinis dicionemque uenissent, instruit pompam, in qua Iuppiter cum ceteris diis ante currum triumphantis ducitur catenatus. eleganter id quidem a poeta figuratum, sed tamen non multum distat a uero.

  54. 1.11.3.1

    qui enim uirtutis est expers, qui cupiditate ac libidinibus malis uincitur, non Cupidini ut ille finxit, sed morti subiectus est sempiternae.

  55. 1.11.4.1

    sed omittamus de moribus dicere, rem consideremus, ut intellegant homines in quibus miseri uersentur erroribus.

  56. 1.11.5.1

    regnare in caelo Iouem uulgus existimat: id et doctis pariter et indoctis persuasum est, quod et religio ipsa et precationes et hymni et delubra et simulacra demonstrant.

  57. 1.11.6.1

    eundem tamen Saturno et Rhea genitum confitentur. quomodo potest deus uideri aut, ut ait poeta, hominum rerumque repertor, ante cuius ortum infinita hominum milia fuerunt? eorum scilicet, qui Saturno regnante uixerunt et priores luce quam Iuppiter sunt potiti.

  58. 1.11.7.1

    nideo alium deum regem fuisse primis temporibus, alium consequentibus. potest ergo fieri ut alius postea sit futurus. si enim prius regnum mutatum est, cur desperemus etiam posterius posse mutari? nisi forte Saturnus generare potuit fortiorem, Iuppiter non potest.

  59. 1.11.8.1

    atquin diuinum imperium aut semper inmutabile est aut si est mutabile, quod fieri non potest, semper utique mutabile est. potest ergo Iuppiter regnum amittere, sicut pater eius amisit? ita plane.

  60. 1.11.9.1

    nam cum idem neque uirginibus neque maritatis umquam pepercisset, abstinuit se tamen una Thetide, quod responsum fuit maiorem patre suo futurum quisquis ex ilia natus esset.

  61. 1.11.10.1

    et primum mprudentia in eo non dei, cui nisi Themis futura dixisset, ipse nesciret; si autem diuinus non sit, ne deus quidem sit, unde ipsa diuinitas nominatur, ut ab homine humanitas;

  62. 1.11.11.1

    deinde conscientia inbecillitatis, qui timuit utique maiorem. quod qui facit, scit profecto non esse se maximum, quandoquidem potest aliquid maius existere.

  63. 1.11.12.1

    idem per Stygiam paludem sanctissime iurat, una superstitio superis quae reddita diuis. quae ista superstitio est aut a quo reddita? est ergo aliqua potestas maxima quae perierantes deos puniat? quae tanta formido est paludis infernae, si sunt inmortales? quid metuant eam, quam uisuri non sunt nisi quos mori necesse est?

  64. 1.11.13.1

    quid igitur homines oculos suos in caelum tollant? quid per superos deierent, cum ipsi superi ad inferos reuoluantur ibique habeant quod uenerentur et adorent? illut uero quale est, esse

  65. 1.11.14.1

    tata quibus dii omnes et ipse luppiter pareatr\' si arcarum tanta uis est, ut plus possint quam caelestes uniuersi quamque ipse rector ac dominus, cur non illae potius regnare dicantur, quarum legibus et statutis parere omnes deos necessitas cogit? num cui dubium est quin is qui alicui rei obsequitur maximus non sit?

  66. 1.11.15.1

    nam si sit, non accipiat fata, sed faciat. — nunc ad illud quod omiseram redeo. in una itaque sola fuit continentior, cum eam deperiret, non uirtute aliqua, sed metu successoris.

  67. 1.11.16.1

    quae formido utique eius est qui sit et mortalis et inbecillus et nihili, quippe qui potuit et tunc cum nasceretur extingui, sicut frater eius ante genitus extinctus est, qui si uiuere potuisset, numquam minori concessisset imperium. ipse autem furto seruatus furtimque nutritus Zεύς siue Zήν appellatus est, non ut isti putant a feruore caelestis ignis uel quod uitae sit dator et animantibus inspiret animas, quae uirtus solius dei est — quam enim possit inspirare animam qui ipse accepit aliunde? —, sed quod primus ex liberis Saturni maribus uixerit.

  68. 1.11.17.1

    potuerunt igitur homines alium deum habere rectorem, si Saturnus non fuisset ab uxore delusus at enim poetae ista finxerunt. errat quisquis hoc putat. illi enim de hominibus loquebantur, sed ut eos ornarent quorum memoriam laudibus celebrabant, deos esse dixerunt. itaque illa potius ficta sunt quae tamquam de diis, non illa quae tamquam de hominibus sunt locuti: quod clarum fiet exemplo quod inferemus.

  69. 1.11.18.1

    Danaen uiolaturus aureos nummos largiter in sinum eius infudit, haec stupri merces fuit. at poetae, qui quasi de deo loquebantur, ne auctoritatem creditae maiestatis infringerent, finxerunt ipsum in aureo imbre delapsum eadem figura qua imbres ferreos dicunt, cum multitudinem telorum sagittarumque describunt.

  70. 1.11.19.1

    rapuisse dicitur in aquila Catamitum: poeticus color est. sed aut per legionem rapuit cuius insigne aquila est aut nauis in qua est inpositus tutelam habuit in aquila figuratam, sicut taurum, cum rapuit et transvexit Europam.

  71. 1.11.20.1

    eodem modo conuertisse in bouem traditur lo Inachi filiam, quae ut iram Iunonis effugeret, ut erat iam saetis obsita., iam bos, tranasse dicitur mare in Aegyptumque uenisse atque ibi recepta pristina specie dea facta quae nunc Isis uocatur.

  72. 1.11.21.1

    quo igitur argumento probari potest nee Europam in tauro sedisse nec Io bouem factam? quod certus dies habetur in fastis quo Isidis nauigium celebratur: quae res docet non tranasse illam, sed nauigasse.

  73. 1.11.22.1

    igitur qui sapere sibi uidentur, quia intellegunt uiuum terrenumque corpus in caelo esse non posse, totam Ganymedeam fabulam pro falso repudiant nec sentiunt in terra id esse factum, quia res ac libido ipsa terrena est.

  74. 1.11.23.1

    non ergo res ipsas gestas finxerunt poetae, quod si facerent, essent uanissimi, sed rebus gestis addiderunt quendam colorem. non enim obtrectantes illa dicebant, sed ornare cupientes.

  75. 1.11.24.1

    hinc homines decipiuntur, maxime quod dum haec omnia ficta esse a poetis arbitrantur, colunt quod ignorant. nesciunt enim qui sit poeticae licentiae modus, quousque progredi fingendo liceat, cum officium poetae in eo sit, ut ea quae uere gesta sunt in alias species obliquis figurationibus cum decore aliquo conuersa traducat.

  76. 1.11.25.1

    totum autem quod referas fingere, id est ineptum esse et mendacem potius quam poetam.

  77. 1.11.26.1

    sed nnxennt ista. quae fabulosa creauntur: num etiam illa quae de diis feminis deorumque conubiis dicta sunt? cur igitur sic figurantur, sic coluntur? nisi forte non tantum poetae, sed pictores etiam fictoresque imaginum mentiuntur.

  78. 1.11.27.1

    si enim hic est Iuppiter qui a uobis dicitur deus, si non is est qui ex Saturno et Ope natus est, non oportuit nisi solius simulacrum in templis omnibus conlocari.

  79. 1.11.28.1

    quid sibi mulierum effigies uolunt? quid sexus infirmus? in quem si cecidit hic Iuppiter, eum uero ipsi lapides hominem fatebuntur.

  80. 1.11.29.1

    mentitos esse poetas aiunt et his tamen credunt: immo uero non esse mentitos re ipsa probant. ita enim deorum simulacra confingunt, ut ex ipsa diuersitate sexus appareat uera esse quae dicunt poetae. nam quod aliud argumentum habet imago Catamiti et effigies aquilae, cum ante pedes Iouis ponuntur in templis et cum ipso pariter adorantur, nisi ut nefandi sceleris ac stupri memoria maneat in aeternum?

  81. 1.11.30.1

    nihil igitur a poetis in totum fictum est, aliquid fortasse traductum et obliqua figuratione obscuratum, quo ueritas inuoluta tegeretur, sicut illut de sortitione regnorum. aiunt enim Ioui caelum optigisse, Neptuno mare, inferna Plutoni. cur non terra potius in sortem tertiam uenit? nisi quod in terra gesta res est.

  82. 1.11.31.1

    ergo illud in uero est, quod regnum orbis ita partiti sortitique sunt, ut orientis imperium loui cederet, Plutoni, cui cognomen Agesilao fuit, pars occidentis optingeret, eo quod plaga orientis, ex qua lux mortalibus datur, superior, occidentis autem inferior esse uideatur. sic ueritatem mendacio uelarunt, ut ueritas ipsa persuasioni publicae nihil derogaret.

  83. 1.11.32.1

    de Neptuni sorte manifestum est: cuius regnum tale fuisse dicimus, quale Marci Antoni fuit infinitum illud imperium, cui totius orae maritimae potestatem senatus decreuerat, ut praedones persequeretur ac mare omne pacaret. sic Neptuno maritima omnia cum insulis obuenerunt.

  84. 1.11.33.1

    quomodo id probari potest? nimirum ueteres historiae docent. antiquus auctor Euhemerus, qui fuit ex ciuitate Messene, res gestas Iouis et ceterorum qui dii putantur collegit historiamque contexuit ex titulis et inscriptionibus sacris quae in antiquissimis templis habebantur maximeque in fano Iouis Triphylii, ubi auream columnam positam esse ab ipso Ioue titulus indicabat, in qua columna sua gesta perscripsit, ut monumentum posteris esset rerum suarum.

  85. 1.11.34.1

    hanc historiam et interpretatus est Ennius et secutus. cuius haec uerba sunt : ubi Iuppiter Neptuno imperium dat maris et insulis omnibus et quae secundum mare loca essent omnibus regnaret. uera sunt ergo quae locuntur poetae, sed optentu aliquo specieque uelata.

  86. 1.11.35.1

    potest et mons Olympus figuram poetis dedisse, ut Iouem dicerent caeli regnum esse sortitum, quod Olympus ambiguum nomen est et montis et caeli. in Olympo autem Iouem habitasse docet eadem historia, quae dicit: ea tempestate Iuppiter in monte Olympo maximam partem uitae colebat et eo ad eum in ius uenie-, bant, si quae res in controuersia erant. item si quis quid noui inuenerat quod ad uitam humanam utile esset, eo ueniebant atque loui ostendebant.

  87. 1.11.36.1

    multa in hunc modum poetae transferunt, non ut in deos mentiantur, quos colunt, sed ut figuris uersicoloribus uenustatem ac leporem carminibus suis addant. qui autem non intellegunt quomodo ant quare quidque figuretur, poetas uelut mendaces et sacrilegos insecuntur.

  88. 1.11.37.1

    hoc errore decepti etiam philosophi, quod ea quae de Ioue feruntur minime conuenire in deum uidebantur, duos Ioues fecerunt, unum naturalem alterum fabulosum.

  89. 1.11.38.1

    uiderunt ex parte quod erat uerum, eum scilicet de quo poetae loquantur hominem fuisse, in illo autem naturali Ioue uulgari consuetudine religionis inducti errauerunt, quod in deum nomen hominis transtulerunt, qui ut supra diximus quia solus est, non indiget nomine. Iouem autem illum esse qui sit ex Ope Saturnoque natus, negari non potest.

  90. 1.11.39.1

    uana igitur persuasio est eorum qui nomen Iouis summo deo tribuunt. solent enim quidam errores suos hac excusatione defendere: qui conuicti de uno deo cum id negare non possunt, ipsum se colere adfirmant, uerum hoc sibi placere ut Iuppiter nominetur. quo quid absurdius? Iuppiter enim sine contubernio coniugis filiaeque coli non solet. unde qui sit apparet, nec fas est id nomen eo transferri ubi nec Minerua est ulla nec ulla. quid quod huius nominis proprietas non diuinam uim exprimit., --..11AE-.

  91. 1.11.40.1

    \'I seu humanam? Iouem enim Iunonemque a iuuando esse dictos Cicero interpretatur et Iuppiter quasi iuuans pater dicitur: quod nomen in deum minime congruit, quia iuuare hominis est opis aliquid conferentis in eum qui sit alienus, et exigui beneficii.

  92. 1.11.41.1

    nemo sic deum precatur, ut se adiuuet, sed ut seruet, ut uitam salutemque tribuat: quod multo plus ac maius est quam iuuare. et quoniam de patre loquimur, nullus pater dicitur filios iuuare, cum eos generat aut educat. illud enim leuius est quam ut eo uerbo magnitudo paterni beneficii exprimatur.

  93. 1.11.42.1

    quanto id magis inconueniens est deo, qui uerus pater est, per quem sumus et cuius toti sumus, a quo fingimur animamur inluminamur, qui nobis uitam inpertit, salutem tribuit, uictum multiplicem sumministrat.

  94. 1.11.43.1

    non intellegit beneficia diuina qui se tantummodo iuuari a deo putat. ergo non inperitus modo, sed etiam inpius est qui nomine Iouis uirtutem summae potestatis imminuit.

  95. 1.11.44.1

    quare si Iouem et ex rebus gestis et ex moribus hominem fuisse in terraque regnasse deprehendimus, superest ut mortem quoque eius inuestigemus.

  96. 1.11.45.1

    Ennius in Sacra Historia descriptis omnibus quae in uita sua gessit ad ultimum sic ait: deinde Iuppiter postquam quinquies terras circuiuit omnibusque amicis atque cognatis suis imperia diuisit reliquitque hominibus leges mores frumentaque parauit multaque alia bona fecit, inmortali gloria memoriaque adfectus sempiterna monumenta sui reliquit.

  97. 1.11.46.1

    aetate pessum acta in Creta uitam commutauit et ad deos abiit eumque Curetes filii sui curauerunt decoraueruntque eum; et sepulchrum eius est in Creta in oppido Gnosso et dicitur Vesta hanc urbem creauisse; inque sepulchro eius est inscriptum antiquis litteris Graecis ZAN KPONOT id est Latine Iuppiter Saturni.

  98. 1.11.47.1

    hoc certe non poetae tradunt, sed antiquarum rerum scriptores. quae adeo uera sunt, ut ea Sibyllinis uersibus confirmentur, qui sunt tales: δαίμονας ἀψύχους, νεϰύων εἶδωλα ϰαμόντων, ὧν Κρήτη ϰαύχημα τάϕους ἡ δύσμορος ἕξει.

  99. 1.11.48.1

    Cicero de deorum natura cum tres loues a theologis enumerari diceret, ait tertium fuisse Cretensem Saturni filium, cuius in illa insula sepulchrum ostenditur.

  100. 1.11.49.1

    quomodo igitur potest alibi deus esse uiuus alibi mortuus, alibi habere templum alibi sepulchrum? sciant ergo Romani Capitolium suum id est summum caput religionum publicarum nihil esse aliud quam inane monumentum.

← Previous · Next → — showing 101200 of 3,283

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0171.stoa009.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.