Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Divinarum Institutionum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 3,283 sections

  1. 1.16.15.1

    ita enim res rem sequitur, ut haec ultima necesse sit confiteri.

  2. 1.16.16.1

    sed ne illud quidem dissoluet aliquis: ex duobus sexibus alter fortior est, alter infirmior; robustiores enim mares sunt, feminae inbecilliores. inbecillitas autem non cadit in deum, ergo nec feminae sexus.

  3. 1.16.17.1

    huic additur superioris argumenti extrema illa conclusio, ut dii non sint, quoniam in diis et feminae sunt.

  4. 1.17.1.1

    Ob has rationes Stoici aliouersus deos interpretantur, et quia non peruident quid sit in uero, conantur eos cum rerum naturalium ratione coniungere. quos Cicero secutus de diis ac religionibus eorum hanc sententiam tulit:

  5. 1.17.2.1

    uidetisne igitnr, ut a physicis rebus bene atque utiliter inuentis tracta ratio est ad commenticios ac fictos deos? quae res genuit falsas opiniones erroresque turbulentos et superstitiones paene aniles. et formae enim nobis deorum et aetates et uestitus ornatusque noti sunt, genera praeterea, coniugia cognationes omniaque traducta ad similitudinem inbecillitatis humanae.

  6. 1.17.3.1

    quid planius, quid uerius dici potest? Romanae philosophiae princeps et amplissimo sacerdotio praeditus commenticios ac fictos deos arguit, quorum cultus superstitiones paene aniles esse testatur, falsis opinionibus erroribusque turbulentis implicatos esse homines queritur.

  7. 1.17.4.1

    nam totus liber tertius de natura deorum omnes funditus religiones euertit ac delet. quid ergo a nobis expectatur amplius? num eloquentia superare possumus Ciceronem? minime id quidem, sed fiducia illi defuit ignoranti ueritatem, quod ipse simpliciter in eodem opere confitetur. ait enim facilius posse se dicere quid non sit quam quid sit, hoc est falsa se intellegere, uera nescire.

  8. 1.17.5.1

    clarum est igitur homines fuisse illos qui dii putantur et eorum memoriam post mortem consecratam. ideo et aetates diuersae sunt et certae imagines singulorum, quod in eo habitu et aetate simulacra eorum configurata sunt, in qua quemque mors deprehendit.

  9. 1.17.6.1

    consideremus si placet aerumnas infelicium deorum. Isis filium perdidit, Ceres filiam, expulsa et per orbem terrae iactata Latona uix insulam paruam in qua pareret inuenit.

  10. 1.17.7.1

    Deum Mater et amauit formosum adulescentem et eundem cum paelice deprehensum exsectis uirilibus semiuirum reddidit et ideo nunc sacra eius a Gallis sacerdotibus celebrantur. Iuno paelices acerrime persecuta est, quia parere ipsa non potuit ex fratre.

  11. 1.17.8.1

    insulam Samum scribit Varro prius Partheniam nominatam, quod ibi Iuno adoleuerit ibique etiam Ioui nupserit. itaque nobilissimum et antiquissimum templum eius est Sami et simulacrum in habitu nubentis figuratum et sacra eius anniuersaria nuptiarum ritu celebrantur. si ergo adoleuit, si fuit uirgo primo, postea mulier, hominem fuisse qui non intellegit, pecudem se fatetur.

  12. 1.17.9.1

    quid loquar obsceuitatem Veneris omnium libidinibus prostitutae non deorum tantum, sed et hominum? haec enim ex famoso Martis stupro genuit Harmoniam, ex Mercurio Hermaphroditum, qui est natus androgynus, ex Ioue Cupidinem, ex Anchise Aenean, ex Bute Erycem; ex Adonio quidem nullum potuit, quod etiamtum puer ab apro ictus occisus est.

  13. 1.17.10.1

    quae prima, ut in Historia Sacra continetur, artem meretriciam instituit auctorque mulieribus in Cypro fuit, uti uulg(at)o corpore quaestum facerent: quod idcirco imperauit, ne sola praeter alias mulieres inpudica et uirorum adpetens uideretur.

  14. 1.17.11.1

    etiamne haec habet aliquid numinis, cuius plura numerantur adulteria quam partus? sed ne illae quidem uirgines inlibatam castitatem seruare potuerunt. unde enim putemus Erichthonium esse natum? an ex terra, ut poetae uideri uolunt?

  15. 1.17.12.1

    at res ipsa clamat. nam cum Vulcanus diis arma fecisset eique Iuppiter optionem dedisset praemii quod uellet postulandi iurassetque ut solebat per infernam paludem se nihil negaturum, tum faber claudus Mineruae nuptias postulauit.

  16. 1.17.13.1

    t hic luppiter Optimus Maximus tanta religione constrictus abnuere non potuit, Mineruam tamen monuit repugnare pudicitiamque defendere. tum in illa conluctatione Vulcanum in terram effudisse aiunt, unde sit Erichthonius natus, idque illi nomen inpositum ὰπὸ τη̃ς ἒριδος χθονός id est ex certamine atque humo.

  17. 1.17.14.1

    cur igitur uirgo eum puerum cum dracone conclusum et obsignatum tribus uirginibus Cecropidis commendauit? euidens ut opinor incestum, quod nullo modo possit colorari.

  18. 1.17.15.1

    altera cum paene amatorem suum perdidisset, qui erat turbatis distractus equis, praestantissimum medicum Asclepium curando iuueni aduocauit eumque sanatum secretis alma recondit sedibus et nymphae Egeriae nemorique relegat, solus ubi in siluis Italis ignobilis aeuum exigeret uersoque ubi nomine Virbius esset.

  19. 1.17.15.2

    quid sibi uult haec tam diligens, tam sollicita curatio?

  20. 1.17.16.1

    quid secretae sedes? quid relegatio uel tam longe uel ad mulierem uel in solitudinem? quid deinde nominis commutatio? postremo quid equorum tam pertinax abominatio? quid significant haec omnia nisi conscientiam stupri et amorem minime uirginalem?

  21. 1.17.17.1

    erat plane cur tantum laborem pro tam fideli iuuene susciperet, qu amanti nouercae obsequium pernegarat.

  22. 1.18.1.1

    Hoc loco refellendi sunt etiam ii qui deos ex hominibus esse factos non tantum fatentur, sed ut eos laudent, etiam gloriantur, aut uirtutis gratia ut Herculem aut munerum ut Cererem ac Liberum aut artium repertarum ut Aesculapium ac Mineruam.

  23. 1.18.2.1

    haec uero quam inepta sint quamque non digna propter quae homines inexpiabili se scelere contaminent hostesque uero deo fiant, quo contempto mortuorum sacra suscipiunt, ex singulis rebus ostendam.

  24. 1.18.3.1

    uirtutem esse dicunt quae hominem tollat in caelum, non illam de qua philosophi disserunt, quae posita est in bonis animi, sed hanc corporalem quae dicitur fortitudo: quae quoniam praecipua in Hercule fuit, inmortalitatem meruisse creditur.

  25. 1.18.4.1

    quis tam stulte ineptus est, ut corporis uires diuinum uel etiam humanum bouum iudicet, cum sint et maiores pecudibus adtributae et uno morbo saepe frangantur uel senectute ipsa minuantur et corruant?

  26. 1.18.5.1

    itaque idem ille cum deformari ulceribus toros suos cerneret, nec sanari se uoluit nec senem fieri, ne quando se ipso minor aut deformior uideretur.

  27. 1.18.6.1

    hunc a rogo quo uiuum se ipse combusserat escendisse in caelum putauerunt eaque ipsa quae stultissime sunt admirati simulacris et imaginibus expressa et consecrata posuerunt, ut in perpetuum uanitatis illorum monumenta perstarent qui ob necem bestiarum deos fieri credidissent.

  28. 1.18.7.1

    sed haec fortasse Graecorum culpa sit, qui res leuissimas pro maximis semper habuerunt.

  29. 1.18.8.1

    quid nostri? num sapientiores? qui athleticam quidem uirtutem contemnunt, quia nihil obest, sed regiam, quia late solet nocere, sic admirantur, ut fortes ac bellicosos duces in deorum coetu locari arbitrentur; nec esse ullam aliam ad inmortalitatem uiam quam exercitus ducere, aliena uastare, delere urbes, oppida excindere, liberos populos aut trucidare aut subicere seruituti.

  30. 1.18.9.1

    uidelicet quo plures homines adflixerint spoliarint occiderint, eo se nobiliores et clariores putant et inanis gloriae specie capti sceleribus suis nomen uirtutis inponunt.

  31. 1.18.10.1

    iam mallem ut a ferarum caedibus deos sibi fingerent quam inmortalitatem tam cruentam probarent. si quis unum hominem iugulauerit, pro contaminato ac nefario habetur nec ad terrenum hoc domicilium deorum admitti eum fas putant. ille autem qui infinita hominum milia trucidarit, cruore campos inundauerit, flumina infecerit, non modo in templum, sed etiam in caelum admittitur.

  32. 1.18.11.1

    aput Ennium sic loquitur Africanus: 25 si fas endo plagas caelestum ascendere cuiquam est, mi soli caeli maxima porta patet, scilicet quia magnam partem generis humani extinxit ac perdidit.

  33. 1.18.12.1

    o in quantis tenebris, Africane, uersatus cs uel potius o poeta, qui per caedes et sanguinem patere hominibus ascensum in caelum putaueris! cui uanitati etiam Cicero adsensit.

  34. 1.18.13.1

    est uero inquit Africane: nam et Herculi eadem ista porta patuit; tamquam ipse plane, cum id fieret, ianitor fuerit in caelo.

  35. 1.18.14.1

    equidem statuere non possum dolendumne potius an ridendum putem, cum uideam graues et doctos et ut sibi uidentur sapientes uiros in tam miserandis errorum fluctibus uolutari.

  36. 1.18.15.1

    si haec est uirtus quae nos inmortales facit, mori equidem malim quam exitio esse quam plurimis.

  37. 1.18.16.1

    si aliter inmortalitas parari non potest nisi per sanguinem, quid fiet, si omnes in concordiam consenserint? quod certe fieri poterit, si pernicioso et impio furore proiecto innocentes esse ac iusti uelint. num igitur nemo erit caelo dignus?

  38. 1.18.17.1

    num peribit uirtus, quia hominibus in homines saeuire non dabitur? sed isti qui euersiones urbium populorumque summam gloriam conputant, otium publicum non ferent, rapient saeuient et iniuriis insolenter inlatis humanae societatis foedus inrumpent, ut habere hostem possint, quem (non) sceleratius deleant quam lacessierint.

  39. 1.18.18.1

    Nunc ad reliqua pergamus. nomen deorum Cereri ac Libero traditio munerum fecit. possum diuinis docere litteris uinum atque fruges ante progeniem Caeli atque Saturni fuisse in usu hominum, sed ab his sane inuenta esse fingamus.

  40. 1.18.19.1

    num potest plus aut maius uideri collegisse fruges iisque fractis panem facere docuisse aut uuas de uitibus lectas expressisse uinumque fecisse quam fruges ipsas aut uites generasse ac protulisse de terra?

  41. 1.18.20.1

    reliquerit haec sane deus humanis ingeniis eruenda, tamen fieri non potest quin ipsius sint omnia, qui et sapientiam tribuit homini ut inueniret et illa ipsa quae possent inueniri.

  42. 1.18.21.1

    artes quoque inuentoribus suis inmortalitatem peperisse dicuntur, ut Aesculapio medicina, Volcano fabrica. colamus igitur et illos qui fullonicam sutrinamue docuerunt. cur autem figulinae repertori honos non habetur? an quia isti diuites uasa Samia contemnunt?

  43. 1.18.22.1

    sunt et aliae artes quarum repertores humanae uitae plurimum profuerunt: cur non et illis adtributa sunt templa?

  44. 1.18.23.1

    sed nimirum Minerua est quae omnes repperit, ideoque illi opifices supplicant. ergo ab his sordibus Minerua ascendit in caelum.

  45. 1.18.24.1

    est uero cur quisquam derelinquat eum qui terram cum animantibus, caelum cum astris et luminibus exorsus est, ut eam ueneretur quae telam docuit ordiri.

  46. 1.18.25.1

    quid ille qui uulnera in corporibus sanare docuit? num potest esse praestantior quam qui corpora ipsa formauit, sentiendi ac uiuendi rationem dedit, herbas denique ipsas et cetera quibus medendi ars constat excogitauit ac protulit?

  47. 1.19.1.1

    At enim dicet aliquis et huic summo qui fecit omnia et illis qui partim profuerunt suam uenerationem esse tribuendam.

  48. 1.19.2.1

    primum nec factum est umquam ut qui hos coluit, etiam deum coluerit, neque fieri potest, quoniam si honos idem tribuitur aliis, ipse omnino non colitur, cuius religio est illum esse unum ac solum deum credere.

  49. 1.19.3.1

    clamat summus poeta eos omnes qui inuentas uitam excoluere per artes aput inferos esse ipsumque illum repertorem medicinae talis et artis ad Stygias undas fulmine detrusum, ut intellegamus quantum ualeat pater omnipotens, qui etiam deos fulminibus exstinguat.

  50. 1.19.4.1

    sed homines ingeniosi hanc secum habebant fortasse rationem: quia deus fulminari non potest, apparet non esse factum. immo uero quia factum est, apparet hominem fuisse, non deum.

  51. 1.19.5.1

    mendacium poetarum non in facto est, sed in nomine: metuebant enim malum, si contra publicam persuasionem faterentur quod erat uerum.

  52. 1.19.6.1

    quodsi hoc constat inter ipsos, ex hominibus deos factos, cur ergo non credunt poetis, si quando illorum fugas et uulnera et mortes et bella et adulteria describunt?

  53. 1.19.7.1

    quibus de rebus intellegi datur non potuisse ullo pacto fieri deos, quia ne homines quidem probi fuerunt eaque in uita sua gesserunt quae mortem pariunt sempiternam.

  54. 1.20.1.1

    Venio nunc ad proprias Romanorum religiones, quoniam de communibus dixi. Romuli nutrix Lupa honoribus est adfecta diuinis, et ferrem, si animal ipsum, cuius figuram gerit.

  55. 1.20.2.1

    sed auctor est Liuius Larentinae esse simulacrum et quidem non corporis, sed mentis ac morum. fuit enim Faustuli uxor et propter uulgati corporis uilitatem lupa inter pastores id est meretrix nuncupata est; unde etiam lupanar dicitur.

  56. 1.20.3.1

    exemplum scilicet Atheniensium in ea figuranda Romani secuti sunt, apud quos meretrix quaedam nomine Leaena cum tyrannum occidisset, quia nefas erat simulacrum constitui meretricis in templo, animalis effigiem posuerunt cuius nomen gerebat.

  57. 1.20.4.1

    itaque ut illi monumentum ex nomine, sic isti ex professione fecerunt. huius nomini etiam dies festus dicatus est et Larentinalia constituta.

  58. 1.20.5.1

    nec hanc solam Romani meretricem colunt, sed Faulam quoque, quam Herculis scortum fuisse Verrius scribit. iam quanta ista inmortalitas putanda est, quam etiam meretrices adsecuntur?

  59. 1.20.6.1

    Flora cum magnas opes ex [ arte meretricia quaesiuisset., populum scripsit heredem certamque pecuniam reliquit, cuius ex annuo faenore suus natalis dies celebraretur editione ludorum, quos appellant Floralia.

  60. 1.20.7.1

    quod quia senatui flagitiosum uidebatur, ab ipso nomine argumentum sumi placuit, ut pudendae rei quaedam dignitas adderetur. deam finxerunt esse quae floribus praesit eamque oportere placari, ut fruges cum arboribus aut uitibus bene prospereque florescerent.

  61. 1.20.8.1

    eum colorem secutus in Fastis poeta non ignobilem nympham fuisse narrauit quae sit Chloris uocitata eamque Zephyro nuptam quasi dotis loco id accepisse muneris a marito, ut haberet florum omnium potestatem.

  62. 1.20.9.1

    honeste quidem ista dicuntur, sed inhoneste turpiterque creduntur nec debent, cum ueritas quaeritur, huiusmodi nos uelamenta decipere.

  63. 1.20.10.1

    celebrantur ergo illi ludi conuenienter memoriae meretricis cum omni lasciuia. nam praeter uerborum licentiam, quibus obscenitas omnis effunditur, exuuntur etiam uestibus populo flagitante meretrices, quae tunc mimarum funguntur officio et in conspectu populi usque ad satietatem inpudicorum luminum cum pudendis motibus detinentur.

  64. 1.20.11.1

    Cloacinae simulacrum in Cloaca Maxima repertum Tatius consecrauit et quia cuius esset effigies ignorabat, ex loco illi nomen inposuit. Pauorem Palloremque Tullus Hostilius figurauit et coluit.

  65. 1.20.12.1

    quid de hoc dicam nisi dignum fuisse qui semper deos suos, sicut optari solet, praesentes haberet? ab hoc illut Marci Marcelli de consecratione Honoris atque Virtutis honestate nominum differt, re congruit.

  66. 1.20.13.1

    eadem uanitate Mentem quoque inter deos senatus conlocauit, quam profecto si habuisset, eiusmodi sacra numquam suscepisset.

  67. 1.20.14.1

    magnum Cicero audaxque consilium suscepisse Graeciam dicit, quod Cupidinum et Amorum simulacra in gymnasiis consecrasset: adulatus est uidelicet Attico et inrisit hominem familiarem.

  68. 1.20.15.1

    non enim magnum illut aut omnino consilium dicendum fuit, sed inpudicorum hominum perdita et deplorata nequitia, qui liberos suos, quos erudire ad honestatem deberent, prostituerunt libidini iuuentutis: a quibus flagitiorum deos et in illis potissimum locis, ubi nuda corpora corruptorum luminibus patent, et in illa coli aetate uoluerunt, quae simplex et inprouida prius inretiri et in laqueos potest cadere quam cauere.

  69. 1.20.16.1

    quid mirum si ab hac gente uniuersa flagitia manarunt, aput quam uitia ipsa religiosa sunt eaque non modo non uitantur, uerum etiam coluntur? et ideo huic sententiae, tamquam Graecos prudentia uinceret, adiecit: uirtutes enim oportere, non uitia consecrari.

  70. 1.20.17.1

    quod si recipis, o Marce Tulli, non uides fore ut inrumpant uitia cum uirtutibus, quia mala bonis adhaerent, et in animis hominum potentiora sunt? quae si uetas consecrari, respondebit tibi eadem illa Graecia se alios deos colere ut prosint, alios uero ne noceant. haec enim semper excusatio est eorum qui mala sua pro diis habent, ut Romani robiginem ac febrem.

  71. 1.20.18.1

    si ergo uitia consecranda non sunt, in quo tibi adsentior, ne uirtutes quidem. non enim per se sapiunt aut sentiunt neque intra parietes aut aediculas luto factas, sed intra pectus collocandae sunt et interius conprehendendae, ne sint falsae, si extra hominem fuerint collocatae.

  72. 1.20.19.1

    itaque praeclaram illam legem tuam derideo quam ponis his uerbis: ast olla, propter quae datur homini ascensus in caelum, Mentem Virtutem Pietatem Fidem: earumque laudum delubra sunto. atquin haec separari ab homine non possunt. si enim colenda sunt, in homine ipso sint necesse est.

  73. 1.20.20.1

    si autem sint extra hominem, quid opus est ea colere quibus careas? uirtus enim colenda est, non imago uirtutis, et colenda est non sacrificio aliquo aut ture aut precatione sollemni, sed uoluntate sola atque proposito.

  74. 1.20.21.1

    nam quid est aliut colere uirtutem nisi eam conprehendere animo ac tenere? quod unus quisque simulac coepit uelle, consequitur. hic solus uirtutis est cultus: nam religio ac ueneratio nulla alia nisi unius dei tenenda est.

  75. 1.20.22.1

    quid igitur opus est, o uir sapientissime, superuacuis extructionibus loca occupare quae possint humanis usibus cedere? quid sacerdotes constituere uana et insensibilia culturos? quid immolare uictimas? quid tantos sumptus uel fingendis uel colendis imaginibus inpendere?

  76. 1.20.23.1

    firmius et incorruptius templum est pectus humanum: hoc potius ornetur, hoc ueris illis numinibus inpleatur.

  77. 1.20.24.1

    has ergo falsas consecrationes sequitur quod necesse est. qui enim sic uirtutes colunt id est qui umbras et imagines uirtutum consectantur, ea ipsa quae uera sunt tenere non possunt.

  78. 1.20.25.1

    itaque nulla in quoquam uirtus est, uitiis ubique dominantibus, nulla fides, omnia pro se quoque rapiente, nulla pietas, nec consanguineis nec parentibus parcente auaritia et cupiditate in uenena et in ferrum ruente, nulla pax, nulla concordia, publice bellis saeuientibus, priuatim uero inimicitiis usque ad sanguinem furentibus, nulla pudicitia, libidinibus effrenatis omnem sexum et omnes corporis partes contaminantibus.

  79. 1.20.26.1

    nec tamen desinunt ea colere quae fugiunt et oderunt. colunt enim ture ac summis digitis quae sensibus intimis horrere debuerunt: qui error omnis ex illius principalis ac summi boni ignoratione descendit.

  80. 1.20.27.1

    urbe a Gallis occupata obsessi in Capitolio Romani cum ex mulierum capillis tormenta fecissent, aedem Veneri Caluae consecrarunt.

  81. 1.20.28.1

    non igitur intellegunt, quam uanae sint religiones uel ex eo ipso, quod eas his ineptiis cauillantur.

  82. 1.20.29.1

    a Lacedaemoniis fortasse didicerant deos sibi ex euentis fingere. qui cum Messenios obsiderent et illi furtim deceptis obsessoribus egressi ad diripiendam Lacedaemonem cucurrissent, a Spartanis mulieribus fusi fugatique sunt.

  83. 1.20.30.1

    cognitis autem dolis hostium Lacedaemonii sequebantur. his armatae mulieres obuiam longius exierunt. quae cum uiros suos cernerent parare se ad pugnam, quod putarent Messenios esse, corpora sua nudauerunt.

  84. 1.20.31.1

    at illi uxoribus cognitis et aspectu in libidinem concitati, sicuti erant armati permixti sunt, utique promisce —

  85. 1.20.32.1

    nec enim uacabat discernere — sicut iuuenes ab isdem antea missi cum uirginibus, ex quibus sunt Partheniae nati. propter huius facti memoriam aedem Veneri Armatae simulacrumque posuerunt: quod tametsi ex causa turpi uenit, tamen honestius uidetur armatam Venerem consecrasse quam caluam.

  86. 1.20.33.1

    eodem tempore Ioui quoque Pistori ara posita est, quod eos in quiete monuisset, ut ex omni frumento quod habebant panem facerent et in hostium castra iactarent: eoque facto soluta esset obsidio desperantibus Gallis inopia subigi posse Romanos. quae ista religionum derisio est?

  87. 1.20.34.1

    si earum defensor essem, quid tam grauiter queri possem quam deorum numen in tantum uenisse contemptum, ut turpissimis nominibus ludibrio habeatur?

  88. 1.20.35.1

    quis non rideat Fornacem deam uel ; potius doctos uiros celebrandis Fornacalibus operari? quis cum audiat deam Mutam, tenere risum queat? hanc esse dicunt ex qua sint Lares nati et ipsam Laram nominant uel Larundam. quid praestare colenti potest quae loqui non potest?

  89. 1.20.36.1

    colitur et (Jaca, quae Herculi fecit indicium de turto boum, diuinitatem consecuta quia prodidit fratrem, et Cunina, quae infantes tuetur in cunis ac fascinum submouet, et Stercutus, qui stercorandi agri rationem primus induxit, et Tutinus, in cuius sinu pudendo nubentes praesident, ut illarum pudicitiam prior deus delibasse uideatur, et mille alia portenta, ut iam uaniores qui haec colenda susceperint quam Aegyptios esse dicamus, qui monstruosa et ridicula quaedam simulacra uenerantur.

  90. 1.20.37.1

    et haec tamen habent aliquam imaginem. quid qui lapidem colunt informem ac rudem cui nomen est Terminus? hic est quem pro Ioue Saturnus dicitur deuorasse nec inmerito illi honos tribuitur.

  91. 1.20.38.1

    nam cum Tarquinius Capitolium facere uellet atque in eo loco multorum deorum sacella essent, consuluit eos per auguria utrum Ioui cederent, et cedentibus ceteris solus Terminus mansit. unde illum poeta Capitoli inmobile saxum uocat.

  92. 1.20.39.1

    lam ex hoc ipso quam magnus Iuppiter inuenitur, cui non cessit lapis, ea fortasse fiducia, quod illum de paternis faucibus liberauerat.

  93. 1.20.40.1

    facto itaque Capitolio supra ipsum Terminum foramen est in tecto relictum, ut quia non cesserat, libero caelo frueretur: quo ne ipsi quidem fruebantur qui lapidem frui putauerunt..

  94. 1.20.41.1

    et. huic ergo publice supplicatur quasi custodi finium deo, qui non tantum lapis, sed etiam stipes interdum est.

  95. 1.20.42.1

    quid de ns dicas qui colunt talia nisi ipsos potissimum lapides ac stipites esse?

  96. 1.21.1.1

    Diximus de diis ipsis qui coluntur: nunc de sacris ac mysteriis eorum pauca dicenda sunt. aput Cyprios humanam hostiam Ioui Teucrus immolauit idque sacrificium posteris tradidit; quod est nuper Hadriano imperante sublatum.

  97. 1.21.2.1

    erat. lex aput Tauros inhumanam et feram gentem, ut Dianae hospites immolarentur, et id sacrificium multis temporibus celebratum est.

  98. 1.21.3.1

    Galli Esum atque Teutaten humano cruore placabant. ne Latini quidem huius immanitatis expertes fuerunt, siquidem Latiaris Iuppiter etiamnunc sanguine colitur humano. quid ab his boni precantur qui sic sacrificant?

  99. 1.21.4.1

    aut quid tales dii praestare hominibus possunt, quorum poenis propitiantur? sed de barbaris non est adeo mirandum, quorum religio cum moribus congruit: nostri uero qui semper mansuetudinis et humanitatis sibi gloriam uindicauerunt, nonne sacrilegis his sacris immaniores reperiuntur?

  100. 1.21.5.1

    ii enim potius scelerati sunt habendi, qui cum sint liberalium disciplinarum studiis expoliti, ab humanitate desciscunt, quam qui rudes et inperiti ad mala facinora bonorum ignoratione labuntur.

← Previous · Next → — showing 301400 of 3,283

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0171.stoa009.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.