Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Epitome Divinarum Institutionum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 492 sections

  1. 43.6.1

    Esaias quoque sic: uenio colligere omnes gentes et linguas, et uenient et uidebunt claritatem meam.

  2. 43.7.1

    idem alio loco ex persona patris ad filium: ego dominus deus uocaui te in iustitiam, et tenebo manum tuam et confirmabo te, dedi te in testamentum generis mei, in lucem gentium, aperire oculos caecorum, producere ex uinculis alligatos et de domo carceris sedentes in tenebris.

  3. 44.1.1

    Si ergo Iudaei a deo reiecti sunt, sicut sacrarum scripturarum fides indicat, gentes autem, sicut uidemus, adscitae ac de tenebris huius uitae saecularis deque uinculis daemonum liberatae, nulla igitur alia spes homini proposita est, nisi ueram religionem ueramque sapientiam, quae in Christo est, fuerit secutus: quem qui ignorat, a ueritate ac deo semper alienus est.

  4. 44.2.1

    nec sibi de summo deo uel Iudaei uel philosophi blandiantur: qui filium non agnouit, nec patrem potuit agnoscere. haec est sapientia et hoc mysterium summi dei. per illum se deus et agnosci et coli uoluit.

  5. 44.3.1

    ideo prophetas ante praemisit qui de aduentu eius praedicarent, ut cum facta essent in eo quaecumque praedicata sunt, tunc ab hominibus et dei filius et deus crederetur.

  6. 44.4.1

    nec tamen sic habendum est, tamquam duo sint dii. pater enim ac filius unum sunt. cum enim pater filium diligat omniaque ei tribuat et filius patri fideliter obsequatur nec uelit quidquam nisi quod pater, non potest utique necessitudo tanta diuelli, ut duo esse dicantur in quibus et substantia et uoluntas et fides una est.

  7. 44.5.1

    ergo et filius per patrem et pater per filium. unus est honos utrique tribuendus tamquam uni deo et ita diuidendus est per duos cultus, ut diuisio ipsa compage inseparabili uinciatur. neutrum sibi relinquet qui aut patrem a filio aut filium a patre secernit.

  8. 45.1.1

    Superest respondere etiam iis qui putant inconueniens fuisse nec habere rationem ut deus mortali corpore indueretur, ut hominibus subiectus esset, ut contumelias sustineret, cruciatus etiam mortemque pateretur.

  9. 45.2.1

    dicam quod sentio et rem inmensam paucis ut potero substringam. qui aliquid docet, debet, ut opinor, facere ipse quae docet, ut cogat homines optemperare. nam si non fecerit, praeceptis suis fidem derogabit.

  10. 45.3.1

    exemplis igitur opus est, ut ea quae praecipiuntur habeant firmitatem, et si quis contumax extiterit ac dixerit non posse fieri, praeceptor illum praesenti opere conuincat. non potest ergo perfecta esse doctrina, cum uerbis tantum traditur, sed tum perfecta est, cum factis adimpletur.

  11. 45.4.1

    Christus itaque cum doctor uirtutis ad homines mitteretur, utique, ut doctrina eius perfecta esset, et docere et facere debuerat. sed si corpus hominis non induisset, non posset facere quae docebat, id est non irasci, non cupere diuitias, non libidine inflammari, dolorem non timere, mortem contemnere.

  12. 45.5.1

    haec sunt utique uirtutis, set fieri sine carne non possunt. ergo ideo corporatus est, ut cum uincenda esse carnis desideria doceret, ipse faceret prior, ne quis excusationem de carnis fragilitate praetenderet.

  13. 46.1.1

    Dicam nunc de sacramento crucis, ne quis forte dicat: \'si suscipienda illi mors fuerat, non utique infamis ac turpis, sed quae haberet aliquid honestatis:

  14. 46.2.1

    scio equidem multos, dum abhorrent nomen crucis, refugere a ueritate, cum in ea et ratio magna sit et potestas. nam cum ad hoc missus esset, ut humillimis quibusque uiam panderet ad salutem, se ipse humilem fecit, ut eos liberaret.

  15. 46.3.1

    suscepit ergo id genus mortis quod solet humilibus inrogari, ut omnibus facultas daretur imitandi. praeterea cum esset resurrecturus, amputari partem corporis eius fas non erat nec os infringi, quod accidit us qui capite plectuntur.

  16. 46.4.1

    crux ergo potior fuit, quae resurrectioni corpus integris ossibus reseruauit. his etiam illut accedit, quod passione ac morte suscepta sublimem fieri oportebat.

  17. 46.5.1

    adeo illum crux et re et significatione exaltauit, ut omnibus maiestas eius ac uirtus cum ipsa passione notuerit. nam quod extendit in patibulo manus, utique alas suas in orientem occidentemque porrexit, sub quas uniuersae nationes ab utraque mundi parte ad requiem conuenirent.

  18. 46.6.1

    quantum autem ualeat hoc signum et quid habeat potestatis, in promtu est, cum omnis daemonum cohors hoc signo expellitur ac fugatur.

  19. 46.7.1

    et sicut ipse ante passionem daemonas uerbo et inperio proturbabat, sic nunc nomine ac signo passionis eius idem spiritus inmundi, quando in corpora hominum inrepserint, exiguntur, cum extorti et excruciati ac se daemonas confitentes uerberanti se deo cedunt.

  20. 46.8.1

    quid ergo sperauerint de suis religionibus cumque sua sapientia Graeci, cum uideant deos suos, quos eosdem daemonas esse non negant, per crucem ab. hominibus triumphari?

  21. 47.1.1

    Una igitur spes hominibus uitae est, unus portus salutis, unum refugium libertatis, si abiectis quibus tenebantur erroribus aperiant oculos mentis suae deumque cognoscant, in quo solo domicilium ueritatis est, terrena et de terra ficta contemnant, philosophiam, quae apud deum stultitia est, pro nihilo conputent, sed uera sapientia id est religione suscepta fiant inmortalitatis heredes.

  22. 47.2.1

    at enim repugnant non tam ueritati quam propriae saluti cumque haec audiunt, uelut aliis inexpiabile nefas detestantur.

  23. 47.3.1

    sed ne audire quidem patiuntur, uiolari aures suas sacrilegio putant, si audierint, nec iam maledictis abstinent, sed quantis possunt uerborum contumeliis insectantur. idemque si potestatem nacti fuerint, uelut hostes publicos persecuntur, immo etiam plus quam hostes, quorum, cum bello uicti fuerint, aiit mors aut seruitus poena est nec ullus post arma deposita cruciatus, quamuis omnia pati meruerint qui facere uoluerunt, et inter mucrones locum pietas habet.

  24. 47.4.1

    inaudita est crudelitas, cum innocentia nec uictorum hostium condicionem meretur. quae tanta huius furoris est causa? scilicet quia ratione congredi non queunt, uiolentia premunt, incognita causa tamquam nocentissimos damnant, quia constare de ipsa innocentia noluerunt.

  25. 47.5.1

    nec satis putant, si celeri ac simplici morte moriantur quos inrationabiliter oderunt, sed eos exquisitis cruciatibus lacerant, ut expleant odium, quod non peccatum aliquod, sed ueritas parit: quae idcirco male uiuentibus odiosa est, quia aegre ferunt esse aliquos quibus facta eorum placere non possunt. hos omni modo cupiunt extinguere, ut possint libere sine teste peccare.

  26. 48.1.1

    Sed haec facere se dicunt, ut deos suos defendant. primum, si dii sunt et habent aliquid potestatis ac numinis. defensione hominis patrocinioque non indigent, sed se ipsos utique defendunt.

  27. 48.2.1

    aut quomodo ab iis homo sperare auxilium potest, si ne suas quidem iniurias possunt uindicare? stultum igitur et uanum, deorum esse uindices uelle, nisi quod ex eo \'magis apparet diffidentia.

  28. 48.3.1

    qui enim patrocinium dei quem colit suscipit, illum esse nihili confitetur: si autem ideo colit, quia potentem arbitratur, non debet eum uelle defendere a quo ipse est defendendus.

  29. 48.4.1

    nos igitur recte. nam cum isti defensores falsorum deorum aduersus uerum deum rebelles nomen eius in nobis persecuntur, nec re nec uerbo repugnamus, sed mites et taciti et patientes perferimus omnia quaecumque aduersus nos potest crudelitas machinari. habemus enim fiduciam in deo, a quo expectamus secuturam protinus ultionem.

  30. 48.5.1

    nec est inanis ista fiducia, siquidem eorum omnium qui hoc facinus ausi sunt miserabiles exitus partim cognouimus, partim : uidimus nec ullus habuit inpune quod deum laesit, set qui sit uerus deus qui uerbo discere noluit, supplicio suo didicit.

  31. 48.6.1

    uellem scire, cum inuitos adigunt ad sacrificium, quid secum habeant rationis aut cui praestent quod faciunt. si diis, non est ille cultus nec acceptabile sacrificium quod fit ingratis, quod extorquetur per iniuriam, quod eruitur per dolorem;

  32. 48.7.1

    si autem ipsis quos cogunt, non est utique beneficium quod quis ne accipiat, etiam mori mauult. si bonum [non] est ad quod me uocas, cur malo inuitas? cur non uerbis, sed uerberibus? cur non ratione, sed cruciatibus corporis? unde apparet malum esse illut ad quod non inlicis uolentem, sed trahis recusantem. quae stultitia est consulere uelle nolenti?

  33. 48.8.1

    an si aliquis prementibus malis ad mortem confugere cogatur, num potes, si aut gladium extorseris aut laqueum ruperis aut (a) praecipitio retraxeris aut uenenum effuderis, conseruatorem te hominis gloriari, cum ille quem seruasse te putas nec gratias agat et te male secum arbitretur egisse, quod mortem sibi prohibueris optatam, quod ad finem, quod ad requiem malorum peruenire non siueris?

  34. 48.9.1

    beneficium enim non ex qualitate rei debet, sed ex animo eius qui accipit ponderari. cur pro beneficio imputes quod mihi maleficium est?

  35. 48.10.1

    uis me deos tuos colere, quod ego mihi mortiferum duco? si bonum est, non inuideo, fruere solus bono tuo; non est quod uelis errori meo succurrere quem iudicio ac uoluntate suscepi.

  36. 48.11.1

    si malum, quid me ad consortium mali rapis? utere sorte tua. ego malo in bono mori quam in malo uiuere.

  37. 49.1.1

    Haec quidem iuste dici possunt. sed quis audiet, cum homines furiosi et inpotentes minui dominationem suam putent, si sit aliquid in rebus humanis liberum? atquin religio sola est in qua libertas domicilium conlocauit.

  38. 49.2.1

    res est enim praeter ceteras uoluntaria nec inponi cuiquam necessitas potest, ut colat quod non uult. potest aliquis forsitan simulare, non potest uelle.

  39. 49.3.1

    denique cum metu tormentorum aliqui aut cruciatibus uicti ad execranda sacrificia consenserint, numquam ultro faciunt quod necessitate fecerunt, sed data rursus facultate ac reddita libertate referunt se ad deum eumque precibus et lacrimis placant agentes non uoluntatis quam non habuerunt, sed necessitatis quam pertulerunt paenitentiam, et uenia satisfacientibus non negatur.

  40. 49.4.1

    quid ergo promouet qui corpus inquinat, quando inmutare non potest uoluntatem? at enim homines inanis cerebri si quem fortem adegerint libare diis suis, incredibili alacritate insolenter exultant et quasi hostem sub iugum miserint, gaudent.

  41. 49.5.1

    si uero aliquis nec minis nec tormentis territus fidem uitae anteferre maluerit, in hunc ingenium suum crudelitas exerit, infanda et intolerabilia molitur. et quia sciunt gloriosam esse pro deo mortem et hanc nobis esse uictoriam, si superatis tortoribus animam pro fide ac religione ponamus, et ipsi enituntur ut uincant.

  42. 49.6.1

    non adficiunt morte, sed excogitant nouos inauditosque cruciatus, ut fragilitas uiscerum doloribus cedat, et si non cesserit, differunt adhibentque uulneribus curam diligentem, ut crudis adhuc cicatricibus repetita tormenta plus doloris inmittant. et (dum) hanc aduersus innocentes carnificinam exercent, pios utique se et iustos et religiosos putant — talibus enim sacris d(ii) eorum delectantur —, illos uero impios et desperatos nuncupant.

  43. 49.7.1

    quae ista est peruersitas, ut qui torquetur innocens desperatus atque impius nominetur, carnifex autem iustus piusque dicatur?

  44. 50.1.1

    Sed recte ac merito puniri eos aiunt, qui publicas religiones a maioribus traditas execrantur. quid? si maiores illi stulti fuerunt in suscipiendis religionibus uanis, sicut iam supra ostendimus, praescribetur nobis quominus uera et meliora sectemur?

  45. 50.2.1

    cur nobis auferimus libertatem et quasi addicti alienis seruimus erroribus? liceat sapere, liceat inquirere ueritatem.

  46. 50.3.1

    sed tamen, si libet maiorum defendere (religiones), cur inpune habent Aegyptii, qui pecudes et omnis generis bestias pro diis colunt? cur de diis ipsis (mimi) aguntur et qui eos facetius deriserit, honoratur? cur audiuntur philosophi, qui aut nullos deos esse aiunt aut, si sunt, nihil curare nec humana respicere aut nullam esse omnino quae regat mundum prouidentiam disserunt?

  47. 50.4.1

    sed soli ex omnibus impii iudicantur qui deum, qui ueritatem secuntur. quae cum sit eadem iustitia, eadem sapientia, hanc isti uel inpietatis uel stultitiae crimine infamant nec perspiciunt quid sit quod eos fallat, cum et malo uocabulum boni et bono mali nomen inponunt.

  48. 50.5.1

    plurimi quidem philosophorum, sed maxime Plato et Aristoteles de iustitia multa dixerunt adserentes et extollentes eam summa laude uirtutem, quod suum cuique tribuat, quod aequitatem in omnibus seruet: et cum ceterae uirtutes quasi tacitae sint et intus inclusae, solam esse iustitiam quae nec sibi tantum conciliata sit nec occulta, sed foras tota promineat et ad bene faciendum prona sit, ut quam plurimis prosit;

  49. 50.6.1

    quasi uero in iudicibus solis atque in potestate aliqua constitutis iustitia esse debeat et non in omnibus. atquin nullus est hominum ne infimorum quidem ac mendicorum in quem iustitia cadere non possit

  50. 50.7.1

    sed quia ignorabant quid esset, unde proflueret, quid operis haberet, summam illam uirtutem, id est commune omnium bonum paucis tribuerunt eamque nullas utilitates proprias aucupari, sed alienis tantum commodis studere dixerunt.

  51. 50.8.1

    nec inmerito extitit Carneades homo summo ingenio et acumine, qui refelleret istorum orationem et iustitiam, quae fundamentum stabile non habebat, euerteret, non quia uituperandam esse iustitiam sentiebat, sed ut illos defensores eius ostenderet nihil> certi, nihil firmi de iustitia disputare.

  52. 51.1.1

    Nam si iustitia est ueri dei cultus — quid enim tam iustum ad aequitatem, tam pium ad honorem, tam necessarium ad salutem quam deum agnoscere ut parentem, uenerari ut dominum eiusque legi et praeceptis obtemperare? —, nescierunt ergo iustitiam philosophi, quia nec ipsum deum agnouerunt nec cultum eius legemque tenuerunt.

  53. 51.2.1

    et ideo refelli potuerunt a Carneade, cuius haec fuit disputatio, nullum esse ius naturale itaque omnes animantes ipsa ducente natura commoda sua defendere et ideo iustitiam, si alienis utilitatibus consulit, suas neglegit, stultitiam esse dicendam.

  54. 51.3.1

    quodsi omnes populi penes quos sit imperium ipsique Romani qui orbem totum possederint iustitiam sequi uelint ac suum cuique restituere quod ui et armis occupauerunt, ad casas et egestatem reuertentur. quod si fecerint, iustos quidem, sed tamen stultos iudicari necesse est, qui ut aliis prosint, sibi nocere contendant.

  55. 51.4.1

    deinde si reperiat aliquis hominem, qui aut aurum pro orichalco aut argentum pro plumbo uendat per errorem atque id emere necessitas cogat, utrum dissimulabit et emet paruo an potius indicabit? si indicabit, iustus utique dicetur, quia non fefellit, sed idem stultus, qui alteri fecerit lucrum, sibi damnum. sed facile de damno est. quid?

  56. 51.5.1

    si uita eius in periculum ueniet, ut eum necesse sit aut occidere aut mori, quid faciet? potest hoc euenire, ut naufragio facto inueniat aliquem inbecillum tabulae inhaerentem aut uicto exercitu fugiens reperiat aliquem uulneratum equo insidentem: utrumne aut illum tabula aut hunc equo deturbabit, ut ipse possit euadere? si uolet iustus esse, non faciet, sed idem stultus iudicabitur, qui dum alterius uitae parcit, suam prodet. si faciet, sapiens quidem uidebitur, quia sibi consulet, sed idem malus, quia nocebit.

  57. 52.1.1

    Acuta ista sane, sed respondere ad ea facillime possumus. inmutatio enim nominum facit, ut sic esse uideatur. nam et iustitia imaginem habet stultitiae, non tamen est stultitia, et malitia imaginem sapientiae, non tamen sapientia est

  58. 52.2.1

    sed sicut malitia ista in conseruandis utilitatibus suis intellegens et arguta non sapientia, sed calliditas et astutia est, ita et iustitia non debet stultitia, sed innocentia nominari, quia necesse est et iustum esse sapientem et eum qui sit stultus iniustum.

  59. 52.3.1

    nam neque ratio neque natura ipsa permittit, ut is qui iustus est, sapiens non sit, quoniam iustus nihil utique facit nisi quod rectum et bonum est, prauum et malum semper fugit.

  60. 52.4.1

    quis autem discernere bonum et malum, prauum et rectum potest nisi qui sapiens fuerit? stultus autem male facit, quia bonum et malum quid sit ignorat, ideo peccat, quia non potest recta et praua discernere. non potest igitur neque stulto iustitia neque iniusto sapientia conuenire.

  61. 52.5.1

    ergo stultus non est qui nec tabula naufragum nec equo saucium deiecerit, quia se abstinuit a nocendo, quod est peccatum; peccatum autem uitare sapientis est.

  62. 52.6.1

    sed ut stultus prima facie uideatur, illa res efficit, quod extingui animam cum corpore existimant: I idcirco omne commodum ad hanc uitam referunt.

  63. 52.7.1

    si enim post mortem nihil est, utique stulte facit qui alterius animae parcit cum dispendio suae aut qui alterius lucro magis quam suo consulit. si mors animam delet, danda est opera quo diutius commodiusque uiuamus: si autem uita post mortem superest aeterna et beata, hanc utique corporalem cum omnibus terrae bonis iustus et sapiens contemnet, qui scit quale a deo sit praemium recepturus.

  64. 52.8.1

    teneamus igitur innocentiam, te- neamus iustitiam, subeamus imaginem stultitiae, ut ueram sapientiam tenere possimus. et si hominibus ineptum uidetur ac stultum torqueri et mori malle quam libare diis et abire siue noxa, nos tamen omni uirtute omnique patientia fidem deo exhibere nitamur.

  65. 52.9.1

    non mors terreat, non dolor frangat, quominus uigor animi et constantia inconcussa seruetur. stultos uocent, dummodo ipsi stultissimi sint et caeci et hebetes et pecudibus aequales, qui non intellegunt esse mortiferum relicto deo uiuo prosternere se atque adorare terrena, qui nesciunt et illos aeternam poenam manere qui figmenta insensibilia fuerint uenerati et eos qui nec tormenta nec mortem pro cultu et honore ueri dei recusauerint, uitam perpetuam consecuturos.

  66. 52.10.1

    haec est fides summa, haec uera sapientia, haec perfecta iu- stitia. nihil ad nos adtinet quid iudicent stulti aut quid homunculi sentiant: nos iudicium dei expectare debemus, ut eos postmodum qui de nobis iudicauerint iudicemus.

  67. 53.1.1

    Dixi de iustitia, quid esset: sequitur ut ostendam quod sit uerum sacrificium dei, qui iustissimus ritus colendi, ne quis arbitretur aut uictimas aut odores aut dona pretiosa desiderari a deo, a quo si fames, si sitis, si algor, si rerum omnium terrenarum cupiditas abest, non ergo utitur his omnibus quae templis diisque fictilibus inferuntur. sed sicut corporalibus corporalia, sic utique incorporali incorporale sacri-

  68. 53.2.1

    ficium necessarium est, illis autem quae in usum tribuit homini deus, ipse non indiget, cum omnis terra in ipsius sit potestate: non indiget templo cuius domicilium mundus est, non indiget simulacro qui est et oculis et mente inconprehensibilis, non indiget terrenis luminibus qui solem cum ceteris astris in usum hominis potuit accendere.

  69. 53.3.1

    quid igitur ab homine desiderat deus nisi cultum mentis, qui est purus et sanctus? nam illa quae aut digitis fiunt aut extra hominem sunt, inepta fragilia ingrata sunt. hoc est sacrificium uerum, non quod ei arca, sed quod ex corde profertur, non quod manu, sed quod mente libatur, haec acceptabilis uictima est quam de se ipso animus immolauerit.

  70. 53.4.1

    nam quid hostiae, quid tura, quid uestes, quid aurum, quid argentum, quid pretiosi lapides conferunt, si colentis pura mens non est? sola ergo iustitia est quam deus expetit: in hac sacrificium, in hac dei cultus est. de quo nunc mihi disserendum est docendumque in quibus operibus iustitiam necesse sit contineri.

  71. 54.1.1

    Duas esse humanae uitae uias nec philosophis ignotum fuit nec poetis, sed eas utrique diuerso modo induxerunt. philosophi alteram industriae, alteram inertiae esse uoluerunt, sed hoc minus recte, quod eas ad sola uitae huius commoda rettulerunt.

  72. 54.2.1

    melius poetae, qui alteram iustorum, alteram impiorum esse dixerunt: sed in eo peccant, quod eas non in hac uita, sed aput inferos esse aiunt.

  73. 54.3.1

    nos utique rectius, qui alteram uitae, alteram mortis et hic tamen esse has uias dicimus. sed illa dexterior, qua iusti gradiuntur, non in Elysium fert, sed in caelum — immortales enim fiunt —, sinisterior ad Tartarum: aeternis enim cruciatibus addicuntur iniusti. tenenda est igitur nobis iustitiae uia, quae ducit ad uitam.

  74. 54.4.1

    primum autem iustitiae officium est deum agnoscere eumque metuere ut dominum, diligere ut patrem. idem enim qui nos genuit, qui uitali spiritu animauit, qui alit, qui saluos facit, habet in nos non modo ut pater, uerum etiam ut dominus licentiam uerberandi et uitae ac necis potestatem, unde illi ab homine duplex honos, id est amor cum timore debetur. secundum iustitiae officium est hominem agnoscere uelut fratrem.

  75. 54.5.1

    si enim nos idem deus fecit et uniuersos ad iustitiam uitamque aeternam pari condicione generauit, fraterna utique necessitudine cohaeremus: quam qui non agnoscit, iniustus est.

  76. 54.6.1

    sed origo huius mali, quo societas inter se hominum, quo necessitudinis uinculum dissolutum est, ab ignoratione ueri dei nascitur. qui enim fontem illum benignitatis ignorat, bonus esse nullo pacto potest. Inde est quod ei eo tempore quo dii multi consecrari ab hominibus colique coeperunt, fugata sicut poetae ferunt iustitia diremptum est omne foedus, dirempta societas iuris humani.

  77. 54.7.1

    tum sibi quisque consulens ius in uiribus conputare, nocere inuicem, fraudibus adgredi, dolis circumscribere, commoda sua aliorum incommodis adaugere, non cognatis, non liberis, non parentibus parcere, ad necem hominum pocula temperare, obsidere cum ferro uias, maria infestare, libidini autem qua furor duxerat frena laxare, nihil denique sancti habere quod non cupiditas infanda uiolaret.

  78. 54.8.1

    cum haec fierent, tum leges sibi homines condiderunt pro utilitate communi, ut se interim tutos ab iniuriis facerent. sed metus legum non scelera conprimebat, sed licentiam submouebat. poterant enim leges delicta punire, conscientiam punire non poterant.

  79. 54.9.1

    itaque quae ante palam eant, clam nen coeperunt: circumscribi etiam iura, siquidem ipsi praesides legum praemiis muneribusque corrupti uel in remissionem malorum uel in perniciem iustorum sententias uenditabant. his accedebant dissensiones et bella et mutuae depraedationes et oppressis legibus saeuiendi potestas licenter adsumpta.

  80. 55.1.1

    In hoc statu cum essent humanae res, misertus nostri deus reuelauit se nobis et ostendit, ut in ipso religionem fidem castitatem misericordiam disceremus, ut errore uitae prioris abiecto simul cum ipso deo nosmet ipsos, quos inpietas dissociauerat, nosceremus legemque diurnam, quae humana cum caelestibus copulat, tradente ipso domino sumeremus, qua lege uniuersi quibus inretiti fuimus errores cum uanis et impiis superstitionibus tollerentur.

  81. 55.2.1

    quid igitur homini debeamus, eadem illa lex diuina praescribit, quae docet quidquid homini praestiteris deo praestari.

  82. 55.3.1

    sed radix iustitiae et omne funda- mentum aequitatis est illut, ut non facias quod pati nolis, sed alterius animum de tuo metiaris. si acerbum est iniuriam ferre et qui eam fecerit uidetur iniustus, transfer in alterius personam quod de te sentis et in tuam quod de altero iudicas, et intelleges tam te iniuste facere, si alteri noceas, quam alterum, si tibi.

  83. 55.4.1

    haec si mente uoluamus, innocentiam tene- bimus, in qua iustitia uelut primo gradu insistit. primum est enim non nocere, proximum prodesse.

  84. 55.5.1

    sed sicut in rudibus agris priusquam serere incipias, euulsis sentibus et omnibus stirpium radicibus amputatis arua purganda, sic de nostris animis prius uitia detrahenda sunt et tunc demum uirtutes inserendae, de quibus seminatae per uerbum dei fruges uirtutis oriantur.

  85. 56.1.1

    Tres adfectus uel ut ita dicam tres Furiae sunt, quae in animis hominum tantas perturbationes cient et interdum cogunt ita delinquere, ut nec famae nec periculi sui respectum habere permittant, ira, quae uindictam cupit, aua- ritia, quae desiderat opes, libido, quae adpetit uoluptates.

  86. 56.2.1

    his uitiis ante omnia resistendum est, hae stirpes eruendae, ut uirtutes inseri possint. hos adfectus Stoici amputandos, Peripatetici temperandos putant, neutri eorum recte, quia neque in totum detrahi possunt, siquidem natura insiti certam habent magnamque rationem, neque deminui, quoniam si mala sunt, carendum est etiam mediocribus, si bona, integris abutendum est.

  87. 56.3.1

    nos uero neque detrahendos neque minuendos esse di- cimus. non enim per se mala sunt quae deus homini rationabiliter inseuit, sed cum sint utique natura bona, quoniam ad tuendam uitam sunt adtributa, male utendo fiunt mala.

  88. 56.4.1

    et sicut fortitudo, si pro patria dimices, bonum est, si contra patriam, malum, sic et adfectus, si ad usus bonos habeas, uirtutes erunt, si ad malos, uitia dicentur. ira igitur ad coercitionem peccatorum id est ad regendam subiectorum disciplinam data est a deo, ut metus licentiam conprimat et conpescat audaciam, sed qui terminos eius ignorant, irascuntur paribus aut etiam potioribus: inde ad inmania facinora prosilitur, inde ad caedes, inde ad bella consurgitur.

  89. 56.5.1

    cupiditas quoque ad desideranda et conquirenda uitae necessaria tributa est, sed qui nesciunt fines eius, insatiabiliter opes congerere nituntur: hinc uenena, hinc circumscriptiones, hinc falsa testamenta, hinc omnia fraudum genera eruperunt.

  90. 56.6.1

    libidinis autem adfectus ad procreandos liberos insitus et innatus est, sed qui limites eius in animo non tenent, utuntur eo ad solam uoluptatem: inde inliciti amores, inde adulteria et stupra, inde omnes corruptelae oriuntur.

  91. 56.7.1

    redigendi sunt ergo isti adfectus intra fines suos et in uiam rectam dirigendi, in qua etiamsi sint uehementes, culpam tamen habere non possunt.

  92. 57.1.1

    Cohibenda est ira, cum patimur iniuriam, ut et malum conprimatur quod ex certamine inpendet et duas maximas uirtutes, innocentiam patientiamque, teneamus. auaritia frangatur, cum habemus quod satis est.

  93. 57.2.1

    quis enim furor est in iis coaceruandis laborare quae aut latrocinio aut proscriptione aut morte ad alios necesse sit peruenire?

  94. 57.3.1

    libido extra legitimum torum non euagetur, sed creandis liberis seruiat. adpetentia enim nimia uoluptatis et periculum parit et infamiam generat et, quod est maxime cauendum, mortem adquirit aeternam. nihil est enim tam inuisum deo quam mens incesta et animus inpurus.

  95. 57.4.1

    nec hac sola uoluptate abstinendum sibi quis putet quae capitur ei feminei corporis copulatione, sed et ceteris uoluptatibus sensuum reliquorum, quia et ipsae sunt uitiosae et eiusdem uirtutis est eas contemnere.

  96. 57.5.1

    oeulorum uoluptas percipitur ei rerum pulcritudine, aurium de uocibus canoris et suauibus, narium de odore ineundo, saporis de cibis dulcibus: quibus omnibus uirtus repugnare fortiter debet, ne his inlecebris inretitus animus a caelestibus ad terrena, ab aeternis ad temporalia, a uita inmortali ad poenam perpetuam deprimatur.

  97. 57.6.1

    in saporis et odoris uoluptatibus hoc periculum est, quod trahere ad luxuriem possunt. qui enim fuerit his deditus, aut non habebit ullam rem familiarem aut si habuerit, absumet et aget postmodum uitam detestabilem. qui autem capitur auditu, ut taceam de cantibus qui sensus intimos ita saepe deleniunt, ut etiam statum mentis furore perturbent, compositis certe orationibus numerosisque carminibus aut argutis disputationibus ad impios cultus facile traducitur.

  98. 57.7.1

    inde est quod scriptis caelestibus, quia uidentur incompta, non facile credunt qui aut ipsi sunt diserti aut diserta legere malunt: non quaerunt uera, set dulcia, immo illis haec uidentur esse uerissima quae auribus blandiuntur. ita respuunt ueritatem, dum sermonis suauitate capiuntur.

  99. 57.8.1

    uoluptas uero quae spectat ad uisum multiformis est. nam quae percipitur ex rerum pretiosarum pulcritudine, auaritiam concitat, quae aliena esse debet a sapiente atque iusto, quae autem capitur de specie mulierum, in alteram cadit uoluptatem, de qua iam superius locuti sumus.

  100. 58.1.1

    (63). Superest de spectaculis dicere, quae quoniam potentia sunt ad corrumpendos animos, uitanda sapientibus et cauenda sunt, tum, quod ad celebrandos deorum honores inuenta memorantur.

← Previous · Next → — showing 301400 of 492

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0171.stoa008.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.