Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Epitome Divinarum Institutionum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 492 sections

  1. 31.3.1

    quomodo igitur aut unde esse illum adfirmas? exclusa enim prouidentia curaque diuina consequens erat, ut non esse omnino deum diceres. nunc eum uerbo reliquisti, re sustulisti. unde ergo rerum natura est, si deus nihil curat?

  2. 31.4.1

    semina inquit sunt minuta, quae nec uideri nec tangi possunt, quorum coitu fortuito et orta sunt omnia et semper oriuntur.

  3. 31.5.1

    si nec uidentur nec ulla corporis parte sentiuntur, unde esse illa scire potuisti? deinde si sunt, qua mente conueniunt, ut aliquid efficiant? si sunt leuia, cohaerere non possunt, si hamata et angulata, ergo secabilia sunt. hami enim et anguli extant et possunt amputari. sed haec delira et inutilia. quid quod idem animas extinguibiles facit?

  4. 31.6.1

    quem refellunt non modo philosophi omnes et publica persuasio, uerum etiam responsa uatum, carmina Sibyllarum, ipsae denique diuinae uoces prophetarum, ut mirum sit extitisse unum Epicurum qui cum pecoribus ac beluis sortem hominis aequaret.

  5. 31.7.1

    quid Pythagoras, qui primus est philosophus nominatus, qui animas quidem inmortales esse (dixit), in alia tamen corpora uel pecudum uel auium uel bestiarum commeare?

  6. 31.8.1

    non satius fuerat eas cum suis corporibus extingui quam sic ad aliena damnari, satius, omnino non esse quam post hominis formam uel suem uel canem uiuere?

  7. 31.9.1

    et homo ineptus ut fidem dicto adderet, se ipsum Troiano bello Euphorbum fuisse dixit, quo occiso in alias figuras animalium transisse, postremo Pythagoram factum.

  8. 31.10.1

    o felicem, cui soli tanta memoria concessa est, uel potius infelicem, cui translato in pecudem non licuit nescire quid fuerit! atque utinam solus delirasset! inuenit etiam qui crederent et quidem (non) indoctos homines, ad quos stultitiae transiret hereditas.

  9. 32.1.1

    Post hunc Socrates philosophiae tenuit principatum sapientissimus etiam oraculo dictus, quia se fatebatur unum scire, quod nihil sciret.

  10. 32.2.1

    cuius oraculi auctoritate apstinere se physicos oportebat, ne aut quaererent ea quae scire non poterant aut scire se putarent quae ignorabant.

  11. 32.3.1

    uideamus tamen an sapientissimus Socrates, sicut Pythius praedicauit. usurpabat hoc saepe prouerbium, quod supra nos esset, nihil ad nos pertinere. iam excessit sententiae suae terminos. nam qui unum se scire dicebat, aliut inuenit quod tamquam sciens diceret, sed id frustra.

  12. 32.4.1

    nam et deus, qui utique supra nos est, quaerendus est et religio suscipienda. quae sola nos discernit a beluis: quam quidem Socrates non modo repudiauit, uerum etiam derisit per anserem canemque iurando: quasi uero per Aesculapium non posset, cui uouerat gallum. en sapientis uiri sacrificium!

  13. 32.5.1

    et quia eum prosecare ipse non potuit, amicos moriturus orauit, ut post se soluerent uotum, scilicet ne apud inferos uelut debitor teneretur. hic profecto et pronuntiauit quod nihil scierit et probauit.

  14. 33.1.1

    Huius auditor Plato, quem deum philosophorum Tullius nominat, qui solus omnium sic philosophatus est, ut ad ueritatem propius accederet, tamen quia deum ignorauit, in multis ita lapsus est, ut nemo deterius errauerit, inprimis quod in libris ciuilibus omnia omnibus uoluit esse communia.

  15. 33.2.1

    de patrimoniis tolerabile est, licet sit iniustum: nec enim aut obesse cuiquam debet, si sua industria plus habet, aut prodesse, si sua culpa minus. sed, ut dixi, potest aliquo modo ferri. etiamne coniuges, etiamne liberi communes erunt?

  16. 33.3.1

    non erit sanguinis ulla distinctio nec genus certum nec familiae nec cognationes nec adfinitates, sed sicut in gregibus pecudum confusa. et indiscreta omnia, nulla erit in uiris continentia, nulla in feminis pudicitia.

  17. 33.4.1

    quis esse in utrisque amor coniugalis potest, in quibus non est certus aut proprius affectus? quis erit in patrem pius, ignorans unde sit natus? quis filium diliget, quem putabit alienum?

  18. 33.5.1

    quin etiam feminis curiam reserauit, militiam et magistratus et imperia permisit. quanta erit infelicitas urbis illius, in qua uirorum officia mulieres occupabunt! sed haec alias latius.

  19. 33.6.1

    Zeno Stoicorum magister, qui uirtutem laudat, misericordiam, quae summa est uirtus, tamquam morbum animi amputandum iudicauit: quae et deo cara est et hominibus necessaria.

  20. 33.7.1

    quis est enim qui aliquo in malo constitutus nolit esse miserabilis ac non desideret auxilia succurrentium? qui ad opem ferendam non nisi misericordiae adfectu excitantur.

  21. 33.8.1

    hanc ille licet humanitatem, licet pietatem uocet, non rem, sed nomen inmutat. hic est adfectus qui soli homini datus est, ut inbecillitatem nostrammutuis adiumentis leuaremus: quem qui tollit, ad uitam nos redigit beluarum.

  22. 33.9.1

    nam quod dicit paria esse peccata, ex eadem immanitate est qua misericordiam ueluti morbum insectatur. qui enim nullam facit differentiam delictorum, aut leuia magnis suppliciis adiicienda censet, quod est crudelis iudicis, aut grauia paruis, quod est dissoluti. utrumque rei publicae incommodum:

  23. 33.10.1

    si enim summa scelera leuiter puniantur, audacia malis crescet ad facinora maiora, et si leuibus delictis poena grauior inrogetur, multi ciues, quoniam nemo esse sine delicto potest, in periculum uenient, qui correpti possent esse meliores.

  24. 34.1.1

    Illa uero leuia, sed ex eadem uanitate nascuntur: Xenophanes orbem lunae decem et octo partibus dixit esse maiorem quam haec nostra sit terra; itaque intra sinum eius aliam terram contineri, quae ab hominibus et omnis generis animalibus incolatur.

  25. 34.2.1

    de antipodis quoque sine risu nee audiri nec dici potest, adseritur tamen quasi aliquid serium. ut credamus esse homines qui uestigiis nostris habeant aduersa uestigia. tolerabilius Anaxagoras delirauit, qui nigram niuem dixit.

  26. 34.3.1

    quorumdam non modo dicta, sed etiam facta ridenda sunt. Democritus agrum suum a patre sibi relictum deseruit et pascua publica fieri passus est.

  27. 34.4.1

    Diogenes cum choro canum suorum, qui uirtutem illam summam et exactam rerum omnium contemtum profitetur, mendicare uictum maluit quam honesto labore conquirere aut habere ullam rem familiarem.

  28. 34.5.1

    certe uita sapientis exemplum esse uiuendi ceteris debet. si horum sapientiam omnes imitentur, quomodo stabunt ciuitates?

  29. 34.6.1

    . sed forsitan idem Cynici exemplum uerecundiae praebere potuerunt, qui palam cum coniugibus suis cuhitanerunt. nescio quam

  30. 34.7.1

    possent uirtutem defendere qui pudorem sustulerunt non melior his Aristippus, qui credo ut amiculae suae Laidi placeret, Cyrenaicam instituit disciplinam, qua summi boni finem in uoluptate corporis conlocauit, ne aut peccatis auctoritas aut uitiis doctrina deesset.

  31. 34.8.1

    an illi fortiores magis sunt probandi, qui ut mortem contemsisse dicerentur, uoluntariam

  32. 34.9.1

    necem sibi intulerunt, Zeno Empedocles Chrysippus Cleanthes Democritus et hos imitatus Cato, nec scierunt homicidii crimine teneri secundum ius legemque diuinam eum qui se interfecerit? deus enim nos in hoc domicilium carnis induxit, ille nobis

  33. 34.10.1

    temporale corporis habitaculum dedit, ut incolamus quamdiu idem uoluerit. nefas igitur habendum est sine dei iussu uelle migrare.

  34. 34.11.1

    non est ergo uis adhibenda naturae: scit ille quemadmodum opus suum resoluat. cui operi si quis manus impias adhibuerit ac diuini opificii uincla dirruperit, deum conatur effugere, cuius sententiam nec uiuus quisquam nec mortuus poterit euadere.

  35. 34.12.1

    scelerati ergo et nefarii quos superius nominaui, qui etiam docuerunt quas causas habere debeat mors uoluntaria, ut parum sit sceleris quod homicidae in semet ipsos extiterunt, nisi ad hoc nefas et alios erudirent.

  36. 35.1.1

    Innumerabilia sunt philosophorum dicta factaque

  37. 35.1.2

    quibus eorum insipientia redargui possit. itaque quoniam cuncta enumerare non possumus, pauca suffecerint.

  38. 35.2.1

    satis est intellegi philosophos neque iustitiae, quam ignorant, neque uirtutis, quam mentiuntur, esse doctores. quid enim doceant qui suam saepe ignorantiam confitentur?

  39. 35.3.1

    mitto Socraten, cuius est nota sententia. Anaxagoras omnia circumfusa tenebris esse pronuntiat, Empedocles angustas ad inueniendam ueritatem sensuum semitas esse.

  40. 35.4.1

    Democritus in profundo quodam puteo demersam ueritatem iacere testatur, quam quia nusquam reperiunt, idcirco adfirmant neminem adhuc extitisse sapientem.

  41. 35.5.1

    quoniam igitur nulla est, (ut) apud Platonem Socrates dicit, humana sapientia, sequamur ergo diuinam deoque gratias agamus, qui eam nobis et reuelauit et tradidit, ac nobis gratulemur, quod ueritatem ac sapientiam caelesti beneficio tenemus, quam tot ingeniis, tot aetatibus requisitam philosophia[m] num- <quam) potuit inuenire.

  42. 36.1.1

    Nunc, quoniam falsam religionem, quae est in deorum cultibus, et falsam sapientiam, quae est in philosophia, refutauimus, ad ueram religionem sapientiamque ueniamus. et quidem coniuncte, quia cohaerent, de utraque dicendum est.

  43. 36.2.1

    nam deum uere colere, id est nec aliut quidquam [quam] sapientia[m].

  44. 36.3.1

    ille enim summus et conditor rerum deus, qui hominem uelut simulacrum suum fecit, idcirco utique soli ei omnibus animalibus rationem dedit, ut honorem sibi tamquam patri et (timorem) tamquam domino referret et hac pietate atque obsequio immortalitatis praemium mereretur. hoc est uerum diuinumque mysterium.

  45. 36.4.1

    illis autem, quia uera non sunt, nulla concordia: neque in philosophia sacra celebrantur neque in sacris philosophia tractatur, et ideo falsa religio est, quia non habet sapientiam, ideo falsa sapientia, quia non habet religionem.

  46. 36.5.1

    ubi autem utraque coniuncta sunt, ibi esse ueritatem necesse est, ut si quaeratur ipsa ueritas quid sit, recte dici possit aut sapiens religio aut religiosa sapientia.

  47. 37.1.1

    Dicam nunc quid sit uel sapiens religio uel sapientia religiosa. deus in principio antequam mundum institueret, de aeternitatis suae fonte deque diuino ac perenni spiritu suo filium sibi ipse progenuit incorruptum fidelem, uirtuti ac maiestati patriae respondentem.

  48. 37.2.1

    hic est uirtus, hic ratio, hic sermo dei, hic sapientia. hoc opifice, ut Hermes ait, et consiliatore, at Sibylla, [et] praeclaram et mirabilem huius mundi fabricam machinatus est.

  49. 37.3.1

    denique ex omnibus angelis, quos idem deus de suis spiritibus figurauit, solus in consortium summae potestatis adscitus est, solus deus nuncupatus. omnia enim per ipsum et sine ipso nihil.

  50. 37.4.1

    denique Plato de primo ac secundo deo non plane ut philosophus, sed ut uates locutus est, fortasse in hoc Trismegistum secutus.

  51. 37.5.1

    cuius uerba de Graecis conuersa subieci: dominus et factor uniuersorum, quem deum uocare existimauimus, secundum fecit deum uisibilem et sensibilem. sensibilem autem dico non quod ipse sensum accipiat, sed quod in sensum mittat et uisum. cum ergo hunc fecisset primum et solum et unum, optimus ei apparuit et plenissimus omnium bonorum.

  52. 37.6.1

    Sibylla (Erythraea) quoque deum dicit ducem omnium a deo factum, et alia deum dei filium esse noscendum, sicut ea quae in libris posui exempla declarant.

  53. 37.7.1

    hunc prophetae diuino spiritu pleni praedicauerunt. quorum praecipue Solomon in libro Sapientiae, item pater eius caelestium scriptor hymnorum, ambo clarissimi reges, qui Troiani belli tempora CLXXX annis antecesserunt, hunc ex deo natum esse testantur.

  54. 37.8.1

    huius nomen nulli est notum nisi ipsi et patri, sicut docet Iohannes in Reuelatione. Hermes ait non posse nomen eius mortali ore proferri.

  55. 37.9.1

    ab hominibus tamen duobus uocabulis nuncupatur, Iesus, quod est saluator, et Christus, quod est rex: saluator ideo, quia est sanatio et salus omnium qui per eum credunt in deum, Christus ideo, quia ipse de caelo in saeculi huius consummatione uenturus est, ut iudicet mundum et resurrectione mortuorum facta regnum sibi constituat aeternum.

  56. 38.1.1

    Sed ne qua forte sit aput te haesitatio, cur eum qui ante mundum ei deo natus sit Iesum (Christum; appellamus, qui ante annos CCC natus ei homine est, rationem tibi breuiter exponam.

  57. 38.2.1

    idem est dei et hominis filius. bis enim natus est: primum de deo in spiritu ante ortum mundi, postmodum in carne ei homine Augusto imperanto. cuius rei praeclarum et grande mysterium est, in quo et salus hominum et religio summi dei et omnis ueritas continetur.

  58. 38.3.1

    nam cum primum scelerati atque impii deorum cultus per insidias daemonum inrepserunt, tum penes solos Hebraeos religio dei mansit, qui tamen non lege aliqua, sed traditum sibi per successiones cultum patrio more tenuerunt usque ad id tempus, quo de Aegypto exierunt Moyse duce primo omnium prophetarum, per quem illis lex est a deo inposita. hi, qui Iudaei sunt postmodum nominati, seruierunt igitur deo uinculis legis obstricti.

  59. 38.4.1

    sed idem paulatim ad profanos ritus aberrantes alienos deos susceperunt et derelicto patrio cultu insensibilibus simulacris immolauerunt.

  60. 38.5.1

    propterea deus prophetas ad eos misit diuino spiritu adinpletos, qui illis peccata exprobrarent et paenitentiam indicerent, qui secuturam ultionem minarentur ac denuntiarent futurum, si in isdem delictis perseuerassent, ut alium mitteret nouae legis latorem, ut ingrato populo ab hereditate summoto aliam sibi plebem fideliorem de exteris gentibus congregaret.

  61. 38.6.1

    illi autem non modo perseuerarunt, uerum etiam eos ipsos qui mittebantur interfecerunt. itaque damnauit eos ob haec facinora nec adiecit ulterius prophetas mittere ad populum contumacem, sed filium suum misit, ut gentes uniuersas ad gratiam dei conuocaret.

  62. 38.7.1

    nec illos tamen licet impios et ingratos ab spe salutis exclusit, set ad ipsos potissimum misit, ut si forte paruissent, non amitterent quod acceperant, si autem deum suum non suscepissent, tum heredibus abdicatis gentes in adoptionem uenirent.

  63. 38.8.1

    iussit igitur eum summus pater descendere in terram et humanum corpus induere, ut subiectus passionibus carnis uirtutem ac patientiam non solum uerbis, sed etiam factis doceret.

  64. 38.9.1

    renatus est ergo ex uirgine sine patre tamquam homo, ut quemadmodum in prima natiuitate spiritali creatus [est] ex solo deo sanctus spiritus factus est, sic in secunda carnali ex sola matre genitus caro sancta fieret, ut per eum caro, quae subiecta peccato fuerat, ab interitu liberaretur.

  65. 39.1.1

    Haec sic futura, ut exposui, prophetae ante praedixerant.

  66. 39.2.1

    apud Solomonem ita scriptum est: infirmatus est uterus uirginis et accepit fetum, et grauata est et facta est in multa miseratione mater uirgo.

  67. 39.3.1

    aput Esaian sic: ecce uirgo accipiet in uterum et pariet filium, et uocabitis nomen eius Emmanuel, quod significat \'nobiscum deus\'. fuit enim nobiscum in terra, cum induit carnem, et nihilominus deus fuit in homine et homo in deo.

  68. 39.4.1

    utrumque autem eum fuisse a prophetis ante praedictum est. quod deus fuerit, Esaias ita dicit: adorabunt te et in te precabuntur: quoniam in te deus est, et nos nesciebamus, deus Israhel. confundentur et reuerebuntur omnes qui aduersantur tibi, et cadent in confessionem.

  69. 39.5.1

    item Hieremias: hic deus noster est et non deputabitur alius absque illo, qui inuenit omnem uiam prudentiae et dedit eam Iacob puero suo et Israel dilecto sibi. post haec in terris uisus est et cum hominibus conuersatus est.

  70. 39.6.1

    item quod homo fuerit, idem Hieremias dicit: et homo est et quis cognouit eum? Esaias quoque sic tradit: et mittet eis dominus hominem, qui saluabit eos et iudicans sanabit eos. item Moyses ipse in Numeris: orietur stella ex Iacob et exurget homo ex Israhel.

  71. 39.7.1

    idcirco igitur cum deus esset, suscepit carnem, ut inter deum et hominem medius factus hominem ad deum magisterio suo superata morte perduceret.

  72. 40.1.1

    Diximus de natiuitate, nunc de uirtute operibusque dicamus. quae cum magna inter homines ac mirabilia faceret, uidentes illa Iudaei magica potentia fieri putabant ignorantes ea omnia quae fiebant ab eo praedicta esse a prophetis.

  73. 40.2.1

    aegros et uario morborum genere languentes non medella aliqua, sed ui ac potestate uerbi sui protinus roborabat, debiles resanabat, claudos ad gressum erigebat, caecis uisum restituebat, mutis eloquium dabat, surdos inauribat, pollutos maculatosque purgabat, furiatis daemonum incursu mentem propriam reponebat, mortuos aut iam sepultos ad uitam lucemque reuocabat.

  74. 40.3.1

    idem quinque milia hominum quinque panibus et duobus piscibus satorauit. idem supra mare ambulauit. idem in tempestate praecepit uento ut conquiesceret, statimque tranquillitas facta est. quae omnia et in prophetarum libris et in carminibus Sibyllinis praedicta inuenimus.

  75. 40.4.1

    ob haec miracula cum ad eum magna concurreret multitudo et, ut erat, dei filium et a deo missum crederet, repleti inuidia sacerdotes ac principes Iudaeorum, simul ira concitati, quod eorum peccata et iniustitiam coarguebat, coierunt, ut eum occiderent.

  76. 40.5.1

    quod futurum ante annos mille paulo amplius Salomon in Sapientia pronuntiauerat his uerbis: circumueniamus iustum, quoniam insuauis est nobis et exprobrat nobis peccata legis. promittit scientiam dei se habere et filium dei se nominat. factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum, grauis est nobis etiam ad uidendum, quoniam dissimilis est aliis uita illius et mutatae sunt uiae illius. tamquam nugaces aestimati sumus ab illo, continet se a uiis nostris quasi ab inmunditiis et praefert nouissima iustorum et gloriatur patrem dominum. uideamus ergo si sermones illius ueri sunt, et temptemus quae euentura sunt illi. contumelia et tormenta interrogemus eum, et sciamus reuerentiam illius et probemus patientiam illius. morte turpissima condemnemus eum. haec cogitauerunt, et errauerunt: excaecauit enim illos stultitia eorum et nescierunt sacramenta dei.

  77. 40.6.1

    harum igitur litterarum immemores quas legebant incitauerunt populum tamquam aduersus impium, ut eum conprehensum ad iudicium ducerent mortemque eius impiis uocibus flagitarent.

  78. 40.7.1

    intentabant autem pro crimine id ipsum, quod se dei filium diceret et quod legem solueret curando homines in sabbato, quam ille se non soluere, sed implere dicebat.

  79. 40.8.1

    cumque Pontius Pilatus, qui tum legatus in Syriam iudicabat, perspiceret causam illam ad officium Romani indicis non pertinere, misit eum ad Herodem tetrarcham permisitque Iudaeis, ut ipsi legis suae disceptatores essent qui accepta sceleris potestate adfixerunt eum cruci. sed prius flagellis et palmis uerberauerunt, spinis coronarunt, faciem conspuerunt, in cibum et potum dederunt ei fel et acetum, et inter haec nulla uox eius audita est.

  80. 40.9.1

    tunc carnifices sortiti de tunica eius et pallio suspenderunt patibulo atque adfixerunt, cum postridie pascha id est festum diem suum celebraturi essent.

  81. 40.10.1

    quod facinus prodigia secuta sunt, ut intellegerent nefas quod admiserant. eodem namque momento quo spiritum posuit et terrae motus magnus et deliquium solis fuit, ut in noctem dies uerteretur.

  82. 41.1.1

    Quae omnia prophetae sic futura esse praedixerant. Esaias ita dicit: non sum contumax neque contradico: dorsum meum (posui) ad flagella et maxillas meas ad palmas, faciem autem meam non auerti a foeditate sputorum. idem de silentio: sicut ouis ad immolandum adductus est et sicut agnus coram tondentibus sine uoce, sic non aperuit os suum.

  83. 41.2.1

    item Dauid in psalmo XXXIIII: congregata sunt in me flagella et ignorauerunt, dissoluti sunt nec conpuncti sunt: temptauerunt me et striderunt super me dentibus suis. idem de cibo et potu (in psalmo) LXVIII: et dederunt in escam meam fel et in siti mea potum mihi dederunt acetum.

  84. 41.3.1

    item de cruce Christi: effoderunt manus meas et pedes meos, dinumerauerunt omnia ossa mea: ipsi autem contemplati sunt et uiderunt me, diuiserunt uestimenta mea sibi et super uestem meam sortem miserunt.

  85. 41.4.1

    Moyses in Deuteronomio: et erit pendens uita tua ante oculos tuos, et timebis die et nocte et non credes uitae tuae. item in Numeris: non quasi homo dominus suspenditur neque quasi filius hominis minas patitur.

  86. 41.5.1

    item Zacharias: et intuebuntur in me, quem transfixerunt. de solis obscuratione Amos ita dicit: in illo die, dicit dominus, occidet sol meridie et obtenebrabitur dies lucis: et conuertam dies festos uestros in luctum et cantica uestra in lamentationem.

  87. 41.6.1

    item Hieremias de ciuitate Hierosolyma, in qua passus est: et subiuit sol ei, cum adhuc medius dies esset, contusa est et maledicta: reliquos eorum in gladium dabo.

  88. 41.7.1

    nec frustra haec dicta sunt, siquidem post breue tempus imperator Vespasianus Iudaeos debellauit et terras eorum ferro ignique depopulatus est, obsessos fame subegit, Hierosolymam euertit, captiuos triumphauit, ceteris qui reliqui fuerunt terris suis interdixit, ne quando iis ad solum patrium reuerti liceret.

  89. 41.8.1

    quae a deo propter illam Christi crucem facta sunt, ut hoc in scripturis eorum Solomon ante testatus sit dicens: et erit Israhel in perditionem et in inproperium populo. et domus haec erit deserta, et omnis qui transiet per illam admirabitur et dicet: propter quam rem deus fecit terrae huic et huic domui haec mala? et dicent: quia dereliquerunt dominum deum suum et persecuti sunt regem suum dilectissimum deo et cruciauerunt illum in humilitate magna: pro(pter) hoc inportauit illis deus mala haec.

  90. 41.9.1

    quid enim non mererentur qui dominum, qui ad salutem ipsorum uenerat, peremerunt?

  91. 42.1.1

    Post haec detractum patibulo corpus monumento condiderunt. uerum tertio die ante lucem terrae motu facto ac reuoluto lapide quo sepulcrum clauserant resurrexit. in sepulcro autem nihil nisi exuuiae corporis sunt repertae.

  92. 42.2.1

    ipsum uero resurrecturum die tertio iam olim prophetae fuerant praelocuti. Dauid in psalmo XV: non derelinques animam meam ad inferos nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem. item Osee: hic filius meus sapiens, propter quod nunc non resistet in contribulatione filiorum suorum: et de manu inferorum eruam eum. ubi est iudicium tuum, mors, ubi est aculeus tuus? idem rursus: uiuificabit nos post biduum die tertio.

  93. 42.3.1

    profectus igitur in Galilaeam post resurrectionem discipulos suos rursus quos metus in fugam uerterat congregauit datisque mandatis quae obseruari uellet et ordinata euangelii praedicatione per totum orbem inspirauit in eos spiritum sanctum ac dedit eis potestatem mirabilia faciendi, ut in salutem hominum tam factis quam uerbis operarentur. ac tum demum quadragesimo die remeauit ad patrem sublatus in nube.

  94. 42.4.1

    hoc Daniel propheta iam pridem ostenderat dicens: uidebam in uisu noctis: et ecce in nubibus caeli ut filius hominis ueniens et usque ad anticum dierum peruenit. et qui adsistebant, obtulerunt eum: et datum est ei regnum et honor et imperium, et omnes populi tribus linguae seruient ei, et potestas eius aeterna, quae numquam transibit et regnum eius non corrumpetur.

  95. 42.5.1

    item Dauid in psalmo CVIIII: dixit dominus domino meo: sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos subpedaneum pedum tuorum.

  96. 43.1.1

    Cum igitur ad dexteram dei sedeat calcaturus inimicos suos qui eum cruciauerunt, quando ad iudicandum orbem uenerit, apparet nullam spem reliquam esse Iudaeis, nisi conuersi ad paenitentiam et a sanguine quo se polluerunt abluti sperare in eum coeperint quem necauerunt.

  97. 43.2.1

    ideo sic dicit Hesdra: hoc pascha saluator noster est et refugium nostrum. cogitate et ascendat in cor uestrum, quoniam habemus humiliare eum in signo: et post haec sperabimus in eum.

  98. 43.3.1

    exheredatos autem esse Iudaeos, quia Christum reprobauerunt, et nos, qui sumus ex gentibus, in eorum locum adoptatos scripturis adprobatur.

  99. 43.4.1

    Hieremias ita dicit: dereliqui domum meam, dimisi hereditatem meam in manus inimicorum eius. facta est hereditas mea mihi sicut leo in silua, dedit ipsa super me uocem suam, idcirco odiui eam.

  100. 43.5.1

    item Malachiel: non est mihi uoluntas circa uos, dicit dominus, et sacrificium acceptum non habebo ex manibus uestris, quia a solis ortu usque ad occasum clarificabitur nomen meum apud gentes.

← Previous · Next → — showing 201300 of 492

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0171.stoa008.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.