Epitome Divinarum Institutionum
- 58.2.1
nam munerum editiones Saturni festa sunt, scaena Liberi patris est, ludi uero circenses Neptuno dicati putantur, ut iam qui spectaculis interest, relicto dei cultu ad profanos ritus transisse uideatur.
- 58.3.1
sed ego de re malo dicere quam de origine. quid tam horribile, tam taetrum quam hominis trucidatio? ideo seuerissimis legibus uita nostra munitur, ideo bella execrabilia sunt. inuenit tamen consuetudo quatenus homicidium sine bello ac sine legibus faciat, et hoc sibi uoluptas quod scelus uindicauit.
- 58.4.1
quodsi interesse homicidio sceleris conscientia est et eidem facinori spectator obstrictus est cui et admissor, ergo et in his gladiatorum caedibus non minus cruore perfunditur qui spectat quam ille qui facit, nec potest esse inmunis a sanguine qui uoluit effundi, aut uideri non interfecisse qui interfectori et fauit et praemium postulauit.
- 58.5.1
quid? scaena num sanctior? in qua comoedia de stupris et amoribus, tragoedia de incestis et parricidiis fabulatur.
- 58.6.1
histrionum etiam inpudici gestus, quibus infames feminas imitantur, libidines, quas saltando exprimunt, docent. nam mimus corruptelarum disciplina est, in quo fiunt per imaginem quae pudenda sunt, ut fiant sine pudore quae uera sunt.
- 58.7.1
spectant haec adulescentes, quorum lubrica aetas, quae frenari ac regi debet, ad uitia et peccata his imaginibus eruditur.
- 58.8.1
circus uero innocentior existimatur, sed maior hic furor est, siquidem mentes spectantium tanta efferuntur insania, ut non modo in conuicia, sed etiam in rixas et proelia et contentiones saepe consurgant.
- 58.9.1
fugienda igitur omnia spectacula, ut tranquillum mentis statum tenere possimus, renuntiandum noxiis uoluptatibus, ne deleniti suauitate pestifera in mortis laqueos incidamus.
- 59.1.1
(64). Placeat sola uirtus, cuius merces inmortalis est, cum uicerit uoluptatem. superatis autem adfectibus et perdomitis uoluptatibus facilis in conprimendis ceteris labor est ei qui sit dei ueritatisque sectator. non maledicet umquam, qui sperabit a deo benedictionem, non peierabit, ne deum ludibrio habeat, sed ne iurabit quidem, ne quando uel necessitate uel consuetudine in periurium cadat.
- 59.2.1
nihil subdole, nihil dissimulanter loquetur; neque abnegabit quod spoponderit neque promittet quod facere non possit; non inuidebit cuiquam, qui se suoque contentus sit, nec detrahet aut male alteri uolet in quem forsitan beneficia dei proniora sunt. non furabitur nec omnino quidquam concupiscet alienum; non dabit in usuram pecuniam — hoc est enim de alienis malis lucra captare — nec tamen negabit, si quem necessitas coget mutuari.
- 59.3.1
non sit asper in filium neque in seruum: meminerit quod et ipse patrem habeat ac dominum. ita cum his agat quemadmodum secum agi uolet.
- 59.4.1
munera superabundantia non accipiat a tenuioribus: nec enim iustum est augeri patrimonia locupletium per damna miserorum.
- 59.5.1
uetus praeceptum est non occidere: quod non sic accipi debet, tamquam iubeamur ab homicidio tantum, quod etiam legibus publicis uindicatur, manus abstinere, (sed) hac iussione interposita nec uerbo licebit periculum mortis inferre nec infantem necare aut exponere nec se ipsum uoluntaria morte damnare.
- 59.6.1
item non adulterare: sed hoc praecepto non solum corrumpere alienum matrimonium prohibemur, quod etiam communi gentium iure damnatur, uerum etiam prostitutis corporibus abstinere. supra leges enim dei lex est: ea quoque quae pro licitis habentur uetat, ut iustitiam con- summet.
- 59.7.1
eiusdem legis est falsum testimonium non dicere, quod et ipsum latius patet. nam si falsum testimonium mendacio nocet ei contra quem dicitur et fallit eum aput quem dicitur, numquam igitur mentiendum est, quia mendacium semper aut fallit aut nocet. non est ergo uir iustus qui etiam sine noxa in otioso sermone mentitur.
- 59.8.1
huic uero nec adulari licet — perniciosa est enim ac deceptrix adulatio —, sed ubique custodiet ueritatem. quae licet sit ad praesens insuauis, tamen cum fructus eius atque utilitas apparuerit, non odium pariet, ut ait poeta, sed gratiam.
- 60.1.1
(65) (5). Dixi de iis quae uetantur: dicam nunc breuiter quae iubentur. innocentiae proxima est misericordia. illa enim malum non facit, haec bonum operatur, illa incohat iustitiam, haec conplet.
- 60.2.1
nam cum inbecillior sit hominum natura quam ceterarum animantium, quas deus et instructas ad inferendam et munitas ad uim repellendam figurauit, adfectum nobis misericordiae dedit, ut omne praesidium uitae nostrae in mutuis auxiliis poneremus.
- 60.3.1
si enim ficti ab uno deo et orti ab uno homine consanguinitatis iure sociamur, omnem igitur hominem diligere debemus. itaque non tantum inferre iniuriam non oportet, sed ne inlatam quidem uindicare, ut sit in nobis perfecta innocentia, et ideo iubet nos deus etiam pro inimicis precem facere semper.
- 60.4.1
ergo animal commune atque consors esse debemus, ut nos inuicem praestandis et accipiendis auxiliis muniamus. multis enim casibus et incommodis fragilitas nostra subiecta est.
- 60.5.1
spera et tibi accidere posse quod alteri uideas accidisse: ita demum excitaberis ad opem ferendam, si sumpseris eius animum qui opem tuam in malis constitutus inplorat.
- 60.6.1
si quis uictu indiget, inpertiamus, si quis nudus occurrerit, uestiamus, si quis a potentiore iniuriam sustinet, eruamus. pateat domicilium nostrum uel peregrinis uel indigentibus tecto. pupillis defensio, uiduis tutela nostra non desit.
- 60.7.1
redimere ab hoste captiuos magnum misericordiae opus est, aegros item (et) pauperes uisere atque refouere. inopes aut aduenae si obierint, non patiamur insepultos iacere. haec sunt opera, haec officia misericordiae, quae si quis obierit, uerum et acceptum sacrificium deo immolabit.
- 60.8.1
haec litabilior uictima est aput deum, qui non pecudis sanguine, sed hominis pietate placatur, quem deus, quia iustus est, suamet ipsum lege, sua et condicione prosequitur: miseretur eius quem uiderit misericordem, inexorabilis est ei quem precantibus cernit inmitem.
- 60.9.1
ergo ut haec omnia quae deo placent facere possimus, contemnenda est pecunia et ad caelestes transferenda thensauros, ubi nec fur effodiat nec robigo consumat nec tyrannus eripiat, sed nobis ad aeternam opulentiam deo custode seruetur.
- 61.1.1
Fides quoque magna iustitiae pars est: quae maxime a nobis, qui nomen fidei gerimus, conseruanda est, praecipue in religione, quia deus prior est et potior quam homo.
- 61.2.1
et si est gloriosum pro amicis, pro parentibus, pro liberis, id est pro homine suscipere mortem et qui hoc fecerit, diuturnam memoriam laudemque consequitur, quanto magis pro deo, qui potest aeternam uitam pro temporali morte praestare?
- 61.3.1
itaque cum inciderit eiusmodi necessitas, ut desciscere a deo atque ad ritus gentium transire cogamur, nullus nos metus, nullus terror inflectat, quominus traditam nobis fidem custodiamus. deus sit ante oculos, deus in corde, cuius interno auxilio dolorem uiscerum et adhibita corpori tormenta superemus.
- 61.4.1
nihil tunc aliut quam uitae immortalis praemia cogitemus: ita facile, etsi dissipandi aut urendi artus fuerint, tolerabimus uniuersa quae in nos tyrannicae crudelitatis amentia molietur.
- 61.5.1
postremo ipsam mortem non inuiti aut timidi, sed libentes et interriti subire nitamur, cum sciamus quali aput deum gloria
- 61.6.1
simus futuri triumphato saeculo ad promissa uenientes, quibus bonis, quanta beatitudine breuia haec poenarum mala et huius uitae damna pensemus. quodsi facultas huius gloriae deerit, habebit fides etiam in pace mercedem. teneatur ergo in omnibus uitae officiis, teneatur in matrimonio. non enim satis est, si aut alieno toro aut lupanari abstineas.
- 61.7.1
qui habet coniugem, nihil quaerat extrinsecus, sed contentus ea sola casti et inuiolati cubilis sacramenta custodiat. adulter est enim deo et incestus qui abiecto iugo uel in liberam uel in seruam peregrina uoluptate luxuriat.
- 61.8.1
sed sicut femina castitatis uinculis obligata est, ne aliut concupiscat, ita et uir eadem lege teneatur, quoniam deus uirum et uxorem unius corporis conpage solidauit. ideo praecipit non dimitti uxorem nisi crimine adulterii reuictam, ut numquam coniugalis foederis uinculum nisi quod perfidia ruperit resoluatur.
- 61.9.1
illut quoque ad consummandam pudicitiam iungitur, ut non modo peccatum absit, uerum etiam cogitatio. pollui enim mentem quamuis inani cupiditate manifestum est, itaque iustum hominem quod sit secus nec facere oportere nec uelle.
- 61.10.1
purganda est igitur conscientia, quam deus peruidet, qui falli non potest. emaculetur omni labe pectus, ut templum dei esse possit, quod non auri nec eboris nitor, sed fidei et castitatis fulgor inlustrat.
- 62.1.1
Sed enim haec omnia difficilia sunt homini nec patitur condicio fragilitatis esse quemquam sine macula. ultimum ergo remedium illut est, ut confugiamus ad paenitentiam, quae non minimum locum inter uirtutes habet, quia sui correctio est, ut cum forte aut re aut uerbo lapsi fuerimus, statim resipiscamus ac nos deliquisse fateamur oremusque a deo ueniam, quam pro sua misericordia non negabit nisi perseuerantibus in errore.
- 62.2.1
magnum est paenitentiae auxilium, magnum sola- cium. illa est uulnerum peccatorumque sanatio, illa spes, illa portus salutis: quam qui tollit, uiam uitae sibi amputat, quia nemo esse tam iustus potest, ut numquam sit ei paenitentia necessaria.
- 62.3.1
nos uero, etiamsi nullum sit peccatum, confiteri tamen debemus deo et pro delictis nostris identidem deprecari, gratias agere etiam in malis. hoc semper obsequium domino deferamus. humilitas enim cara et amabilis deo est. qui cum magis suscipiat peccatorem confitentem quam iustum superbum, quanto magis iustum suscipiet confitentem eumque in regnis caelestibus faciet pro humilitate sublimem!
- 62.4.1
haec sunt quae debeat cultor dei exhibere, hae sunt uictimae, hoc sacrificium placabile, hic uerus est cultus, cum homo mentis suae pignora in aram dei confert. summa illa maiestas hoc cultore laetatur, hunc ut filium suscipit atque idoneum praemium immortalitatis impertit: de qua nunc mihi disserendum est et arguenda persuasio eorum qui extingui animas cum corporibus arbitrantur. qui quia nec deum sciebant nec arcanum mundi perspicere poterant, ne hominis quidem animaeque rationem conprehenderunt.
- 62.5.1
quomodo enim possent sequentLa peruidere qui summam non tenef.ant? negantes igitur esse ullam prouidentiam, utique deum, qui fons et caput rerum est. npgauf-runt.
- 62.6.1
sequebator ut ea quae sunt, aut semper foisse dicerent aut sua sponte esse nata ant minutorum seminum conglobatione concreta. semper fuisse non potest quod et est et nisui subiacet: ipsum enim esse sine aliquo initio non . sua sponte autem nihil nasci potest, quia nulla est sine generante natura.
- 62.7.1
semina uero principalia quomodo esse potuernnt, cum et semina ei rebus oriantur et uicissim res ex seminibus? nullum igitur semen est quod originem non habet sic factum est ut cum putarent mundum nulla prouidentia factum, ne hominem quidem putarent aliqua ratione generatum: quodsi nulla esset in fingendo homine ratio uersata, inmortalem igitur animam esse non posse.
- 62.8.1
alii uero ei aduerso et deum esse unum et ab eo mundum factum et hominum causa factum et animas esse immortales existimauerunt. sed cum uera sentirent, huius tamen diuini operis atque consilii nec causas nec rationes nec exitus perspexerunt, ut omne ueritatis arcanum consummarent atque aliquo ueluti fine concluderent.
- 62.9.1
sed quod illi facere non potuerunt, quia ueritatem perpetuo non tenebant, nobis faciendum est, qui eam cognouimus deo adnuntiante.
- 63.1.1
Consideremus ergo quae ratio fuerit huius tanti tamque inmensi operis fabricandi. fecit deus mundum, sicut Plato existimauit, sed cur fecerit, non ostendit. quia bonus est inquit et inuidens nulli, fecit quae bona sunt. atquin uidemus in rerum natura et bona esse et mala.
- 63.2.1
potest ergo existere peruersus aliquis, qualis fuit atheus ille Theodorus, et Platoni respondere: \'immo quia malus est, fecit quae mala sunt.\' quomodo illum redarguet? si quae bona sunt deus fecit, unde igitur tanta mala eruperunt, quae plerumque etiam praeualent bonis? in materia inquit continebantur.
- 63.3.1
si mala, ergo et bona, ut aut nihil fecerit deus aut si bona tantum fecit, aeterniora sint mala, quae facta non sunt, quam bona, quae habuerunt exordium. finem igitur habebunt quae aliquando coeperunt et permanebunt quae semper fuerunt. mala ergo potiora sunt.
- 63.4.1
si autem potiora esse non possunt, ne aeterniora quidem possunt. ergo aut utraque semper fuerunt et deus otiosus aut utraque ex uno fonte fluxerunt. est enim conuenientius ut deus omnia fecerit potius quam nihil. ergo secundum sententiam Platonis idem deus et bonus est, quia bona fecit, et malus, quia mala.
- 63.5.1
quod si fieri non potest, apparet non ideo factum esse a deo mundum, quia bonus est [mundus]: omnia enim conplexus est et bona et mala. nec fiet propter se quidquam, sed propter aliut.
- 63.6.1
domus aedificatur non ad hoc solum, ut sit domus, sed ut sus- cipiat et tueatur habitantem. item nauis fabricatur non ut nauis tantum uideatur, sed ut in ea possint homines nauigare. uasa item fiunt non ut uasa sint solum, sed ut capiant ea quae sunt usui necessaria.
- 63.7.1
sic et mundum deus ad usum aliquem fecerit necesse est. Stoici aiunt hominum causa factum, et recte. homines enim fruuntur iis omnibus bonis quae mundus in se continet. sed ipsi\' homines cur facti sint aut quid in illis utilitatis habeat fabricatrix illa rerum prouidentia, non explicant.
- 63.8.1
inmortales esse animas idem Plato adfirmat: sed cur aut quomodo aut quando aut per quem immortalitatem adsequantur aut quod sit omnino tantum illut mysterium, cur ii qui sunt inmortales futuri, prius mortales nascantur, deinde decurso temporalis uitae spatio atque abiectis fragilium corporum exuuiis ad aeternam illam beatitudinem transferantur, non conprehendit.
- 63.9.1
denique nec iudicium dei nec discrimen iusti et iniusti explicauit: sed animas quae se sceleribus inmerserint hactenus condemnari putauit, ut in pecudibus renascantur, et ita peccatorum suorum luere poenas, donec rursus ad figuras hominum reuertantur; et hoc fieri semper nec esse finem transmeandi. ludum mihi nescio quem inducit somnio similem, cui nec ratio ulla nec dei gubernatio nec consilium aliquod inesse uideatur.
- 64.1.1
Dicam nunc quae sit illa summa, quam ne ii quidem qui uera dixerunt, conlatis in unum causis atque rationibus conectere potuerunt. factus est a deo mundus, ut homines nascerentur; nascuntur autem homines, ut deum parentem agnoscant, in quo est sapientia; agnoscunt, ut colant, in quo est iustitia; colunt, ut mercedem inmortalitatis accipiant; accipiunt inmortalitatem, ut in aeternum deo seruiant.
- 64.2.1
uidesne quemadmodum sibi conexa sint et prima cum mediis et media cum extremis? inspiciamus singula et uideamus utrumne illis ratio subsistat. fecit deus mundum propter hominem.
- 64.3.1
hoc qui non peruidet, non multum distat a pecude. quis caelum suspicit nisi homo? quis solem, quis astra, quis omnia dei opera miratur nisi homo? quis colit terram? quis ex ea fructum capit? quis nauigat mare? quis pisces, quis uolatilia, quis quadrupedes habet in potestate nisi homo? cuncta igitur propter hominem deus fecit, quia usui hominis cuncta cesserunt.
- 64.4.1
recte ergo uiderunt hoc philosophi, sed illut quod sequitur non uiderunt, quod ipsum hominem propter se fecerit. erat enim consequens et pium et necessarium ut, cum hominis causa tanta opera molitus sit, cum tantum illi honoris, tantum dederit potestatis, ut dominetur in mundo, et homo agnosceret deum tantorum beneficiorum auctorem, qui et ipsum fecit et mundum propter ipsum eique cultum et honorem debitum redderet.
- 64.5.1
hic Plato aberrauit, hic perdidit quam primo arripuerat ueritatem, cum de cultu eius dei quem conditorem rerum ac parentem fatebatur opticuit, nec intellexit hominem deo pietatis uinculis esse religatum, unde ipsa religio nominatur, et hoc esse solum propter quod inmortales animae fiant.
- 64.6.1
sensit tamen aeternas esse, sed non per gradus ad eam sententiam descendit. amputatis enim mediis incidit potius in ueritatem quasi per abruptum aliquod praecipitium nec ulterius progressus est, quoniam casu, non ratione uerum inuenerat.
- 64.7.1
colendus est igitur deus, ut per religionem, quae eadem iustitia est, accipiat homo a deo immortalitatem, nec est ullum aliut praemium piae mentis: quae si est inuisibilis, non potest ab inuisibili deo nisi inuisibili mercede donari.
- 65.1.1
Plurimis uero argumentis colligi potest aeternas esse animas. Plato ait, quod per se ipsum semper mouetur nec principium motus habet, etiam finem non habere; animum autem hominis per se semper moueri: qui quia sit ad cogitandum mobilis, ad inueniendum sollers, ad percipiendum facilis, ad discendum capax et quia praeterita teneat, praesentia conprehendat, futura prospiciat multarumque rerum et artium scientiam conplectatur, immortalem esse, siquidem nihil habeat in se de terreni ponderis labe concretum.
- 65.2.1
praeterea ex uirtute ac uoluptate intellegitur aeternitas animae. uoluptas omnibus est communis animalibus, uirtus solius est hominis: illa uitiosa est, haec honesta, illa secundum naturam, haec aduersa naturae, nisi anima inmortalis est.
- 65.3.1
uirtus enim pro fide, pro iustitia nec egestatem timet nec exilium metuit nec carcerem perhorrescit nec dolorem reformidat nec mortem recusat: quae quia naturae contraria sunt, aut stultitia est uirtus, si et commoda impedit et uitae nocet, aut si stultitia non est, ergo anima inmortalis est et ideo praesentia bona contemnit, quia sunt alia potiora quae post dissolutionem corporis sui adse- quatur.
- 65.4.1
illut etiam maximum argumentum immortalitatis est, quod deum homo solus agnoscit. in mutis nulla suspicio religionis est, quia terrena sunt in terramque prostrata: homo ideo rectus aspicit caelum, ut deum quaerat. non potest igitur non esse inmortalis qui inmortalem desiderat, non potest esse solubilis qui cum deo et uultu et mente communis est.
- 65.5.1
deni- que caelesti elemento, quod est ignis, solus homo utitur. si enim lux per ignem, uita per lucem, apparet eum qui habeat usum ignis non esse mortalem, quoniam id illi proximum, id familiare est sine quo non potest nec lux nec uita constare.
- 65.6.1
sed quid argumentis colligimus aeternas esse animas, cum habeamus testimonia diuina? id enim sacrae litterae ac uoces prophetarum docent. quod si cui parum uidetur, legat carmina Sibyllarum, Apollinis quoque Milesii responsa consideret, ut intellegat delirasse Democritum et Epicurum et Dicaearchum, qui soli omnium mortalium quod est euidens negauerunt.
- 65.7.1
Confirmata inmortalitate superest docere a quo et quibus et quomodo et quando tribuatur. cum certa et constituta diuinitus tempora compleri coeperint, interitum et consummationem rerum fieri necesse est, ut innouetur a deo mundus. id uero tempus in proximo est, quantum de numero annorum deque signis quae praedicta sunt a prophetis colligi potest.
- 65.8.1
sed cum sint innumerabilia quae de fine saeculi et conclusione temporum dicta sunt, ea ipsa quae dicuntur, nuda ponenda sunt, quoniam ut testimoniis utamur inmensum est si quis illa desiderat aut nobis minus credit, adeat ad ipsum sacrarium caelestium litterarum, quarum fide instructior errasse philosophos sentiat, qui aut aeternum esse hunc mundum ant infinita esse annorum milia putauerunt ei quo fuerit instructus.
- 65.9.1
nondum enim sex milia conpleta sunt: quo numero consummato tunc demum malum omne tolletur, ut regnet sola iustitia. quod quatenus euenturum sit paucis explicabo.
- 66.1.1
Haec autem a prophetis, sed et a uatibus futura dicuntur. cum coeperit mundo finis ultimus propinquare, malitia inualescet, omnia uitiorum et fraudum genera crebrescent, iustitia interibit., fides pax misericordia pudor ueritas non erit, uis et audacia praeualebit, nemo quidquam habebit nisi manu partum manuque defensum.
- 66.2.1
si qui erunt boni, praedae ac ludibrio habebuntur. nemo pietatem parentibus exhibebit, nemo infantis aut senis miserebitur, auaritia et libido uniuersa corrumpet. erunt caedes et sanguinis effusiones, erunt bella non modo externa et finitima, uerum etiam intestina. ciuitates inter se belligerabunt, omnis sexus et omnis aetas arma tractabit.
- 66.3.1
non imperii dignitas conseruabitur, non militiae disciplina, sed more latrocinii depraedatio et uastitas fiet. regnum multiplicabitur et decem uiri occupabunt orbem et partientur et deuorabunt et existet alius longe potentior ac nequior, qui tribus deletis Asiam possidebit et ceteris in potestatem suam redactis et adscitis uexabit omnem terram. nouas leges statuet, ueteres abrogabit; rem publicam suam faciet, nomen imperii sedemque mutabit. tunc erit tempus infandum et execrabile, quo nemini libeat uiuere.
- 66.4.1
denique in eum statum res cadet, ut uiuos lamentatio, mortuos gratulatio sequatur. ciuitates et oppida interibunt modo ferro et igni, modo terrae motibus crebris, modo aquarum inundatione, modo pestilentia et fame. terra nihil feret aut frigoribus nimiis aut caloribus sterilis. aqua omnis partim mutabitur in cruorem, partim in amaritudinem uitiabitur, ut nihil sit nec ad cibos utile nec ad potum salubre.
- 66.5.1
his malis accedent etiam prodigia de caelo, ne quid desit hominibus ad timorem. cometae crebro apparebunt, sol perpetuo pallore fuscabitur, luna sanguine inficietur nec amissae lucis damna reparabit, stellae omnes decident nec temporibus sua ratio constabit, hieme atque aestate confusis;
- 66.6.1
tunc et annus et mensis et dies breuiabitur: et hanc esse mundi senectutem ac defectionem Trismegistus elocutus est. quae cum euenerint, adesse tempus sciendum est quo deus ad commutandum saeculum reuertatur.
- 66.7.1
inter haec autem mala exurget rex impius non modo generi hominum, sed etiam deo inimicus. hic reliquias illius prioris tyranni conteret cruciabit uexabit interemet. tunc erant lacrimae iuges et gemitus perpetes et ad deum cassae preces, nulla requies a formidine nec somnus ad quietem. dies cladem, nox metum semper augebit. sic orbis terrarum paene ad solitudinem, certe ad raritatem hominum redigetur.
- 66.8.1
tunc et impius iustos homines ac dicatos deo duobus et quadraginta mensibus persequetur et se coli iubebit ut deum: se enim dicet esse Christum, cuius erit aduersarius. ut credi ei possit, accipiet potestatem mirabilia faciendi, ut ignis descendat a caelo, ut sol resistat a cursu suo, ut imago quam posuerit loquatur.
- 66.9.1
quibus prodigiis inliciet multos, ut adorent eum signumque eius in manu aut fronte suscipiant. et qui non adorauerit signumque susceperit, exquisitis cruciatibus morietur. ita fere duas partes exterminabit, tertia in desertas solitudines fugiet.
- 66.10.1
sed ille uecors ira inplacabili furens adducet exercitum et obsidebit montem quo iusti confugerint. qui cum se uiderint circumsessos, implorabunt auxilium dei uoce magna et exaudiet eos et mittet illis liberatorem.
- 67.1.1
Tunc caelum intempesta nocte patefiet et descendet Christus in uirtute magna et anteibit eum claritas ignea et uirtus inaestimabilis angelorum et extinguetur omnis illa multitudo impiorum et torrentes sanguinis current et ipse ductor effugiet atque exercitu saepe reparato quartum proelium faciet, quo captus cum ceteris omnibus tyrannis tradetur exustioni.
- 67.2.1
sed et ipse daemonum princeps auctor et machi- nator malorum catenis alligatus custodiae dabitur, ut pacem mundus accipiat et uexata tot saeculis terra requiescat.
- 67.3.1
pace igitur parata conpressoque omni malo rex ille iustus et uictor iudicium magnum de uiuis et mortuis faciet super terram et uiuentibus quidem iustis tradet in seruitium gentes uniuersas, mortuos autem ad aeternam uitam suscitabit et in terra cum iis ipse regnabit et condet sanctam ciuitatem et erit hoc . regnum iustorum mille annis.
- 67.4.1
per idem tempus et stellae candidiores erunt et claritas solis augebitur et luna non patietur deminutionem. tunc descendet a deo pluuia benedictionis matutina et uespertina et omnem frugem terra sine labore hominum procreabit.
- 67.5.1
stillabunt mella de rupibus, lactis et uini fontes exuberabunt. bestiae deposita feritate mansuescent, lupus inter pecudes errabit innoxius, uitulus cum leone pascetur, columba cum accipitre congregabitur, serpens uirus non habebit, nullum animal uiuet ex sanguine. omnibus enim deus copiosum atque innocentem uictum ministrabit.
- 67.6.1
peractis uero mille annis ac resoluto daemonum principe rebellabunt gentes aduersus iustos et ueniet innumerabilis multitudo ad expugnandam sanctorum ciuitatem.
- 67.7.1
tunc fiet ultimum iadicium dei aduersus gentes. concutiet enim a fundamentis suis terram et corruent ciuitatem, et pluet super impios ignem cum sulpure et grandine et ardebunt et se inuicem trucidabunt. iusti uero sub terra paulisper latebunt, donec perditio gentium fiat, et exibunt post diem tertium et uidebunt campos cadaueribus opertos. tunc fiet terrae motus et scindentur montes et subsident ualles in altitudinem profundam et congerentur in eam corpora mortuorum et uocabitur nomen eius Polyandrium.
- 67.8.1
post haec renonabit deus mundum et transformabit iustos in figuras angelorum, ut inmortalitatis ueste donati seruiant deo in sempiternum. et hoc erit regnum dei, quod finem non habebit. tunc etiam impii resurgent, non ad uitam, sed ad poenam. eos quoque secunda resurrectione facta deus excitabit, ut ad perpetua tormenta damnati et aeternis ignibus traditi merita pro sceleribus suis supplicia persoluant.
- 68.1.1
Quare cum haec omnia uera et certa sint prophetarum omnium consona adnuntiatione praedicta, cum eadem Trismegistus, eadem Hystaspes, eadem Sibyllae cecinerint, dubitari non potest quin spes omnis uitae ac salutis in sola dei religione sit posita.
- 68.2.1
itaque nisi homo susceperit quem deus ad liberationem misit atque missurus est, nisi summum deum per eum cognouerit, nisi mandata eius legemque seruauerit, in eas incidet poenas de quibus locuti sumus.
- 68.3.1
proinde fra- gilia contemnenda sunt, ut solida consequamur, spernenda terrena, ut caelestibus honoremur, temporalia fugienda, ut ad aeterna ueniamus.
- 68.4.1
erudiat se quisque ad iustitiam, reformet ad continentiam, praeparet ad agonem, instruat ad uirtutem, ut si forte aduersarius indixerit bellum, nulla ui, nullo terrore, nullis cruciatibus a recto et bono depellatur. non se substernat insensibilibus figmentis,
- 68.5.1
sed uerum et solum deum rectus agnoscat, abiciat uoluptates, quarum inlecebris anima sublimis deprimitur ad terram, teneat innocentiam, prosit quam plurimis, incorruptibiles sibi thensauros bonis operibus adquirat, ut possit deo iudice pro uirtutis suae meritis uel coronam fidei uel praemium inmortalitatis adipisci.
← Previous — showing 401–492 of 492
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0171.stoa008.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.