Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Epitome Divinarum Institutionum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 492 sections

  1. 20.1.1

    Merito igitur poetae commutatum esse aureum saeculum memorant, quod fuerit regnante Saturno. nulli enim tunc dii colebantur, sed unum et solum deum nouerant.

  2. 20.2.1

    postquam se terrenis ac fragilibus subiugauerunt colentes ligna et aera et lapides, commutatio saeculi facta est usque ad ferrum.

  3. 20.3.1

    amissa enim dei notitia et uno illo uinculo humanae societatis abrupto uastare se inuicem, praedari ac debellare coeperunt.

  4. 20.4.1

    quodsi sursum oculos suos tollerent ac deum intuerentur, qui eos ad aspectum caeli suique excitauit, numquam se curuos et humiles facerent terrena uenerando. quorum stultitiam Lucretius grauiter incusat dicens: et faciunt animos humiles formidine diuum depressosque premunt ad terram:

  5. 20.5.1

    qua reddunt uec intellegunt quam uanum sit ea timere quae feceris, aut ab iis aliquod sperare praesidium quae muta et insensibilia nec uident nec audiunt supplicantem.

  6. 20.6.1

    quid ergo maiestatis aut numinis habere possunt quae et fuerunt in hominis potestate ne fierent aut (ut) aliut fierent, et sunt etiamnunc?

  7. 20.7.1

    nam et uiolari et furto sublabi possunt, nisi illa et lex saepiat et humana custodia. num igitur mentis suae compos uideri potest qui talibus opimas uictimas caedit, dona consecrat, pretiosas uestes offert, quasi uti possint qui motu carent?

  8. 20.8.1

    merito ergo Dionysius Siciliae tyrannus deos Graeciae, cum eam uictor occupasset, spoliauit atque derisit: et post sacrilegia quae admiserat ad Siciliam prospera nauigatione remeauit regnumque tenuit usque ad senectutem nec eum dii uiolati punire potuerunt.

  9. 20.9.1

    quanto satius est spretis inanibus ad deum se conuertere, tueri statum quem a deo acceperis, tueri nomen: idcirco enim ;, quia sursum spectet, nomi- -natur.

  10. 20.10.1

    sursum autem spectat qui deum uerum et uiuum, qui est in caelo, suspicit, qui artificem, qui parentem animae suae non modo sensu ac mente, uerum etiam uultu et oculis sublimibus quaerit.

  11. 20.11.1

    qui autem se terrenis humilibusque substernit, utique illut quod est inferius sibi praefert. nam cum ipse opus dei sit, simulacrum autem opus hominis. non potest humanum opus diuino anteponi, et sicut deus hominis parens est, ita simulacri homo. stultus igitur et amens qui adorat quod ipse fabricauit.

  12. 20.12.1

    cuius artificii detestabilis et inepti auctor fuit Prometheus patruo louis lapeto natus. nam cum primum Iuppiter summo potitus imperio tamquam deum se constituere uellet ac templa condere et quaereret aliquem qui humanam figuram posset exprimere, tunc Prometheus extitit qui hominis effigiem de pingui luto figuraret, ita ueri similiter, ut nouitas ac suptilitas artis miraculo esset.

  13. 20.13.1

    denique illum et sui temporis homines et postea poetae tamquam fictorem ueri ac uiui hominis prodiderunt et nos, quotiens fabre facta signa laudamus, uiuere illa et spirare dicimus. et hic quidem auctor fuit fictilium simulacrorum.

  14. 20.14.1

    sequentes autem posteri et de marmore sculpserunt et ex aere fuderunt, deinde processu temporum\' ex auro et ebore accessit ornatus, ut non modo similitudines oculos hominum, uerum etiam fulgor ipse praestringeret.

  15. 20.15.1

    sic inlecti pulcritudine ac uerae maiestatis obliti insensibilia sentientes, inrationabilia rationabiles, exanima uiuentes colenda sibi ac ueneranda duxerunt.

  16. 21.1.1

    Nunc refellamus etiam eos qui elementa mundi tamquam deos habent, id est caelum solem atque lunam, quorum artificem non cognoscentes ipsa opera mirantur et adorant.

  17. 21.2.1

    qui error non inperitorum modo, uerum etiam philosophorum est: siquidem Stoici uniuersa caelestia in deorum numero habenda censent, quia certos et rationabiles motus habent, quibus succedentium sibi temporum uicissitudines constantissime seruant.

  18. 21.3.1

    non est igitur in his uoluntarius motus, quia praestitutis legibus seruiunt, non proprio utique sensu, sed opificio summi conditoris, qui illa sic ordinauit, ut inerrabiles cursus et certa spatia conficerent, quibus dierum ac noctium, aestatis et hiemis alterna uariarent.

  19. 21.4.1

    quodsi effectus eorum, si meatus, si claritatem, si constantiam, si pulcritudinem admirantur, intellegere debuerunt quanto his pulcrior et praeclarior et potentior sit ipse conditor atque artifex eorum deus.

  20. 21.5.1

    sed illi diuinitatem humanis uisibus aestimauerunt ignorantes nec aeternum esse posse quod ueniat sub aspectum nec quod sit aeternum posse oculis mortalibus conprehendi.

  21. 22.1.1

    Unum et ultimum restat, ut quoniam plerumque accidit, sicut in historiis legimus, ut maiestatem suam dii ostendisse uideantur per auguria, per somnia, per oracula, tum etiam poenis eorum qui sacrilegia commiserant, doceam quae ratio id effecerit, ne quis etiamnunc in eosdem laqueos incidat quos illi ueteres inciderunt.

  22. 22.2.1

    cum deus pro uirtnte maiestatis suae mundum de nihilo condidisset caelumque luminibus adornasset, terram uero et mare conplesset animalibus, tum hominem de limo ad imaginem similitudinis suae fignratum inspirauit ad uitam posuitque eum in Paradiso, quem conseuerat omni genere fructiferi ligni, et praecepit ei ne una ex arbore, in qua posuerat [ei] scientiam boni malique, gustaret, fore interminatus ut uitam perderet, si fecisset, si uero mandatum seruaret, immortalis permaneret.

  23. 22.3.1

    tum serpens, qui erat unus ex dei ministris, inuidens homini, quod esset immortalis effectus, inlexit eum dolo ut mandatum dei legemque transcenderet. et hoc modo scientiam quidem boni ac mali accepit, sed uitam quam perpetuam deus tribuerat amisit.

  24. 22.4.1

    eiecit ergo peccatorem de sancto loco et in hunc orbem relegauit, ut uictum quaereret per laborem, ut difficultates et aerumnas pro merito sustineret, ipsumque Paradisum uallo igneo circumfudit, ne quis hominum ad diem usque iudicii ad locum illum perpetuae beatitudinis conaretur inrepere.

  25. 22.5.1

    turn secuta est hominem mors ex dei sententia et tamen uita eius, licet temporalis esse coepisset, in mille annis terminum sumpsit et id fuit humanae uitae spatium usque ad cataclysmi tempus. nam post diluuium paulatim uita hominum breuiata et ad annos centum uiginti redacta est.

  26. 22.6.1

    serpens uero ille, qui de factis diabolus id est criminator siue delator nomen accepit, non destitit semen hominis, quem a principio deceperat, persequi.

  27. 22.7.1

    denique eum qui primus in hoc orbe generatus est, inspirato liuore in caedem fratris armauit, ut de duobus primogenitis hominibus alterum extingueret, alterum faceret parricidam.

  28. 22.8.1

    nec quieuit deinceps quominus per singulas generationes pectoribus hominum malitiae uirus infunderet, corrumperet deprauaret, tantis denique sceleribus obrueret, ut iustitiae iam rarum esset exemplum, sed uiuerent homines ritu beluarum.

  29. 22.9.1

    quod deus cum uideret, angelos suos misit, ut uitam hominum excolerent eosque ab omni malo tuerentur. his mandatum dedit ut se terrenis abstinerent, ne qua labe maculati honore angelico multarentur.

  30. 22.10.1

    sed eos quoque idem ille subdolus criminator, dum inter homines commorantur, inlexit ad uoluptates, ut se cum mulieribus inquinarent. tum damnati sententia dei et ob peccata proiecti et nomen angelorum et substantiam perdiderunt.

  31. 22.11.1

    ita diaboli satellites facti, ut habeant solacium perditionis suae, ad perdendos homines conuerterunt, quos ut tuerentur aduenerant.

  32. 23.1.1

    Hi sunt daemones, de quibus poetae saepe in carminibus suis locuntur, quos custodes hominum appellat Hesiodus. ita enim persuaserunt hominibus inlecebris atque fallaciis suis, ut eosdem deos esse crederent.

  33. 23.2.1

    denique Socrates habere se a prima pueritia custodem rectoremque uitae suae daemonem praedicabat, sine cuius nutu et imperio nihil agere posset.

  34. 23.3.1

    adhaerent ergo singulis et suh nomine geniorum aut penatiuin domos occupant. his sacraria constituuntur, his cottidie libatur ut laribus, his honos datur tamquam malorum depulsoribus;

  35. 23.4.1

    hi a principio ut auerterent homines a dei ueri agnitione, nouas religiones et cultus deorum introduxerunt, hi memorias regum mortuorum consecrari, templa constitui, simulacra fieri docuerunt, non ut honorem dei minuerent aut suum augerent, quem peccando amiserant, sed ut uitam hominibus eriperent, spem uerae lucis auferrent, ne homines, unde illi exciderunt, ad immortalitatis caeleste praemium peruenirent.

  36. 23.5.1

    idem astrologiam prodiderunt et auguratum et aruspicinam: quae cum per se falsa sint, tamen ipsi auctores malorum sic ea gubernant, sic temperant, ut uera credantur.

  37. 23.6.1

    ipsi etiam magicae artis praestigias ad circumscribendos oculos reppererunt — illorum adspiratione fit ut

  38. 23.7.1

    quod sit, non esse et quod non sit, esse uideatur —, ipsi necyomantias, ipsi sortes et oracula, ut mentes hominum per ambiguos exitus mentita diuinatione deludant. in templis uero et sacrificiis omnibus praesentes adsunt et prodigiis quibusdam fallacibus editis ad miraculum praesentium sic homines circumueniunt, ut inesse numen simulacris et imaginibus credant.

  39. 23.8.1

    inrepunt etiam corporibus ut spiritus tenues uitiatisque membris morbos conciunt, quos sacrificiis uotisque placati postmodum relaxent, somnia inmittunt aut plane terrores, ut ipsi rogentur, aut quorum exitus respondelaiit ueritati, ut uenerationem sui augeant.

  40. 23.9.1

    nonnumquam etiam in sacrilegos edunt aiquid ultionis, ut quisquis uiderit, timidior ac religiosior fiat. sic fraudibus suis obduxerunt humano generi tenebras, ut oppressa ueritate summi ac singularis dei nomen in obliuionem ueniret.

  41. 24.1.1

    Sed dicet quispiam: cur ergo uerus ille deus patitur haec fieri ac non potius malos uel summouet uel extinguit? cur uero ipse daemoniarchen a principio fecit, ut esset qui cuncta corrumperet, cuncta disperderet?

  42. 24.2.1

    dicam breuiter cur hunc talem esse uoluerit. quaero utrumne uirtus bonum sit an malum. negari non potest, quin bonum. si bonum est uirtus, malum est igitur e contrario uitium.

  43. 24.3.1

    si uitium ex eo malum est, quia uirtutem inpugnat, et uirtus ex eo bonum est, quia uitium adfligit, ergo non potest uirtus sine uitio consistere et si uitium sustuleris, uirtutis merita tollentur. nec enim potest ulla fieri sine hoste uictoria. ita fit ut bonum sine malo esse non possit.

  44. 24.4.1

    uidit hoc Chrysippus uir acris ingenii de prouidentia disserens eosque stultitiae redarguit, qui bonum quidem a deo factum putant, malum autem negant. huius sententiam interpretatus est A.

  45. 24.5.1

    Gellius in libris Noctium Atticarum sic dicens: quibus non uidetur mundus dei et hominum causa institutus neque res humanae prouidentia gubernari, graui se argumento uti putant, cum ita dicunt: \'si esset prouidentia, nulla essent mala.\' nihil enim minus aiunt prouidentiae congruere quam in eo mundo quem propter homines fecisse dicatur, tantam uim esse aerumnarum et malorum.

  46. 24.6.1

    ad eaChrysippus cum in libro xept ; quarto dissereret, \'nihil prorsus\' inquit \'istis insulsius qui opinantur bona esse potuisse, si non essent itidem mala.

  47. 24.7.1

    nam cum bona malis contraria sint, utraque necesse est opposita esse inter se et quasi mutuo aduersoque fulta nisu consistere: nullum adeo contrarium est sine contrario altero.

  48. 24.8.1

    quo enim pacto iustitiae sensus esse posset, nisi essent iniuriae, aut quid aliud iustitia est quam iniustitiae priuatio? quid item fortitudo intellegi potest nisi ex ignauiae adpositione, quid continentia nisi ex intemperantia? quo item modo prudentia esset, nisi foret contraria inprudentia?

  49. 24.9.1

    proinde\' inquit \'homines stulti cur non hoc etiam desiderant, ut ueritas sit et non sit mendacium? namque itidem sunt bona et mala, felicitas et inportunitas, uoluptas et dolor. alterum enim ex altero, sicut Plato ait, uerticibus inter se contrariis deligatum: si tuleris unum, abs-

  50. 24.10.1

    tuleris utrumque.\' uides ergo, id quod saepe dixi, bonum et malum ita sibi esse conexa, ut alterum sine altero constare non possit.

  51. 24.11.1

    summa igitur prudentia deus materiam uirtutis in malis posuit: quae idcirco fecit, ut uobis constitueret agonem, in quo uictores inmortalitatis praemio coronaret.

  52. 25.1.1

    Docui, ut opinor, cultus deorum non modo impios, sed etiam uanos esse, uel quod homines fuerint, quorum memoria post obitum consecrata sit, uel quod simulacra ipsa insensibilia et surda sint, quia sunt ficta de terra, nec oportere hominem, qui debeat spectare caelestia, terrenis se subiugare, uel quod spiritus qui eas religiones sibi uindicant, incesti et inpuri sint et ideo dei sententia condemnati ceciderint in terram, nec fas esse in eorum dicionem uenire quibus potior sis, si deum uerum sequi uelis.

  53. 25.2.1

    Superest ut quoniam de falsa religione diximus, etiam de falsa sapientia disseramus, quam philosophi profitentur homines summa quidem doctrina et eloquentia praediti, sed longe a ueritate summoti, quia nec deum nec sapientiam dei cognouerunt.

  54. 25.3.1

    qui licet sint arguti ac diserti, tamen quia humana est eorum sapientia, etiam cum his congredi non uerebor, ut appareat a ueritate mendacium, a caelestibus terrena facile posse superari. quid sit philosophia hoc modo definiunt:

  55. 25.4.1

    philosophia est amor uel studium sapientiae. (si amor est sapientiae,) non est ergo ipsa sapientia, quia necesse est aliut esse quod amat, aliud quod amatur. si studium est sapientiae, ne sic quidem philosophia sapientia est. sapientia enim res est ipsa quae quaeritur, studium uero quod quaerit.

  56. 25.5.1

    ipsa igitur definitio uel nominis significatio declarat philosophiam non esse ipsam sapientiam. dicam ne studium quidem esse sapientiae quo sapientia non conprehenditur. quis enim studere dicatur ei rei quam nullo modo possit attingere?

  57. 25.6.1

    qui medicinae aut grammaticae aut oratoriae studet, studiosus eius artis quam discit dici potest: oł,i di<licit, iam medicus, iam grammaticus, iam orator dicitur. sic °I,fJrtuit et studiosos sapientiae, postquam didicissent, sapienh-s nominari.

  58. 25.7.1

    cum autem studiosi sapientiae quamdiu uiuant uocentur, apparet illut studium non esse quo ad ipsam rem quae studio petitur non potest perueniri; nisi forte qui ad finem usque uitae ut sapiant student, apud inferos sapientes erunt. omni autem studio subiacet finis. non est igitur id studium rectum quod non habet finem.

  59. 26.1.1

    Praeterea duo sunt quae cadere in philosophiam uidentur, scientia et opinatio: quae si auferantur, tota philosophia corruit. atquin utrumque philosophiae ipsi philosophorum principes ademerunt. scientiam Socrates, opinationem sustulit Zeno, uideamus an recte.

  60. 26.2.1

    sapientia est, ut Cicero definiuit, diuinarum et humanarum rerum scientia. quae definitio si uera est, non cadit in hominem sapientia.

  61. 26.3.1

    quis enim mortalium hoc sibi possit adsumere, ut diuina et humana scire se profiteatur? humana omitto: quae quamquam cum diuinis conexa sunt, tamen quia sunt hominis, concedamus ut homo illa scire possit.

  62. 26.4.1

    diuina certe per se scire non potest, quia homo est: qui autem scit illa, diuinus sit necesse est ac propterea deus. homo autem nec diuinus nec deus est. non potest igitur per (se) scire homo diuina. nemo ergo sapiens nisi deus aut certe is homo quem deus docuit.

  63. 26.5.1

    illi autem quia nec dii sunt nec a deo docti, sapientes ergo id est diuinarum et humanarum rerum scientes esse non possunt. recte igitur a Socrate atque Academicis scientia sublata est.

  64. 26.6.1

    opinatio quoque non congruit sapienti: id enim quisque opinatur quod ignorat. opinari autem scire te quod ignores, temeritas ae stultitia est. recte igitur opinatio a Zenone sublata est. si ergo scientia in homine nulla est et opinatio esse non debet, philosophia radicitus amputatur.

  65. 27.1.1

    Huc accedit quod non est uniformis, sed diuisa in sectas et in multas discrepantesque sententias dissipata statum non habet. cum enim singulae alias omnes inpugnent et adfligant nec sit aliqua ex iis quae non indicio ceterarum stultitiae condemnetur, utique discordantibus membris corpus omne philosophiae ad interitum deducitur.

  66. 27.2.1

    hinc Academia postmodum nata est. nam cum uiderent eius sectae principes omnem philosophiam philosophis inuicem oppugnantibus esse subuersam, susceperunt aduersus omnes bellum, ut omnia omnium dissoluerent, nihil ipsi adserentes nisi unum, nihil sciri posse.

  67. 27.3.1

    ita sublata scientia philosophiam ueterem subruerunt. sed ne ipsi quidem philosophorum nomen retinuerunt qui ignorantiam fatebantur, quia nescire omnia non modo philosophi, sed ne hominis quidem sit.

  68. 27.4.1

    ita (fit ut) philosophi quia nihil munimenti habent, mutuis se uulneribus extinguant et ipsa tota philosophia suis se armis consumat ac finiat.

  69. 27.5.1

    at enim sola physice labat. quid? illa moralis num aliqua firmitate subnixa est? uideamus an philosophi in hac saltem parte consentiant, quae ad uitae statum pertinet.

  70. 28.1.1

    Quod sit in uita summum bonum quaeri necesse est, ut ad illut uita omnis et actiones nostrae deligantur. cum de hominis summo bono quaeritur, tale constitui debet, primum ut id ad hominem solum pertineat, deinde ut animi sit proprium, postremo ut uirtute quaeratur.

  71. 28.2.1

    uideamus ergo an summum bonum quod philosophi determinant tale sit, ut nec mutum animal nec corpus attingat nec possit sine uirtute conquiri.

  72. 28.3.1

    Aristippus Cyrenaicae sectae conditor, qui summum bonum esse censuit corporis uoluptatem, de numero philosophorum deque coetu hominum propellendus est, quia se pecudi conparauit.

  73. 28.4.1

    Hieronymi summum bonum est nihil dolere, Diodori, dolere desinere. sed (et) ceterae animantes dolorem fugiunt et cum non dolent aut dolere desinunt, gaudent quid igitur homini dabitur eximium, si bonum eius summum commune cum beluis iudicatur?

  74. 28.5.1

    Zeno summum bonum putauit cum natura congruenter uiuere. at haec definitio generalis est. omnes enim animantes cum natura congruenter uiuunt et est sua cuique natura.

  75. 28.6.1

    Epicurus animi adseruit uoluptatem. quid est uoluptas animi nisi gaudium, quo plerumque luxuriat animus ac relaxatur uel ad lusum uel ad risum? sed hoc bonum etiam muta contingit, quae cum pabulis saturata sunt, in gaudium et lasciuiam resoluuntur.

  76. 28.7.1

    Dinomachus et Callipho honestam uoluptatem probauerunt, sed aut idem dixerunt quod Epicurus, ut corporis sit uoluptas inhonesta, aut si corporis uoluptates alias turpes, alias honestas putauerunt, iam non est summum bonum quod corpori adscribitur.

  77. 28.8.1

    Peripatetici ex bonis animi et corporis et fortunae summum bonum conflant. animi bona probari possunt. sed si auxilio indigent ad conplendam beatitudinem, utique inbecilla sunt. corporis uero atque fortunae non sunt in hominis potestatem nec iam summum bonum est quod aut corpori aut extra positis adsignatur, quia et pecudes attingit hoc duplex bonum, quibus opus est, ut et bene ualeant et uictu non indigeant.

  78. 28.9.1

    Stoici aliquanto melius sensisse creduntur, qui summum bonum uirtutem esse dixerunt. sed uirtus non potest esse summum bonum, quoniam si malorum laborumque tolerantia est, beata per se non est, sed efficere ac procreare summum bonum debet, quia perueniri ad illut sine difficultate ac labore maximo non potest.

  79. 28.10.1

    at uero Aristoteles longe a ratone aberrauit, qui honestatem uirtuti copulauit: quasi aliquando uirtus aut ab honestate secerni aut turpitudini possit adiungi. Herillus Pyrrhonius scientiam fecit summum bonum.

  80. 28.11.1

    haec quidem et hominis et animi solius est, sed potest sine uirtute contingere. nec enim beatus putandus est qui uel auditu aliquid didicerit uel parua lectione cognouerit, nec est summi boni definitio, quia potest esse aut rerum malarum aut certe inutilium scientia.

  81. 28.12.1

    et si sit bonarum et utilium quam labore sis adsecutus, summum tamen bonum non est, quia non propter se expetitur scientia, sed propter aliut. nam idcirco artes discuntur, ut sint nobis aut uictui aut gloriae aut etiam uoluptati: quae utique summa bona esse non possunt.

  82. 28.13.1

    ergo ne in ethica quidem philosophi regulam tenent, quandoquidem in ipso cardine, id est in ea disputatione qua uita formatur, inter se pugnant.

  83. 28.14.1

    nec enim possunt paria esse aut similia praecepta, cum alii forment ad uoluptatem, alii ad honestatem, alii uero ad naturam, alii ad scientiam, alii ad quaerendas, alii ad fugiendas opes, alii ad nihil dolendum, alii ad patientiam malorum: in quibus omnibus, sicut superius ostendi, a ratione declinant, quia deum nesciunt.

  84. 29.1.1

    Videamus nunc quod [quid sit summum bonum] sit propositum sapienti summum bonum. ad iustitiam nasci homines non modo litterae sacrae docent, uerum etiam idem ipsi philosophi nonnumquam fatentur.

  85. 29.2.1

    Cicero sicait: sedomnium quae in hominum doctorum disputatione uersantur, nihil est profecto praestabilius quam plane intellegi nos ad iustitiam esse natos. est hoc uerissimum. nec enim ad scelus nascimur, cum simus animal sociale atque commune.

  86. 29.3.1

    ferae ad saeuitiam gignuntur: aliter enim nequeunt quam praeda et sanguine uictitare. eaedem tamen, etsi ultima fames urgueat, nihilominus generis sui animalibus parcunt. idem faciunt et aues quas aliarum uisceribus pasci necesse est.

  87. 29.4.1

    quanto magis hominem, qui cum homine et commercio linguae et communione sensus copulatus est, parcere homini oportet eumque diligere!

  88. 29.5.1

    haec est enim iustitia. sed quoniam soli homini sapientia data est, ut deum intellegat, et haec sola hominis mutorumque distantia est, duobus officiis obstricta est ipsa iustitia: unum deo debet ut patri, alterum homini uelut fratri; ab eodem enim deo geniti sumus.

  89. 29.6.1

    merito ergo ac recte dictum est sapientiam esse diuinarum et humanarum rerum scientiam. oportet enim scire nos quid deo, quid homini debeamus, deo scilicet religionem, homini caritatem. sed illut superius sapientiae, hoc posterius uirtutis est et utrumque iustitia conprehendit.

  90. 29.7.1

    si ergo constat ad iustitiam nasci hominem, necesse est iustum malis esse subiectum, ut uirtutem qua est praeditus in usu habeat; uirtus enim malorum sustinentia est.

  91. 29.8.1

    uoluptates fugiet ut malum; opes contemnet, quia fragiles sunt, et si habuerit, dilargietur, ut miseros seruet; honores non appetet, quia sunt breues et caduci; iniuriam nulli faciet, si fuerit passus, non retribuet, et diripientem sua non persequetur.

  92. 29.9.1

    nefas enim iudicabit hominem laedere et si quis extiterit qui cogat desciscere a deo, nec cruciatus nec mortem recusabit. ita fiet ut eum necesse sit et inopem et humilem et in contumeliis aut etiam cruciatibus uiuere.

  93. 30.1.1

    Quis igitur erit fructus iustitiae atque uirtutis, si nihil habebit in uita nisi malum? quodsi uirtus, quae bona omnia terrena contemnit, mala uniuersa sapientissime perfert ipsamque mortem pro officio suscipit, sine praemio esse non potest, quid superest nisi (ut) merces eius inmortalitas sola sit?

  94. 30.2.1

    nam si cadit in hominem beata uita, ut philosophi uolunt in eo solo non dissidentes, cadit ergo et inmortalitas. id enim solum beatum est quod incorruptum, id solum incorruptum quod aeternum.

  95. 30.3.1

    immortalitas ergo est summum bonum, quia et hominis et animi et uirtutis est tantum. ad hanc dirigimur, ad hanc capiendam nati sumus.

  96. 30.4.1

    idcirco nobis deus uirtutem usamque proponit, ut aeternum illut praemium nostris laboribus adsequamur. de ipsa uero inmortalitate suo loco disseremus.

  97. 30.5.1

    restat AovtxYj philosophia, quae ad beatam (uitam) nihil confert. sapientia enim non in sermonis ornatu, sed in corde atque sensu (est).

  98. 30.6.1

    quodsi et physica superuacua est et haec logica, in ethica uero, quae sola necessaria est, philosophi errauerunt, qui summum bonum nullo modo inuenire potuerunt, inanis igitur et inutilis omnis philosophia reperitur, quae nec rationem hominis conprehendere nec officium potuit munusque conplere.

  99. 31.1.1

    Quoniam de philosophia dixi breuiter, nunc etiam de philosophis pauca dicam. Epicuri doctrina haec est, inprimis, nullam esse prouidentiam, et idem deos esse non abnuit: utrumque contra rationem.

  100. 31.2.1

    sed si sunt dii, est igitur prouidentia. aliter enim deus intellegi non potest, cuius est proprium prouidere. nihil inquit curat. ergo non modo humana, sed ne caelestia quidem curat.

← Previous · Next → — showing 101200 of 492

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0171.stoa008.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.