Ancient Texts

← Library

De Ira Dei

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 313 sections

  1. 10.10.1

    inpleuit numerum perfectae insaniae, nihil uidetur ulterius adici posse, sed inuenit tamen ille quod adderet. \'quoniam omne\' inquit \'infinitum est nec potest quicquam uacare, necesse est ergo innumerabiles esse mundos\'.

  2. 10.11.1

    quae tanta uis fuerat atomorum, ut moles tam inaestimabiles ex tam minutis conglobarentur ? ac primum requiro quae sit istorum seminum uel ratio uel origo. si enim ex illis sunt omnia, ipsa igitur unde esse dicemus ? quae natura tantam copiam ad efficiendos et innumerabiles mundos subministrauit ?

  3. 10.12.1

    sed concedamus ut inpune de mundis delirauerit, de hoc loquamur in quo sumus et quem uidemus. ait omnia ex indiuiduis corpusculis fieri.

  4. 10.13.1

    si hoc ita esset, nulla res umquam sui generis semine indigeret, sine ouis alites nascerentur aut oua sine partu, + item cetera uiuentia sine coitu, arbores et quae gignuntur e terra, propria semina non haberent; quae nos cottidie tractamus et serῑmus. cur ex frumento seges nascitur et rursum ex segete frumentum? denique si atomorum coitio et conglobatio efficeret omnia, in aere uniuersa concrescerent, siquidem per inane atomi uolitant.

  5. 10.14.1

    cur sine terra, sine radicibus, sine umore, sine semine non herba, non arbor, non fruges oriri augerique possunt?

  6. 10.15.1

    unde apparet nihil ex atomis fieri, quandoquidem una quaeque res habet propriam certamque \'\\ 10 naturam, suum semen, suam legem ab exordio datam.

  7. 10.16.1

    denique Lucretius quasi oblitus atomorum quos adserebat, quo redargueret eos qui dicunt ex nihilo fieri omnia, his argumentis usus est, quae contra ipsum ualerent. sic enim dixit: nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus omne genus nasci posset, nil semine egeret.

  8. 10.16.2

    item postea nil igitur fieri de nilo posse putandum est, semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae aeris in teneras possint proferrier auras.

  9. 10.17.1

    quis hunc putet habuisse cerebrum, cum haec diceret nec uideret sibi esse contraria? nihil enim per atomos fieri exinde apparet, quod semen cuiusque rei certum est, nisi forte ignis et aquae naturam ex atomis esse credemus.

  10. 10.18.1

    quid quod durissimi rigoris materiae si ictu uehementiore conlidant, ignis excutitur? num in ferro aut silice atomi latent? quis inclusit? aut cur sua sponte non emicant? aut quomodo semina ignis in materia frigidissima permanere potuerunt?

  11. 10.19.1

    mitto silicem ac ferrum. orbem uitreum plenum aquae si tenueris in sole, de lumine quod ab aqua refulget ignis accenditur etiam in durissimo frigore. num etiam in aqua ignem esse credendum est? atquin de sole ignis ne aestate quidem accendi potest.

  12. 10.20.1

    si cerae inhalaueris uel si uapor leue aliquid attigerit, aut crustam marmoris aut laminam, paulatim per minutissimos rores aqua concrescit. item de halitu terrae aut maris nebula existit: quae aut dispersa umefacit quidquid texerit, aut collecta in arduos montes (et) in sublime uento rapta stipatur in nubem atque imbres maximos deicit.

  13. 10.21.1

    ubi ergo dicimus liquores atomos esse? num in uapore ? num in halitu ? num in uento ? atquin nihil potest consistere in eo quod nec tangitur nec uidetur.

  14. 10.22.1

    quid ergo de animalibus loquar, in quorum corporibus nihil sine ratione, sine ordine, sine utilitate, sine specie figuratum uidemus, adeo ut sollertissima et diligentissima omnium partium membrorum- 20 que discriptio casum ac fortunam repellat?

  15. 10.23.1

    sed putemus artus et ossa et neruos et sanguinem de atomis posse concrescere: quid sensus cogitatio mens memoria ingenium, quibus seminibus coagmentari possunt? \'minutissimis\' inquit. sunt ergo alia maiora. quomodo igitur insecabilia?

  16. 10.24.1

    deinde, si ex inuisibilibus sunt quae non uidentur, consequens est ut ex uisibilibus sint quae uidentur. cur igitur nemo uidet?

  17. 10.25.1

    sed siue inuisibilia quae sunt in homine consideres siue tactilia quae ueniunt sub aspectum, ratione utraque constare quis non uidet ? quomodo ergo sine ratione coeuntia possunt aliquid efficere rationale? uidemus enim nihil esse in omni mundo quod non habeat in se maximam mirabilemque rationem. quae quia supra hominis sensum et ingenium est, cui rectius quam diuinae prouidentiae tribuenda est?

  18. 10.26.1

    an simulacrum hominis et statuam ratio et ars fingit, ipsum hominem de frustis temere concurrentibus fieri putabimus ? et quid simile ueritatis in ficto, cum summum et excellens artificium nihil aliud nisi umbram et extrema corporis liniamenta possit imitari ? num potuit humana sollertia dare operi suo aut motum aliquem aut sensum ?

  19. 10.27.1

    mitto usum uidendi audiendi odorandi ceterorumque membrorum uel apparentium uel latentium mirabiles utilitates: quis artifex potuit aut cor hominis aut uocem aut ipsam sapientiam fabricare? quisquamne igitur sanus existimat, quod homo ratione et consilio facere non possit, id concursu atomorum passim cohaerentium perfici potuisse? uides in quae deliramenta inciderint, dum nolunt effectionem curamque rerum deo dare.

  20. 10.28.1

    concedamus tamen his ut ex atomis fiant quae terrena sunt: num etiam caelestia? deos aiunt incorruptos aeternos beatos esse solisque dant inmunitatem, ne concursu atomorum concreti esse uideantur.

  21. 10.29.1

    si enim dii quoque ex illis constitissent, dissipabiles fierent seminibus aliquando resolutis atque in naturam suam recurrentibus. ergo si est aliquid quod atomi non effecerint, cur non et cetera eodem modo intellegamus ?

  22. 10.30.1

    sed quaero, antequam mundum primordia ista generassent, cur sibi dii habitaculum non aedificauerint ? uidelicet nisi atomi coissent caelumque fecissent, adhuc dii per medium inane penderent.

  23. 10.31.1

    quo igitur consilio, qua pactione de confuso aceruo se atomi congregauerunt, ut ex aliis inferius terra conglobaretur, caelum desuper tenderetur tanta siderum uarietate distinctum, ut nihil umquam excogitari possit ornatius?

  24. 10.32.1

    tanta ergo qui uideat et talia, potest existimare nullo effecta esse consilio, nulla prouidentia, nulla ratione diuina, sed ex micis subtilibus et exiguis concreta esse tanta miracula?

  25. 10.33.1

    nonne prodigio simile est aut natum esse hominem qui haec diceret aut extitisse qui crederent, ut Democritum, qui auditor eius fuit, uel Epicurum, in quem uanitas omnis de Leucippi fonte profluxit ?

  26. 10.34.1

    at enim, sicut alii dicunt, natura mundus effectus est, quae sensu et figura caret. hoc uero multo est absurdius. si natura mundum fecit, consilio et ratione fecerit necesse est: is enim facit aliquid qui aut uoluntatem faciendi habet aut scientiam.

  27. 10.35.1

    si caret sensu ac figura, quomodo potest ab ea fieri quod et sensum habeat et figuram? nisi forte quis arbitratur animalium fabricam tam subtilem tamque mirabilem a non sentiente formari animarique potuisse aut istam caeli speciem tam prouidenter ad utilitates uiuentium temperatam nescio quo casu sine conditore, sine artifice subito extitisse.

  28. 10.36.1

    si quid est inquit Chrysippus quod efficiat ea quae homo, licet ratione sit praeditus, facere non possit, id profecto est maius et fortius et sapientius homine. homo autem non potest facere caelestia: ergo illud quod haec efficiat uel effecerit, superat hominem arte consilio prudentia potestate.

  29. 10.37.1

    quis igitur potest esse nisi deus? natura uero, quam ueluti matrem esse rerum putant, si mentem non habet, nihil efficiet umquam, nihil molietur. ubi enim non est cogitatio, nec motus est ullus nec efficacia.

  30. 10.38.1

    si autem consilio utitur ad incipiendum aliquid, ratione ad disponendum, arte ad efficiendum, uirtute ad consummandum, potestate ad regendum et continendum, cur natura potius quam deus nominetur?

  31. 10.39.1

    aut si concursus atomorum uel carens mente natura ea quae uidemus effecit, quaero cur facere caelum potuerit, urbem aut domum non potuerit, cur montes marmoris fecerit, columnas et simulacra non fecerit.

  32. 10.40.1

    atquin non debuerant atomi etiam ad haec efficienda concurrere, siquidem nullam positionem relinquunt / quam non experiantur? nam de natura quae mentem non habeat non est mirandum quod haec facere oblita sit.

  33. 10.41.1

    quid ergo est? utique deus cum inchoaret hoc opus mundi, quo nihil potest esse nec dispositius ad ordinem nec aptius ad utilitatem nec ornatius ad pulchritudinem nec maius ad molem, quae fieri ab homine non poterant fecit ipse, in quibus etiam hominem ipsum: cui particulam de sua sapientia dedit et instruxit eum ratione quanta<m) fragilitas terrena capiebat, ut ipse sibi efficeret quae ad usus suos essent necessaria.

  34. 10.42.1

    si uero in huius mundi ut ita dixerim re publica nulla prouidentia est quae regat, nullus deus qui administret, nec omnino sensus ullus in hac rerum natura pollet, unde igitur mens humana tam sollers, tam intellegens orta esse credetur?

  35. 10.43.1

    si enim corpus hominis ex humo fictum est, unde homo nomen accepit, animus ergo, qui sapit, qui rector est corporis, cui membra obsecuntur tamquam regi et imperatori, qui nec aspici nec conprehendi potest, non potuit in hominem nisi a sapiente natura peruenire.

  36. 10.44.1

    sed sicut omne corpus mens et animus gubernat, ita et mundum deus. nec enim ueri simile est ut minora et humilia regimen habeant, maiora et summa non habeant.

  37. 10.45.1

    denique Marcus Cicero in Tusculanis et in Consolatione animorum inquit nulla in terris origo inueniri potest. nihil est enim in animis mixtum atque concretum aut quod ei terra natum atque fictum esse uideatur, nihil ne aut umidum quidem aut flabile aut igneum.

  38. 10.46.1

    his enim in naturis nihil est quod uim memoriae mentis cogitationis habeat, quod et praeterita teneat et futura prouideat et conplecti possit praesentia: quae sola diuina sunt; nec enim inuenietur umquam unde ad hominem uenire possint nisi a deo.

  39. 10.47.1

    eiceptis igitur duobus tribusue calumniatoribus uanis cum constet diuina prouidentia mundum regi, sicut et factus est, nec sit quisquam qui Diagorae Theodorique sententiam uel Leucippi inane commentum uel Democriti Epicurique leuitatem praeferre audeat auctoritati uel illorum septem priorum qui appellati sunt sapientes uel Pythagorae uel Socratis uel Platonis ceterorumque summorum philosophorum qui esse prouidentiam iudicauerunt, falsa igitur est et illa sententia qua putant terroris ac metus gratia religionem a sapientibus institutam, quo se homines inperiti a peccatis abstinerent.

  40. 10.48.1

    quod si uerum sit, derisi ergo ab antiquis sapientibus sumus. quod si fallendi nostri atque adeo totius generis humani causa commenti sunt religionem, sapientes igitur non fuerunt, quia in sapientem non cadit mendacium.

  41. 10.49.1

    sed fuerint sapientes: quae tanta felicitas mentiendi, ut non modo indoctos, sed Platonem quoque ac Socratem fallerent et Pythagoram Zenonem Aristotelem, maximarum sectarum principes, tam facile deluderent?

  42. 10.50.1

    est igitur diuina prouidentia, ut senserunt hi omnes quos nominaui: cuius ui ac potestate omnia quae uidemus et facta sunt et reguntur.

  43. 10.51.1

    nec enim tanta rerum magnitudo, tanta dispositio, tanta in conseruandis ordinibus temporibusque constantia aut olim potuit sine prouido artifice oriri aut constare tot saeculis sine incola potenti aut in perpetuum gubernari sine perito ac sentiente rectore: quod ratio ipsa declarat.

  44. 10.52.1

    quidquid est enim quod habet rationem, ratione sit ortum necesse est. ratio autem sentientis sapientisque naturae est, sapiens uero sentiensque natura nihil aliud potest esse quam deus. mundus autem quoniam rationem habet qua et regitur et constat, ergo a deo factus est.

  45. 10.53.1

    quod si est conditor rectorque mundi deus, recte igitur ac uere religio constituta est: auctori enim rerum parentique communi honos ueneratioque debetur.

  46. 11.1.1

    Quoniam constitit de prouidentia, sequitur ut doceamus utrumne multorum deorum esse credenda sit an potius unius.

  47. 11.2.1

    satis, ut opinor, ostendimus in nostris Institutionibus deos multos esse non posse, quod diuina uis ac potestas si distrahatur in plures, deminui eam necesse sit: quod autem minuitur, utique mortale est, si uero mortalis non est, nec minui nec diuidi potest.

  48. 11.3.1

    deus igitur unus est, in quo uis et potestas consummata nec minui potest nec augeri. si autem multi sint, dum habent singuli potestatis aliquid ac numinis, summa ipsa decrescit nec poterunt singuli habere totum quod est commune cum pluribus: uni cuique tantum deerit, quantum ceteri possidebunt.

  49. 11.4.1

    non possunt igitur in hoc mundo multi esse rectores nec in una domo multi domini nec in naui una multi gubernatores nec in armento aut grege duces multi nec in uno examine multi reges, sed ne in caelo quidem multi soles esse poterunt, sicut nec animae plures in uno corpore: adeo in unitatem natura uniuersa consentit. quod si mundum

  50. 11.5.1

    spiritus intus alit to tam que infusa per artus mens agitat molem et magno se corpore miscet, apparet testimonio poetae unum esse mundi habitatorem deum, siquidem corpus omne nisi ab una mente incoli regique non potest.

  51. 11.6.1

    omnem igitur diuinam potestatem necesse est in uno esse cuius nutu et imperio regantur omnia, et ideo tantus est, ut ab homine non possit aut uerbis enarrari aut sensibus aestimari.

  52. 11.7.1

    / unde igitur ad homines opinio multorum deorum persuasione peruenit? nimirum ii omnes qui coluntur ut dii, homines fuerunt et idem primi ac maximi reges, sed eos aut ob uirtutem qua profuerant hominum generi diuinis honoribus adfectos esse post mortem aut ob beneficia et inuenta quibus humanam uitam excoluerant inmortalem memoriam consecutos quis ignorat?

  53. 11.8.1

    nec tantum mares, sed et feminas. quod cum uetustissimi Graeciae scriptores, quos illi theologos nuncupant, tum etiam Romani Graecos secuti et imitati docent : quorum praecipue Euhemerus ac noster Ennius, qui eorum omnium natales coniugia progenies imperia res gestas obitus

  54. 11.9.1

    sepulera demonstrant, et secutus eos Tullius tertio De natura deorum libro dissoluit publicas religiones, sed tamen ueram, quam ignorabat, nec ipse nec alius quisquam potuit inducere.

  55. 11.10.1

    adeo et ipse testatus est falsum quidem apparere, ueritatem tamen latere. utinam inquit tam facile uera inuenire possem quam falsa conuincere! quod quidem non dissimulanter ut Academicus, sed uere atque ex animi sententia proclamauit, quia ueritas humanis sensibus erui numquam potest: quod adsequi ualuit humana prouidentia, id adsecutus est, ut falsa detegeret. quidquid est enim fictum et commenticium, quia nulla ratione subnixum est, facile dissoluitur.

  56. 11.11.1

    unus est igitur princeps et origo rerum deus, sicut Plato in Timaeo et sensit et docuit: cuius maiestatem tantam esse declarat, ut nec mente conprehendi nec lingua exprimi possit.

  57. 11.12.1

    idem testatur Hermes, quem Cicero ait in numero deorum apud Aegyptios haberi, eum scilicet qui ob uirtutem multarumque artium scientiam Termaximus nominatus est, et erat non modo Platone, uerum etiam Pythagora septemque illis sapientibus longe antiquior.

  58. 11.13.1

    apud Xenophontem Socrates disputans ait formam dei non oportere conquiri, et Plato in Legum libris, quid omnino sit deus. non esse quaerendum, quia nec inueniri possit nec enarrari.

  59. 11.14.1

    Pythagoras quoque unum deum conStetur dicens incorporalem esse mentem quae per omnem rerum naturam diffusa et intenta uitalem sensum cunctis animantibus tribuat. Antisthenes autem in Physico unum esse naturalem deum dixit, quamuis gentes et urbes suos habeant populares deos.

  60. 11.15.1

    eadem fere Aristoteles cum suis Peripate io ticis et Zeno cum suis Stoicis. longum est enim singulorum sententias exsequi: qui licet diuersis nominibus sint abusi. ad unam tamen potestatem quae mundum regeret concurrerunt.

  61. 11.16.1

    sed tamen summum deum cum et philosophi et poetae et ipsi denique qui deos colunt saepe fateantur, de cultu tamen et honoribus eius nemo umquam requisiuit, nemo disseruit, ea scilicet persuasione qua semper beneficum incorruptumque credentes nec irasci eum cuiquam nec ullo cultu indigere arbitrantur. adeo religio esse non potest ubi metus nullus est.

  62. 12.1.1

    Nunc, quoniam respondimus inpiae quorundam detestabilique prudentiae uel potius amentiae, redeamus ad propositum.

  63. 12.2.1

    diximus religione sublata nec sapientiam teneri posse nec iustitiam, sapientiam, quia diuinitatis intellectus quo differimus a beluis in homine solo reperiatur, iustitiam, quia nisi cupiditates nostras deus qui falli non potest coercuerit, scelerate inpieque uiuemus.

  64. 12.3.1

    spectari ergo actus nostros a deo non modo ad utilitatem communis uitae attinet, sed etiam ad ueritatem, quia religione iustitiaque detractis uel ad stultitiam pecudum amissa ratione deuoluimur uel ad bestiarum inmanitatem, immo uero amplius, siquidem bestiae sui generis animalibus parcunt.

  65. 12.4.1

    quid erit homine truculentius, quid inmitius, si dempto metu superiore uim legum aut fallere potuerit aut contemnere ?

  66. 12.5.1

    timor igitur dei solus est qui custodit hominum inter se societatem, per quem uita ipsa sustinetur munitur gubernatur. is autem timor aufertur, si fuerit homini persuasum quod irae sit expers deus, quem moueri et indignari, cum iniusta fiunt, non modo communis utilitas, sed etiam ratio ipsa nobis et ueritas persuadet. rursum nobis ad superiora redeundum est, ut quia docuimus a deo factum esse mundum, doceamus quare sit effectus.

  67. 13.1.1

    Si consideret aliquis uniuersam mundi administrationem, intelleget profecto quam uera sit sententia Stoicorum, qui aiunt nostra causa mundum esse constructum. omnia enim quibus constat quaeque generat ex se mundus, ad utilitatem hominis adcommodata sunt.

  68. 13.2.1

    homo igni utitur ad usum calefaciendi et luminis et molliendorum ciborum ferrique fabricandi, utitur fontibus ad potus et ad lauacra, fluminibus ad agros inrigandos terminandasque regiones, utitur terra ad percipiendam fructuum uarietatem, planis ad segetem, collibus ad conserenda uineta, montibus ad usum arborum atque lignorum, utitur mari non solum ad commercia et copias ex longinquis regionibus ferendas, uerum etiam ad ubertatem omnis generis piscium.

  69. 13.3.1

    quod si his elementis utitur to quibus est proximus, non est dubium quin et caelo, quoniam et caelestium rerum officia ad fertilitatem terrae ex qua uiuimus temperata sunt.

  70. 13.4.1

    sol inrequietis cursibus et spatiis inaequabilibus orbes annuos conficit et aut oriens diem promit ad laborem aut occidens noctem superducit ad requiem, et tum abscessu longius ad meridiem tum accessu propius ad septentrionem hiemis et aestatis uicissitudines facit, ut et hibernis umoribus ac pruinis in ubertatem terra pinguescat et aestiuis caloribus uel herbidae fruges maturitate durentur uel quae sunt in umidis, incocta et feruefacta mitescant.

  71. 13.5.1

    luna quoque nocturni temporis gubernatrix amissi ac recepti luminis uicibus menstrua spatia moderatur et caecas tenebris horrentibus noctes fulgore suae claritatis inlustrat, ut aestiua itinera et expeditiones et opera sine labore ac molestia confici possint, siquidem nocte leues melius stipulae, nocte arida prata tondentur.

  72. 13.6.1

    astra etiam cetera uel ortu uel occasu suo certis stationibus opportunitates temporum subministrant. sed et nauigiis, quominus errabundo cursu per inmensum uagentur, regimen praebent, cum ea rite gubernator obseruans ad portum destinati litoris peruehatur.

  73. 13.7.1

    uentorum spiritu attrahuntur nubes, ut sata imbribus inrigentur, ut uites fetibus, arbusta pomis exuberent. et haec per orbem uicibus exhibentur, ne desit aliquando quo uita hominum sustineatur. at enim ceteras animantes eadem terra nutrit et eiusdem fetu etiam muta pascuntur. num etiam mutorum causa deus laborauit?

  74. 13.8.1

    minime, quia sunt rationis expertia. sed intellegimus et ipsa eodem modo in usum hominis a deo ficta partim ad cibos partim ad uestitum partim ad operis auxilia, ut clarum sit diuinam prouidentiam rerum et copiarum abundantia hominum uitam instruere atque ornare uoluisse, ob eamque causam et aerem uolucribus et mare piscibus et terram quadrupedibus inpleuit.

  75. 13.9.1

    sed Academici contra Stoicos disserentes solent quaerere cur, si omnia deus hominum causa fecerit, etiam multa contraria et inimica et pestifera nobis reperiantur tam in mari quam in terra.

  76. 13.10.1

    quod Stoici ueritatem non perspicientes ineptissime reppulerunt. aiunt enim multa esse in gignentibus et in numero animalium quorum adhuc lateat utilitas, sed eam processu temporum inuentu<i>ri, sicut iam multa prioribus saeculis incognita necessitas et usus inuenerit.

  77. 13.11.1

    quae tandem utilitas potest in muribus in blattis in serpentibus reperiri, quae homini molesta et perniciosa sunt? an medicina in his aliqua latet? quae si est, inueniatur aliquando, nempe aduersus mala, cum id illi querantur, esse omnino malum!

  78. 13.12.1

    uiperam ferunt exustam in cineremque dilapsam mederi eiusdem bestiae morsui. quanto melius fuerat eam prorsus non esse quam remedium contra se ab ea ipsa desiderari!

  79. 13.13.1

    breuius igitur ac uerius respondere potuerunt in hunc modum: deus cum formaret hominem ueluti simulacrum suum, quod erat diuini opificii summum, inspirauit ei sapientiam soli, ut omnia imperio ac dicioni suae subiugaret omnibusque mundi commodis uteretur. proposuit tamen ei et bona et mala, quia sapientiam dedit, cuius omnis ratio in discernendis bonis ac malis sita est.

  80. 13.14.1

    non potest enim quisquam eligere meliora et scire quod bonum sit, nisi sciat simul reicere ac uitare quae mala sunt. inuicem sibi alterutra conexa sunt, ut sublato alterutro utrumque sit tolli necesse.

  81. 13.15.1

    propositis igitur bonis malisque tum demum opus suum peragit sapientia et quidem bonum adpetit ad utilitatem, malum reicit ad salutem.

  82. 13.16.1

    ergo sicut bona innumerabilia data sunt quibus frui posset, sic etiam mala quae caueret. nam si malum nullum sit, nullum periculum, nihil denique quod laedere hominem possit, tolletur omnia materia sapientiae nec erit homini necessaria.

  83. 13.17.1

    positis enim tantummodo in conspectu bonis quid opus est cogitatione intellectu scientia ratione, cum quocumque porrexerit manum, id naturae aptum et adcommodatum sit? ut si quis uelit apparatissimam cenam infantibus qui nondum sapiant adponere, utique id adpetent singuli quo unum quemque aut impetus aut fames aut etiam casus attraxerit, et quidquid sumpserint, id illis erit uitale ac salubre.

  84. 13.18.1

    quid igitur nocebit eos sicuti sunt permanere et semper infantes ac nescios esse rerum? si autem admisceas uel amara uel inutilia uel etiam uenenata, decipientur utique per ignorantiam boni ac mali, nisi accedat his sapientia per quam habeant malorum reiectionem bonorumque dilectum.

  85. 13.19.1

    uides ergo magis propter mala opus nobis esse sapientia: quae nisi fuissent proposita, rationale animal non essemus.

  86. 13.20.1

    quod si haec ratio uera est, quam Stoici nullo modo uidere potuerunt, dissoluitur etiam illud argumentum Epicuri. \'deus\' inquit \'aut uult tollere mala et non potest, aut potest et non uult, aut neque uult neque potest, aut et uult et potest.

  87. 13.21.1

    si uult et non potest, inbecillus est, quod in deum non cadit; si potest et non uult, inuidus, quod aeque alienum est a deo; si neque uult neque potest, et inuidus et inbecillus est ideoque nec deus; si et uult et potest, quod solum deo conuenit, unde ergo sunt

  88. 13.22.1

    mala aut cur illa non tollit Y scio plerosque philosophorum qui prouidentiam defendunt, hoc argumento perturbari solere et inuitos paene adigi ut deum nihil curare fateantur, quod maxime quaerit Epicurus, sed nos ratione perspecta formidolosum hoc argumentum facile dissoluimus.

  89. 13.23.1

    deus enim potest quidquid uelit et inbecillitas uel inuidia in eo nulla est, potest igitur mala tollere, sed non uult: nec ideo tamen inuidus est. idcirco enim non tollit, quia sapientiam, sicut edocui, simul tribuit et plus est boni ac iucunditatis in sapientia quam in malis molestiae. sapientia enim facit ut etiam deum cognoscamus et per eam cognitionem inmortalitatem adsequamur, quod est summum bonum. itaque nisi prius malum agnouerimus, nec bonum poterimus agnoscere.

  90. 13.24.1

    sed hoc non uidit Epicurus nec alius quisquam, si tollantur mala, tolli pariter sapientiam nec ulla in homine uirtutis remanere uestigia: cuius ratio in sustinenda et superanda malorum acerbitate consistit.

  91. 13.25.1

    ita propter exiguum conpendium sublatorum malorum maximo et uero et proprio nobis bono careremus. constat igitur omnia propter hominem proposita tam mala quam etiam bona.

  92. 14.1.1

    Sequitur ut ostendam cur fecerit hominem ipsum deus. sicut mundum propter hominem machinatus est, ita ipsum propter se tamquam diuini templi antistitem. spectatorem operum rerumque caelestium.

  93. 14.2.1

    solus est enim qui sentiens capaxque rationis intellegere possit deum, qui opera eius admirari, uirtutem potestatemque perspicere: idcirco enim consilio mente prudentia instructus est, ideo solus praeter ceteras animantes recto corpore ac statu fictus est, ut ad contemplationem parentis sui excitatus esse uideatur, ideo sermonem solus accepit ac linguam cogitationis interpretem, ut enarrare maiestatem domini sui possit, postremo idcirco ei cuncta subiecta sunt, ut fictori atque artifici deo esset ipse subiectus.

  94. 14.3.1

    si ergo deus hominem suum uoluit esse cultorem ideoque illi tantum honoris attribuit, ut rerum omnium dominaretur, utique iustissimum est et deum qui tanta praestiterit amare et hominem qui sit nobiscum diuini iuris societate coniunctus. nec enim fas est cultorem dei a dei cultore uiolari.

  95. 14.4.1

    unde intellegimus religionis ac iustitiae causa esse hominem figuratum. cuius rei testis est Marcus Tullius in libris De legibus ita dicens: sed omnium quae in doctorum hominum disputatione uersantur, nihil est profecto praestabilius quam plane intellegi nos ad iustitiam esse natos.

  96. 14.5.1

    quod si est uerissimum, deus ergo uult omnes homines esse iustos id est deum et hominem caros habere, deum scilicet honorare tamquam patrem, hominem diligere uelut fratrem; in his enim duobus tota iustitia consistit.

  97. 14.6.1

    qui ergo aut deum non agnoscit aut homini nocet, iniuste et contra naturam suam uiuit et hoc modo inrumpit institutum legemque diuinam.

  98. 15.1.1

    Hic fortasse quaerat aliquis unde ad hominem peccata peruenerint aut quae prauitas diuini instituti regulam ad peiora detorserit, ut cum sit ad iustitiam genitus, opera tamen efficiat iniusta.

  99. 15.2.1

    iam superius explicaui simul deum proposuisse bonum ac malum et bonum quidem diligere, malum autem quod bono repugnat odisse, sed ideo malum permisisse, ut et bonum emicaret, quod alterum sine altero, sicut saepe docui, intellegimus constare non posse: denique ipsum mundum ex duobus elementis repugnantibus et inuicem copulatis esse concretum, igneo et umido, nec potuisse lucem fieri. nisi et tenebrae fuissent, quia nec superum esse potest sine infero nec oriens sine occidente nec calidum sine frigido nec molle sine duro.

  100. 15.3.1

    sic et nos ex duobus aeque repugnantibus conpacti sumus, anima et corpore, quorum alterum caelo adscribitur, quia. tenue est. et intractabile, alterum terrae, quia conprehensibile est: alterum solidum est et aeternum, alterum fragile atque mortale. ergo alteri bonum adhaeret, alteri malum, alteri lux uita iustitia. alteri tenebrae mors iniustitia.

← Previous · Next → — showing 101200 of 313

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0171.stoa006.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.