De Ira Dei
- 15.4.1
hinc extitit in hominibus naturae suae deprauatio, ut esset necesse constitui legem qua possent et uitia prohiberi et uirtutis officia imperari.
- 15.5.1
cum igitur sint in rebus humanis bona et mala, quorum rationem declaraui, necesse est in utramque partem moueri deum, et ad gratiam, cum iusta fieri uidet, et ad iram, cum cernit iniusta.
- 15.6.1
sed occurrit nobis Epicurus ac dicit: \'si est in deo laetitiae adfectus ad gratiam et odii. ad iram, necesse est habeat et timorem et 5 libidinem et cupiditatem ceterosque adfectus, qui sunt inbecillitatis humanae\'.
- 15.7.1
non est necesse ut timeat qui irascitur aut maereat qui gaudet: denique iracundi minus timidi sunt et natura laeti minus maerent. quid opus est de humanis adfectibus dicere, quibus fragilitas nostra succumbit? consideremus diuinam necessitatem, nolo enim naturam dicere, quia deus numquam creditur natus.
- 15.8.1
timoris adfectus habet in homine materiam, in deo non habet. homo quia multis casibus periculisque subiectus est, metuit ne qua uis maior existat quae illum uerberet spoliet laceret adfligat interimat, deus autem, in quem nec egestas nec iniuria nec dolor nec mors cadit, timere nullo pacto potest, quia nihil est quod ei uim possit adferre.
- 15.9.1
item libidinis ratio et causa in homine manifesta est. nam quia fragilis ac mortalis effectus est, necessarium fuit alterum sexum diuersumque constitui cuius se permixtione suboles effici posset ad continuandam generis perpetuitatem.
- 15.10.1
haec autem libido in deo locum non habet, quia et fragilitas et interitus ab eo alienus est, nec ulla est apud eum femina cuius possit copulatione gaudere, nec successione indiget qui semper futurus est.
- 15.11.1
eadem de inuidia et cupiditate dici possunt: quae certis manifestisque de causis in hominem cadunt, in deum nullo modo.
- 15.12.1
at uero et gratia et ira et miseratio habent in deo materiam recteque illis utitur summa illa et singularis potestas ad rerum conseruationem.
- 16.1.1
Quaeret quispiam quae sit ista materia. primum accidentibus malis adflicti homines ad deum plerumque confugiunt mitigant obsecrant credentes eum posse ab iis iniurias propulsare. habet igitur deus causam miserandi: nec enim tam inmitis est hominumque contemptor, ut auxilium laborantibus deneget.
- 16.2.1
item plurimi quibus persuasum est deo placere iustitiam eumque, quia sit dominus ac parens omnium, uenerantur. ei precibus adsiduis ac frequentibus uotis dona et sacrificia offerunt, nomen eius laudibus prosecuntur, iustis ac bonis operibus demereri eum laborant. est ergo propter quod deus et possit et debeat gratificari.
- 16.3.1
nam si nihil est tam conueniens deo quam beneficentia, nihil autem tam alienum quam ut sit ingratus, necesse est ut officiis optimorum sancteque uiuentium praestet aliquid ac uicem reddat, ne subeat ingrati culpam, quae est etiam homini criminosa.
- 16.4.1
contra autem sunt alii facinerosi ac nefarii qui omnia libidinibus polluant, caedibus uexent, fraudent rapiant periurent, nec consanguineis nec parentibus parcant, leges et ipsum etiam deum neglegant.
- 16.5.1
habet igitur in deo ira materiam. non est enim fas eum, cum talia fieri uideat, non moueri et insurgere ad ultionem sceleratorum et pestiferos nocentesque delere, ut bonis omnibus consulat: adeo et in ipsa ira inest gratificatio.
- 16.6.1
inania ergo reperiuntur argumenta uel eorum qui cum irasci deum nolunt, gratificari uolunt, quia ne hoc quidem fieri sine ira potest, uel eorum qui nullum animi motum esse in deo putant.
- 16.7.1
et quia sunt aliqui adfectus qui non cadunt in deum, ut libido timor auaritia maeror inuidia, omni prorsus adfectu eum uacare dixerunt. his enim uacat, quia uitiorum adfectus sunt, eos autem qui sunt uirtutis, id est ira in malos, caritas in bonos, miseratio in adflictos, quoniam diuina potestate sunt digna, proprios et iustos et ueros habet.
- 16.8.1
quae profecto nisi habeat, humana uita turbabitur atque ad tantam confusionem deueniet status rerum, ut contemptis superatisque legibus sola regnet audacia, ut nemo denique tutus esse possit nisi qui uiribus praeualeat: ita quasi communi latrocinio terra omnis depopulabitur. nunc uero quoniam et mali poenam et boni gratiam et adflicti opem sperant, et uirtutibus locus est et scelera rariora sunt.
- 16.9.1
at enim plerumque et scelerati feliciores sunt et boni miseriores et iusti ab iniustis inpune uexantur. considerabimus postea cur ista fiant: interim de ira explicemus, an sit aliqua in deo, utrum nihil curet omnino nec moueatur ad ea quae inpie geruntur.
- 17.1.1
\'Deus\' inquit Epicurus \'nihil curat\'. nullam igitur habet potestatem — curare enim necesse est eum qui habeatuel si habet et non utitur, quae tanta neglegentiae causa est ut ei non dicam nostrum genus, sed etiam mundus ipse sit uilis ?
- 17.2.1
ideo\' inquit \'incorruptus est ac beatus, quia semper quietus\'. cui ergo administratio tantarum rerum cessit, si haec a deo neglegantur quae uidemus ratione summa gubernari? aut quietus esse quomodo potest qui uiuit ac sentit? nam quies aut somni res est aut mortis.
- 17.3.1
sed nec somnus habet quietem. nam cum soporati sumus, corpus quidem quiescit, animus tamen inrequietus agitatur; imagines sibi quas cernat adfingit, ut naturalem suum motum exerceat uarietate uisorum, auocatque se falsis, dum membra saturentur ac uigorem capiant de quiete.
- 17.4.1
quies igitur sempiterna solius mortis est. si autem mors deum non attingit, deus igitur numquam quietus est. dei uero actio quae potest esse nisi mundi administratio ? si uero mundi curam gerit, curat igitur hominum uitam deus et singulorum actus animaduertit eosque sapientes ac bonos esse desiderat.
- 17.5.1
haec est uoluntas dei, haec diuina lex: quam qui sequitur. qui obseruat, deo carus est. necesse est igitur ut ira moueatur deus aduersus eum qui hanc aeternam diuinamque legem aut uiolauerit aut spreuerit.
- 17.6.1
\'si nocet\' inquit \'alicui deus, iam bonus non est\'. non exiguo falluntur errore qui censuram siue humanam siue diuinam acerbitatis et malitiae nomine infamant putantes nocentem dici oportere qui nocentes adficit poena. quod si est, nocentes igitur leges habemus quae peccantibus supplicia sanxerunt, nocentes iudices qui scelere conuictos poena capitis adficiunt.
- 17.7.1
quod si et lex iusta est, quae [etj nocenti retnbuit quod meretur, et iudex integer ac bonus dicitur, cum male facta uindicat — bonorum enim salutem custodit qui malos punit —, ergo et deus cum malis obest, nocens non est, is est autem nocens qui aut innocenti nocet aut nocenti parcit, ut pluribus noceat.
- 17.8.1
libet quaerere ab iis qui deum faciunt inmobilem, si quis habeat rem domum familiam seruique eius contemnentes patientiam domini omnia eius inuaserint, ipsi bonis eius fruantur, ipsos familia eius honoret, dominus autem contemnatur ab omnibus, derideatur, relinquatur, utrumne sapiens esse possit qui contumelias non uindicet suisque rebus eos frui patiatur in quos habeat potestatem ? quae tanta in quoquam potest patientia reperiri? si tamen patientia nominanda est et non stupor quidam insensibilis.
- 17.9.1
sed facile est ferre contemptum. quid si fiant illa quae a Cicerone dicuntur? etenim quaero si quis pater familias liberis suis a seruo interfectis. uxore occisa, incensa domo, supplicium de seruo non quam acerrimum sumpserit, utrum is clemens ac misericors an inhumanus et crudelissimus esse uideatur.
- 17.10.1
quod si eiusmodi facinoribus ignoscere crudelitatis est potius quam pietatis, non est ergo uirtutis in deo ad ea quae iniuste fiunt non commoueri.
- 17.11.1
nam mundus tamquam dei domus est et homines tamquam serui: quibus si ludibrio sit nomen eius, qualis aut quanta patientia est ut honoribus suis cedat, praua et iniqua fieri uideat et non indignetur? quod proprium et naturale est ei cui peccata non placeant.
- 17.12.1
irasci ergo rationis est: auferuntur enim delicta et refrenatur licentia, quod utique iuste sapienterque fit. sed Stoici non uiderunt esse discrimen recti et praui, esse iram iustam, esse et iniustam, et quia medellam rei non inueniebant, uoluerunt eam penitus excidere. Peripatetici uero non excidendam, sed temperandam esse dixerunt: quibus in sexto libro Institutionum satis respondimus.
- 17.13.1
nescisse autem philosophos quae ratio esset irae, apparet ex finitionibus eorum quas Seneca enumerauit in libris quos De ira conposuit. ira est inquit cupiditas ulciscendae iniuriae aut ut ait Posidonius, cupiditas puniendi eius a quo te inique putes laesum. quidam ita finierunt: ira est incitatio animi ad nocendum ei qui aut nocuit aut nocere uoluit. Aristotelis definitio non multum a nostra abest. ait enim iram esse cupiditatem doloris repo-. nendi.
- 17.14.1
haec est ira de qua superius diximus iniusta, quae etiam mutis inest, in homine uero cohibenda est, ne ad aliquod maximum malum prosiliat per furorem. haec in deo esse non potest, quia inlaesibilis est, in homine autem, quia fragilis est, inuenitur. inurit enim laesio dolorem et dolor facit ultionis cupiditatem.
- 17.15.1
ubi est ergo ira illa iusta qua mouentur aduersum delinquentes ? quae utique non est cupiditas ultionis, quia non praecedit iniuria.
- 17.16.1
non dico de ns qui aduersum leges peccant, quibus etsi iudex sine crimine irasci potest, fingamus tamen eum sedato animo esse debere, cum subicit poenae nocentem, quia legum sit minister, non animi aut potestatis suae; sic enim uolunt, qui iram conantur euellere. sed de iis potissimum dico qui sunt nostrae potestatis, ut serui, ut liberi, ut coniuges, ut discipuli: quos cum delinquere uidemus, incitamur ad coercendum.
- 17.17.1
necesse est enim bono ac iusto displicere quae praua sunt, et cui malum displicet, mouetur, cum id fieri uidet. ergo surgimus ad uindictam non quia laesi sumus, sed ut disciplina seruetur.
- 17.18.1
mores corrigantur, licentia conprimatur. haec est ira iusta: quae sicut in homine necessaria est ad prauitatis correctionem, sic utique in deo, a quo ad hominem peruenit exemplum.
- 17.19.1
nam sicuti nos potestati nostrae subiectos coercere debemus, ita etiam deus peccata uniuersorum debet coercere. quod ut faciat, irascatur necesse est, quia naturale est bono ad alterius peccatum moueri et incitari.
- 17.20.1
ergo ita definire debuerunt: ira est motus animi ad coercenda peccata insurgentis. nam definitio Ciceronis ira est libido ulciscendi non multum a superioribus distat.
- 17.21.1
ira autem quam possumus uel furorem uel iracundiam nominare, haec ne in homine quidem debet esse, quia tota uitiosa est, ira uero quae ad correctionem uitiorum pertinet, nec homini adimi debet nec deo potest. quia et utilis est rebus humanis et necessaria.
- 18.1.1
\'Quid opus est\' inquiunt \'ira, cum sine hoc adfectu peccata corrigi possint?\' atquin nullus est qui peccantem possit uidere tranquille. possit fortasse qui legibus praesidet, quia facinus non sub oculis eius admittitur, sed defertur aliunde tamquam dubium. nec umquam potest scelus esse tam clarum ut defensioni locus non sit, et ideo potest iudex non moueri aduersum eum qui potest innocens inueniri, cumque detectum facinus in lucem uenerit, iam non sua, sed legum sententia utitur.
- 18.2.1
sed potest concedi ut sine ira faciat quod facit, habet enim quod sequatur: nos certe, cum domi peccatur a nostris, siue id cernimus siue sentimus, indignari necesse est; ipse enim peccati aspectus indignus est.
- 18.3.1
nam qui non mouetur omnino, aut probat delicta, quod est turpius et iniustius, aut molestiam castigandi fugit, quam sedatus animus et quieta mens aspernatur ac renuit, nisi stimulauerit ira et incitauerit, qui autem cum moueatur, tamen intempestiua lenitate uel saepius quam necesse est uel etiam semper ignoscit, is plane et illorum uitam perdit quorum audaciam nutrit ad facinora maiora, et sibi ipse aeternam molestiarum materiam subministrat. uitiosa est ergo in peccatis irae suae cohibitio.
- 18.4.1
laudatur Archytas Tarentinus, qui cum in agro corrupta esse omnia conperisset uilici sui culpa, \'miserum te\' inquit \'quem iam uerberibus necassem, nisi iratus essem\'.
- 18.5.1
unicum hoc exemplum temperantiae putant, sed auctoritate ducti non uident quam inepta et locutus fuerit et fecerit. nam si, ut ait Plato, nemo prudens punit, quia peccatum est, sedne peccetur, apparet quam malum uir sapiens proposuerit exemplum.
- 18.6.1
si enim senserint serui dominum suum saeuire cum non irascitur, tum parcere cum irascitur, non peccabunt utique leuiter, ne uerberentur, sed quantum poterunt grauissime, ut stomachum peruersi hominis incitent atque inpune discedant.
- 18.7.1
ego uero laudarem, si cum fuisset iratus, dedisset irae suae spatium, ut residente per interuallum temporis animi tumore haberet modum castigatio.
- 18.8.1
non ergo propter irae magnitudinem donanda erat poena, sed differenda, ne aut peccanti maiorem iusto dolorem inureret aut castiganti furorem. nunc uero quae tandem aequitas aut quae sapientia est ut aliquis ob exiguum delictum puniatur, ob maximum non puniatur?
- 18.9.1
quod si naturam rerum causasque didicisset, numquam tam inportunam continentiam profiteretur, ut nequam seruus iratum sibi fuisse dominum gratularetur.
- 18.10.1
nam sicut corpus humanum deus multis et uariis sensibus ad usum uitae necessariis instruxit, sic et animo uarios attribuit adfectus, quibus uitae ratio constaret: ut libidinem prodendae subolis gratia dedit, sic iram cohibendorum causa delictorum.
- 18.11.1
uerum ii qui nesciunt fines bonorum ac malorum, sicut libidine utuntur ad corruptelas et ad uoluptatem, sic irae adfectu ad nocendum, dum iis quos odio habent irascuntur. ergo etiam non peccantibus irascuntur, etiam paribus aut etiam superioribus. hinc cotidie ad inmania facinora prosilitur, hinc tragoediae saepe nascuntur.
- 18.12.1
esset igitur laudandus Archytas, si cum alicui ciui et pari facienti sibi iniuriam fuisset iratus, repressisset se tamen et patientia furoris impetum mitigasset. haec sui cohibitio gloriosa est, qua conpescitur aliquod imminens magnum malum, seruorum autem filiorumque peccata non coercere peccatum est: euadent enim ad maius malum per inpunitatem. hic non cohibenda ira, sed etiam, si iacet, excitanda est.
- 18.13.1
quod autem de homine dicimus, idem etiam de deo, qui hominem similem sui fecit. omitto de figura dei dicere, quia Stoici negent habere ullam formam deum, et ingens alia materia nascetur, si eos coarguere uelim: de animo tantum loquor.
- 18.14.1
si deo subiacet cogitare sapere intellegere prouidere praestare, ex omnibus autem animalibus homo solus haec habet, ergo ad dei similitudinem factus est. sed ideo procedit in uitium, quia de terrena fragilitate permixtus non potest id quod a deo sumpsit, incorruptum purumque seruare, nisi ab eodem deo iustitiae praeceptis inbuatur.
- 19.1.1
Sed quoniam conpactus est, ut diximus, e duobus. animo et corpore. in altero uirtutes, in altero uitia continentur et inpugnant inuicem. animi enim bona, quae sunt in continendis libidinibus, contraria sunt corpori, et corporis bona, quae sunt in omni genere uoluptatum, inimica sunt animo.
- 19.2.1
sed si uirtus animi repugnauerit cupiditatibus easque conpresserit. erit uere deo similis. unde apparet animam hominis, quae uirtutem diuinam capit, non esse mortalem.
- 19.3.1
sed discrimen illud est quod cum uirtus habeat amaritudinem et sit dulcis inlecebra uoluptatis, uincuntur plurimi et abstrahuntur ad suauitatem. hi uero quia se corpori rebusque terrenis addixerunt, premuntur in terram nec adsequi possunt diuini muneris gratiam, quia se uitiorum labibus inquinauerunt..
- 19.4.1
qui autem deum secuti eique parentes corporis desideria contempserint et uirtutem praeferentes uoluptatibus innocentiam iustitiamque seruauerint. hos deus ut sui similes recognoscit.
- 19.5.1
cum igitur sanctissimam legem posuerit uelitque uniuersos innocentes ac beneficos esse, potestne non irasci, cum uidet contemni legem suam, abici uirtutem, adpeti uoluptatem?
- 19.6.1
quod si est mundi administrator, sicut esse debet, non utique contemnit id quod est in omni mundo uel maximum. si est prouidus, ut oportet deum, consulit utique generi humano, quo sit uita nostra et copiosior et melior et tutior. si est pater ac dominus uniuersorum, certe et uirtutibus hominum delectatur et uitiis commouetur. ergo et iustos diligit et inpios odit.
- 19.7.1
\'odio inquit \'opus non est: semel enim statuit bonis praemium et malis poenam\'. quod si aliquis iuste innocenterque uiuat et idem deum nec colat nec curet omnino, ut Aristides et Cimon et plerique philosophorum, cedetne huic inpune quod cum dei legi obtemperauerit, ipsum tamen spreuerit ?
- 19.8.1
est igitur aliquid propter quod deus possit irasci tamquam fiducia integritatis aduersus eum rebellanti. si huic potest irasci propter superbiam, cur non magis peccatori qui legem cum ipso pariter latore contempserit ?
- 19.9.1
iudex peccatis dare non potest ueniam, quia uoluntati seruit alienae, deus autem potest, quia ipse est legis suae disceptator et iudex: quam cum poneret, non utique ademit sibi omnem potestatem, sed habet ignoscendi licentiam.
- 20.1.1
Si potest ignoscere, potest igitur et irasci. cur ergo\' inquiet aliquis \'et qui peccant, saepe felices sunt et qui pie uiuunt, saepe miseri?\' quia et fugitiui et abdicati libere uiuunt et qui sub disciplina patris aut domini sunt, strictius frugaliusque.
- 20.2.1
uirtus enim per mala et probatur et constat, uitia per uoluptatem. nec tamen ille qui peccat sperare debet perpetuam inpunitatem, quia nulla est perpetua felicitas, sed scilicet ultima semper expectanda dies homini dicique beatus ante obitum nemo supremaque funera debet, ut ait poeta non insuauis.
- 20.3.1
exitus est qui arguit felicitatem et nemo iudicium dei potest nec uiuus effugere nec mortuus. habet enim potestatem et uiuos praecipitare de summo et mortuos aeternis adficere cruciatibus.
- 20.4.1
\'immo\' inquit \'si irascitur deus, statim debuit uindicare et pro merito quemque punire\'. at enim si id faceret, nemo superesset. nullus est enim qui nihil peccet et multa sunt quae ad peccandum inritent, aetas uinolentia egestas occasio praemium.
- 20.5.1
adeo subiecta est peccato fragilitas carnis qua induti sumus, ut nisi huic necessitati deus parceret, nimium fortasse pauci uiuerent: propter hanc causam patientissimus est et iram suam continet. nam quia perfecta est in eo uirtus, necesse est patientiam quoque eius esse perfectam, quia et ipsa uirtus est.
- 20.6.1
quam multi ex peccatoribus iusti posterius effecti sunt, ex malis boni, ex inprobis continentes! quam multi in prima aetate turpes et omnium iudicio damnati postmodum tamen laudabiles extiterunt! quod utique non fieret, si omne peccatum poena sequeretur.
- 20.7.1
leges publicae manifestos reos damnant, sed plurimi sunt quorum peccata occultantur, plurimi qui delatorem conprimunt aut precibus aut praemio, plurimi qui iudicia eludunt per gratiam uel potentiam.
- 20.8.1
quod si eos omnes so qui humanam poenam effugiunt, censura diuina damnaret, esset homo aut rarus aut etiam nullus in terra.
- 20.9.1
denique uel una illa causa delendi generis humani iusta esse potuisset, quod homines contempto deo uiuo terrenis fragilibusque figmentis honorem diuinum tamquam caelestibus deferunt adorantes opera humanis digitis laborata.
- 20.10.1
cumque illos deus artifex ore sublimi, statu recto figuratos ad contemplationem caeli et notitiam dei excitauerit, curuare se ad terram maluerunt et pecudum modo humi repere.
- 20.11.1
humilis enim et curuus et pronus est qui ab aspectu caeli deique patris auersus terram quam calcare debuerat, id est de terra ficta et formata ueneratur.
- 20.12.1
in tanta igitur inpietate hominum tantisque peccatis id adsequitur patientia dei, ut se ipsi homines damnatis uitae prioris erroribus corrigant. denique et boni sunt iustique multi et abiectis terrenis cultibus maiestatem dei singularis agnoscunt.
- 20.13.1
sed cum maxima et utilissima sit dei patientia, tamen quamuis sero noxios punit nec patitur longius procedere, cum eos inemendabiles esse peruiderit.
- 21.1.1
Superest una et extrema quaestio. nam dixerit fortasse quispiam adeo non irasci deum, ut etiam in praeceptis hominem irasci uetet.
- 21.2.1
possem dicere quod ira hominis refrenanda fuerit, quia iniuste saepe irascitur et praesentem habet motum, quia temporalis est.
- 21.3.1
itaque ne fierent ea quae faciunt per iram et humiles et mediocres et magni reges, temperari debuit furor eius et conprimi, ne mentis inpos aliquod inexpiabile facinus admitteret. deus autem et non ad praesens irascitur, quia aeternus est perfectaeque uirtutis, et numquam nisi merito irascitur. sed tamen non ita se res habet.
- 21.4.1
nam si omnino prohiberet irasci, ipse quodammodo reprehensor opificii sui fuisset, quia in principio iram [iecur] homini indidisset, siquidem creditur causa huius commotionis in umore fellis contineri.
- 21.5.1
non igitur in totum prohibet irasci, quia is adfectus necessario datus est, sed prohibet in ira permanere. ira enim mortalium debet esse mortalis: nam si maneat.
- 21.6.1
confirmantur inimicitiae ad perniciem sempiternam. deinde rursum cum irasci quidem, sed tamen non peccare praecepit, non utique euellit iram radicitus, sed temperauit, ut in omni castigatione modum ac iustitiam teneremus.
- 21.7.1
qui ergo nos irasci iubet, ipse utique irascitur, qui placari celerius praecipit, est utique ipse placabilis: ea enim praecipit quae sunt iusta et rebus utilia communibus.
- 21.8.1
sed quia dixeram non esse iram dei temporalem sicut hominis, qui praesentanea commotione feruescit nec facile regere se potest propter fragilitatem, intellegere debemus, quia sit aeternus deus, iram quoque eius in aeternum manere, sed rursum, quia uirtute sit maxima praeditus, in potestate habere iram suam nec ab ea regi, sed ipsum illam quemadmodum uelit moderari: quod utique non repugnat superiori.
- 21.9.1
nam si prorsus mmortalis fuisset ira eius, non esset satisfactioni aut gratiae post delictum locus, cum ipse homines reconciliari iubeat ante solis occasum, sed ira diuina in aeternum manet aduersus eos qui peccant in aeternum.
- 21.10.1
itaque deus non ture, non hostia, non pretiosis muneribus, quae omnia sunt corruptibilia, sed morum emendatione placatur et qui peccare desinit, iram dei mortalem facit. idcirco enim non ad praesens noxium quemque punit, ut habeat homo resipiscendi et corrigendi sui facultatem.
- 22.1.1
Haec habui quae de ira <dei> dicerem, Donate carissime, ut scires quemadmodum refelleres eos qui deum faciunt inmobilem.
- 22.2.1
restat ut more Ciceronis utamur epilogo ad perorandum. sicut ille in Tusculanis de morte disserens fecit, ita nos in hoc opere testimonia diuina quibus credi possit adhibere debemus, ut illorum persuasionem reuincamus qui sine ira deum esse credentes dissoluunt omnem religionem: sine qua, ut ostendimus, aut inmanitate beluis aut stultitia pecudibus adaequamur; in sola enim religione id est in dei summi notione sapientia est.
- 22.3.1
prophetae uniuersi diuino spiritu repleti nihil aliud quam de gratia dei erga iustos et ira eius aduersus inpios locuntur. quorum testimonia nobis quidem satis sunt, uerum his quoniam non credunt isti qui sapientiam capillis et habitu iactant, ratione quoque et argumentis a nobis fuerant refellendi.
- 22.4.1
sic enim praepostere agitur, ut humana diuinis tribuant auctoritatem, cum potius humanis diuina debuerint. quae nunc sane omittamus, ne et nihil apud istos agamus et in infinitum materia procedat. ea igitur quaeramus testimonia quibus illi possint aut credere aut certe non repugnare.
- 22.5.1
Sibyllas fuisse multas plurimi et maximi auctores tradiderunt, Graecorum Aristonicus et Apollodorus Erythraeus, nostrorum Varro et Fenestella. hi omnes praecipuam et nobilem praeter ceteras Erythraeam fuisse commemorant.
- 22.6.1
Apollodorus quidem ut de ciui ac populari sua gloriatur, Fenestella uero etiam legatos Erythras a senatu esse missos refert, ut huius Sibyllae carmina Romam deportarentur et ea consules Curio et Octauius in Capitolio, quod tunc erat curante Quinto Catulo restitutum, ponenda curarent.
- 22.7.1
apud hanc de summo et conditore rerum deo huiusmodi uersus reperiuntur: ἄφθαρτος κτίστης αἰώνιος αἰθέρα ναίων, τοῖς ἀγαθοῖς προφέρων πολὺ μείζονα μισθὸν τοῖς δὲ κακοῖς ἀδίκοις τε χόλον καὶ θυμὸν ἐγείρων.
- 22.8.1
rursus alio loco enumerans quibus maxime facinoribus incitetur deus, haec intulit: φεῦγε δὲ λατρείας ἀνόμους, ῷ ζῶντι λάτρευε· μοιχείας τε φυλάξαι καὶ ἄρσενος ἄκριτον εὐνὴν· τὴν δ\'ἰδίαν γένναν παίδων τρέφε μήδε φόνευε. ταῦτα γὰρ ἀθάνατος κεχολώσεται ὅς κεν ἁμάρτῃ. indignatur ergo aduersus peccatores.
- 23.1.1
Verum quia plures, ut ostendi, Sibyllae a doctissimis auctoribus fuisse traduntur, unius testimonium satis non sit ad confirmandam sicut intendimus ueritatem.
- 23.2.1
Cymaeae quidem uolumina quibus Romanorum fata conscripta sunt, in arcanis habentur. ceterarum tamen fere omnium libelli quominus in usu sint omnibus, non uetantur.
- 23.3.1
ex quibus alia denuntians uniuersis gentibus iram dei ob inpietatem hominum hoc modo exorsa est: ἐρχομένης ὀργῆς μεγάλης ἐπὶ κόσμον ἀπειθῆ ἔσχατον εἰς αἰῶνα θεοῦ μηνίματα φαίνω, πᾶσι προφητεύσασα κατὰ πόλιν ἀνθρώποισιν.
- 23.4.1
alia quoque per indignationem dei aduersus iniustos cataclysmum priore saeculo factum esse dixit, ut malitia generis humani extingueretur: ἐξ οὗ μηνίσαντος ἐπουρανίοιο θεοῖο αὐταῖσι πολίεσσι καὶ ἀνθρώποισιν ἅπασιν. γῆν ἐκάλυψε θάλασσα κατακλυσμοῖο ῥαγέντος.
- 23.5.1
simili modo deflagrationem postea futuram uaticinata est, qua rursus inpietas hominum deleatur: καί τοτε γινώσκειν θεὸν οὐκέτι πραὺν ἐόντα, ἀλλὰ χόλῳ βρίθοντα καὶ ἐξολέκοντά τε γένναν ἀνθρώπων ἅμα πᾶσαν ὑπ\' ἐμπρησμοῦ μεγάλοιο. unde apud Nasonem de Ioue ita dicitur:
- 23.6.1
esse quoque in fatis reminiscitur adfore tempus quo mare, quo tellus correptaque regia caeli ardeat et mundi moles operosa laboret.
- 23.7.1
quod tum fiat necesse est, cum honor et cultus dei summi apud homines interierit. eadem tamen placari eum paenitentia factorum et sui emendatione contestans haec addidit:
← Previous · Next → — showing 201–300 of 313
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0171.stoa006.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.