De Ira Dei
- 1.1.1
Animaduerti saepe, Donate, plurimos id existimare, quod etiam nonnulli philosophorum putauerunt, non irasci deum, quoniam uel benefica sit tantummodo natura diuina nec cuiquam nocere praestantissimae atque optimae congruat potestati uel certe nihil curet omnino, ut neque ex beneficentia eius quicquam boni perueniat ad nos neque ex maleficentia quicquam mali.
- 1.2.1
quorum error quia maximus est et ad euertendum uitae humanae statum spectat, coarguendus est nobis, ne et ipse fallaris inpulsus auctoritate hominum qui se putant esse.
- 1.3.1
sapientes. nec tamen nos adrogantes sumus, ut conprehensam nostro ingenio ueritatem gloriemur, sed doctrinam dei sequimur, qui scire solus potest et reuelare secreta.
- 1.4.1
cuius doctrinae philosophi expertes existimauerunt naturam rerum coniectura posse deprehendi. quod nequaquam fieri potest, quia mens hominis tenebroso corporis domicilio circumsaepta longe a ueri perspectione submota est et hoc differt ab humanitate diuinitas, quod humanitatis est ignoratio, diuinitatis scientia.
- 1.5.1
unde nobis aliquo lumine opus est ad depellendas tenebras quibus obfusa est hominis cogitatio, quoniam in carne mortali agentes nostris sensibus diuinare non possumus.
- 1.6.1
lumen autem mentis humanae deus est, quem qui cognouerit et in pectus admiserit, inluminato corde mysterium ueritatis adgnoscet. remoto autem deo caelestique doctrina omnia erroribus plena sunt recteque Socrates, is cum esset omnium philosophorum doctissimus, tamen ut ceterorum argueret inscitiam qui se aliquid tenere arbitrabantur, ait se nihil scire nisi unum, quod nihil sciret.
- 1.7.1
intellexit enim doctrinam illam nihil habere in se certi, nihil ueri nec, ut putabant quidam, dissimulauit ipse doctrinam, ut alios refelleret, sed uidit ex parte aliqua ueritatem testatusque est etiam in iudicio, sicut traditur a Platone, quod nulla esset humana sapientia: adeo doctrinam qua tum philosophi gloriabantur, contempsit derisit abiecit, ut id ipsum pro summa doctrina profiteretur, quod nihil scire didicisset.
- 1.8.1
si ergo nulla est sapientia humana, ut Socrates docuit, ut Plato tradidit, apparet esse diuinam nec ulli alii quam deo ueritatis notitiam subiacere.
- 1.9.1
deus igitur noscendus est. in quo solo ueritas est, ille mundi parens et conor rerum qui oculis non uidetur, mente uix cernitur: cuius religio multis modis inpugnari solet ab iis qui neque ueram sapientiam tenere potuerunt neque magni et caelestis arcani conprehendere rationem.
- 2.1.1
Nam cum sint gradus multi per quos ad domicilium ueritatis ascenditur, non est facile cuilibet euehi ad summum. caligantibus enim ueritatis fulgore luminibus qui stabilem gressum tenere non possunt, reuoluuntur in planum.
- 2.2.1
primus autem gradus est intellegere falsas religiones et abicere inpios cultus humana manu fabricatorum, secundus uero, perspicere animo quod unus sit deus summus, cuius potestas ac prouidentia effecerit a principio mundum et gubernet in posterum, tertius, cognoscere ministrum eius ac nuntium quem legauit in terram, quo docente liberati ab errore quo inplicati tenebamur formatique ad ueri dei cultum iustitiam disceremus.
- 2.3.1
ex quibus omnibus gradibus, ut dixi, pronus est lapsus et facilis ad ruinam, nisi pedes inconcussa stabilitate figantur.
- 2.4.1
de primo gradu eos excuti uidemus qui cum falsa intellegant, tamen uerum non inueniunt contemptisque terrenis fragilibusque simulacris non ad colendum se deum conferunt, quem ignorant, sed mundi elementa mirantes caelum terram mare solem ceteraque astra uenerantur. sed horum inperitiam iam coarguimus in secundo Diuinarum Institutionum libro.
- 2.5.1
de secundo uero gradu eos dicimus cadere qui cum sentiant unum esse summum deum, idem tamen a philosophis inretiti et falsis argumentationibus capti aliter de unica illa maiestate sentiunt quam ueritas habet: qui aut figuram negant habere ullam deum aut nullo adfectu commoueri putant, quia sit omnis adfectus inbecillitatis, quae in deo nulla est.
- 2.6.1
de tertio uero ii praecipitantur qui cum sciant legatum dei eundemque diuini et inmortalis templi conditorem, tamen aut non accipiunt eum aut aliter accipiunt quam fides poscit: quos ex parte iam refutauimus in quarto supra dicti operis libro et refutabimus postea diligentius, cum respondere ad omnes sectas coeperimus, quae ueritatem dum dissipant, perdiderunt.
- 2.7.1
nunc uero contra eos disserimus qui de secundo gradu lapsi praua de summo deo sentiunt. aiunt enim quidam nec gratificari eum cuiquam nec irasci, sed securum et quietum inmortalitatis suae bonis perfrui.
- 2.8.1
alii uero iram tollunt, gratiam relinquunt deo: naturam enim summa uirtute praestantem ut non maleficam, sic beneficam esse debere. ita omnes philosophi de ira consentiunt, de gratia discrepant.
- 2.9.1
sed ut ad propositam materiam per ordinem descendat oratio, huiusmodi facienda nobis et sequenda partitio est: cum diuersa et repugnantia sint ira et gratia, aut ira tribuenda est deo et gratia detrahenda, aut utrumque pariter detrahendum, aut ira demenda est et gratia tribuenda, aut utrumque tribuendum.
- 2.10.1
aliud amplius praeter haec nihil potest capere natura, ut necesse sit in uno istorum aliquo uerum quod quaeritur inueniri. consideremus singula, ut nos ad latebras ueritatis et ratio et ordo deducat.
- 3.1.1
Primum illud nemo de deo dixit umquam, irasci eum tantummodo, gratia non moueri: est enim inconueniens deo ut huiusmodi potestate sit praeditus qua noceat et obsit, prodesse uero ac bene facere nequeat.
- 3.2.1
quae igitur ratio, quae spes salutis hominibus proposita est, si malorum tantummodo auctor est deus? quod si fit, iam maiestas illa uenerabilis non ad iudicis potestatem, cui licet seruare ac liberare, sed ad tortoris et carnificis officium deducetur.
- 3.3.1
cum autem uideamus non modo mala esse in rebus humanis, sed etiam bona, utique si deus est auctor malorum, esse alterum necesse est qui contraria deo faciat et det nobis bona.
- 3.4.1
si est, quo nomine appellandus est? aut cur nobis qui male facit notior est quam ille qui bene? si autem nihil potest esse praeter deum, ab-, surdum est et uanum putare diuinam potestatem, qua nihil est maius, nihil melius, nocere posse, prodesse non posse, et ideo nemo extitit qui auderet id dicere, quia nec rationem habet nec ullo modo potest credi.
- 3.5.1
quod quia conuenit, transeamus et ueritatem alibi requiramus.
- 4.1.1
Quod sequitur, de schola Epicuri est: sicut iram in deo non esse, ita ne gratiam quidem. nam cum putaret Epicurus alienum esse a deo male facere ac nocere, quod ex adfectu iracundiae plerumque nascitur, ademit ei etiam beneficentiam, quoniam uidebat consequens esse ut si habeat iram deus, habeat et gratiam.
- 4.2.1
itaque ne llli uitium concederet, etiam uirtutis fecit expertem. \'ex hoc\' inquit \'beatus est et incorruptus, quia nihil curat neque ipse habet negotium neque alteri exhibet\'.
- 4.3.1
deus igitur non est, si nec mouetur, quod est proprium uiuentis, nec facit aliquid inpossibile homini, quod est proprium dei, si omnino nullam habet uoluntatem, nullum actum, nullam denique administrationem quae deo digna sit.
- 4.4.1
et quae maior, quae dignior admimstratio deo adsignari potest quam mundi gubernatio, quam cura uiuentium maximeque generis humani, cui omnia terrena subiecta sunt?
- 4.5.1
quae igitur in deo potest esse beatitudo, si semper quietus et inmobilis torpet, si precantibus surdus est, si colentibus caecus? quid tam dignum, tam proprium deo quam prouidentia?
- 4.6.1
sed si nihil curat, nihil prouidet, amisit omnem diuinitatem. qui ergo totam uim, totam substantiam deo tollit, quid aliud dicit nisi deum omnino non esse?
- 4.7.1
denique Marcus Tullius a Posidonio dictum refert id Epicurum sensisse, nullos deos esse, sed ea quae de dis locutus sit depellendae inuidiae causa dixisse: itaque uerbis illum deos relinquere, re autem ipsa tollere, quibus nullum motum, nullum tribuit officium.
- 4.8.1
quod si ita est, quid eo fallacius? quod a sapienti et graui uiro esse debet alienum. hic uero si aliud sensit et aliud locutus est, quid aliud appellandus est quam deceptor bilinguis malus et propterea stultus?
- 4.9.1
sed non erat tam uersutus Epicurus, ut fallendi studio ista loqueretur, cum haec etiam scriptis ad aeternam memoriam consignaret, sed ignorantia ueritatis errauit. inductus enim a principio ueri similitudine unius sententiae, necessario in ea quae sequebantur incurrit.
- 4.10.1
prima autem sententia fuit iram in deum non conuenire. quod cum illi uerum et inexpugnabile uideretur, non poterat consequentia resecare, quia uno adfectu amputato etiam ceteros adfectus adimere deo necessitas ipsa cogebat.
- 4.11.1
ita qui non irascitur, utique nec gratia mouetur, quod est irae contrarium; iam si nec ira in eo nec gratia est, utique nec metus nec laetitia nec maeror nec misericordia.
- 4.12.1
una est enim ratio cunctis adfectibus, una commotio, quae in deum cadere non potest. quod si nullus adfectus in deo est, quia quidquid adficitur inbecillum est, ergo nec cura ullius rei nec prouidentia est in eo.
- 4.13.1
hucusque peruenit sapientis hominis disputatio, cetera quae secuntur obticuit, scilicet quia nec cura sit in eo nec prouidentia, ergo nec cogitationem aliquam nec sensum in eo esse ullum: quo efficitur ut non sit omnino. ita cum gradatim descendisset, in extremo gradu restitit, quia iam praecipitium uidebat.
- 4.14.1
sed quid prodest reticuisse ac periculum dissimulasse? necessitas illum uel inuitum cadere coegit: dixit enim quod noluit, quia argumentum sic ordinauit, ut ad illud quod deuitabat necessario deueniret. uides igitur quo perueniat, ira sublata et deo adempta.
- 4.15.1
denique aut nullus id credit aut admodum pauci et quidem scelerati ac mali, qui sperant peccatis suis inpunitatem. quod si et hoc falsum esse inuenitur, nec iram in deo esse nec gratiam, ueniamus ad illud quod tertio loco positum est.
- 5.1.1
Existimantur Stoici et alii nonnulli aliquanto melius de diuinitate sensisse, qui aiunt gratiam in deo esse, iram non esse.
- 5.2.1
fauorabilis admodum ac popularis oratio, non cadere in deum hanc animi pusillitatem, ut ab ullo se laesum putet qui laedi non potest, ut quieta illa et sancta maiestas concitetur perturbetur insaniat, quod est terrenae fragilitatis: iram enim commotionem mentis esse ac perturbationem, quae sit a deo aliena.
- 5.3.1
quod si hominem quoque, qui modo sit sapiens et grauis, ira non deceat, siquidem cum in animum cuiusque incidit, uelut saeua tempestas tantos excitet fluctus, ut statum mentis inmutet, ardescant oculi, tremat os, lingua titubet, dentes concrepent, alternis uultum maculet nunc suffusus rubor nunc pallor albescens, quanto magis deum non deceat tam foeda mutatio ?
- 5.4.1
et si homo qui habeat imperium ac potestatem, late noceat per iram, sanguinem fundat, urbes subuertat, populos deleat, prouincias ad solitudinem redigat, quanto magis deum qui habeat totius generis humani et ipsius mundi potestatem, perditurum fuisse uniuersa credibile sit, si irasceretur?
- 5.5.1
abesse igitur ab eo tam magnum, tam perniciosum malum oportere. et si absit ab eo ira et concitatio, quia et deformis et noxia est, nec cuiquam male faciat, nihil aliud superesse nisi ut sit lenis tranquillus propitius beneficus conseruator.
- 5.6.1
ita enim demum et communis omnium pater et optimus maximus dici poterit, quod expetit diuina caelestisque natura.
- 5.7.1
nam si inter homines laudabile uidetur prodesse potius quam nocere, uiuificare quam occidere, saluare quam perdere nec inmerito innocentia inter uirtutes numeratur et qui haec fecerit, diligitur praefertur ornatur benedictis omnibus uotisque celebratur. denique ob merita et beneficia deo simillimus iudicatur, quanto magis ipsum deum par est diuinis perfectisque uirtutibus praecellentem atque ab omni labe terrena submotum diuinis et caelestibus beneficiis omne genus hominum promereri?
- 5.8.1
speciose ista populariterque dicuntur et multos inliciunt ad credendum, sed qui haec sentiunt, ad ueritatem quidem propius accedunt, sed in parte labuntur naturam rei parum considerantes.
- 5.9.1
nam si deus non irascitur inpiis et iniustis, nec pios utique iustosque diligit. ergo constantior est error illorum qui et iram simul et gratiam tollunt. in rebus enim diuersis aut in utramque partem moueri necesse est aut in neutram.
- 5.10.1
ita qui bonos diligit, et malos odit, et qui malos non odit, nec bonos diligit, quia et diligere bonos ex odio malorum uenit et malos odisse ex bonorum caritate descendit.
- 5.11.1
nemo est qui amet uitam sine odio mortis, nec adpetit lucem nisi qui tenebras fugit: adeo natura ista conexa sunt, ut alterum sine altero fieri nequeat.
- 5.12.1
si quis dominus habet in familia seruos bonum ac malum, utique non aut ambos odit aut ambos beneficiis et honore prosequitur — quod si faciat, et iniquus et stultus est —, sed bonum et adloquitur amice et ornat et domui ac familiae suisque rebus omnibus praeficit, malum uero maledictis uerberibus nuditate fame siti conpedibus punit, ut et hic exemplo ceteris sit ad non peccandum et ille ad promerendum, ut alios metus coerceat, alios honor prouocet.
- 5.13.1
qui ergo diligit. et odit, qui odit, et diligit: sunt enim qui diligi debeant.
- 5.14.1
sunt qui odio haberi. et sicut is qui diligit, confert bona in eos quos diligit, ita qui odit, inrogat mala iis quos odio habet: quod argumentum quia uerum est, dissolui nullo pacto potest.
- 5.15.1
uana ergo et falsa est sententia eorum qui cum alterum deo tribuant, alterum detrahunt, non minus <quam> illorum qui utrumque detrahunt. sed illi, ut ostendimus, ex parte non errant, sed id quod melius est e duobus retinent, hi uero, quos ratio et ueritas argumenti huius inducit, falsa omnino sententia suscepta in maximum errorem cadunt.
- 5.16.1
non » enim sic oportebat eos argumentari: quia deus non irascitur, ergo nec gratia commouetur, sed ita: quia gratia deus <com>mouetur, ergo et irascitur. si enim certum et indubitatum fuisset non irasci deum, tunc ad illud alterum ueniri esset necesse.
- 5.17.1
cum autem magis sit ambiguum de ira, paene manifestum de gratia, absurdum est ex incerto certum uelle subuertere, cum sit promptius de certis incerta firmare.
- 6.1.1
Hae sunt de deo philosophorum sententiae, aliud praeterea nihil quisquam dixit. quod si haec quae dicta sunt, falsa esse deprehendimus, unum illud extremum superest in quo solo possit ueritas inueniri, quod a philosophis nec susceptum est umquam nec aliquando defensum, consequens esse ut irascatur deus, quoniam gratia commouetur.
- 6.2.1
haec tuenda nobis et adserenda sententia est: in eo enim summa omnis et cardo religionis pietatisque uersatur. nam neque honos ullus deberi potest deo, si nihil praestat colenti, nec ullus metus, si non irascitur non colenti.
- 7.1.1
Cum saepe philosophi per ignorantiam ueritatis a ratione desciuerint atque in errores inciderint inextricabiles — id enim solet his euenire quod uiatori uiam nescienti et non fatenti se ignorare, ut uagetur, dum percontari obuios erubescit —, illud tamen nullus philosophus adseruit umquam, nihil inter hominem ac pecudes interesse.
- 7.2.1
nec omnino quisquam, qui modo uel leuiter sapiens uideri uellet, rationale animal cum mutis et inrationabilibus coaequauit: quod faciunt M quidam inperiti atque ipsis pecudibus similes, qui cum uentri ac uoluptati se uelint tradere, aiunt eadem ratione se natos qua uniuersa quae spirant; quod dici ab homine fas non est.
- 7.3.1
quis enim tam indoctus ut nesciat, quis tam inprudens ut non sentiat inesse aliquid in homine diuini?
- 7.4.1
nondum uenio ad uirtutes animi et ingenii, quibus homini cum deo manifesta cognatio est: nonne ipsius corporis status et oris figura declarat non esse nos cum mutis pecudibus aequales? illarum natura in humum pabulumque prostrata est nec habet quicquam commune cum caelo, quod non intuetur.
- 7.5.1
homo autem recto statu, ore sublimi ad contemplationem mundi excitatus confert cum deo uultum et rationem ratio cognoscit.
- 7.6.1
propterea nullum est animal, ut ait Cicero, praeter hominem quod habeat notitiam aliquam dei. solus enim sapientia instructus est, ut religionem solus intellegat, et haec est hominis atque mutorum uel praecipua uel sola distantia.
- 7.7.1
nam cetera quae uidentur esse homini propria, etsi non sunt talia in mutis, tamen similia uideri possunt. proprius est homini sermo, est tamen et in illis quaedam similitudo sermonis. nam et dinoscunt inuicem se uocibus et cum irascuntur, edunt sonum iurgio similem et cum se ex interuallo uident, gratulandi officium uoce declarant.
- 7.8.1
nobis quidem uoces eorum uidentur inconditae sicut et illis fortasse nostrae, sed ipsis quia se intellegunt, uerba sunt. denique in omni adfectu certas uoces notis exprimunt quibus habitum mentis ostendant.
- 7.9.1
risus quoque est homini proprius et tamen uidemus in aliis animalibus quaedam signa laetitiae, cum ad lusum gestiunt, aures demulcent, rictum contrahunt, frontem serenant, oculos in lasciuiam resoluunt.
- 7.10.1
quid tam homini proprium quam ratio et prouidentia futuri? atquin sunt animalia quae latibulis suis diuersos et plures exitus pandant, ut si quod periculum inciderit, fuga pateat obsessis: quod non facerent, nisi inesset illis intellegentia et cogitatio.
- 7.11.1
alia prouident in futurum, ut ingentem formicae farris aceruum cum populant hiemis memores tectoque reponunt, ut apes, quae patriam solae et certos nouere penates uenturaeque hiemis memores aestate laborem experiuntur et in medium quaesita reponunt.
- 7.12.1
longum est si exsequi uelim quae a singulis generibus animalium fieri soleant humanae sollertiae simillima. quod si horum omnium quae adscribi homini solent, in mutis quoque deprehenditur similitudo, apparet solam esse religionem cuius in mutis nec uestigium aliquod nec ulla suspicio inueniri potest.
- 7.13.1
religionis est propria iustitia, quae nullum aliud animal attingit. homo enim solus inpertit, cetera sibi conciliata sunt. iustitiae autem dei cultus adscribitur: quem qui non suscipit, hic a natura hominis alienus uitam pecudum sub humana specie uiuet.
- 7.14.1
cum uero a ceteris animalibus hoc paene solo differamus, quod soli omnium diuinam uim potestatemque sentimus, in illis autem nullus sit intellectus dei, certe illud fieri non potest ut in hoc uel muta plus sapiant uel humana natura desipiat, cum homini ob sapientiam et cuncta quae spirant et omnis rerum natura subiecta sit.
- 7.15.1
quare si ratio, si uis hominis hoc praecellit et superat ceteras animantes, quod solus notitiam dei capit, apparet religionem nullo modo posse dissolui.
- 8.1.1
Dissoluitur autem religio, si credamus Epicuro illa dicenti: omnis enim per se diuum natura necesse est inmortali aeuo summa cum pace fruatur semota a nostris rebus seiunctaque longe., nam priuata dolore omni, priuata periclis, ipsa suis pollens opibus, nil indiga nostri, nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
- 8.2.1
quae cum dicit, utrum aliquem cultum deo putat esse tribuendum an euertit omnem religionem? si enim deus nihil cuiquam boni tribuit, si colentis obsequio nullam gratiam refert, quid tam uanum, tam stultum quam templa aedificare, sacrificia facere, dona conferre, rem familiarem minuere, ut nihil adsequamur?
- 8.3.1
at enim naturam excellentem honorari oportet. quis honos deberi potest nihil curanti et ingrato ? an aliqua ratione obstricti esse possumus ei qui nihil habeat commune nobiscum? deus inquit Cicero si talis est ut nulla gratia, nulla hominum caritate teneatur, ualeat. quid enim dicam \'propitius sit\'? esse enim propitius potest nemini. quid contemptius dici potuit in deum?
- 8.4.1
ualeat inquit, id est abeat ac recedat, quandoquidem prodesse nulli potest.
- 8.5.1
quod si negotium deus nec habet nec exhibet, cur ergo non delinquamus, quotiens hominum conscientiam fallere licebit ac leges publicas circumscribere ? ubicumque nobis latendi occasio adriserit, consulamus rei, auferamus aliena uel sine cruore uel etiam cum sanguine, si praeter leges nihil est amplius quod uerendum sit.
- 8.6.1
haec dum sentit Epicurus, religionem funditus delet: qua sublata confusio ac perturbatio uitae sequetur.
- 8.7.1
quod si religio tolli non potest, ut et sapientiam, qua distamus a beluis, et iustitiam retineamus. qua communis uita sit tutior, quomodo religio ipsa sine metu teneri aut custodiri potest? quod enim non metuitur, contemnitur, quod contemnitur, utique non colitur. ita fit ut religio et maiestas et honor metu constet, metus autem non est ubi nullus irascitur.
- 8.8.1
siue igitur gratiam deo siue iram sine utrumque detraxeris, religionem tolli necesse est, sine qua uita hominum stultitia scelere inmanitate conpletur. multum enim refrenat homines conscientia, si credamus nos in conspectu dei uiuere, si non tantum quae gerimus uideri desuper, sed etiam quae cogitamus aut loquimur audiri a deo putemus.
- 8.9.1
at enim prodest id credere, ut quidam putant, non ueritatis gratia, sed utilitatis, quoniam leges conscientiam punire non possunt, nisi aliquis desuper terror inpendeat ad cohibenda peccata.
- 8.10.1
falsa est igitur omnis religio et diuinitas nulla est, sed a uiris prudentibus uniuersa conficta sunt, quo rectius innocentiusque uiuatur. magna haec et a materia quam proposuimus aliena quaestio est, sed quia necessario incidit, debet quamuis breuiter attingi.
- 9.1.1
Cum sententiae philosophorum prioris temporis de prouidentia consensissent nec ulla esset dubitatio quin mundus . a deo et ratione esset instructus et ratione regeretur, primus omnium Protagoras extitit temporibus Socratis qui sibi diceret non liquere utrum esset aliqua diuinitas necne.
- 9.2.1
quae disputatio eius adeo inpia et contra ueritatem et religionem iudicata est, ut et ipsum Athenienses expulerint suis finibus et libros eius in contione [quibus haec continebantur] exusserint. de cuius sententia non est opus disputare, quia nihil certi pronuntiauit.
- 9.3.1
post haec Socrates ipse et auditor eius Plato et qui de schola Platonis tamquam riuuli diuersas in partes profluxerunt, Stoici et Peripatetici, in eadem fuere sententia qua priores.
- 9.4.1
postea uero Epicurus deum quidem esse dixit, quia necesse sit esse aliquid in mundo praestans et eximium et beatum, prouidentiam tamen nullam: itaque mundum ipsum nec ratione ulla nec arte nec fabrica instructum, sed naturam rerum quibusdam minutis seminibus et insecabilibus conglobatam. quo quid repugnantius dici possit non uideo.
- 9.5.1
etenim si est deus, utique prouidens est ut deus nec aliter ei potest diuinitas tribui, nisi et praeterita teneat et praesentia sciat et futura prospiciat.
- 9.6.1
cum igitur prouidentiam sustulit, etiam 15 deum negauit esse. cum autem deum esse professus est, et prouidentiam simul esse concessit: alterum enim sine altero nec esse prorsus nec intellegi potest.
- 9.7.1
uerum us postea temporibus quibus iam philosophia defloruerat, extitit Melius quidam Diagoras qui nullum esse omnino deum diceret, ob eamque sententiam nominatus est atheus, item Cyrenaeus Theodorus, et ambo quia nihil noui poterant reperire omnibus iam dictis et inuentis, maluerunt contra ueritatem id negare in quo priores uniuersi sine ambiguitate consenserant. hi sunt qui tot saeculis, tot ingeniis adsertam atque defensam prouidentiam calumniati sunt.
- 9.8.1
quid ergo? utrumne istos minutos et inertes philosophos ratione an uero auctoritate praestantium uirorum refellemus an potius utroque ? sed properandum est. ne longius a materia deuagetur oratio.
- 10.1.1
Qui nolunt diuina prouidentia factum esse mundum. aut principiis inter se temere coeuntibus dicunt esse concretum aut repente natura extitisse, naturam uero, ut Straton ait, habere in se uim gignendi et minuendi, sed eam nec sensum habere ullum nec figuram, ut intellegamus omnia quasi sua sponte esse generata, nullo artifice nec auctore.
- 10.2.1
utrumque uanum et inpossibile. sed hoc euenit ignorantibus ueritatem, ut quiduis potius excogitent quam id sentiant quod ratio deposcit.
- 10.3.1
primum minuta illa semina, quorum concursu fortuito cohaesisse mundum locuntur, ubi aut unde sint quaero. quis illa uidit umquam? quis sensit? quis audiuit? an solus Leucippus oculos habuit? solus mentem? qui profecto solus omnium caecus et excors fuit, qui ea loqueretur quae nec aeger quisquam delirare nec dormiens posset somniare.
- 10.4.1
quattuor elementis constare omnia philosophi ueteres disserebant. ille noluit, ne alienis uestigiis uideretur insistere, sed ipsorum elementorum alia uoluit esse primordia quae nec uideri possent nec tangi nec ulla corporis parte sentiri.
- 10.5.1
tam minuta sunt\' inquit \'ut nulla sit acies ferri tam subtilis qua secari ac diuidi possint\'. unde illis nomen inposuit atomorum. sed occurrebat ei quod, si una esset omnibus eademque natura, non possent res efficere diuersas tanta uarietate quantam uidemus inesse mundo. dixit ergo esse leuia et aspera et rotunda et angulata et hamata.
- 10.6.1
quanto melius fuerat tacere quam in usus tam miserabiles, tam inanes habere linguam! equidem uereor ne non minus delirare uideatur qui haec putet refellenda, respondeamus tamen uelut aliquid dicenti.
- 10.7.1
si leuia sunt et rotunda, utique non possunt inuicem se adprehendere, ut aliquod corpus efficiant, ut si quis milium uelit in unam coagmentationem constringere, lenitudo ipsa granorum in massam coire non sinat.
- 10.8.1
sin aspera et angulata sunt et hamata, ut possint cohaerescere, diuidua ergo et secabilia sunt; hamos enim necesse est et angulos eminere, ut possint amputari. ita quod amputari ac diuelli potest, et uideri poterit et teneri.
- 10.9.1
\'haec\' inquit \'per inane inrequietis motibus uolitant et huc atque illuc feruntur, sicut pulueris minutias uidemus in sole, cum per fenestram radios ac lumen inmiserit. ex his arbores et herbae et fruges omnes oriuntur, ex his animalia et aqua et ignis et uniuersa gignuntur et rursum in eadem resoluuntur\'. ferri hoc potest, quamdiu de rebus paruis agitur. \'ex his etiam mundus concretus est\'.
Next → — showing 1–100 of 313
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0171.stoa006.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.