In Hieremiam Prophetam Libri Sex
- 3.54.4.1
iungitque uel propheta uel dominus et ait: fiat, domine, dirigentibus illis! hoc est: \'eueniant mihi maledicta, quae loquuntur inimici, et illi diligantur in bonum, si non in tempore tribulationis eorum et angustiae, quando eos uastabat inimicus et capere festinabat. steti in conspectu tuo et rogaui te pro illis et dixi: pater, ignosce eis; quod enim faciunt, nesciunt\'. sed et Hieremiam saepe deprehendimus in hoc uolumine rogasse pro populo.
- 3.55.1.1
Numquid foederabitur ferrum ferro ab aquilone et aes? Symmachus: numquid nocebit ferrum ferro ab aquilone et aes? LXX et Theodotio: si cognoscet ferrum et operimentum aeneum? Uarietatis causa perspicua; uerbum enim \'iare\', quod in praesenti loco scriptum est, pro ambiguitate enuntiationis et \'amicitiam\' sonat et \'malitiam\', quod, si pro \'res\' littera, quae \'daleth\' litterae similis estlegatur \'daleth\', scientiam cognitionemque\' significat. quod autem dicitur, sic intellegendum:
- 3.55.2.1
(ne doleas, quod populus inimicus tuus sit; te enim dura nuntiante non potest te amare, qui durus est\': siue Babylonii, qui ab aquilone ueniunt suntque ferrum durissimum, huic populo duriori et in aeris similitudinem indomito non poterunt amicitia copulari; sine ferrum durissimum. hoc est populus Israhel, dei cognitione indignus est, qui in tantam peruenit malitiam, ut duriore metallo, aere. circumdatus sit.
- 3.56.1.1
Diuitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis —- siue absque pretio — in omnibus peccatis tuis in cunctis terminis tuis. et adducam inimicos tuos-siue seru i seruire te faciam inimicis tuis — de terra, quam nescis. quia ignis succensus est in furore meo; super uos ardebit. \'Omnem\', inquit, \'substantiam tradam inimicis tuis absque ullo pretio propter peccata, quae fecisti in cunctis terminis tuis. propterea adducam inimicos tuos siue seruire te faciam in terra Chaldaea, quia ignis meus, qui semel in meo furore succensus est, in te ardebit et extingui non poterit; tu enim praebuisti materiam ardoris tui, ut meus ignis tua, quae in te sunt, ligna consumat et faenum et stipulam\'. ac per hoc non est causa ardoris in domino, sed in his, qui fomenta incendio ministrarunt.
- 3.57.1.1
Tu scis, domine, recordare mei et uisita me et tu erue me ab his, qui persequuntur me! noli in patientia tua suscipere me; scito, quoniam sustinui pro te opprobrium! inuenti sunt sermones tui et comedi eos - siue ab his, qui reprobant sermones tuos; consume eos - et factum est mihi — siue erit mihi — uerbum tuum in gaudium et laetitiam cordis mei, quoniam inuocatum est nomen tuum super me, domine deus exercituum!
- 3.57.2.1
Hoc quod diximus: <tu scis\', in LXX non habetur. felix est autem illa conscientia, quae pro deo sustinet opprobrium. unde dicit: \'inuenti sunt sermones tui, quos meo ore loquebaris, et comedi eos, id est: in cibum mihi uersi sunt\'; siue iuxta Symmachum: \'suscipiebam eos, ut mihi in laetitiam uerterentur, qui dudum fuerant in opprobrium\'.
- 3.57.3.1
unde et Babylonii confitentur impleta, quae Hieremias futura praedixerat. siue hic sensus est: \'sensi angustias, miserias pertuli populi persequentis, sed tamen gauisus sum me tuis paruisse praeceptis et propter tuum nomen dura perpessus sum\\
- 3.58.1.1
Non sedi in concilio ludentium et gloriatus sum; — siue metuebam — a facie manus tuae solus sedebam, quoniam amaritudine replesti me. quare factus est d dolor o r meus perpetuus — siue quare, qui contristant me, confortantur - et plaga mea desperabilis rennuit curari — siue plaga mea fortis, unde curabor —? facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium siue quasi aqua mendax non habens fidem.
- 3.58.2.1
Haec Hebraei ex persona Hierusalem dici arbitrantur, quod sola sederit et amaritudine repleta sit et factus sit dolor eius perpetuus et, quomodo aquae pertranseunt, sic uerba prophetarum, quibus sibi prospera pollicebantur, transisse mendaciter. melius autem, ut ex persona prophetae haec dici accipiamus sermonibus sancti uiri, qui non sederit in concilio siue secreto ludentium, quod timuerit inpendentem sibi manum dei, siue magis gloriatus sit se malorum non . habere consortium.
- 3.58.3.1
solus, inquit, sedebam secundum illud, quod scriptum est: non sedi cum concilio uanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo. odiuiecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo; et in alio loco: solitarius sum ego, donec pertranseam. \'a facie\', inquit, \'manus tuae solus sedebam, dum te timeo, dum inpendentem mihi manum tuam semper exspecto. in concilio ludentium sedere nolui, sed meam amaritudinem.
- 3.58.4.1
deuorabam. ut in futuro mihi praepararem gaudium. nec habui interualla doloris mei, sed iugi miseria deprimebar, ut nulla . exspectarem remedia. praeualuerunt enim, qui contristabant me, et facta est plaga mea fortis. sed in hoc habui consolationem, quod fuerit quasi aqua mendax atque praeteriens. sicut enim aquae praetereuntes, dum fluunt, uidentur et labuntur, sic et omnis impetus inimicorum te adiuuante praeteriit\'.
- 3.58.5.1
utinam dominus praestet et nobis non sedere in concilio ludentium et eorum, qui futura non cogitant, nec aduersis cedere, sed semper dei sententiam formidare et dicere cum propheta: solus sedebam, quia amaritudine repletus sum! \'gaudeat igitur in praesenti tempore nequaquam concilium sapientium, sed arcanum secretumque ludentium, mihi adhaerere deo bonum sit, ponere in domino spem meam, saturari opprobriis et iudicis mei exspectare sententiam. quae, cum finis aduenerit, opere monstrabit omnem tristitiam et amaritudinem instar aquarum fluentiam recessisse.
- 3.59.1.1
Prop ter hoc haec dicit dominus: si conuerteris- teris, conuertam te et ante faciem meam stabis et, si separaueris pretiosum a uili, quasi os meum eris: conuertentur ipsi si ad te et tu noncnuerteris ad eos. et dabo te populo huic in murum aeneum, fortem et bellabunt aduersum te et non praeualebunt, quia ego tecum sum, ut saluum te faciam et eruam, dicit dominus. et liberabo te de manu pessimorum et redimam te de manu fortium siue pestilentium.
- 3.59.2.1
Manifestum est, quod superiora nequaquam Hierusalem, sed propheta dixerit. cui respondet dominus: \'si conuerteris a peccatis populum, et ego de tribulatione . conuertam te in laetitiam et stabis ante faciem meam, sicut angeli stant in conspectu dei cotidie uidentes faciem illius et, si separaueris pretiosum a uili, quasi os meum eris. nec putes\', inquit, <boni operis non esse mereedem; si sanctos quosque meos de numero peccantium tuis sermonibus segregaris, eris quasi os meum et meis praeceptis copulaberis. debent enim illi imitatores tui esse et non tu eorum.
- 3.59.3.1
nec reformides et dicas: quare factus est dolor meus perpetuus et plaga mea fortis siue desperabilis, ut me desperem posse curari? dabo enim te quasi murum aeneum atque fortissimum, ut contra aduersarium omni resistas robore et me habeas adiutorem et liberem te de manu pessimorum siue pestilentium et redimam te uel meo sanguine uel in praesentiarum meo auxilio\'. consideremus, quantam mercedem habeat sermo doctoris, si ualuerit ab, errore quempiam liberare et de peccantium numero educere!
- 3.60.1.1
Et factum est uerbum domini ad me dicens: noli accipere uxorem et non sint tibi filii et filiae in loco isto quia haec dicit dominus super filios et filias, qui generantur in loco isto, et super matres eorum, quae genuerunt eos, et super patres eorum, de quorumstirpe sunt nati in terra hac: mortibus aegrotationum rotationum morientur, non plangentur et non sepelientur, in sterquilinium super faciem terrae erunt et gladio et fame consumentur et erunt cadauera eorum in escam uolatili bus caeli et bestiis terrae.
- 3.60.2.1
Si tempore imminentis captinitatis uetatur propheta uxorem ducere, ne tribulationem carnis habeat et super dolorem proprium uxoris quoque ac liberorum miseriis torqueatur, quanto magis apostolus iubet, quia adbreuiatum tempus est et imminet consummatio, ut etiam, qui habent uxores, sic sint, quasi non habeant!
- 3.60.3.1
unde superflua noui heretici reprehensio, qua docuimus digamiam et trigamiam non ex lege descendere, sed ex indulgentia. aliud est enim facere, quod per se bonum sit, aliud ideo concedi, ne peiora facias., dicit enim et ipse causas, cur uelit adulescentulas uiduas nubere, inferens: iam enim quaedam earum abierunt retro satanan. simulque praeceptor continentiae et perpetuae castitatis et aequalem se blasphemans deo laudat trina quaternaque coniugia, quae ego non tam coniugia dicam quam miseriarum solacia et extremam tabulam naufragorum; nisi forte tribuit indulgentiam amazonibus suis, ut usque ad decrepitam senectutem bella libidinum experiantur.
- 3.60.4.1
cur autem propheta arceatur uxorem ducere, causa perspicua est, quod obsidione uicina pestilentia et gladio et fame uniuersi intereant et tantus sit numerus morientium, ut sepulturae uincatur officium, sed instar sterquilinii iaceant cadauera uolatilibus bestiisque laceranda.
- 3.60.5.1
et hoc notandum, quod aegrotationibus et longa infirmitate tabescere dei ira sit. unde et Ioram, filius Iosaphat, infirmitate consumitur et apostolus docet aegrotare eos et tabescere et mori, qui sancta uiolarint.
- 3.61.1.1
Haec enim dicit dominus: ne ingrediaris domum conuinii neque uadas ad plangendum neque consoleris eos, quia abstuli pacem meam a populo isto, dicit dominus. misericordiam et miserationes. et morientur grandes et parui in terra ista, non sepelientur neque plangentur et non se incident neque caluitium fiet pro eis. et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuo et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre. et domum conuiuii non ingredieris, ut sedeas cum eis et comedas et bibas.
- 3.61.2.1
Apostolus praecipit cum his, qui auersentur deum, nec cibum quidem esse sumendum; et amplius: ne haue quidem huiusmodi dixeritis! et saluator apostolis interdicit, ne quemquam salutent in itinere; unde et Heliseus salutationem pergentis ad sanandum puerum Giezi interdicit. moris autem est lugentibus ferre cibos et praeparare conuiuium, quae Graeci περίδειπνα uocant et a nostris uulgo appellantur \'parentalia\' eo, quod parentibus iusta celebrentur. dicit et alibi scriptura diuina: date uinum his, qui in luctu sunt, ut uidelicet obliuiscantur doloris.
- 3.61.3.1
praecipitur ergo prophetae, ne ullum de populo consoletur, ne se misceat inimicorum dei conuiuiis, ne iusta celebret super funeribus defunctorum. aliud est enim mori communi lege naturae, aliud dei occidisse sententia. ‛abstuli’, inquit, \'pacem meam a populo isto et misericordia indigni sunt nullique aetati parcam, sed et grandes et parui pariter interibunt, ita ut sepultura quoque careant\'. nec se incident, inquit, neque caluitium fiet pro eis.
- 3.61.4.1
mos hic fuit apud ueteres et usque hodie in quibusdam permanet Iudaeorum, ut in luctibus incidant lacertos et caluitium faciant; quod etiam Iob fecisse legimus. unde et prophetae dicitur, ne frangat inter eos panem nec ingrediatur ad consolandum pro mortuo, non potum tribuat, non ingrediatur domum conuiuii et ne misceatur eis, qui dei sententiae praeparati sunt. si autem hoc de lugentibus dicitur, quid fiet de hereticis, quorum sermo serpit ut cancer et cotidie prosternunt in ecclesia funera deceptorum?
- 3.62.1.1
Quia haec dicit dominus exercituum deus Israhel: ecce ego au feram de loco isto in oculis uestris et in diebus uestris uocem gaudii et uocem laetitiae, uocem sponsi et uocem sponsae.
- 3.62.2.1
et cum annuntiaueris populo huic omnia uerba haec et dixerint tibi: quare locutus est dominus super nos omne malum grande istud? quae iniquitas nostra et quod peccatum nostrum, quod peccauimus domino deo nostro?, dices ad eos: quia dereliquerant patres uestri me, ait dominus, et abierunt post deos alienos et seruierunt eis et adorauerunt eos et me dereliquerunt et legem meam non custodierunt. sed et uos peius operati estis quam patres uestri.
- 3.62.3.1
Quando peccarit ecclesia. aufertur de ea omne gaudium et uniuersa laetitia. de qua apostolus dicit: gaudete, iterum dico: . gaudete; uox sponsi et uox sponsae, de quo scriptum est: qui habet sponsam, sponsus est. \'si autem\', inquit, (interrogauerit te populus, cur ista patiatur, et causas miseriarum suarum quaesierit, respondebis eis: quia dereliquerunt patres uestri me, ait dominus, qui uobis praesunt in ecclesiis, et abierunt post deos alienos - quorum deus uenter est et auaritia et luxuria et gloria in confusione eorum — et seruierunt eis — a quo enim quis uincitur, eius et seruus est — et adorauerunt eos — adorat enim unusquisque, quod diligit—et me dereliquerunt et legem meam non custodierunt\'.
- 3.62.4.1
sacerdotum est proprie non solum docere, sed et facere legem, ut nequaquam uerbis subiectos sibi populos et creditum gregem, sed exemplis doceant. ac ne forsitan dicerent: (iniusta est sententia patres comedere uuam acerbam et dentes filiorum obstupescere\', infert: sed et uos peius operati estis quam patres uestri, ut super his, qui patribus peiora peccauerint, iusta supplicia deferantur.
- 3.63.1.1
Ecce enim ambulat unusquisque post prauitatem cordis sui mali, ut me non audiat. et eiciam uos de terra hac in terram, quam ignoratis uos et patres uestri, et seruietis ibi dis alienis die ac nocte, qui non dabunt uobis requiem .
- 3.63.2.1
Semel a domino derelicti faciunt ea, quae non conpetunt, ut uadant post desideria cordis sui mali, de quo exeunt cogitationes pessimae, et idcirco de ecclesia separantur, ut uadant in terram longinquam, quam nec ipsi nec patres eorum nouerant, priusquam peccarent, ut ibi seruiant dis alienis, qui non sunt di, sed eorum putantur errore. qui eos colunt.
- 3.63.3.1
quod autem intulit: r --\' *- \'die et nocte\', perpetuam peccantium ostendit in scelere perseuerantiam, dum et in diebus flagitiis et in noctibus libidini seruiunt. qui non dabunt, inquit, uobis requiem; hau dubium, quin falsos deos significet, de quibus dixit: et seruietis ibi dis alienis.
- 3.63.4.1
quicquid ergo peccamus, quicquid die et nocte facimus et malorum operum perpetramus, imperium est daemonum, qui numquam nobis dant requiem et semper inpellunt delictis augere delicta et cumulum facere peccatorum.
- 3.64.1.1
Propterea ecce dies ueniunt, dicit dominus, et non dicetur ultra: uiuit dominus, qui eduxit filios Israhel de terra Aegypti, sed: uiuit dominus, qui eduxit filios Israhel de terra aquilonis et de uniuersis terris, ad quas eieci eos; et reducam eos in terram suam, quam dedi pat ribus eorum.
- 3.64.2.1
Manifeste futura populi Israhel restitutio praedicatur et post captiuitatem misericordia, quae iuxta litteram sub Zorobabel et Hiesu pontifice et Ezra ex parte conpleta est, iuxta intellegentiam spiritalem uerius atque perfectius in Christo conplenda describitur. ‛ueniet’, inquit, \'tempus, quando nequaquam dicetur, quod populus reductus sit de Aegypto per Mosen et Aaron, sed reductus de terra aquilonis Cyro rege Persarum laxante captiuos\'.
- 3.64.3.1
et de uniuersis, inquit, terris; quod nequaquam Cyri tempore, sed ultimo fine conplebitur dicente apostolo: \'postquam subintrauerit plenitudo gentium, tunc omnis Israhel saluus fiet\'. possumus hoc et de persecutionibus, quae nostro accidere populo a diebus Neronis, de quo scribit apostolus: et liberatus sum de ore leonis, usque ad Maximini tempora dicere, quomodo dominus misertus sit populo suo et reduxerit eos in terram suam, hau dubium quin in ecclesiam, quam dedit patribus eorum, apostolis et apostolicis uiris.
- 3.65.1.1
Ecce ego mittam piscatores multos, dicit dominus, et piscabuntur eos; et post haec mittam ei.9 multos uenatores et uenabuntur eos de omni monte et de omni colle et de cauernis petrarum, quia oculi mei super omnes uias eorum. non sunt absconditae a facie mea et non fuit occulta iniquitas eorum ab oculis meis. et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum, quibus contaminauerunt terram meam in morticinis idolorum suorum et abominationibus suis impleuerunt hereditatem meam.
- 3.65.2.1
Diuersa huius capituli interpretatio est. Iudaei enim autumant significari Chaldaeos, qui sub piscatorum nomine describuntur, et postea Romanos. qui uenatoribus comparantur et de montibus collibusque et cauernis petrarum infelicem populum sunt uenati. hoc autem dominus fecisse se dicit, quia respexerit uias eorum et reddiderit iniquitates, quibus contaminauerant terram simulacra uenerantes, et abominationibus idolorum polluerint hereditatem eius.
- 3.65.3.1
nostri autem rectius et meims naec ae futuro uaticinatum prophetam putant. quia enim supra dixerat: reducam eos in terram suam, quam dedi patribus eorum, nunc ostendit, quomodo reducendi sint, quod primum mittat apostolos, quibus saluator dixit: uenite post me et faciam uospiscatores hominum, et postea uenatores, quos uel ecclesiasticos uiros uel angelos possumus accipere, qui, postquam consummationis tempus aduenerit, uenentur sanctos quosque de montibus dogmatum excelsorum et de collibus bonorum operum et de cauernis petrarum, apostolis et apostolicis uiris.
- 3.65.4.1
non solum enim Christus petra, sed et retro apostolo donauit, ut uocaretur petra, in cuius sensibus requiescentes recte dicuntur translati esse de petra. ostenditque uel apostolos uel eos, qui postea uenandi sunt, habuisse peccata et recepisse duplices iniquitates suas. seruus enim, qui scit uoluntatem domini sui et non facit eam, uapulabit multum. sciendumque, quod in Hebraico positum sit \'primum\' et in LXX editione praetermissum.
- 3.65.5.1
quando autem dicit: reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum, subostendit, quod, postquam receperint mala, recepturi sint et bona. hi autem, qui postea transferendi sunt, contaminauerunt terram domini in morticinis idolorum suorum et abominationibus suis impleuerunt hereditatem eius, ut omnis mundus subditus fiat deo et nequaquam suo merito, sed illius misericordia conseruetur. quod hic de Hebraico posuimus: non sunt absconditae a facie mea, in LXX non habetur.
- 3.66.1.1
Domine, fortitudo mea et robur meum et refugium meum in die tribulationis siue malorum ! Omnis hominum fortitudo sine dei uirtute, quae Christus est, imbecilla reputatur et nihili; unde confugiendum ad deum atque dicendum est: domine, refugium factus es nobis in generatione et generatione; et in alio loco: qui habitat in adiutorio altissimi, in protectione dei caeli commorabitur.
- 3.66.2.1
dies autem tribulationis siue malorum illa intellegenda est, de qua dicit et apostolus: ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam et: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
- 3.67.1.1
Ad te gentes uenient ab extremis s terrae et dicent: u ere mendacium possederunt patres nostri, uanitatem, quae eis non pro fuit. LXX: ad te gentes uenient t ab extremis terrae et dicent: quomodo falsa possederunt patres nostri idola et non est in eis utilitas!
- 3.67.2.1
Postquam eiectus est Israhei et a piscatoribus uenatoribusque translatus, consequenter uocatur ad fidem gentium multitudo et confitetur se siue patres suos in priore errore uersatos. qui autem dicunt: ‛quomodo falsa : possederunt patres nostri idola, in quibus nulla est utilitas!\', confitentur uera esse, ad quae transeant, et omni subnixa praesidio.
- 3.68.1.1
Numquid faciet sibi homo deos et ipsi non sunt d i? Et hoc gentes loquuntur, quae uenerunt ad saluatorem ab extremis terrae suggillantes ignorantiam tam suam quam maiorum suorum, qua putauerint ab homine fieri deos, cum dei sit homines facere.
- 3.69.1.1
Idcirco ecce ego ostendam eis per uicem hanc, ostendam eis manum meam et uirtutem meam et scient, quoniam nomen mihi dominus. Manus dei, per quam cuncta operatus est, et uirtus, de qua dixit apostolus: \'Christus dei uirtus et dei sapientia\', ostenditur gentibus filii passione conpleta.
- 3.69.2.1
pulchreque dixit: ‛ostendam eis per uicem hanc; ostendam autem manifeste et non ut prius in umbra et in imagine et uaticinio futurorum, ut, postquam cognouerint, sciant nomen meum audiantque a filio: pater, manifestaui nomen tuum hominibus’.
- 3.70.1.1
Peccatum Iuda scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino, exaratum super latitudinem cordis eorum — siue in pectore cordis eorum — et in cornibus altarium — siue ararum — eorum. De gentibus, quae ad dominum conuersae fuerant, supra dictum est: ecce ego ostendam eis per uicem hanc, ostendam eis manum meam et uirtutem meam; nunc de Israhele, qui abiectus est, loquitur: peccatum Iuda scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino et cetera.
- 3.70.2.1
quod cur a LXX praetermissum sit, nescio, nisi forsitan pepercerunt populo suo, sicut et in Isaia eos fecisse manifestum est: quiescite ergo ab homine, cuius spiritus in naribus eius, quia excelsus reputatus est ipse; multaque huiuscemodi, quae si uoluero cuncta digerere, non dicam libro, sed libris opus erit. gentium peccata deleta sunt, quia conuersae ad dominum ab extremis terrae audierunt illud: laudate dominum, omnes gentes, laudate eum, omnes populi, quia confirmata est supernos misericordia eius et ueritas domini manet in aeternum; et de quibus dixerat ad Mosen: dimitte me, ut interficiam populum istum, et faciam te in gentem magnam.
- 3.70.3.1
peccatum autem Iuda indelebile atque, ut ita dicam, nulla ratione abolendum, scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino, qui Hebraice dicitur \'samir\', non quo ullus ungues sit, qui appelletur \'samir\', sed quo lapis adamantinus, qui ex eo, quod indomitus sit et infrangibilis, hoc nomen accepit, tantum nitorem habeat et leuitatem, ut absque ullo inpedimento scribi possit in eo stilo ferreo, ut dura ferri materies scribat in duriore tabula adamantina et duret, quod scriptum est, in perpetuum. ipsi enim dixerunt: sanguis eius super nos et super filios nostros.
- 3.70.4.1
unde et exaratum siue insculptum est in cornibus altarium — uel ararum — eorum, ut opera sacrilegii in aeternam memoriam perseuerent. si autem hoc ita est, ubi illud, quod anus delira confingit posse hominem sine peccato esse, si uelit, et facilia dei esse mandata?
- 3.71.1.1
Cum recordati fuerint filii eorum ararum suarum et lucorum lignorumque frondentium in montibus excelsis sacrificantes in agro, fortitudinem tuam et omnes thesauros tuos in direptionem dabo, excelsa tua propter peccata in uniuersis finibus tuis. et relinqueris sola ab hereditate tua, quam dedi tibi, et seruire te faciam inimicis tuis in terra, quam ignoras, quoniam ignem succendistis in furore meo; usque in aeternum ardebit.
- 3.71.2.1
Et haec in LXX non habentur eadem, ut reor, causa, quam supra diximus, ne scilicet aeterna in eos sententia permaneret. relinqueris, ait, sola ab hereditate tua, quam dedi tibi, et seruire te faciam inimicis tuis in terra, quam ignoras, uel sub Babyloniis uel, ut est uerius, sub Romanis. ipsi enim succenderunt ignem et clementissimum dominum in furorem prouocarunt, qui ignis furoris eius ardebit in aeternum.
- 3.71.3.1
pudet me contentionis nostrorum, qui Hebraicam arguunt ueritatem. Iudaei contra se leguut et, quid pro se sit, nescit ecclesia. unde nos, qui sumus filii apostolorum, recordemur iniquitatum prioris populi et iuste eos perpessos esse testamur.
- 3.71.4.1
possunt autem \'excelsa\', quae Hebraice dicuntur \'bamoth\', et contra hereticos accipi, qui posuerunt in excelsum os suum et lingua eorum transiuit super terram, qui in tantam uaesaniam proruperunt, ut soli absque \'spiritus sancti gratia remanserint et perdiderint hereditatem domini, priorem uidelicet fidei ueritatem. unde et aeternum eis paratur incendium et seruitus daemonum, qui sunt inimici et ultores.
- 3.72.1.1
Haec dicit dominus: maledictus homo, qui confidit — siue spem habet — in homine et ponit carnem bracchium suum et a domino recedit cor eius. erit enim quasi myrice in deserto et non uidebit, cum uenerit bonum, sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et ininhabitabili .
- 3.72.2.1
bi maledictus est omnis homo, qui confidit in homine, Paulus autem Samosatenus et Fotinus, quamuis sanctum et cunctis excelsum uirtutibus praedicent saluatorem, tamen hominem confitentur, ergo maledicti erunt spem habentes in homine. quodsi nobis oppositum fuerit, quod et nos credamus in eo, qui dicit: nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui ueritatem uobis locutus sum, quam audiui a deo; hoc Abraham non fecit. uos facitis opera patris uestri, respondebimus illud apostolicum: etsi Christum aliquando iuxta carnem cognouimus, sed nunc iam non nouimus.
- 3.72.3.1
denique idem apostolus in principio epistulae suae scribit ad Galatas: Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum et deum patrem, qui suscitauit eum a mortuis, et, qui mecum sunt, omnes fratres. si enim mors absorta est in uictoria, quare non carnis humilitas, quae propter humanam salutem assumta est, in diuinitatis transierit maiestatem, ut fecerit utrumque unum, et non adoremus creaturam, sed creatorem, qui est benedictus in saecula?
- 3.72.4.1
maledictus est igitur non solum, qui spem habet in homine, sed qui ponit carnem bracchium suum, id est fortitudinem suam, et quicquid egerit, non domini clementiae, sed suae putauerit esse uirtutis. qui enim hoc agit, a domino recedit cor eius asserens se posse, quod non potest. et erit quasi myrice — quae Hebraice dicitur \'aroher\' siue, ut interpretatus est Symmachus: lignum infructuosum in solitudine — et non uidebit, cum uenerint bona, quae uisura est gentium multitudo, sed habitabit in siccitate in deserto.
- 3.72.5.1
hoc de populo dicitur Iudaeorum, qui habitant in deserto fructusque non faciunt et sunt in terra salsuginis, quae nullos fructus faciat, et ininhabitabili, quae hospitem non habet deum nec angelorum praesidia nec spiritus sancti gratiam nec scientiam magistrorum.
- 3.73.1.1
Benedictus uir, qui confidit in domino et erit dominus fiducia — siue spes - eius; et erit quasi lignum, quod transplantatum est — siue fructiferum — super aquas, quod ad umorem mittit radices suas; et non timebit, cum uenerit aestus, et erit folium eius uiride — siue ramusculi eius frondentes — et in tempore — siue anno — siccitatis non erit sollicitus — siue non timebit — nec aliquando desinet facere fructum.
- 3.73.2.1
IIIud de Iudaeis aictum sit et de hereticis, qui spem habent in nomine, m Christo uidelicet suo, quem non filium dei. sed purum hominem putant esse uenturum. e contrario uir ecclesiasticus, qui confidit in domino, audit illud: et scitote, quoniam dominus ipse est deus. confidit in domino et illi ligno conparabitur, de quo et in primo psalmo canitur: et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium eius non defluet.
- 3.73.3.1
super aquas autem: spiritus sancti gratiam, diuersas donationes. quod ad umorem mittit radices suas: a domino accipiat ubertatem; sed et aliter possumus dicere, quod de siccitate Iudaica translati simus in baptismatis gratiam sempiternam.
- 3.73.4.1
et non, inquit, timebit, cum uenerit aestus — uel tempus persecutionis uel dies iudicii —; et erit folium eius uiride — siue erunt in eo ramusculi frondentes —, ut numquam timeat siccitatem, sed cunctarum uirtntum germinet gratia. cumque tempus siue annus uenerit siccitatis, non metuet, quando dominus iratus mandauerit nubibus. ne pluant super Israhel imbrem.
- 3.73.5.1
Quodque sequitur: nec desinet facere fructum, illum locum, qui in Marco scriptus est. quod uenerit dominus ad ficum et non inuenerit in ea fructus, quia necdum erat tempus, et maledixerit ei, ut fructus non faciat in aeternum, exponere poterit. qui enim confidit in domino et dominus est fiducia eius, etiam in tempore Iudaicae siccitatis non metuet, sed semper afferet fructus credens in eum, qui semel pro nobis mortuus est et ultra non moritur et dicit: ego sum uita.
- 3.74.1.1
Prauuni est cor omnium et inscrutabile; quis cognoscet illud? ego dominus scrutans cor et probans renes, qui do unicuique iuxta uiam et iuxta fructum adinuentionum suarum. LXX: profundum est cor super omnia et homo est; quis cognoscet eum? et cetera similiter. Uerbum Hebraicum \'enos\' quattuor litteris scribitur, \'aleph\' et (nun\' et <uau\' et \'sin\'; si igitur legatur \'enos\', \'homo\' dicitur; si autem ‛anus’, ‛inscrutabile’ siue \'desperabile\' eo, quod nullus cor hominum ualeat inuenire.
- 3.74.2.1
Symmachus uero hunc locum ita interpretatus est: inscrutabile cor omnium; uir autem quis est, qui inueniat illud? solentque nostri bono quidem uoto, sed non secundum scientiam uti hoc loco contra Iudaeos, quod homo sit dominus atque saluator secundum dispensationem carnis assumtae nullusque possit natiuitatis eius scire mysterium secundum illud, quod scriptum est: generationem eius quis enarrabit?, nisi solus deus, qui arcana rimatur et reddit unicuique secundum opera sua.
- 3.74.3.1
melius autem est, ut simpliciter accipiamus, quod nullus cogitationum secreta cognoscat nisi solus deus; dixerat enim supra: maledictus homo, qui spem habet in homine, et e contrario: benedictus uir, qui confidit in domino.
- 3.74.4.1
unde, ne hominum certum putaremus esse iudicium, intulit omnium propemodum corda esse peruersa dicente psalmista: ab occultis meis munda me, domine, et ab alienis parce seruo tuo — hau dubium quin cogitationibus — et in Genesi: uidens autem deus, quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta ess-et ad malum omni tempore, et iterum: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua. per quae discimus deum solum nosse cogitationes eorum. si autem de saluatore dicitur: uidens autem Iesus cogitationes eorum nullusque potest uidere cogitationes nisi solus deus, ergo Christus deus est, qui scrutatur corda et probat renes et reddet unicuique iuxta opera sua.
- 3.75.1.1
Perdix fouit — siue congregnuit . quae non pcperit — et ut LXX transtulerunt: clamauit perdix, congregauit, quae non peperit —, facitdiuitias suas non cum iudicio; in dimidio dierum suorum relinquet eas — siue in dimidio dierum eius relin- quent eum — et in nouissimo suo erit insipiens.
- 3.75.2.1
Aiunt sQriptores naturalis historiae, tam bestiarum et uoiucrum quam arborum herbarumque, quorum principes sunt apud Graecos Aristoteles et Theophrastus, apud nos Plinius Secundus, hanc perdicis esse naturam, ut oua alterius perdicis, id est aliena, furetur et eis incubet foueatque, cumque fetus adoleuerint, auolare ab eo et alienum parentem relinquere.
- 3.75.3.1
huiuscemodi diuites sunt, qui aliena diripiunt et absque recogitatione iudicii dei faciunt diuitias non cum iudicio, quas in medio tempore derelinquunt subita morte subtracti, quando dicitur eis: stulte, hac nocte repetent animam tuam a te; quae autem praeparasti, cuius erunt? nihilque insipientius non prouidere nouissima et breuia putare perpetua.
- 3.75.4.1
alii uero et propter superiorem historiam et propter alteram, qua dicunt perdicem esse pugnacissimum et inmundum, ita ut uictum polluat, diabolum sub eius nomine interpretantur, quod alienas sibi diuitias congregarit dicens ad dominum: haec omnia tibi dabo, si cadens adoraueris m e. quem relinquent diuitiae suae. quae male ab eo fuerant congregatae, et per apostolos reuertentur ad dominum et, qui t sibi uidebatur esse prudentissimus, erit omnium iudicio insipiens.
- 3.75.5.1
quoaque a LAA dicitur: clamauit perdix, ad hereticorum personam referendum est, quod perdix iste diabolus clamauerit per principes hereticorum et congregauerit, quae non peperit, et deceptorum sibi multitudinem congregarit, quae postea dimittat eum, et omnium iudicio stultissimus conprobetur.
- 3.76.1.1
Solium gloriae altitudinis a principio, locus sanctificationis nostrae, exspectatio Israhel, domine, omnes. qui te relinquunt, confundentur! recedentes in terra scribantur, quoniam dereliquerunt uenam — siue fontem — aquarum uiuentium, dominum.
- 3.76.2.1
Perdice propter suam stultitiam derelicto exspectatio Israhel, id est populi dei et credentis in dominum, ipse est, qui fecit omnia, cuius solium gloriosum et excelsum est a principio locusque sanctificationis omnium credentium, ut non in loco sit dominus, sed ubi ille fuerit, locus sanctificatus sit. e contrario, qui derelinquunt dominum, confundentur . confusione perpetua et recedentes siue declinantes ab eo scribentur in terra deleti de libro uiuentium.
- 3.76.3.1
sicut enim, qui potest cum apostolo dicere: noster autem municipatus in caelo est. in caelestibus scribitur. sic. qui relinquit dominum uel declinat ab eo, scribetur in terra cum bis, qui terrena sapiunt. causaque manifesta, cur scribantur in terra, quia reliquerunt fontem uitae, dominum, siue fontem aquarum uiuentium, dominum, qui loquitur in euangelio: si quis sitit, ueniat ad me et bibat! qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. hoc autem dixit de spiritu, quem accepturi erant credentes.
- 3.77.1.1
Sana me, domine. et sanabor: saluum me fac, et saluus ero, quoniam laus mea tu es! Multi medici in euangelio aemorousam curauerant, quae omnem substantiam suam perdiderat in eis et tamen a nullo curari potuit nisi ab eo, qui uerus est medicus et cuius sanitas in pennis eius. unde et nunc propheta a populo passus opprobria et crebro insidiis circumuentus ab eo curari et saluus fieri cupit, cuius uera laus ueraque medicina est.
- 3.78.1.1
Ecce ipsi dicunt ad me: ubi est uerbum domini? ueniat! ego autem non sum turbatus te pastorem sequens — siue non laboraui sequens te — et diem hominis non desideraui: tu scis. quod egressum est de labiis meis, rectum fuit in conspectu tuo -sine ante faciem tuam est —. non sis mihi tu formidini, spes mea in die afflictionis siue non fias mihi alienus parcens mei in die pessimo!
- 3.78.2.1
Qui non putant uentura, quae dicta sunt, loquuntur ad prophetam: ubi est uerbum domini? ueniat! dissimulationem sententiae dilationem arbitrantes. illis autem inquit ista dicentibus: \'ego non sum turbatus nec laboraui te pastorem sequens siue post tua ingrediens . uestigia; nec hoc fui fine contentus, sed diem hominis non desideraui uel uitam longiorem uel prospera quaeque huius saeculi\'. ipsumque uocat testem, quem et iudicem: tu nosti. sequitur: quod egressum est de labiis meis.
- 3.78.3.1
rectum fuit in conspectu tuo, ut numquam mentitus sit, ut domini uoluntati aduersa non dixerit. non sis, inquit, mihi tu formidini, spes mea in die afflictionis! quod perspicuum est iuxta Hebraicum;
- 3.78.4.1
iuxta id uero, quod LXX transtulerunt dicentes: ne fias mihi in alienum parcens mihi in die malo, est sensus: \'ne parcas mihi in praesenti saeculo. quod malum est. sed redde mihi iuxta peccata mea, ut requiem habeam sempiternam! scio enim scriptum: quem diligit dominus, corripit; flagellat autem omnem filium, quem recipit.\' dies autem malus uel omne saeculum est uel dies iudicii his, qui propter peccata cruciantur.
- 3.79.1.1
Confundantur, qui persequuntur me, et non confundar ego! paueant illi et non paueant ego! induc super eos diem afflictionis et duplici contritione contere eos! Inprecatur aduersum eos propheta, qui exprobrant ei uerbum domini et dicunt: ubi est uerbum domini? ueniat, ut confundantur, qui persequuntur eum, et erubescant et redeant ad salutem, ut illi paueant mentientes et non iste, qui uera praedicit. cumque dies ultionis aduenerit, duplici contritione conterat eos, fame et gladio.
- 3.80.1.1
Haec dicit dominus ad me: uade et sta in porta — siue in portis — filiorum populi, per quam — siue per quas — ingrediuntur reges Iudae et egrediuntur, in cunctis portis Hierusalem et dices ad eos: audite uerbum domini, reges Iuda et omnis Iuda — siue Iudaea — cunctique habitatores Hierusalem, qui ingredimini per portas has! \'Quoniam\'.
- 3.80.2.1
inquit, \'uerba tua audire contemnunt nec ad te ueniunt, ut requirant, quae sit sententia dei, tu perge ad locum celeberrimum uel portarum templi uel urbis, per quas reges et omne uulgus ingreditur et egreditur, ut necessitate cogantur audire et inportune oportune praedices uerbum dei nec ulla apud eos remaneat excusatio, quod ideo non fecerint. quia non audierint.\'
- 3.81.1.1
Haec dicit dominus: custodite animas uestras et nolite portare pondera in die sabbati nec inferatis per portas Hierusalem! et nolite cicere onera de domibus uestris in die sabbati et omne opus non facietis et sanctificate diem sabbati, sicuti praecepi patribus uestris! et non audierunt nec inclinauerunt aurem suam et indurauerunt ceruicem suam — et quod in Hebraico non habetur: super patres suos —, ne audirent me et ne acciperent disciplinam.
- 3.81.2.1
et erit, inquit. si audieritis me, dicit dominus. ut non inferatis onera, per portas ciuitatis huius in die sabbati, et si sancti- ficaueritis diem sabbati, ne faciatis in ea omne opus: ingredientur per portas ciuitais huius reges et principes sedentes super solium. Dauid et ascendentes in curribus et equis, ipsi et principes eorum, uiri Iuda et habitatores Hierusalem, et habitabitur ciuitas haec in sempiternum.
- 3.81.3.1
et uenient de ciuitatibus Iuda et de circuitu Hierusalem et de terra Beniamin et de campestribus et de montuosis et ab austro portantes holocaustum et uictimas - siue thymiamata - et sacrificium - sine manna — et tus et inferent oblationem — sine laudem — in domum domini.
- 3.81.4.1
si autem non audieritis me, ut sanctificetis diem sabbati et ne portetis onus et ne in feratis per portas Hierusalem in die sabbati, succendam ignem in portis eius et deuorabit domos Hierusalem et non extinguetur.
- 3.81.5.1
Ne praeceptum sabbati instauratum per Hieremiam in frusta discerperem, totum ponere placuit, ut simul omnia cognoscamus. custodit animam suam, qui non portat pondera peccatorum in die quietis et sabbati nec infert ea per portas Hierusalem. quas uirtutes debemus accipere. et nolite, inquit, eicere onera de domibus uestris — non enim portanda sunt, sed penitus abicienda — et omne opus ne faciatis uel seruile uel illud, de quo scriptum est: esca uentri et uenter escis: deus autem et hunc et illa destruet— , sed illud opus operandum, de quo saluator loquitur: opera. mini opus, quod non perit?\'
- 3.81.6.1
sanctificate, inquit, diem sabbati, ut omne tempus uitae nostrae in sanctificatione I ducamus, sicut fecerunt patres nostri Abraham, Isaac et Iacob. cumque ista praeceperit deus, non inclinauerunt aurem suam — mentis utiquenon carnis —,sed induraueruntceruicem suam reicientes iugum legis et per μεταϕοαν̀ indomitorum animalium habentes similitudinem.
- 3.81.7.1
uideamus. quod sit praemium eorum, qui non portant onera in die sabbati et sanctificant illum, ingredientur, ait, per portas ciuitatis huius reges. quorum cor in, manu dei est et qui regnant corporibus suis, et principes sedentes super solium Dauid, ut Christi imitentur exemplum, et ascendentes in curribus et equis, de quibus scriptum est: currus dei decem milibus, multiplex, milia laetantium; dominus in eis in Sinai, in sancto, et alibi: equitatio tua salus, omnis uir, qui confitetur deum et qui habitat in Hierusalem, de qua dictum est: factus est in Salem, id est in pace, locus eius et habitatio eius in Sion, et habitabitur ecclesia dei in aeternum.
- 3.81.8.1
uenientque de ciuitatibus Iuda et de circuitu Hierusalem, de quibus iam diximus, et de terra Beniamin, qui filius est uirtutis et dexterae, et de campestribus, quod Hebraice dicitur \'sefela\' et planam historiae significat intellegentiam, et de montuosis, excelsis uidelicet dogmatibus, et ab austro, I de quo scriptum est: deus ab austro ueniet, unde calor et plena lux et ubi omne frigus expellitur.
- 3.81.9.1
portantes, ait, holocausta — se ipsos consecrantes deo — et uictimam siue thymiama, ut dicant: sacrificium domino spiritus contribulatus et: Christi bonus odorsumus inomni loco et alibi: dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; et sacrificium, pro quo LXX ipsum uerbum posuere Hebraicum \'manaa\', quod pessima consuetudine, immo scriptorum neglegentia, \'manna\' in nostris libris legitur, et tus, de quo dictum est: ut quid mihi affertis tus de Saba?, et inferent oblationem, quae Hebraice • dicitur \'thoda\' et in \'gratiarum actionem\' uerti potest et quam \'laudem\' LXX transtulerunt. in domum Dauid. hau dubium quin in ecclesiam.
- 3.81.10.1
haec sunt praemia eorum, qui sanctificant: sabbatum et nullo pondere praegrauantur. \'si autem.\' inquit, \'non audieritis praecepta mea et feceritis, quae non facienda mandaui, succendam ignem in portis eius\' — id est Hierusalem, illum, de quo dicitur: omnes adulterantes | quasi clibanus corda eorum —, \'qui deuoret domos siue uicos Hierusalem\' — quos LXX ἄμϕοδα, Aquila et Symmachus βάρεις, id est \'turritas domos,\' interpretati sunt appellanturque Hebraice \'armanoth\' — \'et numquam hoc extinguetur incendium\' dicente apostolo: uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit et iterum: si cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem.
- 3.81.11.1
sin autem nostri ludaizantes explanationem tropicam repudiarint, aut Iudaei esse cogentur et cum obseruatione sabbati circumcidere praeputia aut certe reprehendere saluatorem, qui iussit in sabbato paralytico, ut portaret lectulum suum euangelista dicente: propterea magis quaerebant eum Iudaei interficere, non solum quia soluebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat deum aequalem se faciens deo.
- 4.1.1.1
Semper diabolus bono operi imminet, ubique gradientibus ponit laqueos narrante propheta de satellitum eius insidiis: iuxta semitam scandalum posuerunt mihi et euangelio hoc ipsum plenius instruente, quod uolatilia caeli iuxta uiam iacta semina diripiant atque disperdant.
- 4.1.2.1
cur hoc principio, frater Eusebi, usus sim, sequens sermo monstrabit. multis et de toto huc orbe confluentium turbis et sanctorum fratrum monasteriique curis occupatus commentarios in Hieremiam per interualla dictabam, ut, quod deerat otio, superesset industriae, cum subito heresis Pythagorae et Zenonis ἀπαϑείας et ἀναματησίας, id est \'inpassibilitatis\' et \'inpeccantiae,\' quae olim in Origene et dudum in discipulis eius Grunnio Euagrioque Pontico et Iouiniano iugulata est, coepit reuiuescere et non solum in occidente, sed et in orientis partibus sibilare et in quibusdam insulis, praecipueque Siciliae et Rhodi, maculare plerosque et crescere per dies singulos. dum secreto docent et publice negant.
- 4.1.3.1
cui respondere diu tacens et dolorem silentio deuorans crebra fratrum expostulatione conpulsus sum, nec tamen hucusque prorupi, ut auctorum nomina ponerem malens eos corrigi quam infamari; neque enim hominum, sed erroris inimicus sum. qui, mihi ut uicem talionis et genuinum sui doloris inliderent, ueteres magistrorum suorum calumnias concinnantes in tantum elingues et miseri demonstrati sunt. ut ne male dicere quidem suis uerbis potuerint.
- 4.1.4.1
quorum tunc temporis editis aduersum eos libris neniae confutatae sunt: quos qui legere uoluerint, liquido peruidebunt canes eos iuxta lsaiam esse mutos. qui latrare nesciant habentes quidem 20 uoluntatem et rabiem mentiendi, sed artem fingendi et latrandi non habentes.
← Previous · Next → — showing 601–700 of 1,409
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0162.stoa024.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.