Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 1,409 sections

  1. 3.10.1.1

    Luxitque super me; desolatione desolata est omnis terra, quia nullus est. qui recogitet corde. super omnes uias deserti uenerunt uastatores, quia gladius domini deuorauit ab extremo terrae usque ad extremum eius; non est pax uniuersae carni. LXX: propter me dissipatione dissipata est terra et reliqua.

  2. 3.10.2.1

    Hoc, quod posuimus: luxitque superme iuxta Hebraicum priori uersiculo copulatur, ut sit: posuerunt eam in dissipationem, hoc est hereditatem meam, luxitque super me meo auxilio destituta. iuxta LXX uero loquitur deus, quod propter illum terra sit dissipata et redacta in solitudinem, quia nullus sit, qui corde recogitet, nec ulla pax uniuersae carni. neque enim pacem dei potest caro recipere: sapientia enim carnis inimica est deo et, qui in carne sunt, deo placere non possunt.

  3. 3.10.3.1

    porro iuxta Hebraicum ideo Iudaea omnis est desolata, quia nullus est, qui corde recogitet deum, nec residuus, qui possit euadere. per omnes enim uias solitudinis uenerunt uastatores, id est hostilis exercitus, et gladius domini deuorauit a termino usque ad terminum nec requies ulla fuit de urbe fugientibus. unde dicitur: non est pax uniuersae carni.

  4. 3.11.1.1

    Seminauerunt triticum et spinas messuerunt; hereditatem acceperunt et non eis proderit. LXX: seminastis triticum et spinas messuistis ; cleri eorum non proderunt eis. \'Meliora\', inquit, \'exspectauerunt et uenerunt pessima, sperabant prospera et aduersa perpessi sunt, acceperunt a domino rerum omnium abundantiam, quae eis non proderit\'.

  5. 3.11.2.1

    iuxta LXX nero omnes heretici quasi triticum seminant et spinas metunt exspectante domino, ut facerent fructum; et non fecerunt iudicium, sed clamorem. dicitur autem hoc et ecclesiasticis, qui uerba domini et doctrinam eius mala conuersatione disperdunt, de quibus infertur: cleri eorum non proderunt eis; quid enim eos iuuare poterit episcopi nomen et presbyteri uel reliquus ordo ecclesiasticus, cum magis grauentur dignitatibus suis et potentes potenter tormenta patiantur et. quanto amplius eis creditum fuerit, tanto plus requiratur ab eis?

  6. 3.12.1.1

    Confundimini a fructibus — siue a gloriatione uestra - propter iram furoris domini — sine ab opprobrio in conspectu domini —. haec dicit dominus aduersum omnes uicinos meos pessimos) qui tangunt hereditatem, quam distribui populo meo Israhel: ecce ego euellam eos de terra sua et domum Iuda euellam — siue eiciam — de medio eorum. et cum euellero eos, conuertar — siue reuertar — et miserebor eorum et reducam eos — siue habitare faciam —, uirum in hereditate sua et uirum in terra sua, Dicitur ad eos.

  7. 3.12.2.1

    quibus cIeri sui et ecclesiasticus ordo non proderit, ut confundantur a gloriatione sua et ab opprobrio coram domino. quodque infert: aduersum omnes uicinos meos pessimos, iuxta litteram uicini terrae sanctae Idumaei sunt, Philistiim, Moab et Ammon. iuxta tropologiam uero omnes heretici, qui sub nomine Christi censentur et uicini magis sunt quam habitatores terrae sanctae, qui tangunt hereditatem dei et deuastaut eam; diciturque de eis, quod auferantur de medio terrae et domus Iuda tollatur I de medio eorum. qui, cum euulsi fuerint et de hereticorum faucibus liberati, consequentur misericordiam dei et reducentur in hereditatem et in terram suam.

  8. 3.13.1.1

    Et erit, si eruditi didicerint uias populi mei, ut iurent in nomine meo : uiuit dominus, sicut docuerunt populum meum iurare in Bahal. aedificabuntur in medio populi mei; quodsi non audierint, euellam gentem illam euulsione et perditione, ait dominus. Si translati de heresi in ecclesiam didicerint uias populi dei et iurauerint in nomine domini et non in nomine idolorum, quae de suo corde finxerunt, aedificabuntur a domino et erunt pars populi eius.

  9. 3.13.2.1

    quodsi translati in ecclesiam peruersorum dogmatum reliquias tenuerint et non audierint uerba domini, euelletur gens illa de medio populi dei euulsione et perditione perpetua, ut nequaquam eis ullus locus paenitentiae relinquatur. haec cotidie cernimus et rebus probamus, quod ideo heretici fidei simulent ueritatem, ut simplices quosque decipiant et non ipsi conuertantur ad fidem, sed fideles trahant ad infidelitatem.

  10. 3.14.1.1

    Haec dicit dominus ad me : uade et posside tibi lumbare — siue cinctorium — lineum et pones illud super lumbos tuos et in aquam non in feres illud — siue per aquam non transibit — ! et possedi lumbare iuxta uerbum domini et posui circa lumbos meos. et factus est sermo domini ad me secundo dicens: toll-e lumbare—siue cinctorium—, quod possedisti, quod est circa lumbos tuos, et surgens uade ad Eufraten et absconde illud ibi in foramine petrae!

  11. 3.14.2.1

    et abii et abscondi illud in Eufrate, sicut praeceperat mihi dominus. et factum est post dies plurimos, dixit dominus ad me: surge, uade ad Eu fraten et tolle inde lumbare — siue cinctorium —, quod praecepi tibi, ut absconderes illud ibi! et abii ad Eufraten et fodi et tuli lumbare de loco, ubi absconderam illud; et ecce computruerat lumbare — siue cinctorium —, ita ut nullo usui aptum esset.

  12. 3.14.3.1

    et factum est uerbum domini ad me dicens: haec dicit dominus : sic putrescere faciam superbiam — siue iniuriam — Iuda et superbiam Hierusalem multam et populum istum pessimum, qui nolunt audire uerba mea et ambulant in prauitate — siue in directione — cordis sui pessimi abieruntque post deos alienos, ut seruirent eis et adorarent eos, et erunt sicut lumbare istud. quod nullo usui aptum est. sicut

  13. 3.14.4.1

    enim adhaeret lumbare ad lumbos uiri, sic agglutinaui mihi omnem domum Israhel et omnem domum Iuda. dicit dominus, ut esset mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam; et non audierunt.

  14. 3.14.5.1

    Cinctorium siue lumbare, quod dei renibus iungitur, populus Israhel est, qui in lini similitudinem assumtus de terra et inlotus nec mollitudinem habuit nec candorem et tamen per illius misericordiam adhaesit deo. cumque peccasset — rationale quippe est huiuscemodi linum atque lumbare —, ductus est trans Eufraten, id est in Assyrios, et ibi absconditur, hoc est multitudine magnarum et innumerabilium gentium quodammodo absortus et nihili reputatus.

  15. 3.14.6.1

    post longum autem tempus ipse propheta in typum dei populum liberat de captiuitate. qui nihilominus et post reditum dei praecepta non fecit, sed secutus deos alienos ad extremum etiam in dei filium misit manus et aeterna perditione contabuit. omnis quoque uir sanctus lumbare dei est, qui assumtus de terra et de terrae limo dei consortio copulatur et quodammodo, quae in ecclesia eius uidentur obscena. maiore diligentia operit atque circumdat, ne gentilium et hereticorum morsibus pateant.

  16. 3.14.7.1

    quod lumbare, si aquam tetigerit et Eufratis fluenta transierit, ita ut Assyriae regionis umoribus imbuatur. perdit pristinam fortitudinem et conputrescit atque dissoluitur et, quamuis in usum dei redeat. tamen pristinam pulchritudinem habere non potest, non duritia dei, sed suo uitio, quia nolunt audire uerba eius et ambulant in prauitate cordis sui sine, quod sibi rectum uidetur, hoc faciunt.

  17. 3.14.8.1

    sed et ipse sermo diuinus, cur hanc posuerit similitudinem, exponit dicens: \'sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos hominis, sic agglutinaui et adhaerere mihi feci omnem domum Israhel et omnem domum Iuda\' — decem uidelicet et duas tribus -, ut esset mihi in populum nominatum et in laudem et in gloriam; et pro his omnibus non audierunt me, sed sua uitia sunt secuti\'.

  18. 3.14.9.1

    caueat ergo, qui potest dicere: mihi autem adhaerere deo bonum est, ne forte per neglegentiam ab illius renibus separetur et transeat Eufraten et detur in potestatem regis Assyrii et nequaquam in solidissima petra, sed in foramine petrae corruptae atque uitiatae, hoc est hereticorum sordibus et uitiis, occupetur et in tantam ueniat putredinem, ut in usum et in cinctorium domini ultra redire non possit.

  19. 3.15.1.1

    Dices ergo ad eos — siue ad populum — sermonem- XV.Dicesergoad eos - siue adpopulum-ser- monem istum: haec dicit dominus deus Israhel: omnis laguncula — siue uter — implebitur uino. et dicent ad te: numquid ignoramus, quod omnis laguncula — siue uter — impleatur uino? et dices ad eos: haec dicit dominus: ecce ego implebo omnes habitatores terrae huius et reges, qui sedent de stirpe - siue filios — Dauid super thronum eius, et sacerdotes et prophetas et omnes habitatores Hierusalem ebrietate et dispergam eos, utrum m a fratre suo et patres et filios pariter, ait dominus; non parcam — siue non desiderabo — et non concedam neque miserebor, ut non disperdam eos. Uerbum Hebraicum <nebel\' Aquilae prima editio \'lagunculam\', secunda ipsum \'nebel\', Symmachus <craterem\', LXX <utrem\', Theodotio \'uas\' interpretati sunt; quod omne non oleo, non aqua, non melle, non lacte, non alia qualibet materia liquentis elementi, sed uino et ebrietate conpletur ostendens nos uas esse fragile iuxta apostolum dicentem: habemus autem thesaurum istum in uasis fictilibus, nec posse fieri, ut non illud impleatur in nobis, quod scriptum est: non enim habitat in carne mea bonum, et iterum: non enim, quod uolo bonum, hoc facio, sed, quod nolo malum, hoc operor, ac deinde: miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? hac autem ebrietate, qua obliuiscimur praeceptorum dei, et uitiis atque peccatis omnis impletur humana condicio dicente propheta: non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens — non ad conparationem dei, ut ueteres et noui heretici uolunt et patroni hereticorum, sed ad scientiam eius; homo enim 25 uidet in facie, deus in corde — et, quod nobis interdum mundum uidetur, illius oculis sordidum deprehenditur: non solum uulgus ignobile uilisque plebicula. sed reges ecclesiarum. de stirpe siue filii Dauid, qui sedent resupini erectaque ceruice et protento aqualiculo super thronum eius. sacerdotes quoque ipsi, secundus in ecclesiastico honore gradus, et prophetae, qui uidentur habere scientiam scripturarum, et omnes habitatores Hierusalem pro peccatorum uarietate conplentur siue ludas, ut addidere LXX. cumque ebrii fuerint, dispergantur a societate sui patresque a filiis et filii a patribus separantur, ut diuersis polluantur heresibus et sub Christi nomine inter se digladientur et dimicent contra matrem suam, quae eos genuit, ecclesiam. unde dicit: \'non desiderabo eos, sed odio habeam sempiterno, non parcam et non concedam neque miserebor, non crudelitate sententiae, sed ueritate indicii. qui enim meos populos trucidarunt. ipsi in aeternum peribunt\'. potest hoc et iuxta historiam simpliciter accipi, quod et reges et sacerdotes et prophetae et omnis populus Hierusalem inebriandus sit calice Babylonio et captiuitatis obruendus malis.

  20. 3.16.1.1

    Audite et auribus percipite, nolite eleuari, quia dominus locutus est! Quia supra dixerat: omnis uter implebitur uino, ita ut reges quoque et sacerdotes et prophetae et omnis habitator Hierusalem impleretur ebrietate, propterea iungit et dicit: audite et auribus percipite, tam extrinsecus quam intrinsecus, tam mente quam 25 corpore, et nolite eleuari per superbiam cogitantes fragilitatem uestram et, quod nullus sit, qui pro qualitate peccati hac ebrietate careat. unde disperditur atque corrumpitur et dei misericordia indignus est eleuans se aduersum eum per superbiam.

  21. 3.17.1.1

    Date domino deo nostro gloriam, antequam contenebrescat et antequam offendant pedes uestri ad montes caligosos — siue tenebrosos — ! exspectabitis lucem, et ibi umbra mortis et ponentur in tenebris — siue iuxta Hebraicum: et ponet eam in umbra mortis et in caligine -. quodsi non audieritis, in abscondito plorabit anima (mea — siue) uestra — a facie superbiae sine in iniuriae . Eos quibus dixerat sermo diuinus:

  22. 3.17.2.1

    audite et auribus percipite et nolite eleuari, nunc prouocat ad paenitentiam, ut, priusquam ducantur Babylonem et offendant pedes eorum in montes tenebrosos sine caligosos, dent gloriam deo. unde et peccatoribus saepe dicitur: date gloriam deo!

  23. 3.17.3.1

    quod autem Babylon et omnis regio Chaldaeorum mo-ntes caligosi siue tenebrosi appellentur, in principio Isaiae contra Babylonem legimus, ubi scriptum est: super montem caligosum leuate signum, quod Hebraice dicitur \'neseptha\'. hoc itaque praecipit, ut, antequam ducantur in captiuitatem et sernitutis mala sentiant, agant paenitentiam, cumque exspectent lucem, sessuri sint in tenebris.

  24. 3.17.4.1

    \'sin autem\'. inquit, \'me nolueritis audir, ab scondite\' — iuxta Aquilam \'in tenebris\' — \'plorabit anima mea\' — siue iuxta LXX \'uestra\' — \'a facie superbiae, ut ne gemitus quidem et ploratus liber sit, ne uictorum offendantur oculi\', possumus autem et sic locum istum interpretari: saluator loquitur: \'operamini, dum dies est; ueniet nox, quando nullus ultra potest operar ? .

  25. 3.17.5.1

    de hoc tempore et Isaiae uaticinium est: stellae enim caeli et Orion et omnis ornatus caeli lucem non dabunt et tenebrabuntur orto sole et luna non dabit lucem. Sophonias quoque in eadem uerba consentit dicens: dies tribulationis et angustiae, dies miseriae et perditionis, dies tenebrarum et turbinis, dies nubis et caliginis.

  26. 3.17.6.1

    prius ergo, quam iudicii tempus adueniat et offendant pedes nostri ad montes tenebrosos, aduersarias scilicet fortitudines, quae tormentis et cruciatibus praepositae sunt, agamus paenitentiam. ne exspectantes lucem noctis tenebris inuoluamur, sciamusque, nisi hoc fecerimus, ploraturam animam uel dei uel prophetae a facie nostrae superbiae dei uerba audire nolentium. unde et ipse propheta dicit:

  27. 3.18.1.1

    Plorans plorabit Hierusalem — siue plorans plorabit — et deducet oculus meus lacrimam doloremque meum tacitis gemitibus dissimulare non pos- sum; omnis autem causa cruciatuum est, quod captus sit grex domini.

  28. 3.18.2.1

    Dicamus Iudaeis et nostris iudaizantiqui simplicem tantum et occidentem sequuntur historiam: nisi audieritis abscondite, hoc est in mysterio siue in tenebris, quas posuit deus latibulum suum, et iuxta Salomonem ut intellegant parabolam et tenebrosum sermonem, plorabit anima prophetae siueipsorum a facie superbiae, dum per contumaciam resistunt deo. unde et fletus erit iugis lacrimaeque perpetuae eo, quod a uero Nabuchodonosor captus 19 sit grex domini atque corruptus.

  29. 3.19.1.1

    Dic regi et dominatrici — siue dicite regi et potenti bus — : humiliamini, sedete, quoniam descendit — siue sublata est — de capite uestro corona gloriae uestrae ! ciuitates austri clausae sunt et non est, qui aperiat; translata est omnis Iudaea — siue translatus est omnis Iuda — transmigratione — siue captiuitate - perfecta.

  30. 3.19.2.1

    Prophetae praecipitur, ut loquatur regi Iechoniae et matri eius, quam dominam et dominatricem siue reginam appellat, ut humilientur et in puluere sedeant; perdidisse enim eos regiam dignitatem et regi tradendos Babylonio. ciuitates austri clausae sunt, id est tribus Iudae et Hierusalem, quae iuxta solitudinem ad austrum uersa est, et non est, qui aperiat obsidione circumdatas.

  31. 3.19.3.1

    translata est omnis ludaea — sine omnis ludas — transmigratione perfecta siue \'recepit, quod merebatur, et conpletum est in ea\'; ita enim LXX transtulerunt. delirat in hoc loco, qui regem Christum et potentes angelos uel apostolos intellegit, ut assumant corpus humilitatis et in puluere sedeant et amittant — uel rex uel potentes — de capite suo coronam et gloriam fortitudinis.

  32. 3.19.4.1

    cmitates quoque austn clausas interpretatur infernum et, quae nulli aperiantur, omnemque gloriam Iudae esse translatam, quando in passione conpletum est: omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt ; non est, qui faciat bonum, non est usque ad unum. uerbum Hebraicum \'gebira\' Aquila et Symmachus \'dominatricem\' et \'dominam\' interpretati sunt, quod LXX putauerunt \'geburoth\' \'potentes\'que dixerunt.

  33. 3.20.1.1

    Leuate oculos uestros et uidete, qui ueniunt - siue qui uenitis - ab aquilone ! ubi est grex. qui datus est tibi, pec-us inclytum tuum? quid dices, cum uisitauerit te? tu enim doces eos aduersum te et erudisin in caput tuum.

  34. 3.20.2.1

    Praecipitur habitatoribus Hierusalem, ut eleuent oculos suos et uideant Chaldaeos ab aquilonis parte uenientes, interrogaturque ipsa ciuitas et dicitur ei: \'ubi est grex, qui datus est tibi, pecus inclytum tuum? ubi est populus tuus, quem a deo acceperas? ubi illa tanta et inclyta multitudo, ut totius turbam prouinciae in unum locum crederes congregatam?

  35. 3.20.3.1

    quid dices, cum te uisitauerit dominus in uirga sua et Babyloniis tradiderit hostibus, quos aduersum te uel in caput tuum uel a principio ipsa docuisti, ut ad eorum auxilia confugeres et ipsorum idola sectareris, qui sub occasione amicitiae tuae didicerunt, per quod iter ad te uenire deberent\'. audiat hoc ecclesia neglegens, quod ipsa doceat aduersarios suos, quomodo eam possint spiritali captiuitate conprehendere et pecus eius bestiarum crudelitate lacerare.

  36. 3.21.1.1

    Numquid non dolores adprehendent te quasi mulierem parturientem? quodsi dixeris in corde tuo: quare uenerunt mihi haec? propter multitudinem iniquitatis tuae reuelata sunt uerecundiora tua, pollutae sunt — siue dehonestatae sunt -plantae tuae.

  37. 3.21.2.1

    <Dum nescis, quasi mulierem partus subitus, ita te captiuitas repentina conprehendet. quodsi causari nolueris et quaerere, cur tradita sis hostibus, audi manifeste multitudinem tibi haec fecisse iniquitatis tuae, ut quasi mulieris meretricis sublatis uestibus reuelaretur ignominia tua et ostenderentur publice fornicationes tuae\', per quae discimus, quamdiu fuerint minora peccata, agere deum patienter et exspectare nostram paenitudinem; sin autem noluerimus delictis copulare delicta et cumulum facere peccatorum, reuelabnntur pudenda nostra et ostendentur cunctis plantae nostrae uel in praesenti saeculo uel in futuro. nihil est enim occultum, quod non manifestetur, quando implebitur illud Danihelis: isti resurgent in uitam aeternam et illi in opprobrium et in confusionem sempiternam.

  38. 3.22.1.1

    Si mutare potest Aethiops pellem suam aut pardus uarietates suas, et uos poteritis bene facere, cum didiceritis malum. Hoc testimonio utuntur aduersum ecclesiam, qui diuersas cupiunt asserere naturas, et tantam dicunt esse uel nigredinem uel uarietatem peccatorum, ut in candorem et unius coloris pulchritudinem transire non possint non attendentes hoc, quod sequitur: et uos poteritis bene facere, cum didiceritis malum.

  39. 3.22.2.1

    quicquid enim discitur, non naturae est, sed studii et propriae uoluntatis, quae nimia consuetudine et amore peccandi quodammodo in naturam uertitur. sed hoc, quod hominibus inpossibile est, deo possibile est, ut nequaquam Aethiops et pardus suam uideantur mutare naturam, sed ille, qui in Aethiope operatur et pardo, dicente apostolo: omnia possum in eo, qui me confortat, Christo.

  40. 3.22.3.1

    unde et in alio loco, amplius, inquit, illis omnibus laboraui; non ego autem, sed gratia dei, quae in me est, et: uiuo non iam ego, sed uiuit in me Christus. et iterum scriptum legimus: quid habes, quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? quas ob causas non glorietur sapiens in s sapientia sua nec fortis infortitudine sua nec diues in diuitiis suis nec pudicus in sua pudicitia sciens, quod in omnibus his Christi uirtus sit, non eorum, qui in suis uirtutibus gloriantur.

  41. 3.23.1.1

    Et disseminabo eos quasi stipulam, quae uento raptatur in deserto. haec sors tua parsque mensurae tuae a me, dicit dominus siue et pars inoboedientiae tuae aduersum me. ‛Quia nimia consuetudine malorum non potuerunt mutare naturam. non uitio conditoris, sed studio inoliti sceleris, propterea quasi stipulam uento raptatam dispergam eos in solitudinem iuxta illud, quod alibi scriptum est: tamquam puluis, quem proiecit uentus a facie terrae\'. facitque apostropham ad ipsam Hierusalem, quod haec sit sors eius et ista pars, quam sibi ipsa elegerit, mensuram cumulatam atque perfectam et supereffundentem siue partem inoboedientiae suae, qua domino noluit adquiescere; in qua enim mensura mensurauerit, remetietur illi.

  42. 3.24.1.1

    Quia oblita es mei et confisa es — siue sperasti — in m mendacio o, unde et ego nudaui—siue w nudabo et reuelabo — femora — et posteriora — tua contra faciem tuam et parebit ignominia tua, adulteria tua et hinnitus tuus, scelus — uel alienatio — fornicationis tuae.

  43. 3.24.2.1

    Causa dispersionis Hierusalem. quod oblita sit dei et confisa uel sperauerit in mendaciis. qui praeter deum in rebus confidit saeculi, obliuiscitur dei. unde reuelantur femora uel posteriora eius, ut uideat ignominiam suam et, quae retro esse deberent. fiant in prioribus cernatque ipse, quod fecit, et appareat ignominia eius non tantum ipsi, sed et omnibus.

  44. 3.24.3.1

    adulteria, inquit, tua et hinnitus tuus non solam libidinem, sed insaniam ostendit libidinis equarum more, quae ad coitum gestiunt, ut est illud Uergilianum: hippomanes, uero quod nomine dicunt pastores, lentum destillat ab inguine uirus. rogemus Iesum, ut nec in praesenti nec in futuro saeculo reuelet femina et posteriora nostra, sed ut deleat iniquitates nostras et omnia scelera apparere non faciat.

  45. 3.25.1.1

    Super colles in agro uidi abominationes tuas. uae tibi, Hierusalem! non mundaberis — siue quia non es mundata — post me; usquequo adhuc? ‛Non solum in media urbe Hierusalem, sed in omni colle cunctisque regionibus uidi idola tua\'; unde dicitur ad eam: (uae tibi, Hierusalem, quia non es mundata post me, ut. cum mea te iactares sequi uestigia et confessionem mei nominis uentilares, tamen numquam purgata sis, quia oblita es mei et sperasti in mendaciis\'.

  46. 3.25.2.1

    unde increpat eam et dicit: usquequo adhuc? et est sensus: \'quamdiu te exspectabo? quamdiu feram? usquequo obliuisceris mei in finem et mea praecepta contemnes?\' fornicatur in collibus et in agris et numquam mundatur, qui erecta ceruice per superbiam non humiliatur sub potenti manu dei, sed in suis sceleribus uitiisque confidit.

  47. 3.26.1.1

    Quod factum est uerbum domini ad Hieremiam de sermonibus siccitatis. Irae dei uniuersa consentiunt: unde et sol super peccatores occidit meridie et luna astraque cetera non dant lumen suum putandumque est obsidionis tempore pluuias non fuisse, ut sterilitatem obsessi sustinerent aquae. uno quippe fonte Siloae, et hoc non perpetuo, utitur ciuitas et usque in praesentem diem sterilitas pluuiarum non solum frugum. sed et bibendi inopiam facit.

  48. 3.27.1.1

    Luxit Iudaea — siue ludas — et portae eius corruerunt — sine uacuae factae sunt — et obscuratae — siue contenebratae — sunt super terram et clamor Hierusalem ascendit. maiores eius miserunt minores — siue iuniores — suos ad aquam; uenerunt ad hauriendum — sine ad puteos - et non inuenerunt aquam, reportauerunt uasa sua uacua. confusi sunt et afflicti — sine erubuerunt — et operuerunt capita, sua; propter terrae uastitatem — siue et opera terrae quoniam defecerunt —, quia non uenit — sine non erat — pluuia super terram, confusi sunt agricolae, operuerunt capita sua.

  49. 3.27.2.1

    Tempore siccitatis, quando famem patitur multitudo audiendi et discendi sermonem dei. luget Iudaea cultum dei prius habere se iactans et confessionem uerae fidei portaeque eius uel uacuantur uel corruunt, quas ad sensus referre debemus, per quos animae concipitur disciplina. tunc obscurantur omnia et inuoluuntur tenebris et nequaquam in Hierusalem ratio regnat et sermo doctrinae, sed clamor atque confusio. maiores quoque, qui deberent ipsi pergere ad hauriendas aquas, mittant iuniores, in quibus cani non sunt sapientiae, et idcirco ueniunt ad puteos et non inueniunt aquas, quas patri- archas inuenisse narrat historia. reportant uasa sua uacua, iuniores uidelicet, non quo aquae non fuerint, sed quo illi inuenire non potuerint. confusi sunt et afflicti — siue erubuerunt — et operuerunt capita sua — quia non poterant dicere cum apostolo: ‛nos autem omnes reuelata facie gloriam domini contemplamur\' - propter terrae uastitatem siue et terrae opera defecerunt, per quae ad dei notitiam pergimus. causaque perspicua, quia non uenit pluuia super terram. mandatum est quippe nubibus, ne pluerent super eam imbrem. agricolae quoque, quorum unus loquitur: dei agricultura. dei aedificatio estis et [in alio loco]: dei cooperatores sumus, operiunt caput suum et confunduntur intellegentes sine dei gratia et adiutorio frustra se tendere.

  50. 3.28.1.1

    Nam et cerua — sine ceruae — in agro peperit — sine pepererunt — et reliquit — siue reliquerunt —, quia non erat herba. et onagri 25 steterunt in rupibus, traxerunt uentum quasi dracones; defecerunt oculi eorum, quia non erat herba siue faenum.

  51. 3.28.2.1

    Grandis sterilitas, quando et ceruae in agro pariunt et relinquunt fetus suos. quia non sit herba uel faenum, ut, quae odore narium serpentes extrahunt de cauernis et uenenata interficiunt animantia, cibo gratiae non utantur, onagri quoque. de quibus scriptum est: quis dimisit in solitudine onagrum liberum?, plana et campestria relinquentes stent in rupibus et currere nequeant et attrahant uentum in draconum similitudinem deficiantque oculi eorum et claram lucem cernere nequeant rationalibus subtractis cibis.

  52. 3.28.3.1

    siccitas haec saepe accidit in ecclesiis, quando et cerui et onagri inueniuntur in populis et magistrorum paenuria contabescunt, sunt, qui possint discere. et non sunt. qui possint docere.

  53. 3.29.1.1

    Si iniquitates nostrae responderunt — siue restiterunt — nobis, domine. fac propter nomen tuum, quoniam multae sunt auersiones nostrae — uel peccata nostra —. tibi peccauimus, exspectatio Israhel, saluator eius in tempore tribulationis . Si dubitamus, quare non descendant pluuiae super terram, quare cuncta ariditate marcescant, audiamus: iniquitates nostrae restiterunt nobis; \'propterea, domine, non secundum opera nostra, sed secundum sanctum nomen tuum uince multas auersiones nostras.

  54. 3.29.2.1

    tibi enim peccauimus, quem cordis secreta non fallunt, et te praestolamur, qui uera spes et exspectatio es Israhel et saluas eum in tempore tribulationis iuxta illud, quod scriptum est: ad dominum, cum tribularer, clamaui et exaudiuit me. dicamus et nos in tempore siccitatis aquarumque paenuria: ‛tibi peccauimus et malum coram te fecimus, tuum praestolamur aduentum, qui saluas Israhel non suo merito. sed tua clementia.\'

  55. 3.30.1.1

    Quare futurus es quasi colonus in terra et quasi uiator declinans ad manendum? quare futurus es uelut uir uagus aut fortis, qui non potest saluare? LXX: quare factus es sicut aduena in terra et quasi indigena deuertens ad manendum? numquid eris quasi homo dormiens et quasi u i r, qui saluare non possit?

  56. 3.30.2.1

    Iudaei hunc locum sic intellegunt: \'quare segregas te a populo tuo et quasi uiator propter unius horae refrigerium non curas, quali utaris hospitio, sed ad alia transiturus non salues plebem tuam et templum quondam iuclytum deseras?1 nostri uero de futura Christi dispensatione dici putant, quod futurus sit peregrinus in terra et paruo tempore terrae usurus hospitio et quasi uir pertransiens ac robustus relicto Israhel tendat ad gentium multitudinem, ut de loco ad locum, de populo ad populum, de templo ad ecclesiam transeat.

  57. 3.30.3.1

    quod autem iuxta LXX dicitur: numquid eris quasi homo dormiens et quasi uir, qui saluare non possit?, similitudinem ponit, non rei ueritatem secundum illud, quod scriptum est: surge, cur dormis. domine? non quo dominus dormiat, de quo dicitur: non dormitabit neque dormiet, qui custodit Israhel, sed quo his uideatur dormire, quos deserit. denique et in consequentibus non scribitur: \'uir dormiens\', qui saluare non possit, sed: quasi uir’; in utroque ἀνϑρωποπαϑω̃ς.

  58. 3.31.1.1

    Tu autem in nobis es, domine, et nomen tuum super nos inuocatum est ne derelinquas uos siue ne obliuiscaris nostri! ‛Qui apud Iudaeos quasi aduena futurus es et uiator et uir uagus et antiquam deserens mansionem, in nobis habitas et nomen tuum supernos inuocatum est, ut appellemur Christiani; idcirco ne derelinquas nos neque obliuiscaris nostri, quibus de futuro aduentu tuo omnium prophetarum ora eecinerunt\'.

  59. 3.32.1.1

    Haec dicit dominus populo huic: quia dilexit — siue dilexerunt - mouere pedes suos et non quieuit — siue non pepercerunt — et domino non placuit — siue et deus non conplacuit sibi in eis —, nunc recordabitur iniquitatum eorum et uisitabit peccata eorum.

  60. 3.32.2.1

    Dicente populo: cquare factus es ut aduena uiator et uagus, ut tuam deseras mansionem?’, respondet dominus populo quondam suo: \'uis nosse rationem? ausculta, quod dicitur: quia dilexit populus monere pedes suos et non abstulit eos de compede peccatorum siue non quieuit et stare non potuit, idcirco et ego deserui eum et nulla mihi in illo est conplacitio\'.

  61. 3.32.3.1

    qui igitur diu distulit et per patientiam noluit punire peccantes, quia in scelere permanserunt, recordabitur iniquitatum eorum et quasi aegrotantium et deum non sentientium peccata uisitabit, ut ultra peccare desistant. notandum autem in scripturis sanctis, quod semper peccatorum moneantur pedes et sanctis dicatur cum Mosi: tu uero hic sta mecum, et alibi scriptum sit: laudate, serui, dominum, qui statis in domo domini, in atriis domus dei nostri!

  62. 3.33.1.1

    Et dixit dominus ad me: noli orare pro populo isto in bonum! cum i ieiunauerint ut, non exaudiam preces eorum et, si optulerint holocautomata et uictimas, non suscipiam eas, quoniam gladio et fame et peste ego consumam eos. Stultum est orare pro eo, qui peccarit ad mortem dicente lohanne: est peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut roget. omnis iniquitas peccatum est et est peccatum non ad mortem.

  63. 3.33.2.1

    ieiunia et preces et uictimae et holocausta tunc proficiunt, cum recedimus a uitiis et flemus antiqua peccata; sin autem sceleribus permanentes putauerimus uotis atque sacrificiis redimere nos aures dei, uehementer erramus iniquum arbitrantes deum. qui enim semel gladio et fami et pesti fuerit destinatus, nullis precibus erui potest. unde et prophetae dicitur, ne frustra roget, quod impetrare non possit.

  64. 3.34.1.1

    Et dixi: ah. ah ah, domine deus — siue qui es, domine deus —, prophetae dicunt eis: non uidebitis gladium et fames non erit in uobis, sed pacem ueram dabit uobis in loco isto. et dixit dominus ad me: falso prophetae uaticinantur tur in nomine meo. non misi eos et non praecepi eis n eque locutus sum ad eos; uisionem mendacem et diuinationem fraudulentam et seductionem cordis sui prophetant uobis.

  65. 3.34.2.1

    Audiant haec magistri, qui peccantibus et in suis uitiis permanentibus prospera pollicentur, qui dicunt diuitibus: \'non uidebitis gladium tormentorum dei et fames non erit in uobis. saturabimini quippe sermonibus dei et pacem dabit uobis dominus uerissimam in loco ecclesiae siue Hierusalem\'. quod autem dixit iuxta Hebraicum tertio: ah ah ah, ad priora respondit, ubi dominus fuerat comminatus dicens: gladio et fame et peste ego consumam eos.

  66. 3.34.3.1

    quia igitur prophetae immo pseudoprophetae falsa polliciti sunt, ideo dominus locutus est per Hieremiam: \'nolite audire uerba pseudoprophetarum, qui non a me missi sunt, sed sua uoluntate uenerunt! unde nequaquam prophetae, sed diuini sunt appellandi, qui seductionem populo loquuntur\'. multo enim melius est timore poenarum emendare peccata quam spe prosperorum diuinae sententiae subiacere.

  67. 3.35.1.1

    Ideo haec dicit dominus de prophetis, qui prophetant in nomine meo, quos ego non m misi, dicentes: gladius et fames non erit in terra hac: gladio et fame consumentur prophetae illi. et populi, quibus prophetauerunt, erunt proiecti . in uiis Hierusalem prae fame et gladio et non erit, qui sepeliat eos, ipsi et uxores eorum, filii et filiae eorum, et effundam super eos malum suum siue mala sua.

  68. 3.35.2.1

    Caueant pseudoprophetae, qui prospera promittendo supplantant populum dei, ne et ipsi pereant et deceptus populus simili deleatur interitu iaceantque in uiis Hierusalem et domini praecepta calcantes fame et gladio pereant et non sit, qui sepeliat eos, nec ignominiam eorum operiat puluere paenitentiae.

  69. 3.35.3.1

    et ipsi enim prophetae et populus uxoresque eorum et filii et filiae omnisque generatio absque ullo pollinctore in sterquilinium erit. quanti iacent in uiis Hierusalem! quantos cernimus insepultos recipere mala sua, quae domino effundente patiuntur!

  70. 3.36.1.1

    Et dices ad eos uerbum istud: deducant oculi mei lacrimam — siue deducant oculi uestri lacrimas — per noctem et diem et non taceant- siue non cessent —, quoniam contritione magna contrita est uirgo filia populi mei, plaga pessima uehementer. Dupliciter hic locus intellegitur, quod uel ipse deus plangat populum suum et oculi eius flere non cessent uel certe imperet, ut populorum oculi lacrimis fluant: nec leue esse, quod plangendum sit, cum uirgo filia populi sui contritione maxima et plaga intolerabili percussa sit. alii ex persona prophetae haec dici arbitrantur.

  71. 3.37.1.1

    Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio et, si introiero ciuitatem, ecce attenuati fame — siue dolor famis —! propheta quoque et sacerdos abierunt in terram, quam ignorabant. Iusta causa plangendi, quod uirgo contrita sit, filia percussa populusque deletus. <si enim\', inquit, \'foras exire uoluero, interfectos uidebo: si ingredi ciuitatem, attenuatos et ossibus uix haerentes famis necessitate conspiciam\'.

  72. 3.37.2.1

    et quid mirum hoc de plebe et ignobili uulgo dicere, cum prophetae quoque et sacerdotes, qui aliis prospera prophetabant et qui debebant legis aperire mandata, ipsi ierint in terram, quam ignorabant, et captiuitatis sustinuerint malum? audiant hoc prophetae nostri et sacerdotes, quod nec intus nec foris propter neglegentiam eorum sit ulla securitas, quod et eos scandalizent, qui foris sunt, et eos, qui intus, fame interire patiantur et, qui auctores fuerint peccandi, sint cruciatuum socii.

  73. 3.38.1.1

    Numquid proiciens abiecisti Iudam aut Sion abominata est anima tua? quare ergo percussisti nos, ita ut nulla sit sanitas? exspectauimus pacem, et non est bonum, et tempus curationis. et ecce turbatio! Miratur propheta, quod ludam et Hierusalem, duarum uidelicet tribuum regnum, in quo erat religio dei et templi caerimoniae, dominus tam repente proiecerit et tanta percusserit plaga, ut nulla possit adhiberi medicina.

  74. 3.38.2.1

    \'exspectauimus\' inquit, pacem et tempus curationis, et nullum est bonum, sed econtra turbatio, ut. ubi prius fuerat cultus dei atque tranquillitas, ibi seditionibus et hostili fremitu omnia conplerentur\'. si quando ergo et nostra Sion nosterque ludas abicitur et abominatur illum anima dei, nequaquam miremur, sed magis dicamus, quod sequitur:

  75. 3.39.1.1

    cognouimus m u s, domine, i impietates nostras, iniquitatem patrum nostrorum, quia peccauimus tibi. \'Et nos\', inquit, \'et patres nostri eadem dementia dei praecepta negleximus et impleta est in nobis mensura maiorum, ut, quicquid illis defuerat, nostro cumulo compleretur\'. unde et de Iuda dicitur: in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu domini et peccatum matris eius non deleatur! fiat contra dominum semper et dispereat de terra memoria eorum!

  76. 3.40.1.1

    Ne nos des in opprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumeliam solii gloriae tuae! recordare, ne irritum facias. foedus tuum no b biscum! Solium gloriae dei non solum arbitremur templum Iudaeae, quod saepe destructum est, sed omnem sanctum, in quo iuxta illud, quod scriptum est: thronum eius in terram allisisti, tunc alliditur atque destruitur, quando multitudine peccatorum offenderit deum; sed tamen, qui sua culpa periit, domini clementia sustentatur, quae mutatur seueritate sententiae, si irritum faciat dominus pactum suum, quo nos saluos futuros esse pollicitus est.

  77. 3.41.1.1

    Numquid sunt in sculptilibus gentium, qui pluant, aut caeli possunt dare imbres? nonne tu es, domine deus, quem exspectauimus? tu enim fecisti omnia haec. Post multos uariosque sermones redit ad titulum prophetiae, in quo scriptum est: quod factum est uerbum domini ad Hieremiam de sermonibus siccitatis.

  78. 3.41.2.1

    ergo quod dicit, hoc est: (quia daemonum simulacra non possunt pluere nec caeli per se dare imbrem suum, ideo tu, domine deus noster, quem semper exspectauimus, in quem spes nostras et uota conuertimus, tu da pluuiam tuam! tua enim sunt omnia et, quicquid boni est, sine te, cuius est, dari non potest\'. dicamus hoc et contra hereticos.

  79. 3.41.3.1

    qui pluuiam doctrinarum tribuere non possunt et, cum se caelos esse promittant et de se scriptum glorientur: caeli enarrant gloriam dei, tamen non possunt imbres donare doctrinae. solus est enim deus, qui suum instruat populum et diuersitates gratiae tribuat exspectantibus se.

  80. 3.42.1.1

    Et dixit dominus ad me: si steterint Moses et Samuel coram me — siue contra me —, non est anima mea ad populum istum. Hos enim legimus irae domini pro populo restitisse et iam inpendentem auertisse sententiam. \'etsi\', inquit, \'illi steterint uel in conspectu meo uel contra me\' — quorum uni dixit deus: dimitte me et percutiam populum istum —, \'tamen non exaudiam, quoniam consummata sunt scelera populi delinquentis\'.

  81. 3.43.1.1

    Eice — uel emitte — illos a facie mea ei egrediantur! Non loco recedunt a deo peccatores, sed uoluntate, quamquam legamus et Adam et Cain eiectos esse a facie dei.

  82. 3.44.1.1

    Quodsi dixerint ad te: quo egrediemur?, dices ad eos: haec dicit dominus: qui ad mortem, ad mortem, et qui ad gladium, ad gladium, et qui ad famem, ad famem, et qui ad captiuitatem, ad captiuitatem! et uisitabo super eos quattuor species, dicit dominus: gladium ad occisionem et canes ad lacerandum et uolatilia caeli et bestias terrae ad deuorandum et dissipandum.

  83. 3.44.2.1

    Quattuor plagas, quibus traditus est populus Iudaeorum, etiam Hiezechielis prophetia demonstrat: gladium, pestilentiam ex fame, bestias, captiuitatem. inter bestias autem canes quoque et uolatilia intellege, quibus ad laceranda et deuoranda et dissipanda corpora traditi sunt. neque enim fieri poterat, ut creatore neclecto non uniuersa creatura consurgeret in peccatores.

  84. 3.45.1.1

    Et dabo eos in feruorem — siue commotionem et angustias — uniuersis regnis terrae propter Manassen, filium Hiezeciae, regis Iudae, super omnibus, quae fecit in Hierusalem. Legimus in Dierum uolumine Manassen post captiuitatem et paenitentiam reuersum in Hierusalem atque regnasse; sed quomodo « 1 sanctorum merita descendunt ad posteros, sicut Dauid et ceterorum, sic peccatorum flagitia, si liberi nepotesque similia gesserint, ad posteros perueniunt. quod autem dicit: \'dabo eos in feruorem siue commotionem et angustias uniuersae terrae\', et sub Babyloniis ex parte conpletum est et nunc expletur in toto, quando pessimum regem et, qui repleuerit Hierusalem a porta usque ad portam cruore iustorum, populus imitatus est impius. ex quo discimus regum ac principum et praepositorum scelere populos plerumque deleri.

  85. 3.46.1.1

    Quis enim miserebitur tui, Hierusalem? aut quis contristabitur pro te? aut quis ibit ad rogandum pro pace tua? Nullus enim offenso deo potest pro flagitiis rogare peccantium, quia nec tam clemens potest creatura esse quam conditor nec ita alienus externis, quomodo dominus suis parcere.

  86. 3.47.1.1

    Tu reliquisti me, dicit dominus, retrorsum abisti. Causa redditur, quare nullus misereatur Hierusalem nec contristetur pro ea nec pro pace illius obsecret: quod, cum iuxta apostolum posteriorum obliuiscens ad priora se extendere debuerit, e contrario retrouersa sit et Aegyptias carnes desiderarit.

  87. 3.48.1.1

    Et extendam manum meam super te et interficiam te; labo raui rogatus — siue rogans —, pro quo LXX transtulerunt: nequaquam ultra dimittam eos. Manus extenta percutientis indicium est: interfectio peccatorum iram significat consummatam. quod autem intulit: laboraui rogatus siue rogans, duplicem sensum habet, quod iam defecerit deus crebro eis ignoscendo et lassus sit semper eos prouocans ad salutem.

  88. 3.49.1.1

    Et dispergam eos uentilabro in portis terrae — siue populi mei -; interfeci et perdidi populum meum et tamen a uiis suis non sunt reuersi. \'Quid prodest saepius me rogari, cum a uiis suis pessimis non reuertantur nec agant paenitentiam? dispersi enim eos quasi uentilabro, ut purgarem aream meam, et dispersi in portis terrae, ut inferni quodammodo calcarent limina, et interfeci et perdidi populum meum, ut coacti malorum necessitate inpendentia uitarent mala\\

  89. 3.50.1.1

    Multiplicatae sunt mihi uiduae eius super harenam maris, induxi eis super matrem adulescentis uastatorem meridie; misi super ciuitates repente terrorem. Diuersis medicaminibus cupit deus saluare peccantes, ut, qui contemserant blandientem, timeant comminantem.

  90. 3.50.2.1

    uiduae multiplicatae sunt super harenam maris interfectis uiris: matres perditis liberis sensere uastantem non in nocte et per insidias, sed clara luce, ut ostendat apertam uim aduersarii fortioris. \'misi\', inquit. \'super ciuitates\' — hau dubium quin Iuda et populi peccatoris — \'repente terrorem, ut, quanto fuit subitum malum, tanto difficilius esset effugium\'.

  91. 3.51.1.1

    Infirmata est — siue abiecit aut uacua facta est , quae peperit septem — sine plurimos —, defecit anima eius; occidit ei sol, cum adhuc esset dies — aut medius dies -; confusa- est et erubuit. et residuos eius in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum, a it do m in us. Saepe diximus uerbum Hebraicum \'saba\' uel \'septem\' uel \'iuramentum\' sonare uel \'plurimos\'. unde et diuersa est interpretatio Aquila, LXX et Theodotione \'septem\' transferentibus, Symmacho \'plurimos\'.

  92. 3.51.2.1

    quae igitur erat diues liberis, orba subito facta est et clara luce disperiit et confusa est in solitudine sui. \'reliquum autem\', ait, \'populum tradam gladio, ut mortem et iram dei nullus effugiat\'. alii ad synagogam referunt. quae infirmata est, ut ecclesiae cresceret multitudo iuxta illud, quod scriptum est: sterilis peperit septem — siue plurimos - et, quae multos habebat liberos, infirmata est. unde et occidit ei sol iustitiae, in cuius pinnis est sanitas, et idcirco aeterna confusione cooperta est perdens populum suum gladio spi ritali.

  93. 3.52.1.1

    Uae mihi, mater mea, quare genuisti me uirum rixae — sine iudicii —, uirum discordiae - sine qui indicer — in uniuersa terra? Potest hoc συνεϰδοχιϰω̄ς de Hieremia intellegi, quod non in toto orbe terrarum, sed in terra Judaea sit indicatus. uere autem domino competit saluatori, qui loquitur in euangelio: in indicium ego in mundum istum ueni, ut, qui non uident, uideant et, qui uident, caeci fiant, de quo scriptum est: ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et signum, cui contradicetur.

  94. 3.52.2.1

    quis enim philosophorum, quis gentilium, quis hereticorum non iudicat Christum ponentium ei leges natiuitatis et passionis resurrectionisque suae et substantiae? nec mirum iuxta assumti corporis ueritatem Christum dicere: uae mihi, mater mea, cum et in alio loco perspicue personae eius conueniat, quod dicitur: uae mihi, quia factus sum, sicut qui colligit stipulam in messe et sicuti racemum in uindemia non habens spicam, ut comedat primitiua!

  95. 3.52.3.1

    et ne putemus gemituum uilitatem referri ad uerbum dei, qui sit iste, qui plangat, statim sequitur: uae mihi, anima, quia periit reuerens a terra! non quo diuidamus personas, ut impii faciunt, sed quo unus atque idem filius dei nunc iuxta carnem nunc iuxta uerbum loquatur dei.

  96. 3.53.1.1

    Non faeneraui nec faenerauit mihi quisquam; omnes maledicunt mihi, pro quo LXX: non profui neque profuit mihi quisquam, Theodotio: non debui neque debuit mihi quisquam. Quorum omnium hic sensus est ex persona Christi: \'nullus se praebuit, qui digne mea aera susciperet, nec faenerauit mihi quisquam in sanctis atque pauperibus confouendis me sibi faciens debitorem. siue non profui nec profuit mihi quisquam; nullus enim tantum uoluit accipere, quantum ego tribuere ,-desideraui.

  97. 3.53.2.1

    nec protuit mihi quisquam; salus enim creaturae lucrum est creatoris. aut certe non debui nec debuit mihi quisquam; nemo mihi dedit, quantum accipere cupiebam, nec me sibi fecit in aliquo debitorem\'. quodque infert: nec debuit mihi quisquam, hunc habet sensum: \'quomodo enim poterat mihi usuram debere, qui faenus non est dignatus accipere?\' omnes, inquit, maledicunt mihi; quis enim hereticorum atque errantium non maledicit Christo peruersa credendo et peruersiora blasphemans?

  98. 3.54.1.1

    Dicit dominus: si non reliquiae tuae in bonum, si non occurri tibi in tempore afflictionis et in tempore tribulationis - et angustiae - aduersum in imicum. Possunt haec et ex persona Hieremiae accipi, qui pessimo tempore et iam imminente captiuitate prophetare conpulsus est et dura perpeti a populo non credente.

  99. 3.54.2.1

    ad id, quod supra dixerat: uae mihi, mater, ut quid me genuisti uirum, qui iudicer et discernar omni terrae? et reliqua, respondet dominus: \'noli considerare praesentia, sed futura; reliquiae enim tuae et nouissima erunt in bonum. denique et in praesentiarum, eum te cuperent inimici opprimere, affui tibi et meo es protectus auxilio\'. hoc autem tam ad Hieremiam quam secundum dispensationem carnis assumtae ad saluatorem referri potest.

  100. 3.54.3.1

    pro eo, quod nos iuxta Hebraicum interpretati sumus: omnes maledicunt mihi usque ad eum locum, ubi scriptum est: in tempore tribulationis aduersum inimicum, in editione uulgata ita scriptum repperi: fortitudo mea defecit in his, qui maledicunt mihi. fiat, domine, dirigentibus illis, si non adstiti tibi in tempore afflictionis eorum et in tempore tribulationis eorum in bona contra inimicum! et est sensus: \'fortitudo mea defecit in his. qui maledicunt mihi; non enim intellegunt uirtutem meam, quae in infirmitate perficitur, et quanto plus mihi maledixerint, tanto mea in illis amplius deficit fortitudo\'.

← Previous · Next → — showing 501600 of 1,409

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0162.stoa024.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.