In Hieremiam Prophetam Libri Sex
- 4.1.5.1
quibus loquar compendio: aut bona sunt, quae docetis, aut mala. si bona, defendite libere; si mala, quid occulte miseros errore iugulatis rectaeque fidei ad decipiendos simplices quosque iactatis expositionem? quae si uera est, cur absconditur? si falsa, cur scribitur? rogo. quae est ista insania? praecipiente apostolo, ut parati simus ad satisfaciendum omni poscenti nos rationem de ea, quae in nobis est, spe, et propheta clamante: loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar, isti publicum fugiunt et susurrant in angulis perditorum dolentque quasi pro suis, quae sua metuunt coner.
- 4.1.6.1
cumque generaliter aduersum uma quid et hereticos dixerimus, se peti queruntur malumque conscientiae dissimulata diu indignatione pronuntiant. quodsi cauendum nobis est, ne ueterem laedere uideamur necessitudinem. si superbissimam heresin spiritali mucrone truncemus, ergo sustinendae nobis erunt cruces proditae fidei et dicendum cum propheta: uersatus sum in miseria, dum mihi infigitur spina.
- 4.1.7.1
quin potius audiant illud apostolicum: oboedire deo magis oportet quam hominibus et iterum: si hominibus placerem, Christi seruus non essem. uerum haec in proprio, nisi tacuerint, opere plenius exsequemur. nunc coeptum in Hieremiam carpamus iter et quartum in eum uolumen breuiter transcurrentes in his tantum. quae obscura fuerint, inmoremur.
- 4.2.1.1
Uerbum, quod factum est ad Hieremiam a domino dicens: surge et descende in domum figuli, et ibi audies uerba mea! et descendi in domum figuli et ecce ipse faciebat opus super rotam — siue lapides —. et dissipatum est uas, quod ipse faciebat e luto manibus suis; conuersusque — siue et rursum - fecit illud uas alterum, sicut placuerat in oculis eius, ut faceret.
- 4.2.2.1
et factum est uerbum domini ad me dicens: numquid sicut figulus iste non possum facere uobis, domus Israhel? ait dominus; ecce sicut lutum in manu figuli, sic uos in manu mea, domus Israhel! repente — siue ad summam — loquar aduersum gentem et aduersum regnum, ut eradicem — siue auferam — et destruam et disperdam illud.
- 4.2.3.1
si paenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum aduersum eam. agam et ego paenitentiam super malo, quod cogitaui, ut facerem ei. et subito — siue ad summam — loquar de gente et regno, ut aedificem et ut plantem illud. si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat uocem meam, paenitentiam agam s u per bono. quoa locutus sum, ut facerem ei.
- 4.2.4.1
Per omnes quidem sensus ad iudicium et intellegentiam animi peruenitur. auditu. odoratu, gustu, tactu, sed magis mente retinetur, quod oculis cernitur. unde iubetur propheta ire ad domum figuli et ibi domini audire praecepta. \'cumque,\' ait, (perrexissem et descendissem in domum figuli, faciebatipse opussuperrotam,\' quam LXX uerbi ambiguitate seducti \'lapides\' transtulerunt; \'abanim\' enim pro qualitate loci et diuersitate pronuntiationis et \'organum\', id est \'rota\' figuli, uocatur et \'lapides\'.
- 4.2.5.1
cumque, inquit, \'cernerem uas e luto fieri, subito dissipatum est hoc dei agente prouidentia, ut manus artificis, dum nesciret, errore suo parabolam figuraret. rursumque ille figulus, qui uas e luto rota currente perdiderat, fecit aliud sibi, ut ei uisum est. statimque dominus ad prophetam: \'si figulus,\' ait, \'hanc habet potestatem. ut ex eodem luto rursum faciat, quod fuerit dissipatum, ego in uobis, qui, quantum in uobis est, perisse
- 4.2.6.1
uidemini, hoc facere non potero?\' et ut liberum signiticaret arbitrium, dicit se et mala annuntiare genti et regno illi uel illi et rursum bona; nec tamen hoc euenire, quod ipse praedixerit. sed e contrario fieri. ut et bona malis eueniant, si egerint paenitentiam, et bonis mala, si post repromissiones fuerint ad peccata conuersi. et hoc dicimus, non quo ignoret deus hoc uel illud gentem aut regnum esse facturum, sed quod dimittat hominem uoluntati suae, ut uel praemia uel poenas suo merito recipiat.
- 4.2.7.1
nec statim totum erit hominis, quod eueniet, sed eius gratiae, qui cuncta largitus est; ita enim libertas arbitrii reseruanda est, ut in omnibus excellat gratia largitoris iuxta illud propheticum: nisi dominus aedificauerit domum. in uanum laborauerunt. qui aedificant eam; nisi dominus custodierit ciuitatem. in uanum uigilauit, qui custodit eam. non enim uolentis neque currentis, sed miserentis est dei.
- 4.3.1.1
Nunc ergo dic uiro Iudae et habitatori Hierusalem dicens: haec — siue sic — dicit dominus: ecce ego ego contra uos malum et cogito contra uos cogitationem; reuertatur unusquisque a uia a mala et dirigite uias uestras et studia uestra! qui dixerunt: des desperauimus — siue confortabimur -: post cogitationes enim nostras ibimus et unusquisque prauitatem — siue quod placuit cordi suo malo — faciemus. ideo haec dicit dominus: interrogate gentes: quis audiuit talia horribilia, quae fecit nimis uirgo Israhel?
- 4.3.2.1
Implet dominus parabolam. quam et aspectu et sermonibus docuerat. et dicit: \'ecce ego fingo contra uos malum quasi figulus lutum\' — malum autem iuxta Isaiam, qui dicit: faciens pacem et creans malum, non quo per se malum sit, sed quod patientibus malum esse uideatur — et cogito contra uos cogitationem\' — id est pro merito inferre sententiam —; (mutate opera et dirigite uias uestras, ut et prosperis -poena mutetur!
- 4.3.3.1
\' \'qui/inquit, \'e contrario dixerunt: confortabimur\' — in malis uidelicet operibus siue iuxta Aquilam desperauimus us et iuita Symmachum defecimus, quod utrumque offendit deum, ut aut nequaquam se putet posse saluari aut ad placandum deum animo defecisse — et post cogitationes,\' inquit, \'nostras ibimus.\' ubi est ergo absque gratia 9::rlń:,.
- 4.3.4.1
t dei liberi arbitrii potestas et propriae indicium uoluntatis, cum grandis offensa sit dei sequi cogitationes suas et praui cordis facere uoluntatem? propterea infert dicens: \'interrogate gentes et omnes in circuitu nationes, quis fecerit. quis audierit idolis seruiens, quae fecit nimis uirgo Israhel.\' uirginem autem uocat eo, quod uni deo seruierit dicente propheta: notus in Iudaea deus, in Israhel magnum nomen eius.
- 4.4.1.1
Numquid deficiet de petra r a agri nix Libani? aut anelli possunt aquae erumpentes frigidae et defluente? LXX: numquid deficient de petra ubera aut nix de Libano? aut declinabit aqua uiolenter sublata uento?
- 4.4.2.1
Tale quid et illud Uerguianum sonat. ante leues ergo pascentur in aethere cerui et freta destituent nudos in litore pisces, quam nostro illius labatur pectore uultus: et in alio loco: in freta dum fluuii current, dum montibus umbrae lustrabunt, conuexa polus dum sidera pascet, semper honos nomenque tuum laudesque manebunt.
- 4.4.3.1
\'quomodo,\' inquit, nix de Libani summitatibus deficere non potest nec ullo. ut omnis liquescat, solis ardore superatur fluentesque de montibus riui nequaquam siccantur in fontibus, sic meum nomen, quod per se stabile est atque perpetuum, non poterit immutari; et tamen, cum cetera naturae ordinem seruent, populus meus oblitus est mei.\' sequitur enim:
- 4.5.1.1
Quia oblitus est mei populus meus frustra libantes et inpingentes in uiis suis, in semitis saeculi - siue sempiternis —, ut ambularent per eas in itinere non trito. Qui obliuiscitur dei et relinquit eum, qui dicit: ego sum uia, libatque dis alienis, inpingit in uiis suis - nequaquam dei, sed suis — et antiquas sempiternasque semitas derelinquit, quae omnium sanctorum sunt tritae uestigiis colentium deum. isti uero ambulauerunt in itinere non trito et relicto cultu dei idola uenerati sunt; propter quae infertur poena. Quae sequitur:
- 4.6.1.1
Ut fieret terra eorum in desolationem et in sibilum sempiternum; omnis, qui praeterit per eam, obstupescet et mouebit caput suum. \'Et quia dereliquerunt,\' ait, \'cultum dei et prauas idololatriae semitas sunt secuti, propterea terra eorum redacta est in solitudinem et in miraculum omnium sibilumque, ita ut, qui terram quondam et urbem florentissimam uiderint in desertum et cineres esse conlapsam, ammirentur et stupeant et animae confusionem gestu corporis indicent:\' hoc est enim mouere caput et stuporem mentis sibilo demonstrare.
- 4.6.2.1
quod plenius et rectius post aduentum domini intellegimus esse conpletum, quando nullus Iudaeorum terram quondam et urbem sanctam ingredi lege permittitur, sed cum ad planctum uenerint, mirantur et deflent uaticinia prophetarum opere completa.
- 4.7.1.1
Sicut uentus urens dispergam eos co ram inimico - siue inimicis —: dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum. Usque hodie sententia dei permanet in Iudaeis; in toto orbe dispersi sunt coram inimico diabolo uel inimicis daemonibus et, cum diebus ac noctibus in synagogis satanae innocent nomen dei, dorsum et non faciem suam ostendit eis deus. ut intellegant eum semper recedentem et numquam ad se uenientem.
- 4.7.2.1
dies autem perditionis Iudaicae omne tempus est post passionem saluatoris usque ad consummationem saeculi, ut, postquam subintrauerit plenitudo gentium, tunc omnis Israhel saluus fiat.
- 4.8.1.1
Et dixerunt: uenite et cogitemus contra Hieremiam cogitationes! non enim peribit lexa sacerdote neque consilium a sapiente nec sermo a propheta; uenite et percutiamus eum lingua et non attendamus ad uniuersos sermones eius!
- 4.8.2.1
Ista et tunc Iudaeorum contra Hieremiam siue dominum saluatorem et hodie hereticorum contra seruos eius cogitatio est, ut calumnias struant et sanctos uiros accusatione praeueniant nec cogitent, quid illi ueritatis loquantur, sed quid ipsi struant mendacii; iactant enim in sacerdotibus et in sapientibus et pseudoprophetis suis legem dei et consilium et eloquium permanere dicente scriptura: in peruersam animam non intrabit sapientia.
- 4.9.1.1
Attencle, domine, ad me et audi nocent aduersariorum meorum! numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foueam animae meae? recordare, quod steterim in conspectu tuo. ut loquerer pro eis bonum et auerterem i indignationem tuam ab eis.\' propterea da filios eorum in famem et absque eos in manus gladii; fiant uxores eorum absque liberis et uiduae et uiri earum interficiantur morte, in ue nes corum confodiantur gladio in proelio, audiatur clamor de domibus eorum!
- 4.9.2.1
In typo quidem saluatoris haec a populo Iudaeorum Hieremias uniuersa perpetitur, qui postea Babylonio ueniente uastantur; sed plenius atque perfectius conplentur in Christo. et urbe subuersa Romano gladio trucidati sunt non ob idololatriam, quae eo tempore non erat, sed ob interfectionem filii dei, quando cunctus simul populus conclamauit: tolle, tolle talem; non habemus regem nisi Caesarem!
- 4.9.3.1
et inprecatio eorum aeterna damnatione conpleta est: sanguis eius super nos et super filios nostros! foderant enim Christo foueam et dixerant: auferamus eum de terra uiuentium! qui tantae erga eos misericordiae fuit et stetit in conspectu patris, ut loqueretur pro eis bonum et auerteret indignationem illius ab eis, ut in cruce quoque diceret: pater, ignosce eis! quod enim faciunt, nesciant.
- 4.9.4.1
manifesta transcurnmus, ut in obscurioribus immoremur nequaquam deliramenta quorundam et captiuitatem caelestis Hierusalem interpretantes, sed perspicuam historiam et manifestissimam prophetiam omni uerborum et sensuum confidentia persequentes.
- 4.10.1.1
Adduces enim super eos latronem r repente. quia foderunt foueam, ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis. tu autem, domine, scis omne consilium eorum aduersum me in mortem,: ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur; fiant corruentes — siue inpingentes — in conspectu tuo, in tempore furoris tui abutere eis siue fac in eis!
- 4.10.2.1
Si de Hieremia intellegimus, repentinum latronem referamus ad Nabuchodonosor: si de saluatore. quod uerius et melius est, ad Romanum exercitum. et ne iniusta uideatur sententia dei, exponit, quid fecerint contra Christum, filium dei, et quid passi sint.
- 4.10.3.1
quod autem infert: ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur, nequaquam priori sententiae contrarium est, in qua pro populo deprecatur patrem; sed postquam datum tempus paenitentiae praeteriit et illi in suo scelere perseuerant, non tam pro se puniuntur quam pro aliis, ne inultum peccatum ceteris noceat exemplo.
- 4.10.4.1
quodque infert: fiant inpingentes — siue corruentes — in conspectu tuo. illius Isaiae et Petri apostoli simile est: et non inpingetis sicut in lapidem offensionis et petram scandali: cuius et in psalmis propheta meminit: lapidem, quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; a domino factum est h o c.
- 4.11.1.1
Haec dicit dominus: uade et sume lagunculam figuli testeam et de senioribus populi ac de senioribus sacerdotum et egredere ad uallem filii Ennom, quae est iuxta introitum portae fictilis — siue Charsitlt —, et praedicabis — siue clamabis uel leges — ibi uerba, quae ego loquar ad te, et dices: audite uerbum domini, reges Iudae e habitatores Hierusalem!
- 4.11.2.1
Pro \'laguncula figuli\', quae Hebraice dicitur \'bocboc\', LXX \'doliolum\' transtulerunt et pro porta fictili\' Aquila, Symmachus et Theodotio ipsum uerbum posuerunt Hebraicum \'Harsith\', pro quo LXX iuxta morem suum pro adspiratione \'heth\' litterae addiderunt \'chi\' Graecum, ut dicerent \'Charsith\' pro \'Harsith\', sicut illud est pro \'Hebron\' \'Chebron\', et pro \'Hieriho\' <Hiericho>.
- 4.11.3.1
uult autem scriptura diuina non solum auribus doceri populum, sed et oculis; magis enim, ut iam diximus, mente retinetur, quod uisu quam quod auditu ad animum peruenit. tolle. inquit. lagunculam - siue doliolum testeum — et de senioribus: populi ac sacerdotum et egredere ad uallem filii Ennom, de qua supra diximus, ubi erat delubrum Bahal et nemus ac lucus Siloae fontibus irrigatus. \'ipsa autem,\' inquit, \'uallis iuxta portam est.\' quae Hebraeo sermone \'Harsith\', hoc est \'fictilis\', appellatur.
- 4.11.4.1
\'et praedicabis — uel leges — ibi uerba. quae ego loquar tecum, ut ibi audiantur quae dicturus sum: ideo autem, ut iam diximus, et \'praedicabis\' et \'clamabis\' et \'leges\' ponitur, quia uerbum Hebraicum \'carath\' tria significat. uultque, quae dicturus est, et reges luda audire et habitatores Hierusalem, id est et stirpis regiae et omnem populum, ut inexcusabiles sint. qui audire noluerint.
- 4.12.1.1
Haec dicit dominus exercituum deus Israhel: ecce ego inducam a fflictionem — siue mala — super locum istum, ita ut omnis, qui audierit illam - siue illa —, tinniant aures eius eo, quod dereliquerint me et alienum fecerint locum istum et libauerint in eo dis alienis, quos nescierunt ipsi et patres eorum et reges luda; et repleuerunt locum istum sanguine innocentium et aedificauerunt excelsa Bahalim ad comburendos filios suos igne in holocaustum Bahalim, quae non praecepi - siue cogitaui — nec locutus sum nec ascenderunt in cor meum.
- 4.12.2.1
Et hunc locum stulte quidam ad caelestem referunt Hierusalem. quod ne semper ammoneam, tantum hoc dixisse sufficiat uitandam istiusmodi explanationem. immo heresim, quae manifesta subuertit et praestigias quasdam ecclesiis Christi conatur inducere. nulli autem dubium, quin in templo dei Bahal idolum posuerint siue in delubro, quod erat in ualle filii Ennom, ubi et lucus Bahal et ara eius fuit, super quam immolauerunt et incenderunt filios suos.
- 4.12.3.1
quae dominus nec cogitauit nec locutus est nec ascenderunt in cor eius, non quo deus futura nescierit, sed quo indigna sua notitia ignorare se dicat iuxta illud euangelicum: recedite a m e, operariiiniquitatis, nesciouos! nouit enim dominus eos, qui sui sunt, et qui ignorat, ignorabitur. uel certe ἀνϑρωποπαϑω̃ς et haec de deo accipienda sicut et alia.
- 4.12.4.1
omnis autem bereticus derelinquit deum et alienum facit locum habitatione dei, quem sua fraude polluerit, et libat dis alienis, quos nec ipse nouerat nec patres eius, apostoli uidelicet et apostolici uiri; reges autem luda, hoc est hereticorum patriarchae, implent locum quondam dei sanguine deceptorum et innocentium — nisi enim stultus et simplex fuerit, non cito subuertitur — et aedificant excelsa Bahalim, dum de sublimibus disputare se dicunt, et comburunt filios suos idolo, quos in heresi genuerint. quae omnia dominus ignorare se dicit nec umquam ascendisse in cogitationem suam.
- 4.13.1.1
Propterea ecce dies ueniunt, dicit dominus, etnonuocu.br:trcrlocusi.steamplius To feth et uallis et non uocabitur locus iste amplius Tofeth et uallis filii Ennom. sed uallis occisionis. LXX: idcirco ecce dies ueniunt, dicit dominus, et non uocabitur locus iste amplius ruina et πολάνδριον filii Ennom, sed πολο άνδριον occisionis.
- 4.13.2.1
Quae sit uailis filii Ennom, quae Hebraice dicitur \'gehennom.\' unde et \'gehennam\' appellatam putant, supra diximus. miror autem, quid sibi uoluerint LXX pro \'Tofeth\' διάπτωσ, hoc est \'ruinam\', ponere et pro \'ualle\' πολυάδιο, quod significat \'uirorum multitudinem,\' nisi forte ex eo, quod ibi populus corruerit et caesa sit hominum multitudo uel spiritaliter in errore idololatriae uel iuxta litteram a Babylonio exercitu, quod in consequentibus manifestius legitur.
- 4.14.1.1
Et dissipabo consilium Iudae et Hierusalem in loco isto ei subuertam eos gladio in conspectu inimicorum I suorum et in manu quaerentium animas eorum et dabo cadauera eorum escam uolatilibus caeli et bestiis terrae et ponam ciuitatem hanc in stuporem et in sibilum; omnis, qui praeterit per eam, obstupescet et sibilabit super uniuersa plaga eius.
- 4.14.2.1
et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum et unusquisque carnem amici sui comedet in obsidione et in angustia, in qua concludent eos inimici eorum et, qui quaerunt animas eorum.
- 4.14.3.1
Quamquam haec et in Babylonia captiuitate accidisse populo nouerimus, tamen plenius referuntur ad tempora saluatoris, quando obsessi sunt a Uespasiano et Tito et ciuitas eorum Hadriani temporibus in aeternos cineres conlapsa est, ut, qui optulerant filios suos idolis, ipsi eos postea famis necessitate conpulsi in ciborum usum uerterent carnesque omnium darentur uolatilibus caeli et bestiis terrae, ut, qui dei muneribus abusi fuerant in impietatem et propria uiscera idolis immolarant, uentres suos sepulchra facerent liberorum.
- 4.15.1.1
Et conteres lagunculam in oculis uirorum, qui ibunt — uel egredientur — tecum, et dices ad eos: haec dicit dominus exercituum: sic conteram populum istum et ciuitatem hanc, sicut conteritur uas figuli, quod non potest ultra instaurari.
- 4.15.2.1
Perspicue non de Babylonia, sed de Romana dicitur captiuitate: post Babylonios quippe et urbs instaurata et populus reductus in Iudaeam et abundantiae pristinae restitutus est. post captiuitatem autem, quae sub Uespasiano et Tito et postea accidit sub Hadriano, usque ad consummationem saeculi ruinae Hierusalem permansurae sunt, quamquam sibi Iudaei auream atque gemmatam Hierusalem restituendam putent rursumque uictimas et sacrificia et coniugia sanctorum et regnum in terris domini saluatoris.
- 4.15.3.1
quae licet non sequamur, tamen damnare non possumus, quia multi ecclesiasticorum uirorum et martyres ista dixerunt, ut unusquisque in suo sensu abundet et
- 4.15.4.1
I domini cuncta iudicio reseruentur. quomodo autem uas fictile et testeum, si fractum fuerit, in antiquam speciem non potest reformari, sic et populus Iudaeorum et Hierusalem subuersa statum pristinum non habebunt. denique cassum nomen est ipsius hodie ciuitatis et ab Aelio Hadriano Aelia dicitur et cum habitatione pristina pristinum quoque nomen amisit ad decutiendam superbiam habitatorum eius.
- 4.15.5.1
sanctae autem crucis et resurrectionis uocabula non urbem significant, sed locum, nec diuitiarum quondam magnitudinem, per quam periit populus Iudaeorum, sed gloriam sanctitatis, quam nostra paupercula possidet Bethleem non habens aurum et gemmas, sed panem, qui in ea natus est.
- 4.16.1.1
Et in Tofeth sepelientur — uel sepelient — eo, quod non sit alius locus ad sepeliendum. sic faciam loco huic, ait dominus, et habitatoribus eius, ut ponam ciuitatem istam sicut Tofeth —siue ut ruinam —. et erunt domus Hierusalem et domus regum Iuda sicut locus Tofeth siue ruinae. quod autem in LXX infertur: omnes domus regum Iuda sient locus Tofeth, in Hebraico non habetur. Et sequitur:
- 4.17.1.1
Immundae m u ndae omnes do m us, in quarum domatibus — siue tectis—sacrificauerunt omni militiae caeli et libauerunt libamina dis alienis. Quod supra dixerat non uocabitur locusiste amplius Tofeth et uallis filii Ennom, sed uallis occisionis, nunc ponit manifestius, quod tanta in ipso loco futura sit caedes, ut ibi aceruatim populus sepeliatur et locus quondam religionis fiat tumulus mortuorum, ipsa quoque ciuitas, quae huic imminet loco; fiat sicut Tofeth — pro quo LXX \'ruinam\' transtulerunt—, domus quoque Hierusalem regumque palatia in ruinas similes conuertantur.
- 4.17.2.1
causaque redditur eo, quod immundae fuerint ei idololatriae pollutae scelere pro eo, quod in domatibus et tectis earum soli et lunae et stellis caeli immolauerint et tura incenderint nec hoc fuerint errore contenti, sed immolauerint daemonibus et liba fuderint dis alienis.
- 4.18.1.1
Uenit autem Hieremias de Tofeth - quo miserat eum dominus ad prophetandum, et stetit in atrio domus us domini et dixit ad omnem populum: haec dicit dominus exercituum deus Israhel: ecce ego inducam super ciuitatem hanc et super omnes urbes eius uniuersa mala, quae locutus sum aduersum eam, quoniam indurauerunt ceruicem suam, ut non audirent sermones meos.
- 4.18.2.1
Postquam m Tofeth praesentibus populi senioribus, quos duxerat secum Hieremias, confregit lagunculam siue dolium et prophetauit uerbis domini ad conterendum populum et ciuitatem Hierusalem, reuertitur et stat in atrio domus domini et uniuersae loquitur multitudini, quae ad locum Tofeth ire noluerat, quod inducturus sit dominus super ciuitatem Hierusalem et super omnes urbes eius mala, quae locutus sit aduersum eam.
- 4.18.3.1
et ne putemus crudelem esse sententiam, reddit causas, cur inducturus sit mala: \'quoniam,\' inquit, \'indurauerunt ceruicem suam, ut non audirent sermones meos ne post multas quidem impietates uolentes agere paenitentiam.\'
- 4.19.1.1
Et audiuit Phassur, filius Emmer, sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo domini, Hieremiam prophetantem sermones istos. et percussit Phassur Hieremiam prophetam et misit eum in neruum, quod erat in porta Beniamin superiore in domo domini.
- 4.19.2.1
Pro \'Phassur\' LXX transtulerunt \'Phaschor\', qui interpretatur \'oris nigredo\', et pro \'neruo\', quem nos diximus, LXX et Theodotio uertere \'cataracten\', Symmachus βασαvιστήριοv siue στρεβλωτήριοv, quod utrumque tormenta\' significat; nos autem \'neruum\' diximus more uulgari, quod tormenti genus etiam in Actibus apostolorum legimus, quando apostoli Paulus et Silas in custodiam carceris dati sunt.
- 4.19.3.1
iste autem erat pontifex templi et data sibi sacerdotii dignitate in peruersum abutitur, non ut doceat et sermone corripiat, sed ut cruciatibus terreat. unde et saluator et apostolus Paulus iussione pontificis uerberantur. nec mirum, si hodieque serui dei caedantur a Phaschor, mittantur in carcerem, horribili custodia reseruentur; datur enim haec potestas a deo, ut prophetarum ostendatur fides. nec tamen maior est ille, qui caedit, sed fortior iste, qui caeditur. et patienter propheta suscipit iudicium dei nec reclamat ad uerbera, sed considerat imperantem. \'Emmer\' \'uerbum\' sonat.
- 4.19.4.1
de ouo saepe \'nigredo\' generatur, non parentis uitio, sed scelere degenerantis. tormentum\' autem, quo cruciatur propheta, uidetur in parte dextera\', quod interpretatur \'Beniamin\', et in porta \'sublimi,\' quae non ueritatem indicat, sed iniustam pontificis potestatem-
- 4.20.1.1
Cumque inluxisset in crastinum, eduxit Phassur Hieremiam de neruo et dixit ad eum Hieremias: non Phassur uocauit dominus nomen tuum, sed pauorem undique. Et hic tam nomen ponti- Scis quam tormenti genus similiter omnes ut supra interpretati sunt. mutatur autem nomen pontificis, ut ex nomine futurorum supplicium demonstretur.
- 4.20.2.1
\'nequaauam,\' inquit, \'habebis oris nigredinem et iniquae imperium potestatis, sed captiuus duceris Babylonem — hoc enim significat \'pauor undique\' siue per circuitum\' —, \'ut tremens et propriae salutis incertus huc illucque circumspicias et uenientes contra te aduersario reformides! pro \'pauore\', quod in Hebraico scriptum est magur, LXX et Theodotio μέτϰοv, id est \'migrantem\', Aquilae secunda editio \'peregrinum\', prima \'circumspicientem\', Symmachus \'ablatum\' sine (congregatum) et \'coactum\' interpretati sunt.
- 4.21.1.1
Quia haec dicit dominus: ecce ego dabo te in pauorem et omnes amicos tuos et corruent gladio inimicorum suorum et oculi tui uidebunt; et omnem Iudam dabo in manu regis Babylonis et traducet eos in Babylonem et percutiet eos gladio.
- 4.21.2.1
et dabo uniuersam substantiam — sine fortitudinem —ciuitatis huius et omnem laborem eius omneque pretium — siue gloriam — et cunctos thesauros regum Inda dabo in manu inimicorum eorum et diripient eos et tollent et ducent in Babylonem. tu autem, Phassur, et omnes habitatores domus tuae ibit in captiuitatem et in Babylonem uenies et ibi morieris ibique sepelieris et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium.
- 4.21.3.1
Iuxta superiorem interpretationem, qua \'Phassur\' nomen fuerat inmntatum, ut appellaretur \'Magur,\' omnes similiter transtulerunt, ut significarent uel \'pauorem\' uel \'peregrinationem\' uel \'sublationem) et \'transiationem\' et \'commigrationem\'.
- 4.21.4.1
comminaturque eum cum amicis suis iam iamque capiendum tradendumque hostium manibus et cunctum populum tribus Iudae Babylonii regis manibus optinendum aliosque interficiendos gladio et alios ducendos in captiuitatem et uniuersas diuitias tam urbis quam thesaurorum regiorum ab inimicis esse capiendas ipsumque Phassur cum omni cognatione sua et familia ducendum in captiuitatem et in Babylone esse moriturum eo. quod populum suo mendacio deceperit nequaquam illi uera et tristia. sed per mendacium prospera pollicendo.
- 4.21.5.1
simulque animaduertenda prophetae patientia atque prndentia, quod missus in carcerem tacet et silentio uincit iniuriam nec tamen dissimulat, quod scit esse uenturum, ut saltem sic pseudopropheta pontifex peccare desistat et dei clementiam deprecetur.
- 4.22.1.1
Seduxisti me. dom , et seductussum— siue decepisti me, domine, et deceptussum —; fortior me fuisti et inualuisti — siue optinuisti et potuisti-; factus sum in derisum tota die. omnes subsannant me. quia iam olim loquor uociferans iniquitatem et uastitatem clamito siue quia amaro uerbo meo ridebo, praeuaricationem et miseriam inuocabo.
- 4.22.2.1
Dicit se propheta a domino esse deceptum, quia in principio audiens: prophetam gentibus dedi te et iterum: ecce constitui te hodie super gentes et super regna. ut euellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes. arbitratus sit nihil se contra populum Iudaeorum. sed contra diuersas in circuitu nationes esse dicturum, unde et prophetiam libenter assumserit: et euenisse contrario. ut captiuitatem Hierusalem praedicans persecutiones et angustias sustineret.
- 4.22.3.1
quodque intulit: factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me, eo, quod aestiment illum uniuersa mentitam et cuncta, quae praedixerit esse uentura, mendacia fuerint; et propheta enim putauerat statim futuram, quod dominus minabatur, et populus aestimabat nequaquam ultra uenturum, quod statim non uenerat. atque uociferor uastitatem Babyloniam et iniquitatem hostium,
- 4.22.4.1
per quam opprimendus sit populus meus\', sin autem sequimur LXX in eo, quod dixere: quia amaro uerbo meo ridebo. praeuaricationem et miseriam inuocabo, hic sensus est: scio praesentem tristitiam futuro gaudio commutandam iuxta illud, quod scriptum est: beati flentes. quoniam ipsi ridebunt, et idcirco miseriam et iniquitatem afflictionemque libenter sustineo, ita ut cupiam et iuuocem eas et breuitatem iniuriae felicitatis aeternitate compensem:
- 4.23.1.1
Quia factus est mihi sermo domini in opprobrium et in derisum tota die. et dixi: non recordabor eius — siue non nominabo dominum — nec loquar ultra in nomine illius. et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis et defeci — siue dissolutus sum — ferre non sustinens; audiui enim contumelias — siue uituperationem — multorum um et terrorem in circuitu — siue congregatorum undique —: persequimini et persequamur eum!
- 4.23.2.1
\'CIamante me atque dicente, quod iam Babylonius ueniret exercitus et omnia hostilis gladius praedaretur, uersus est mihi sermo domini in opprobrium atque derisum, dum tarditatem prophetiae putant \'esse mendacium: quamobrem in mea mente decreui, ut ultra ad populum dei uerbis non loquerer nec nomen illius nominarem.
- 4.23.3.1
quod cum pudore superatus uerecunde quidem, sed stulte constituissem. factus est,\' inquit, \'in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis (et defeci) siue undique dissolutus sum, ita ut ferre non possim.
- 4.23.4.1
\' conceptus enim animo sermo diuinus nec ore prolatus ardet in pectore: unde et Paulus loquitur: si euangelizauero. non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit; uae enim mihi est, si non euangelizauero. si enim uolens hoc ago, mercedem habeo: si autem inuitus, dispensatio mihi credita est. et in Athenis uidens idololatriae deditam ciuitatem incitabatur spiritu et tota mente feruebat; et post modicum in eodem uolumine legimus: cum uenissent autem de Macedonia Silas et Timotheus. instabat uerbo Panlus testificans Iudaeis esse Christum Iesum.
- 4.23.5.1
sed et plerique doctorum usque hodie in ecclesia similia sustinent audientes uituperationem multorum congregatorum adnersum se in circuitu atque dicentium: persequimini et persequamur eos!
- 4.24.1.1
Omnes uiri, qui erant pacifici mihi et custodientes latus meum: si quo modo decipiatur et praeualeamus aduersum eum et consequamur ultionem ex eo! dominus autem mecum est quasi bellator fortis. Cum aduersarii surrexerint et amici quondam atque pacifici fuerint ad bella conuersi uoluerintque nobis insidias tendere, non magnopere curemus, sed optemus hoc dicere. quod et propheta loquitur: dominus autem mecum est quasi bellator fortis.
- 4.25.1.1
Idcirco, qui persequuntur me, cadent et infirmi erunt — siue ideo persecuti sunt et intellegere non potuerunt —, con fundentur uehementer, quia non intellexerunt opprobrium siue ignominiam sempiternam, quae numquam delebitur. Quia persecuti sunt, ideo propheticum non potuerunt intellegere sermonem et ignorantiam confusio uehemens consecuta est nec intellexerunt ignominiam sempiternam, quae optinebit eos et nulla obliuione delebitur.
- 4.25.2.1
dicant igitur, quod uolunt, uin quondam pacifici et, qui custodiebant latus meum, et decipere cupiant. dummodo iustum uirum atque doctorem ecclesiae post persecutionem tanta uindicta tantaque praemia consequantur.
- 4.26.1.1
Et tu, domine exercituum, probatoriusti — siue qui probas iusta —, qui uides renes et cor, uideam, quaeso, ultionem tuam ex eis! tibi enim reuelaui causam meam. Solus est dominus, qui nouerit probare iustitiam. quomodo solus est, qui cordis interna conspiciat; unde et Iesus sciens cogitationes hominum non ex profectu, ut quidam putant, sed natura deus est. tale quid et in psalmis sonat: non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. si uiuens uirtutibus non iustificatur, quanto magis, qui peccatis mortuus est!
- 4.26.2.1
cumque se sciat iustus habere propugnatorem deum, tamen inpatientia fragilitatis humanae, quod nouit esse uenturum. iam nunc uidere desiderat. cui et reuelauit causam suam, qui dicit in alio loco: mihi uindictam, ego retribuam, dicit dominus. felix autem conscientia, cuius causa domino reuelatur dicente apostolo: omne. quod manifestatur. lux est.
- 4.27.1.1
Cantate domino, laudate dominum, quia liberauit animant pauperis de manu pessimorum! Qui pauper est spiritu nec habet diuitias, quae receperunt in isto saeculo consolationem suam et de quibus Paulus loquitur: tantum ut pauperum memores essemus, cum fueiit uindictam a domino consecutus, dominum laudat in spiritu et se de manu pessimorum erutum gloriatur. hoc autem totum fit non nostro merito, sed eius gratia, qui pauperem liberauit nec habet diuitias superbiae corruentis, sed humilitatem pauperis liberati
- 4.28.1.1
Maledicta dies, in qua natus sum, dies, in qua peperit me mater mea, non sit benedicta maledieius uir — siue homo —, qui annuntiauit patri meo dicens: natus est tibi filius masculus, et quasi gaudio laetificauit cum! sit homo ille, ut sunt ciuitates, quas subuertit dominus et non paenituit eum ! eum. diat clamorem mane et ululatum in tempore meridiano, qui — siue quia - non me interfecit a uulua, ut fierei mihi mater mea sepulchrum et uulua eius conceptus aeternus. quare de uulua egressus sum, ut uiderem laborem et dolorem et consumerentur in confusione dies mei?
- 4.28.2.1
Qui putant animas fuisse in caelestibus et de meliore in peiorem statum praecipitatas, hoc et huiuscemodi utuntur testimoniis, quod scilicet melius fuerit in caelestibus quam in terrenis commorari et corpus humilitatis assumere, noua quaedam, immo iam uetera hereseos suae argumenta quaerentes.
- 4.28.3.1
nos uero legentes illud beati Iob: maledicta dies, in qua natus sum, et nox illa, in qua dixerunt: ecce masculus, et: maledictus homo. qui annuntiauit patri meo dicens: natus tibi est puer, huic testimonio coaptamus, quod scilicet melius sit non esse quam uiuere in suppliciis iuxta illud, quod scriptum est: mors uiro requies, cui elusit deus uiam suam, et iterum: quare data est misero lux et uita his. qui in amaritudine animae- sunt?
- 4.28.4.1
et in euangelio simpliciter dictum legimus: melius ei fuerat. si natus non esset, non quo sit, qui natus non fuerit, sed quo melius sit non esse quam male esse; aliud est enim omnino non esse, aliud! cum sit, absque ulla intermissione cruciari, quomodo mortem quietam uitae miserae praeferimus. unde et Amos diem appellat tenebrarum diem afflictionis et Iacob eo, quod uiierit in labore et angustia. dies uitae suae paruos et pessimos uocat et Paulus apostolus dicit: ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam et iterum: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Hebraei quintum mensem.
- 4.28.5.1
quo capta Hierusalem templumque subuersum est, natiuitatis Hieremiae supputant inextricabilibus quibusdam et incredibilibus argumentis. quod si probare potuerint: quomodo testimonium Iob ualeant interpretari, nescio; nisi forte et illum diem quadam praefiguratione et uaticinio futurorum subuersionis templi autument.
- 4.28.6.1
quodque inprecatur similitudinem subuersarum ciuitatum, de Sodoma et Gomorra dici arbitror. et omne tempus in luctu. ut mane sit clamor et ululatus meridie. quod autem infert: qui me non interfecit in uulua, deum significari putant.
- 4.28.7.1
\'ut esset mihi: inquit \'conceptus aeternus;\' quae omnia dicuntur hyperbolice. denique exponit causas, cur mortem praeferat uitae et omnino non esse quam male esse, subiungens: quare de uulua egressus sum. ut uiderem laborem et dolorem ut consumerentur confusione dies mei?
- 4.29.1.1
Uerbum, quod factum est ad Hieremiam a domino, quando misit ad eum rex Sedecias-_ Phassur, filium Melchiae, et Sophoniam, filium Maasiae. sacerdotem dicens: interroga pro nobis dominum, quia Nabuchodonosor, rex Babylonis, proeliatur aduersum nos, si forte faciat dominus nobis sicut omnia mirabilia sua et recedat a nobis.
- 4.29.2.1
Supra pontifex Phassur siue Phaschor, qui percussit Hieremiam. patrem habuit Emmer, hic autem Phassur filius est Melchiae: hoc idcirco, ne quis eundem putet. mittit autem Sedecias rex ad prophetam nolens uel populum scire uel principes. ut occulto per legatos nuntio recognoscat, quam dominus super urbe Hierusalem et populo Iudaeorum habeat sententiam. quodque infert: quia Nabuchodonosor, rex Babylonis, proeliatur aduersum nos, ostendit iam obsessa Hierusalem hoc a propheta sciscitari Sedeciam.
- 4.29.8.1
et notandum, quod in prophetis, maximeque in Hiezecihele et Hieremia, nequaquam regum et temporum ordo seruetur, sed praepostere. quod iuxta historiam postea factum sit, prius referri et. quod prius gestum sit, postea; aliud est enim historiam, aliud prophetiam scribere, ut in praesenti loco Sedecias, qui cum urbe Hierusalem captus est, mittens scribitur ad Hieremiam et eo tempore, quo obsidebatur Hierusalem. et postea narratur historia Ioiacim fratris eius, qui ante eum rex fuit, et Ioiachin. id est Iechoniae, qui fuit filius Ioiacim, super quibus dicetur in consequentibus.
- 4.30.1.1
Et dixit Hieremias ad eos: sic dicetis Sedeciae: haec dicit it dominus deus Israhel h c I: ecce ego I conuertam uasa belli — siue arma bellica —, quae sunt in manibus uestris et quibus pugnatis aduersum regem Babylonis et Chaldaeos, qui obsident uos in circuitu murorum, et congregabo ea — siue eos- — in medio ciuitatis huius et debellabo uos in manu extenta et bracchio forti — siue excelso — et in furore et in indignatione et in ira grandi et percutiam habitatores ciuitatis huius; homines et iumenta pestilentia magna morientur.
- 4.30.2.1
\'Frustra,\' inquit, \'repugnare uultis Chaldaeis obsidentibus et arma bellica praeparatis, quorum in media tantum urbe usum habebitis, ut armati esse uideamini. ceterum illis obsidentibus ego uos debellabo in manu extenta et bracchio forti meoque furore et indignatione percutiam, ut et uos et omne, quod spirat, fame et pestilentia in media urbe moriatur.\' quod quidem et factum legimus; absque ulla enim corona strepituque pugnantium urbs tantum obsidione capta est, ut,. quos uincerent, non haberent, sed quos tantum caperent; meliores, ait. fuerunt uulnerati gladio quam occisi fame.
- 4.31.1.1
Et post haec. ait dominus, dabo Sedeciam, regem Iudae, et seruos eius et populum eius et, qui derelicti sunt in ciuitate hac a peste et gladio et fame, in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis, et in manu in imicorum eorum et in manu quaerentium animam eorum et percutiet eos in ore gladii et non flectetur neque parcet nec miserebitur.
- 4.31.2.1
Hoc. quod nos transtulimus: in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, in LXX non habetur et pro eo, quod diximus: non flectetur neque parcet nec miserebitur, LXX transtulerunt: non parcam nec miserebor.
- 4.31.3.1
meliusque est iuxta Hebraicum, ut crudelis sententia et inflexibilis magis regis Babylonii quam domini esse uideatur. primum autem de uniuersa urbe prophetatum est; nunc proprie Sedeciae praedicitur et populo eius, qui residui fuerint post pestem, gladium et famem, quod a Nabuchodonosor, Babylonio rege, capiendus sit interficiendusque cum amicis suis gladio nec ullam eius speret misericordiam, cuius foedus et necessitudinem periurio deseruit.
- 4.32.1.1
Et ad populum hanc dices: haec dicit dominus: ecce ego do coram uobis uiam uitae et uiam mortis. qui habitauerit urbe hac, morietur gladio et fame et peste; qui autem egressus fuerit et transfugerit ad Chaldaeos, qui obsident uos, uiuet et erit ei anima sua quasi spolium; posui enim faciem meam super ciuitatem hanc in malum et non in bonum, ait dominus; in manu regis Babylonis dabitur et exuret eam igni.
- 4.32.2.1
His, qui a rege missi sunt et ad prophetam uenerant deprecandum. ut interrogaret pro eis dominum, superiora responderat et, quae referrent regi Sedeciae; nunc hortatur, ut respondeant populo, datque consilium. ut transfugiant ad Chaldaeos contra regiam uoluntatem; quod periculosum fuisse prophetae nullus ignorat. unde et mortem sibi inprecatur et dicit:
- 4.32.3.1
maledicta dies, in qua natus sum, et: quare de uulua egressus sum, ut uiderem laborem et dolorem?, non quo leue sit necdum captis dare consilium se ultro tradere captiuitati, quasi si passuris naufragium imperetur. ut ante naufragium et dissipatam nauem remos tabulasque corripiant et se undis tradant, sed quo tolerabilius sit utcumque captos uiuere quam gladio, fame et peste consumi. sunt.
← Previous · Next → — showing 701–800 of 1,409
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0162.stoa024.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.