Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 1,409 sections

  1. 2.83.1.1

    Haec dicit dominus: non glorietur sapiens in sapientia sua et non glorietur fortis in lortitudine sua et non glorietur diu in dinitiis suis, sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire — siue intellegere — et nosse me, quia ego sum dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra! haec enim placent mihi — siue quia in istis est uoluntas mea —, dicit dominus.

  2. 2.83.2.1

    Omnis hominum aufertur superbia, dum et sapientia et fortitudo et opes eorum reputantur in nihilum et ista est sola gloriatio, ut sciat et intellegat, quod ipse sit dominus, qui facit misericordiam et iudicium et iustitiam super terram, quod omnia dei prouidentia et iustitia gubernentur et, quae nobis uidentur non habere rationem, iustitiae plena sint atque rationis.

  3. 2.83.3.1

    haec enim sola placent deo et in his uoluntas illius est. ubi sunt ergo, qui dicunt proprio hominem regi arbitrio et sic datam liberi arbitrii potestatem, ut dei misericordia tolleretur atque iustitia? unde et apostolus assumens hoc testimonium ponit exemplum: qui gloriatur. in domino glorietur.

  4. 2.84.1.1

    Ecce dies ueniunt, dicit dominus, et uisitabo super omnem, qui circumcisum habent praeputium, super Aegyptum et super ludam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes, qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto, quia omnes gentes habent praeputium, omnis autem domus Israhel incircumcisi sunt corde.

  5. 2.84.2.1

    Multarum ex parte quadam gentium et maxime, quae Iudaeae Palestinaeque confines sunt. usque hodie populi circumciduntur et praecipue Aegyptii et Idumaei, Ammanitae et Moabitae et omnis regio Saracenorum, quae habitat in solitudine et de quibus dicitur: super omnes, qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto.

  6. 2.84.3.1

    non igitur debet gloriari Iuda, qui mixtus est cum gentibus supra scriptis, eo, quod praeputium non habeat. sed ex lege dei circumcisus sit, cum et alii haec faciant, qui legis mandata non seruant et ignorant deum Israhel. nec prode est circumcisio, quae in signum data est, nisi praecepta domini conpleantur: sicut et comae, quae gentem significant, non robora corporum et fortitudinem pugnatorum.

  7. 2.84.4.1

    quodque sequitur: omnes gentes habent praeputium, omnis autem domus Israhel incircumcisi sunt corde, hunc habet sensum: cum praeter Aegyptios, Idumaeos, Ammanitas et Moabitas, Ismaelitas in solitudine commorantes, quorum plerumque pars circumcisa est, omnes aliae nationes in toto orbe incircumcisae sint carne, omnis domus Israhel incircumcisa est corde. non carne, quae incircumcisio ducit ad mortem: illa enim carnis, haec spiritus est.

  8. 2.85.1.1

    Audite uerbum, quod locutus est dominus super uos, domus Israhel! haec dicit dominus: iuxta uias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere, quae timent gentes, quia leges populorum uanae sunt!

  9. 2.85.2.1

    Proprie aduersum eos loquitur, qui uenerantur caelestia et, quae in signa sunt posita annorum, temporum, mensuum et dierum, ab his aestimant regi humanum genus et ex causis caelestium terrena moderari. quodque ait: leges siue legitima populorum uana sunt. omnem humanam sapientiam futilem esse demonstrat et nullam in se habere utilitatem.

  10. 2.86.1.1

    Quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia; argento et auro decorauit illud, clauis et malleis conpegit, ut non dissoluatur siue non moueatur—. in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur; portata tollentur, quia incedere non ualent. nolite ergo timere ea, quia nec male facere possunt nec bene.

  11. 2.86.2.1

    Descriptio idolorum, quae uenerantur gentes. lignum, inquit, de saltu praecidit — materia ergo idolorum uilis et corruptibilis — opus manuum artificis — cum artifex mortalis sit, mortalia ergo et illa, quae fabricatur — ; argento et auro decorauit illud, ut fulgore utriusque materiae decipiat simplices. qui quidem error ad nos usque transiuit, ut religionem in diuitiis arbitremur.

  12. 2.86.3.1

    clauis et malleis conpegit, ut non dissoluatur sine u t non moueatur. quanta idolorum potentia, quae stare per se nequeunt, nisi clauis et malleis conpingantur? in simili. tudinem palmae fabricata habent pulchritudinem metallorum et picturae arte decorata sunt, sed utilitatem non possident, quae praebeant aliquos fructus artifici.

  13. 2.86.4.1

    et non loquentur — nihil enim in se uitale habent, de quibus scriptum est: os habent et non loquentur; aures habent et non audient -; portata tollentur. fortior ille, qui portat, quam illa, quae portantur; immo in illo sensus est, in hoc figura sine sensu.

  14. 2.86.5.1

    nolite ergo timere ea, quia nec bene possunt facere nec male. solent enim plerique gentilium daemones colere, ne noceant, et alios exorare, ut praestent beneficia; unde et illud Uergilianum est: nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam. quidquid de idolis diximus, ad omnia dogmata, quae sunt contraria ueritati, referri potest.

  15. 2.86.6.1

    et ipsi enim ingentia pollicentur et simulacrum uani cultus de suo corde confingunt; iactant grandia et ad decipiendos simplices quosque quasi aureis sensibus et eloquiis argenti splendore fulgentibus inperitorum obstringunt aciem et a suis inuentoribus sublimantur, in quibus nulla est utilitas et quorum cultura proprie gentium est et eorum, qui ignorant deum.

  16. 2.87.1.1

    Non est similis tui, domine; magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine. quis non timebit te, o rex gentium? tuum est enim decus, inter cunctos sapientes gentium et in uniuersis regnis eorum nullus est similis tui. pariter sapientes ei fatui probabuntur;

  17. 2.87.2.1

    doctrina uanitatis eorum lignum est: argentum inuolutum — siue productum — de Tharsis affertur et aurum de Ophax, opus artificis et manus aerarii; hyacinthus et purpura indumentum eorum; opus artificum — siue sapientium — uniuersa haec. dominus autem deus uerus est; iste deus uiuens et rex sempiternus. ab indignatione eius commouebitur terra et non sustinebunt gentes com- minationem eius.

  18. 2.87.3.1

    Haec in LXX non habentur, sed de Theoaotionis editione in plerisque addita sunt et, cum iuxta litteram uideantur perspicua, iuxta ὰναγωγὴν magnam habent difficultatem. nullus enim similis est deo uero eorum deorum, qui heretica arte finguntur. omnes timebunt eum. qui rex gentium est; principium enim sapientiae timor domini et de eo proficimus ad caritatem. tuum est.

  19. 2.87.4.1

    inquit, decus; in ueritate decor, m mendacio turpitudo. quamuis heretici iuxta sapientiam mundi, quae destruitur, sibi sapientes esse uideantur, tamen in omnibus regnis, quibus lacerant ecclesiam, nullus est similis tui dicente sermone diuino: perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo.

  20. 2.87.5.1

    simul sapientes et fatui sunt; doctrina eorum pro qualitate ingenii uel uilis est et ligno conparatur uel similis argento propter eloquii uenustatem; affertur de Tharsis — uel Indiae regio est, ut uult Iosephus, uel certe omne pelagus Tharsis appellatur et caeli habet similitudinem — et tamen inuoluta est uerborum artificio; si enim patuerit, decipere non poterit. et aurum de Ophaz.

  21. 2.87.6.1

    septem nominibus apud Hebraeos appellatur aurum, quorum unum \'ophaz\' dicitur, quod nos dicere possumus \'obryzum\', ut splendeat in superficie idolorum, quod intrinsecus lignum est uilisque materiae. hyacintho operiuntur et purpura, ut superficie sui oculos decipiant, dum caelorum sibi colorem et regna caelestia pollicentur; et tamen opera sapientum sunt uniuersa haec, qui in saeculo sapientes putantur, ceterum apud deum stulti sunt.

  22. 2.87.7.1

    dominus autem deus noster deus uerus est - illa ergo uniuersa mendacia - et ipse deus uiuens - igitur illa mortua, quae finguntur, - et rex sempiternus - hereticorum umbrae ad tempus praeualent, sed longo tempore corrumpuntur — ; ab indignatione eius commouebitur terra - hi, qui terrena habent opera et terrena simulacra confingunt, - et non sustinebunt gentes, nequaquam populus domini, sed gentium multitudo, quae dei comminationem ferre non praeualent.

  23. 2.88.1.1

    Sic ergo dicetis eis: di, qui caelos et terram. non fecerunt, pereant de terra et de his, quae subb caelo sunt! Falsis dis et, qui artificio reconpositi sunt, ista dicenda sunt - illi enim nec caelos fecere nec terram -, quaeque cooperatores Christi, qui dei uocantur et domini, per doctrinam ecclesiasticam magna ex parte fabricantur.

  24. 2.89.1.1

    Dominus. qui facit - siue fecit - terram in fortitudine sua, praeparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos. ad uocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et eleuat — siue educit - nebulas ab extremis terrae, fulgura in pluuiam fecit et educit uentum — siue uentos — de thesauris sius.

  25. 2.89.2.1

    stultus factus est omnis homo a srientia, confusus est omnis artifex in sculptili, quoniam falsum est, quod conflauit. et non est spiritus in eis. uana sunt et opera risu digna; in tempore uisitationis suae peribunt. non est similis (his) pars Iacob; qui enim formauit omnia, ipse est et Israhel uirga hereditatis eius; dominus exercituum nomen est illi.

  26. 2.89.3.1

    Qui facit terram in fortitudine sua, deus pater est. facit autem in fortitudine sua, domino saluatore; Christus enim dei uirtus et dei sapientia. qui ipse est et prudentia, in quo extendit caelum. ipse enim dixit et facta sunt; ipse mandauit et creata sunt, loquens ad filium: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: ad uocem suam dat multitudinem aquarum in caelo.

  27. 2.89.4.1

    omnis enim doctrina domini de caelestibus fluit dicente Dauid: pluuiam uoluntariam segregabis, deus, hereditati tuae et infirmata est; tu uero perfecisti eam. et - eleuat — siue educit - nebulas ab extremis terrae. nebulae siue nubes, quibus mandauit dominus, ne pluerent super Israhel imbrem, educuntur ab extremitatibus terrae. quorum una nebula loquebatur: puto enim, nos deus apostolos ostendit nouissimos tamquam morti destinatos, quia spectaculum facti sumus huic mundo et angelis et hominibus.

  28. 2.89.5.1

    fulgura in pluuiam fecit. cum enim imber de caelo uenerit doctrinarum et arentia hominum corda satiarit, tunc coruscationes inuenies et clara fulgura sapientiae. et educit uentos de thesauris suis, in quibus sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. stultus factus est omnis homo a scientia. licet ille Paulus, licet Petrus, licet Moses et Abraham sint, ad conparationem dei cuncta eorum sapientia in nihilum deputabitur; unde et fatuum dei sapientius est hominibus.

  29. 2.89.6.1

    confusus est omnis artifex in sculptili, qui de suo corde simulacra confinxit, falsumque est, quod conflauit. si autem stultus est omnis homo a scientia. stultum est omne falsumque, quod fecit. et non est spiritus in eis. notandum, quod et in isto capitulo \'uentus\' et \'spiritus\' uno nomine apud Hebraeos appellatur \'ruha\'; spiritum autem sanctificationis uocat, qui in hereticorum mentibus non potest inueniri.

  30. 2.89.7.1

    uana sunt et opus risu dignum. quis enim non rideat, cum hereticorum simulacra perspexerit? aut enim rustica sunt, quae dicuntur, et lignum est; ant pulchro sermone con-. posita, et repperitur argentum; aut certe de proprio simulata sensu, et frustra auri imaginem pollicentur. in tempore uisitationis suae peribunt. ad tempus ualet heresis, ut electi quique manifesti fiant et probati sint: cum autem uisitatio dei uenerit et oculus eius stulta respexerit, omnia conticescunt. non est his similis pars Iacob, eorum.

  31. 2.89.8.1

    qui supplantauere Iudaeos et cotidie destruunt hereticos. pars autem sanctorum deus est, de quo propheta dicit: pars mea dominus. qui enim formauit omnia, ipse est, qui fecit omnia atque plasmauit tam in animo quam in corpore, et Israhel uirga hereditatis eius est. omnis, qui directus in deo est uel sensu cernit deum, sceptrum est hereditatis eius, cuius nomen \'dominus omnipotens\' est siue uirtutum\'; hoc enim sonat \'dominus exercituum\', quod in Hebraico scriptum est \'dominus sabaoth\'.

  32. 2.90.1.1

    Congrega de terra confusionem tuam, quae habitas in obsidione, quia haec dicit dominus: ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac uice et tribulabo eos, ut inueniantur. LXX: congregauit de foris substantiam suam, quae habitat in munitione, quia haec dicit dominus: ecce ego supplantabo habitatores terrae huius et tribulabo eos, ut inueniantur.

  33. 2.90.2.1

    Praecipitur Hierusalem, ut, quicquid habet foris substantiae, in urbem munitissimam congreget et longae obsidioni paret alimenta; se enim nequaquam ut prius de futuro et longo tempore comminari, sed iam de uicina captiuitate, quae iam iamque uentura sit. \'congrega\', inquit, <et de foris et de terra, hoc est ei agris, substantiam tuam in confusionem.

  34. 2.90.3.1

    quidquid enim habes, confusione dignum est; quae licet praepares, haec super his domini dicta cognosce: ecce ego in hac uice, in isto tempore, proiciam siue instar fundae iaciam longe habitatores terrae huius\'. pro quo Septuaginta interpretati sunt: supplantabo et cadere faciam, pro quo uerbo Hebraico, id est \'cole\', Aquila et Symmachus interpretati sunt σϕενδονίσω et est sensus: \'instar fundae cum omni impetu abiciam et sic eos obsideri faciam sicque tribulabo et coangustabo, ut omnes in urbe repperiantur et effugere nequeant malum\'.

  35. 2.91.1.1

    Uae mihi super contritione mea, pessima plaga mea! LXX: uae super contritione tua, pessima plaga tua! Iuxta Hebraicum ipsa Hierusalem loquitur, quod uehementer afflicta sit et plagam sustineat insanabilem; iuxta LXX uero propheta loquitur ad Hierusalem et plangit eam super contritione et plaga sui.

  36. 2.92.1.1

    Ego autem diri: plane haec infirmitas mea est — siue uulnus meum — et portabo illam siue apprehendit me. Ipsa loquitur Hierusalem: quicquid patior, mea culpa patior; intellego uulnus meum, quod apprehendit me, siue iram domini sustinebo, quoniam peccaui ei\'.

  37. 2.93.1.1

    Tabernaculum meum statutum est, Omnes funiculi me dirrupti sunt - siue omnes pelles meae conscissae sunt —, filii mei exierunt a me - siue oues meae - et non sunt; non est, qui extendat ultra tentorium meum - siue non est locus ultra tabernaculo meo - et qui erigat pelles meas.

  38. 2.93.2.1

    Subuersionem urbis suae tam facilem plangit Hierusalem, ut nequaquam muros et omnia moenia funditus eruta, sed tabernaculi atque tentorii ablationem putes. \'tabernaculum\', inquit, (hoc est habitatio mea, repente sublata est. omnes funiculi mei dirrupti sunt - seruat tabernaculi μεταϕοράν - siue omnes pelles meae conscissae sunt.

  39. 2.93.3.1

    filii mei exierunt a me siue pecora mei\', quod a LXX additum non stat iuxta historiam; in longa enim obsidione quomodo oues et pecora auferri poterant de Hierusalem, quae, etiamsi fuissent, fames consumserat? <et non\', inquit, \'subsistunt siue non sunt\'; neque enim translati sunt in Chaldaeam, sed magna pars eorum interfecta penitusque deleta est. \'non est, qui extendat ultra tentorium meum. non est, qui me instauret et murorum meorum iaciat fundamenta, qui ad solum usque prostrati sunt\'.

  40. 2.94.1.1

    Quia stulte egerunt pastores et dominum non quaesierunt, propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est. Per translationem pastorum atque ouium principum culpa et dispersio populi describitur. quia enim principes stulte egerunt nec quaesierunt dominum, quem toto debuerant corde perquirere, idcirco et mala uenientia non uiderunt siue non intellexerunt dominum et omnis multitudo Hierusalem huc illucque dispersa est.

  41. 2.95.1.1

    Uox auditionis ecce uenit et commotio magna de terra aquilonis, ut ponat ciuitates Iuda in solitudinem et habitaculum draconum - siue cubile struthionum et, ut Symmachus interpretatus est sirenarum —, pro quo in Hebraico \'thannim\' positum est.

  42. 2.95.2.1

    Uerba prope \'ecce\', inquit, \'sonitus et fremitus Babylonii uenientis auditur magnaque commotio siue terrae motus de terra aquilonis, ut omnes urbes Iudaeae habitatoribus interfectis redigat in solitudinem et faciat pro hominibus dracones habitare et cuncta uenenata animantia siue struthiones\', quod et ipsum animal solitudinis familiare est et in desertis nascitur ac nutritur; aut certe sirenas, monstra quaedam et daemonum phantasmata, possumus intellegere.

  43. 2.95.3.1

    haec omnia, quae et praeteritus et praesens sermo descripsit, ad persecutionis ecclesiae referamus tempora, quando tabernacula domini subuertuntur et omnis habitatio ecclesiae redigitur in solitudinem. et ut ista uniuersa eueniant, culpa pastorum est, qui stulte egerunt e t dominum non quaesierunt nec intellexerunt eum: et idcirco grex omnis dispersus est.

  44. 2.96.1.1

    Scio. domine. quia non sit hominis uia eius, nec uiri est, ut ambulet et dirigat gressus suos. Erubescant noui praedicatores. qui aiunt unumquemque suo arbitrio regi, cum et hic propheta dicat: non est hominis uia eius, et Dauid in lyrico canat carmine: a domino gressus hominis dirigentur et uiam eius uolet nimis is. siue hic sensus est: <quod a Babyloniis sustinemus. non est eorum formidinis, sed nostri meriti et indignationis tuae\'.

  45. 2.97.1.1

    Corripe me, domine: uerumtamen in indicio et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me! effunde indignationem tuam super gentes, quae non cognouerunt te, et super prouincias - siue generationes —, quae nomen tuum non inuocauerunt, quia deuorauerunt Iacob et locum eius consumserunt et decus eius - uel pascua - dissipauerunt siue ad solitudinem redegerunt.

  46. 2.97.2.1

    Hunc locum in Psalmo legimus: domine, ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me! et est sensus: \'meremur quidem omnia, quae sustinemus, et multo meremur maiora quam patimur, uerumtamen hoc obsecro, ut quasi pater me corripias, non quasi aduersarius, ut me emendes quasi filium et non punias quasi inimicum: castigas enim omnem filium, quem recipis, et per omnem dolorem ac flagellum emendas Hierusalem.

  47. 2.97.3.1

    hostes autem. qui non nouerunt te. et prouinciae siue regiones, quae non inuocauerunt nomen tuum, nequaquam tuum debent sentire iudicium, sed indignationem. tradidisti enim nos, ut emendaremur. illi autem aggrauauerunt iugum suum; seni non pepercerunt et paruulos adflixerunt, comederunt nos et penitus deuorarunt et -in tantam solitudinem redegerunt Hierusalem, ut et publicarum et priuatarum aedium omnia dissiparent et populum tuum interficerent\'.

  48. 2.98.1.1

    Uerbum, quod factum est ad Hieremiam a domino dicens: audite uerba pacti - siue testamenti-huius et loquimini ad uiros Iuda et habitatores Hierusalem et dices ad eos: haec dicit dominus deus Israhel. Non quidem est positum in titulo, sub quo tempore uel sub quo rege et quoto anno eius haec prophetia facta sit; sed intellegimus uel priori prophetiae et tempori haec esse iungenda uel certe post aliquod temporis interuallum prioris prophetiae hunc domini ad prophetam factum esse sermonem.

  49. 2.98.2.1

    notandum est autem. quod uerbum \'berith\' Aquila et Symmachus semper \'pactum\', LXX et Theodotio \'testamentum\' interpretati sint. proprie autem nunc ad Hierusalem et ad uiros tribus Indae sermo dirigitur.

  50. 2.99.1.1

    Maledictus uir, qui non audierit uerba pacti huius, quod praecepi patribus uestris in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dicens: audite uocem meam et facite omnia, quae praecipio uobis, et eritis mihi in populum et ego ero uobis in dominum.

  51. 2.99.2.1

    Non propter genens priuilegia, non propter circumcisionis iniuriam et otium sabbati, sed propter oboedientiam et deus efficitur populi Israhel et Israhel populus eius. et hic quidem quasi ad seruos loquitur, ut placeant deo; in euangelio uero dominus ad discipulos: uos, inquit, amici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio uobis. iam non dico uos seruos, quia seruus nescit, quid faciat dominus eius. uos autem dixi amicos, quia omnia, quaecumque audiui a patre meo, nota feci uobis.

  52. 2.99.3.1

    cnmque amici fuerint, de amicis transeunt in filios; quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios dei fieri. unde amicis et filiis praecipit: estote perfecti, sicut pater uester perfectus est, similitudinem imperans, non aequalitatem. et ibi oboedientia mandatorum est, hic similitudo dei. quodque ait: in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dat nobis intellegentiam, quod caminus et fornax ferrea atque succensa tribulationis et poenae significet magnitudinem, non aliquem poenae locum ferri materia praeparatum.

  53. 2.100.1.1

    Ut suscitem iuramentum, quod iuraui patribus uestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies haec. Patres uidentur accipere, Quando accipiunt filii, et Abrahae repromissio conpletur in posteris.

  54. 2.100.2.1

    terram autem lacte et melle manantem hyperbolice debemus accipere pro rerum omnium abundantia, ut est illud: mella fluant illis, ferat et rubus asper amomum, et iterum: et passim riuis currentia uina repressit; aut certe tropologice terram lacte et melle manantem Christi ecclesiam sentiamus, in qua paruuli atque lactantes educamur per fidem, ut possimus solidum cibum capere.

  55. 2.101.1.1

    Et respondi et dixi: omen, domine, pro quo LXX: fiat, domine - hoc enim \'omen\' significat - transtulerunt. Dixerat dominus: iuraui patribus uestris daturum me eis terram laete et melle manantem, sicut rebus ipsis hodie conprobatur. propheta diligens populum suum occupat uocem domini et cupit uera esse et in perpetuum permanere, quae data sunt. unde ait: \'uere, domine. implesti, quod pollicitus es, siue fiat, domine, hoc est: semper maneat, quod dedisti!\'

  56. 2.102.1.1

    Et dixit dominus ad me : uociferare - uel lege — omnia uerba haec in ciuitatibus Iuda et foris Hierusalem dicens : audite uerba pacti huius e t facite illa! Clementissimus deus frequenter uentura praedicit, ut tandem durus ad credendum animus molliatur. praedicit autem tam in urbe Hierusalem quam foris in agro, ut, quorum commune discrimen est, eadem paenitudo sit.

  57. 2.103.1.1

    Quia contestans contestatus sum patres uestros in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, usque ad diem hanc; mane surgens contestatus sum et dixi: audite uocem meam! et non audierunt nec inclinauerunt aurem suam, sed abierunt unusquisque in prauitate cordis sui mali; et induxi super eos omnia uerba pacti huius, quod praecepi, ut facer ent.

  58. 2.103.2.1

    Hucusque in LXX non habetur, quodque sequitur: et non fecerunt, ab eis positum est et cum superioris capituli fine sociatum. in quo scriptum est: audite uerba pacti huius et facite illa! et non fecerunt. quid sit autem de mane consurgere et dei uerba per prophetas eis frequenter ingerere et educere eos de Aegypto et saepius ammonere et dicere: audite uocem meam. et illos abisse post prauitatem cordis sui et postea eis reddere, quae merentur accipere, ante iam diximus.

  59. 2.104.1.1

    Et di.rit dominus us ad me: inuenta est coniuratio in uiris Iuda et in habitatoribus Hierusalem. reuersi sunt ad iniquitates patrum suorum priores, qui noluerunt audire uerba mea; et hi ergo abierunt post deos alienos, ut seruirent eis. irritum fecerunt domus Israhel et domus Iuda pactum meum. quod pepigi cum patribus eorum.

  60. 2.104.2.1

    Pro \'coniuratione\', Quam nos iuxta Symmachum interpretati sumus, Aquila et LXX et Theodotio σόνδεσμον | transtulerunt, quam nos \'colligationem\' possumus dicere. unde et Otholia,

  61. 2.104.3.1

    cum in templo sibi parari insidias deprehendisset, eodem uerbo locuta est: coniuratio, coniuratio. proprie autem hoc uerbo scriptura abutitur, quando non subito fortuitoque peccato. sed praeparatis insidiis et coniuratione tenditur ad delictum et pari mente unoque studio id agunt, ut dei mandata contemnant. dicitque et patres et filios una mente parique sententia neglecto deo idola ueneratos. tam Israhel uidelicet quam domum luda, hoc est tam decem tribus quam duas. quarum imperium erat in Hierusalem, ut, quorum in contemtu dei unum studium fuit, par sit in sustinenda captiuitate supplicium.

  62. 2.105.1.1

    Quamobrem haec dicit dominus: ecce ego inducam super eos mala, de quibus exire non poterunt; et clamabunt ad me et non exaudiam eos. et ibunt ciuitates luda et habitatores Hierusalem et clamabunt ad deos, quibus libant; et non saluabunt eos in tempore afflictionis eorum.

  63. 2.105.2.1

    Non exaudit deus in tempore necessitatis et angustiae, quia et illi audire uocem domini noluerunt. quod et Saul passus est; cum enim Philistiim agmina reformidans uerbum domini non meruisset accipere, conuersus est ad pythonissam, ut ab idolis disceret, quod instantia orationis ac fletuum a domino debuit extorquere.

  64. 2.105.3.1

    per quae discimus, etiamsi dominus non exaudient, nequaquam esse cessandum nec confugiendum ad daemonas. qui cultores suos adiuuare non possunt, sed ad domini auxilium, qui cito iratus flectitur et mutat sententiam, si et hi, quibus iratus fuerit, commutentur. totum autem, nunc quod dicitur, ad tribum Iuda pertinet et urbem Hierusalem; quibus instat captiuitas.

  65. 2.106.1.1

    Secundum numerum enim ciuitatum m tuarum erant di tui, Iuda, et secundum numerum uiarum Hierusalem posuistis aras confusionis ad libandum Bahalim. Legamus Regum et Paralipomenon libros et inueniemus ludam et Hierusalem multo quam Israhel peiora fecisse, ut, quot habebant urbes, tot haberent et idolorum species et. quot erant in urbe Hierusalem plateae et uiarum capita, tot haberent aras in confusionem suam, in quibus idolis Bahalim uictimas immolarent.

  66. 2.107.1.1

    Tu ergo noli orare pro populo hoc et ne assumas pro eis laudem et orationem. quia non exaudiam in tempore clamoris m oris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum! Praecipitur Hieremiae, ne uelit pro eis dominum deprecari, in quos iam est consummata sententia, ne uideatur oratio eius infirma et propriis sceleribus non exaudiri.

  67. 2.107.2.1

    \'noli\', inquit, \'orare pro eis nec laudem assumere, ut replicando ueteris historiae clementiam, qua semper ei misertus sum, et laudando meam nitaris mutare sententiam! etsi enim hoc feceris, non exaudiam eos, qui me necessitatis tempore rogare coguntur\'. ex quibus discimus frustra aliquem rogare pro alio, cum ille non mereatur accipere, pro quo rogatur deus.

  68. 2.108.1.1

    Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata e s? oliuam uberem, pulchram, fructiferam, speciosa uocauit dominus nomen tuum; ad uocem loquelae grandis exarsit ignis in ea et combusta sunt frutecta eius.

  69. 2.108.2.1

    Dilectum et amantissimum uocat\' populum Iuda, qui in templo eius posuit et ueneratus est idola et in eo se putat iram placare dei, si multas hostias immolet, et gloriatur in sacrificiorum multitudine, quae malitias peccatorum auferre non possunt.

  70. 2.108.3.1

    comparat autem Hierusalem siue omnem populum Iudaeorum oliuae pulchrae atque fructiferae, quae exaltata per superbiam nequaquam egit humiliter nec intellexit creatorem et dominatorem suum, sed elata per superbiam et locuta granditer domini igne succensa est, ita ut conburerentur et redigerentur ad nihilum rami siue frutecta eius, id est omnis populus aduersariorum gladio deleretur.

  71. 2.108.4.1

    hic sensus et in alio loco est, ubi dicitur ad Hierusalem: ego te plantaui uineam frugiferam, omnem ueram; quomodo conuersa es in amaritudinem uitis aliena? quando destruuntur maceriae illius et uastat eam aper de silua et omnes bestiae deuorant fructus illius, dicamus istud capitulum principibus ecclesiarum: quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? uel certe diuitibus, qui, cum aliena diripiant et non auferant malitias cordis sui, putant se dei mereri clementiam: numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es? at nunc publice recitantur offerentium nomina et redemtio peccatorum mutatur in laudem nec meminerunt uiduae illius in euangelio, quae in gazophylacium duo aera mittendo omnium diuitum uicit donaria.

  72. 2.109.1.1

    Et dominus exercituum, qui plantauit te. locutus est super te malum pro malis domus Israhel et domus Iuda, quae fecerunt sibi ad irritandum me libantes Bahalim. \'Oliuam\', inquit, uberem.

  73. 2.109.2.1

    pulchram, fructiferam te uocauit dominus tuus atque plantauit; sed quia ad uocem loquelae grandis dei in te flamma descendit et consumsit omnes ramos tuos, propterea, qui te plantauerat, nunc locutus est super te malum non iniquitate sententiae nec subita prauitate sermonis, sed pro malis, quae fecerunt sibi domus Israhel et domus Iuda et studiose egerunt libantes Bahalim, ut me ad iracundiam prouocarent\'. cumque possit deus facere, quae uult, reddit causas, ne facere uideatur iniuste, secundum illud, quod scriptum est: ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas, cum iudicaris.

  74. 2.110.1.1

    Tu autem, domine, demonstrasti mihi et cognoui; tunc ostendisti mihi studia eorum. et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad uictimam, ei non eognoui, quia super me cogitauerunt consilia: mittamus lignum i n panem eius et conteramus eum de terra uiuentium et non memoretur nomen eius amplius! tu autem, domine sabaoth, qui indicas iuste et probas renes et cor, uideam ultionem tuam ex eis! tibi enim reuelaui causam meam.

  75. 2.110.2.1

    Omnium ecclesiarum iste consensus est, ut sub persona Hieremiae a Christo haec dici intellegant, quod pater ei monstrauerit, quomodo eum oporteat loqui, et ostenderit illi studia Iudaeorum et ipse quasi agnus ductus ad uictimam non aperuerit os suum et non cognouerit — subauditur \'peccatum> iuxta illud, quod ab apostolo dicitur: qui, cum non cognouisset peccatum, pro nobis peccatum factus est —, et dixerint: mittamus lignum in panem eius — crucem uidelicet in corpus saluatoris; ipse est enim, qui ait: ego sum panis, quide caelo descendi, — et eradicemus — sine conteramus — eum de terra uiuentium!

  76. 2.110.3.1

    hoc enim scelus animo cogitarunt, ut nomen eius delerent in perpetuam. sed e contrario iuxta assumti corporis sacramentum loquitur filius ad patrem et inprecatur iudicium eius, dum laudat iustitiam et inspectorem renis et cordis inuocat deum, ut ipse reddat populo, quod meretur, et dicit: uideam ultionem tuam ei eis — eorum uidelicet, qui in scelere perseuerant, et non eorum, qui uertuntur ad paenitentiam; de illis ait in cruce: pater, ignosce eis; quod enim faciunt, nesciunt —, reuelatque patri et aperit causam suam, quia nullo suo merito, sed scelere populi crucifixus est dicens: ecce uenit princeps mundi huius et inuenit in me nihil.

  77. 2.110.4.1

    Iudaei et nostri iudaizantes haec ex persona Hieremiae dici intellegunt, qui propter uaticinium futurorum et ingruentia captiuitatis mala haec eum a populo sustinuisse confirmant. sed nescio, quomodo possint approbare crucifixum esse Hieremiam, cum hoc scriptura non memoret, nisi forte cogitauerint et non fecerint.

  78. 2.111.1.1

    Propterea haec dicit dominus ad uuiros Anathoth, qui quaerunt animam tuam et dicunt: non prophetabis in nomine domini et non morieris in manibus nostris. propterea haec dicit dominus exercituum: ecce ego uisitabo super eos; iuuenes morientur in gladio, filii eorum et filiae eorum morientur in fame et reliquiae non erunt ex eis; inducam enim malum superuiros Anathot h, annum uisitationis eorum.

  79. 2.111.2.1

    Uidetur hoc superiori sententiae contraire, qua uolumus approbare ex persona Christi dicta esse, quae dicta sunt, et non ex Hieremiae, qui proprie habitabat in uiculo Anathoth, qui ab Hierosolymis tribus distat milibus. sed si intellexerimus ἐτυμολογίαν oppidi Anathoth, quod interpretatur \'oboedientia\', liquido demonstrabitur uiros Anathoth, qui quondam praeceptis domini obtemperarunt, omnes dici Iudaeos, et maxime habitatores urbis Hierusalem, in quos uenit extrema sententia, ut obsidionis malis, gladio et fame et peste interirent.

  80. 2.111.3.1

    ut autem nos omni interpretationis molestia liberemus, illam sequamur regulam, quod omnes prophetae in typum domini saluatoris pleraque gesserint et, quicquid iuxta praesens tempus conpletum sit in Hieremia, hoc in futurum de domino prophetari.

  81. 3.1.1.1

    Lerneum anguem fabulae ferunt multis ex medio capite pullulasse serpentibus et Scyllam, Siculi monstrum freti, facie quidem uirginali, sed succinctam canibus miserorum lacerasse naufragia iuncto in eodem litore Sirenarum mortifero carmine, quae ut uitaret Ulixes Homericus, clausisse aures dicitur et malum inexsuperabile prudenti uitasse consilio.

  82. 3.1.2.1

    hoc ego cum facere cuperem et hereticorum rabiem declinare iuxta Ismenium poetam mihi canens et meis illudque propheticum reuoluerem: cum consisteret aduersum me peccator. ommutui et silui de bonis, non est passus diabolus me optata quiete contentum scripturarum sanctarum explanationi insistere et hominibus linguae meae Hebraeorum Graecorumque eruditionem tradere, sed id agit diebus et noctibus et aperte et per insidias ueris falsa miscendo, immo uniuersa mendacia subdolo melle circumlinens, ut, qui audit uerborum dulcedinem, uenena pectoris non formidet; pacem pollicetur, ut grauiora bella exerceat; ridet, ut mordeat; manum offert, ut ex inprouiso simplicem interficiat Abenner.

  83. 3.1.3.1

    nimirum hoc illud est, quod et apostolus loquebatur: non enim eius ignoramus astutias. hic tacet, alibi criminatur, mittit in uniuersum orbem epistulas byblinas, prius auriferas, nunc maledicas, et patientiam nostram de Christi humilitate uenientem malae conscientiae signum interpretatur. ipseque mutus latrat per Alpinum canem, grandem et corpulentum et, qui calcibus magis possit saeuire quam dentibus.

  84. 3.1.4.1

    habet enim progemem Scotticae gentis de Brittannorum uicinia, qui iuxta fabulas poetarum instar Cerberi spiritali percutiendus est claua, ut aeterno cum suo magistro Plutone silentio conticescat. uerum haec alias. nunc in Hieremiam tertium aggrediar librum, in quo conabor, frater Eusebi, latissimos explanationis campos angusta commentariorum semita coartare.

  85. 3.2.1.1

    Iustus quidem es, domine, si disputem tecum — siue quia satisfaciam tibi—; uerumtamen indicia loquar ad te: quid est, q quod u ia impiorum prosperatur, bene est omni bus, qui praeuaricantur et inique agunt? plantasti eos et radicem miserunt, proficiunt — siue generauerunt filios — et faciunt fructum; prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum. Contra omnes quidem inique agentes ista disputatio est et septuagesimi secundi psalmi breuiter sententia conprehenditur, in qua propheta ait: quam bonus deus Israhel his, qui recto sunt corde! mei autem paene moti sunt pedes, paene effusi sunt gressus mei, quia zelaui in peccatoribus pacem peccatorum uidens et cetera. sed proprie contra hereticos dicitur, qui cum sint impii, uia eorum prosperatur generantque filios eos, quos in heresi deceperunt, et praeuaricantur et inique agunt, ita ut ecclesiam spolient et. dum in prauitate sententiae perseuerant, iactent se a deo esse plantatos et radicem misisse, generasse filios et attulisse fructum; qui, cum Christi nomen saepius replicent, habitatorem sui non habent deum iuxta illud Isaiae: populus hic labiis me honorat, cor uero eius longe est a me.

  86. 3.3.1.1

    Et tu, domine, nosti me, uidisti me et probasti cor meum tecum. congrega eos quasi gregem ad uictimam et sanctifica eos in die occisionis! \'Nullum\', inquit, (scandalum est, quod impii siue omnes heretici pro tempore floreant; tu enim, domine, nosti me et uidisti me et probasti cor meum tecum\'.

  87. 3.3.2.1

    quem ita nouit pater deus quomodo filium suum? nemo enim cognoscit filium nisi pater et nemo cognoscit patrem nisi filius et. cui uoluerit filius reuelare. \'licet\', inquit, \'proficiant, licet filios generent et faciant fructum heretici et prope sis tu ori eorum et longe a renibus eorum, id est conscientia, tamen non parua est consolatio, quod -quasi pecora saginantur ad uictimam.

  88. 3.3.3.1

    congregas eos in urbem Hierusalem siue in sua conciliabula, ut quasi uictimae caedantur in mortem et tunc sanctificentur, cum ecclesiastico fuerint mucrone iugulati; interfectio enim hereticorum salus eorum est. qui decepti fuerant\'.

  89. 3.4.1.1

    Usquequo lugebit terra et herba omnis regionis siccabitur propter malitiam habitantium in ea? consumtum est animal et noluere, quoniam dixerunt: non uidebit nouissima nostra siue non uidebit deus uias nostras. Quicquid in mundo uel bonorum accidit uel malorum, non absque prouidentia et fortuito casu accidit. sed indicio dei. terra nunc sterilis est, herba siccatur: uis nosse rationem? malitiae habitatorum eius hoc faciunt, ita ut et animalia super terram et caeli uolatilia consumantur, quia in usus hominum haec creata sunt omnia. qui in tantam consurrexere blasphemiam, ut dicerent deum ignorare uias suas et nescire, quid unusquis- 25 que passurus sit. quod autem dicit \'usquequo\', illud significat permanere iram dei, quia animus peccantium non mutetur.

  90. 3.5.1.1

    Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis? si in terra pacis confisa es, quid facies in superbia — siue fremitu — Iordanis? \'Si\', inquit, \'crebra te uicinarum gentium captiuitas fatigauit, Moabitarum et Ammanitarum, Philistiim et Idumaeorum, quid facies ad longam captiuitatem, quae te Chaldaeam usque ductura est?\' et conparat pedites equitibus, quia re uera et iuxta historiam omnis Persis et uniuersa

  91. 3.5.2.2

    Chaldaea et regionum illarum exercitus gaudet equitatu. istae autem gentes, quas supra memoraui, propter difficultatem locorum non tam pugnae aptae sunt quam latrocinio. seruatque μεταϕορὰν et dicit: (si cum peditibus currens lassitudine defecisti, quid facies, si equis cursum tuum uolueris coaequare? et si in terra tua aliquam habuisti fiduciam, quid actura es, cum Iordanen transieris et illius gurgites sustinueris?\'

  92. 3.6.1.1

    Nam et fratres tui et domus patris tui etiam ipsi pugnauerunt aduersum te et clamauerunt post te plena uoce; ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona! \'In tantum\', inquit, \'grauissimis Iordanis. operiere fluctibus et equitum te de longe uenientium multitudo uastabit, ut fratres quoque tui, Idumaei, et domus patris tui, qui de Lot stirpe generati sunt, Moab et Ammon, etiam ipsi tempore necessitatis et angustiae dimicent contra te et insultent tibi.

  93. 3.6.2.1

    unde cane, ne uelis eis credere et spem habere consanguinitatis, per quam maiore in te quam hostes odio desaeuiant\'. potest hoc et de saluatore accipi. quod fratres eius et domus patris illius pugnauerint contra eum et clamauerint uoce plena dicentes: crucifige, crucifige eum; non habemus regem nisi Caesarem.

  94. 3.7.1.1

    Reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam, dedi dilectam animam mea m in manu inimicorum eius. facta est mihi hereditas mea quasi leo in silua; dedit contra me uocem, ideo odiui eam. Qui in euangelio locutus est: surgite, abeamus hinc, et iterum: relinquetur uobis domus uestra deserta, hic etiam in propheta eadem comminatur et, quod facturus est, fecisse se dicit. hereditas enim domini est Israhel et funiculus hereditatis eius.

  95. 3.7.2.1

    quod autem ait: dedi dilectam animam meam in manu inimicorum eius, illud est: potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo resumendi illum. facta est autem hereditas quondam domini populus Iudaeorum contra eum quasi leo in silua, quando pari aduersum illum in passione uoce clamauit. et quia dedit contra eum uocem suam, ideo eam odio habuit et abiecit et, quae quondam fuit dilecta atque carissima. nunc appellatur odiosa.

  96. 3.8.1.1

    Numquid auis d discolor herecu tas s mea mihi? numquid ciuis tincta per totum? uenite, congregamini, omnes bestiae terrae, properate ad deuorandum ! LXX: numquid spelunca hyaenae hereditas mea mihi? an spelunca in circuitu eius super eam? pergite, congregate omnes bestias agri et

  97. 3.8.2.1

    ueniant, ut comedant eamf Auem discolorem tinctamque per totum iuxta litteram pauum uocat. \'tantam\', inquit, \'habuit pulchritudinem Israhel et tantis fuit Hierusalem distincta uirtutibus, ut nihil esset bonorum, quod non cerneretur in ea. quia igitur mihi facta est hereditas quondam mea, id est populus Israhel, quasi leo in silua et dedit contra me uocem suam et eam omni odio detestatus sum, idcirco uenite et congregamini contra eam, omnes bestiae terrae, diuersarum gentium multitudo, et deuorate eam, quae suum dominum non cognouit!\' sin autem.

  98. 3.8.3.1

    ut LXX et alii interpretes transtulerunt, legitur: numquid spelunca hyaenae hereditas mea mihi?, referamus ad immunditiam nocturnae bestiae, quae uiuit cadaueribus mortuorum et de sepulchris solet effodere corpora nihilque est immunditiae, quo non uescatur. talis est Israhel offendens dominum suum et omnium bestiarum morsibus traditus.

  99. 3.9.1.1

    Pastores multi demoliti sunt — siue corruperunt — uineam meam, conculcauerunt — siue polluerunt - partem meam, dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis — siue inuiam —. posuerunt eam — uel posita est in dissipationem luxitque super me siue periit.

  100. 3.9.2.1

    Audiant haec, qui principes cupiunt esse populorum et non solum pro se, sed et pro commissis sibi gregibus reddituri sunt rationem in die iudicii; propter illos enim pars domini conculcatur atque polluitur, ut, ubi quondam dei erat hospitium, ibi sit habitaculum bestiarum. alii uero non praepositos plebis et sacerdotes, sed hostium intellegunt principes, qui Hierusalem, hoc est uineam domini, dissiparunt.

← Previous · Next → — showing 401500 of 1,409

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0162.stoa024.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.