Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 1,409 sections

  1. 2.32.2.1

    in uerbis mendacii, quae uobis omnino non proderunt, in Hebraico non habetur. praecipit autem et tunc populo Iudaeorum et hodie nobis, qui uidemur in ecclesia constituti. ne fiduciam habeamus in aedificiorum splendore auratisque laquearibus et uestitis parietibus marmorum crustis et dicamus: templum domini, templum domini, templum domini est. illud enim templum domini est, in quo habitat uera fides, sancta conuersatio omniumque uirtutum chorus.

  2. 2.32.3.1

    denique infert: ‘Si rectas feceritis uias uestras et cogitatio uestra non abierit post errorem et secuti fueritis iustitiam et malum non effeceritis neque effuderitis sanguinem innocentem simplices quosque scandalizantes et post deos alienos non ambulaueritis ritis peruersa adorantes dogmata, quae de uestro corde simulastis in malum uobismet ipsis, uel habitabo uobiscum in loco isto, quem uocatis templum dei. et in terra, quam dedi patribus uestris, apostolis uidelicet et apostolicis uiris, uel certe firma statione habitare uos faciam a principio usque ad finem.

  3. 2.32.4.1

    ’ potest hoc et illis uirginibus conuenire, quae iactant pudicitiam et inpudenti uultu praeferunt castitatem, cum aliud habeat conscientia, et nesciunt illam definitionem apostoli uirginalem, uti sit sancta corpore et spiritu. quid enim prode est corporis pudicitia animo constuprato, si ceteras uirtutes, quas propheticus sermo descripsit, non habuerit?

  4. 2.33.1.1

    Ecce uos confiditis uobis in uerbis mendacii — uel mendacibus -, quae non proderunt uobis: furari, occidere, adulterare, iurare mendaciter, libare Bahalim et ire post deos alienos, quos ignoratis. et uenistis et stetistis coram me in domo hac, in qua inuocatum est nomen meum, et dixistis: liberati sumus — siue desiuimus — eo, quod fecerimus omnes abominationes istas.

  5. 2.33.2.1

    Frustra eos in templo habere fiduciam sequentia peccata demonstrant. quid enim prode est audacter ingredi limen domus dei, erecta stare ceruice et non solum cor sed et manus habere pollutas furto, homicidio, adulterio, periurio, sacrilegio et cultu eorum deorum. quos nescias? haec spiritaliter accidere in ecclesia nemo dubitat, quando praesentis temporis considerantes felicitatem sua peccata non reputant et latere arbitrantur deum, quia non statim uindicta consequitur: quin potius in tantam prorumpunt amentiam, ut liberatos se putent. quia post mala opera etiam a cultu domini recesserunt.

  6. 2.34.1.1

    Numquid spelunca latronum facta est domus ista siue mea —, in qua inuocatum est nomen meum. in oculis uestris? ego, ego sum, ego uidi, dicit dominus . De hoc loco in euangelio adsumtum puto: scriptum est: domus patris mei domus orationis uocabitur: uos autem fecistis eam speluncam latronum siue. ut in alio euangelio scriptum est. domum negotiationis. ecclesia dei uertitur in speluncam latronum, quando furta.

  7. 2.34.2.1

    homicidia, adulteria, periuria, sacrilegium, hereseos adinuentio et omnia in ea scelera uersantur, quando auaritiae facibus principes inardescunt et regum quondam opes uile aut certe non uile palliolum possidet. unde infert: ‘ego. ego sum.

  8. 2.34.3.1

    ego uidi. dicit dominus; mei oculi contemplati sunt, quod uos putatis occultum. tenebrae thesaurorum meam non fugiunt conscientiam\'. qui. cum diues esset, pro nobis pauper factus est, nunc in nostris diuitiis erubescit et dicit: uae uobis -diuitibus, qui habetis consolationem uestram!

  9. 2.35.1.1

    Ite ad locum meum in Silo, ubi habitauit nomen meum a principio, et uidete, quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israhel ! Ex praeteritis docet praesentia et dieentibus: templum domini, templum domini, templum domini et pretiosae domus fulgore gaudentibus Silo, ubi primum fuit tabernaculum dei, recordatur historiae. de qua in psalmo scriptum est: et reppulit tabernaculum Silo, ut, quomodo ille locus in ruinas cineresque conlapsus est, ita et templum corruat, cum similium habitatio fuerit peccatorum. sicut igitur Silo templi exemplum est, ita templum nobis, quando tempus aduenerit illius testimonii: putas, ueniens filius hominis inueniet fidem super terram?

  10. 2.36.1.1

    Et nunc, quia fecistis omnia opera haec, dicit dominus, et locutus sum ad uos mane consurgens et loquens et non audistis et uocaui uos et non respondistis, faciam domui huic, in qua inuocatum est nomen meum et in qua uos habetis fiduciam, et loco, quem dedi uobis et patribus uestris, sicut feci Silo, et proiciam uos a facie mea, sicut proieci omnes fratres uestros, uniuersum semen Ephraim.

  11. 2.36.2.1

    Hoc. quod posuimus: mane consurgens et loquens, in LXX non habetur. mane autem consurgit deus, non quod aliquod ei tempus absque diluculo sit, sed quo post noctis quietem uiribus corporis instauratis anima hominum uegetior sit et nequaquam uoluptatibus occupata cibique desiderio audire et facere ualeat, quae dicuntur.

  12. 2.36.3.1

    unde et illud in psalmo legimus: mane exaudies uocem meam. mane adstabo tibi et uidebo:et in Isaia: de nocte — siue diluculo — consurget spiritus meus ad te, deus, quoniam lux praecepta tua super terram. unde et filios lucis Paulus apostolus appellat et non noctis neque tenebrarum nec dormientes, sicut et ceteri dormierunt, qui dei mandata non sentiunt. quia igitur deus uocauit eos de nocte consurgens, ut et ipsos de tenebris liberaret, comminatur eis similia se esse facturam templo in Hierosolymis, quae fecit loco Silo, ubi primum fuit tabernaculum, ut peccata similia pari sententia feriantur.

  13. 2.36.4.1

    et quomodo proiecit dominus semen Ephraim, id est decem tribus. quae uocabantur Israhel et habebant principes, propter Hieroboam, filium Nabat de tribu Ephraim, quae eadem appellabatur tribus Ioseph, sic etiam Hierusalem et tribum Iuda cum Beniamin se abiecturum esse testatur. abiecit igitur Silo, abiecturus et templum; abiecit decem tribus, abiecturus et duas. quidquid illi populo dicitur, intellegamus et nobis, si similia fecerimus.

  14. 2.37.1.1

    Tu ergo noli orare pro populo hoc nec adsumus pro eis laudem et orationem — siue nec roges, ut misericordiam consequantur,— et non obsistas mihi, quia non exaudiam te. Ne uideatur rogans propheta non inpetrare, quod postulat, praecipit deus. ne pro populo peccatore et nullam agente paenitentiam deprecetur. quod autem dicit: et non resistas mihi, illud ostendit. quod sanctorum preces irae dei possint resistere.

  15. 2.37.2.1

    unde et dominus loquitur ad Mosen: dimitte me. ut percutiam populum istum. et faciam te in gentem magnam; et in Psalmis scribitur: et stetit Finees et placauit et cessauit quassatio et reputatum est ei ad iustitiam. Aaron quoque arrepto turibulo inter ignem arsurnmque populum medius stetit et dei ira cessauit. ac ne putemus crudelitatem dei, qui ne rogari quidem se permittat. reddit causas, cur non exaudiat, dicens:

  16. 2.38.1.1

    Nonne uides, quid isti faciant in ciuitatibus Iuda et in plateis Hierusalem? filii colligunt ligna et patres succendunt ignem et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas — siue chauonas — reginae — siue militiae — caeli et libent dis alienis et me ad iracundiam prouocent. numquid me ad iracundiam prouocant? dicit dominus, nonne semet ipsos in confusionem uultus sui?

  17. 2.38.2.1

    \'Uis,\' inquit. audire, propheta. cur tibi dixerim: noli orare pro populo hoc? haec faciunt. quae sequuntur: et intus et foris et in plateis et in exitibus Hierusalem filii ligna conportant et patres succendunt ignem et mulieres conspergunt adipem cum farina. ut faciant chauonim\' — quas nos \'placentas\' interpretati sumus siue \'praeparationes\'. ut omne genus ostendat sacrificii reginae caeli, quam lunam debemus accipere, uel certe militiae caeli, ut omnes stellas intellegamus,- \'et post haec libent dis alienis, non quo sint, sed quo sub nominibus eorum daemonibus tura succendant et me ad iracundiam prouocentista facientes.

  18. 2.38.3.1

    nec intellegunt miseri, quod ista contentio non me laedat, quem numquam ira commutat, sed semet ipsos in confusionem uultus sui et in ignominiam sempiternam.) quidquid igitur facimus, non deum laedimus, qui laedi numquam potest, sed nobis interitum praeparamus thesaurizantes iram in die irae. ideo autem diuersa officia filiorum patrumque et matrum posuit uel uxorum, ut nulla aetas sit, quae ab impietate dissenserit.

  19. 2.39.1.1

    Ideo haec dicit dominus deus : ecce furor meus et indignatio mea conflata est — siue stillauit-super locum istum, super uiros et super iumenta et super lignum regionis et super fruges terrae et succendetur et non extinguetur. Qui supra dixerat: numquid me ad iracundiam prouocant? quomodo nunc dicit: ecce furor meus et indignatio mea stillauit super locum istum?

  20. 2.39.2.1

    et est sensus: \'ego quidem naturaliter non irascor, sed illi ita agunt, ut me ad iracundiam prouocent et meam uidear mutare naturam. sentiant igitur iratum, quod, quantum in se est facere conantur.\' pulchreque non ait: (effusus est\' furor meus super locum istum. sed: stillauit, ut moderatam poenam significet. sin autem in 86 stilla furoris tanta duritia est. quid fiet. si omnis imber fuerit effusus?

  21. 2.39.3.1

    sed et \'conflatio\' sic intellegi potest, ut. quod diu facere noluit, peccatorum multitudine facere conpellatur. cum autem deus iratus fuerit, et homines et ea, quae hominum sunt, similem interitum sentient. \'et succendetur\', inquit — hau dubium quin furor domini —, \'et non extinguetur, quia non agit populus, per quae possit extingui.\'

  22. 2.40.1.1

    Haec dicit dominus e.cercituum, deus Israhel: holocaustomata uestra addite uictimis uestris et comedite carnes, quia non sum locutus cum patribus uestris et non praecepi eis in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de uerbo holocaustomatum et uictimarum, sed hoc uerbum praecepi eis dicens: audite uocem meam et ero uobis deus et uos eritis mihi populus et ambulate in omni uia, quam mandaui uobis, ut bene sit uobis. Quorum reprobauit templum, consequenter reprobat et sacrificia et oblique arguit eos, quod non ueneratione sui, sed epularum desiderio immolent uictimas.

  23. 2.40.2.1

    quod autem ait: non sum locutus cum patribus uestris et non praecepi eis in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, super uerbo holocausti et uictimarum, manifeste intellegitur, quod primum decalogum dederit in tabulis lapideis scriptum digito dei et post offensam idololatriae caputque uituli postea iusserit sibi magis fieri quam daemonibus auferens puram religionem mandatorum dei et concedens sanguinem uictimarum carniumque desiderium.

  24. 2.41.1.1

    Et non audierunt nec inclinauerunt aurem suam; sed abierunt in uoluntatibus — siue desideriis - et prauitate cordis sui mali factique sunt retrorsum et non inante a die, qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti, usque ad hunc diem.

  25. 2.41.2.1

    \'Me dicente: audite uocem meam et ero uobisdeus et reliqua, non audierunt nec inclinauerunt aurem suam, sed sui cordis fecere desideria et contra apostoli sententiam, qui praeteritorum obliuiscebatur et in priora se extendebat, fecere contraria, ut praeterita cuperent et futura contemnerent! quodque dicit:

  26. 2.41.3.1

    a die, qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti, usque ad diem hanc, omne tempus in medio dicit eos per offensam domini transegisse. unde et necessaria fuit euangelii gratia, quae illos non suo mento, sed domini misericordia conseruauit.

  27. 2.42.1.1

    Et misi ad uos seruos meos, prophetas, per diem consurgens diluculo et mittens; et non audierunt rite nec inclinauerunt aurem suam, sed indurauerunt ceruicem et peius operati sunt quam patres eorum. Iusta ergo ira domini, quae conflata est et stillauit super populum contemtorem duraeque ceruicis et dei uerba audire nolentem. quomodo autem deus uel de nocte uel diluculo et in die mittat prophetas, supra diximus.

  28. 2.43.1.1

    Et loqueris ad eos omnia uerba haec et non audient te et uocabis eos et non respondebunt tibi. et dices ad eos: haec est gens, quae non audiuit uocem domini dei sui nec recepit disciplinam; periit fides et ablata est de ore eorum. (Ne dubites\'. inquit. \'eos indurasse ceruicem et peiora patribus suis operatos, ecce do locum paenitentiae nec ideo loquor, ut fiant, sed quia futura sunt, idcirco praedico.

  29. 2.43.2.1

    saltim nunc loquere eis uerbis meis et tamen non audient te et uocabis eos et non respondebunt tibi; tantae enim erunt superbiae, ut, cum uocaueris eos ad audiendum, nullus respondere dignetur. et dices ad eos: haec est gens, quae non-audiuit uocem domini dei sui nec recepit disciplinam\'. pulchre, ut ante iam dixi, nequaquam populum suum, sed gentem uocat.

  30. 2.43.3.1

    quod licet et in tempore prophetarum ex parte sit factum et in umbra praecesserit et in imagine, tamen plenius completur in Christo, quando noluerunt recipere disciplinam et uocem sui domini contemserunt. unde eleganter infertur: periit fides, quae proprie Christianorum est, et ablata est de ore eorum omnis uidelicet filii dei fideique confessio.

  31. 2.44.1.1

    l\'onde capillum tuum et proice et sume in directum — siue super labia — planctum, quia proiecit dominus et reliquit generationem furoris sui Et lob audita filiorum et filiarum morte capillos legimus totondisse et apud ueteres haec erat omnium consuetudo lugentium tondere caesariem; at nunc e contrario comam demittere luctus indicium est.

  32. 2.44.2.1

    omnis autem planctus et lamentatio prophetalis idcirco adsumitur, quia proiecit dominus et reliquit generationem furoris sui: hau dubium, quin populum significet ludaeorum. et proprie hoc ad Christi tempora referendum, quando periit fides et de ore ablata est populi dominum blasphemantis.

  33. 2.45.1.1

    Quia fecerunt filii Iuda malum in conspectu meo, dicit dominus; posuerunt offendicula sua in domo, in qua inuocatum est nomen meum, ut poluerent, et aedificauerunt excelsa — siue aram — Tofeth, quae est in ualle filii Ennom, ut incenderent filios suos et filias suas igne; quae non praecepi nec cogitant in corde meo.

  34. 2.45.2.1

    Quod in templo dei filii Iuda statuam Bahal posuerint, in Hiezechielis principio discimus. \'excelsa\' autem, quae Hebraice appellantur (bamath\', siue \'aram\' Tofeth, quae est in ualle filiorum Ennom, illum locum significat, qui Siloae fontibus inrigatur et est amoenus atque nemorosus hodieque hortorum praebet delicias. hic autem gentilitatis error omnes prouincias occupauit, ut ad capita fontium lucosque amoenissimos uictimas immolarent et omnis prauae superstitionis religio seruaretur.

  35. 2.45.3.1

    \'Tofeth\' lingua Hebraea interpretatur \'latitudo\' scriptumque fertur in libro Iosue, filii Nun, de hoc loco, qui est in ualle filiorum Ennom et Hebraice dicitur \'gehennom\'; \'ge\' quippe ϕάραγγα, hoc est \'uallem\', et \'hennom\' uel hominis nomen uel \'gratiam\' sonat. traduntque Hebraei ex hoc loco appellatam \'gehennam\', quod scilicet omnis populus Iudaeorum ibi perierit offendens deum, in quo loco etiam filios suos in igne idolis consecrarint siue holocaustum optulerint, quae non praeceperit eis nec ulla legis iusserit sanctione.

  36. 2.45.4.1

    quodsi Iepthae optulit filiam suam uirginem deo, non sacrificium placet, sed animus offerentis; neque enim, si canis aut asinus aut inmundum quodlibet animal primum occurrisset patri a caede hostium reuertenti, deo illud offerre debuerat.

  37. 2.46.1.1

    Ideo ecce dies uenient, dicit dominus, et non dicetur amplius Tofeth et uallis filii Ennom, sed uallis interfectionis et sepelient in Tofeth eo, quod non sit locus. et erit morticinum populi huius in cibum uolucribus caeli et bestiis terrae et non erit. qui abigat. Tempus obsidionis significat, quod ab anno nono regis Sedeciae usque ad annum undecimum perpessi sunt, et quod nequaquam uocetur uallis ipsa \'gehennom\', hoc est \'uallis hennom\', siue \'filiorum Ennom\', sed ob interfectionem plurimorum \'uallis occisionis\'.

  38. 2.46.2.1

    tauta autem caedes erit, ut in loco prius religionis sepulchra sint innumerabilia et, quos sepelire non potuerint, lacerentur ab auibus et a bestiis deuorentur nullusque sit, qui abigat similia metuens et humandi uictus officiis. manifesta transcurrimus, ut, sicubi locus fuerit, in obscuris moremur. ipsius enim libri magnitudo fastidium potest facere legentibus: quanto magis, si a nobis latius disseratur!

  39. 2.47.1.1

    Et quiescere faciam de urbibus Iuda et de plateis Hierusalem uocem gaudii et uocem laetitiae et uocem sponsi et uocem sponsae; in desolationem enim erit terra. Cum locus idololatriae uersus fuerit in sepulchra, ut. ubi deum offenderant, ibi eorum inhumata iaceant cadauera, de urbe quondam Hierusalem et de ceteris urbibus. quae sub illius dicione erant, auferetur omnis laetitia et maerore gemituque et desolatione omnia complebuntur.

  40. 2.48.1.1

    In tempore illo, ait dominus, eicient ossa regis Iuda et ossa principum eius et ossa sacerdotum et ossa prophetarum et ossa eorum, qui habitauerunt in Hierusalem, de sepulchris suis. et expandent ea ad solem et lunam et omnem militiam caeli, quae ditxeru ut et quibus seruierunt et post quae ambulauerunt et quae quaesierunt et adorauerunt, non colligentur et non sepelientur; in sterquilinium super faciem terrae erunt. et eligent magis mortem quam uitam omnes, qui residui fuerint de cognatione hac pessima in uniuersis locis, quae derelicta sunt, ad quae eieci eos, dicit dominus exercituum.

  41. 2.48.2.1

    Omnia, quae prophetalis sermo describit. nostro tempore cernimus accidisse, non uni Hierusalem, quae ista perpessa est a Chaldaeis atque Romanis, sed uniuerso orbi, ita ut lacrimae aruerint et ossibus mortuorum uniuersa completa sint. et quia solebant iuxta antiquum morem aurum et quaedam ornamenta uel mulierum uel uirorum in sepulchris condere, haec quoque frangebat et effodiebat auaritia, ut caelo et luci proderent.

  42. 2.48.3.1

    et ideo primum regum Iuda et principum eius, sacerdotum quoque et prophetarum et uniuersi populi, qui fuerant in Hierusalem, ossa de tumulis proferebantur patentia soli et lunae et omni stellarum aspectui, ut, quibus seruierant derelicto deo, eorum paterent aspectibus et consumta in sterquilinium et cineres soluerentur, si quis autem de multitudine potuisset effugere, ad quaecumque loca uenisset, mortem praeferret uitae et remedium infelicis animae putaret interitum.

  43. 2.49.1.1

    Et dices ad eos: haec dicit dominus: numquid, qui cadit, non resurget? et qui auersus est, non reuertetur — siue non auertet —? Post tanta mala ad paenitentiam prouocat eos, qui potuerint remanere, siue priusquam ueniant. quae minatus est, hortatur ad conuersionem et dat locum paenitentiae.

  44. 2.49.2.1

    quod autem iuxta Hebraicum scriptum est:etqui auersus est. non auertetillud significatquod, qui a deo auersatus est, si uoluerit ad meliora conuerti. possit et dei furorem ad meliora conuertere et uenienti obsistere et plagas precibus euitare.

  45. 2.50.1.1

    Quare ergo emersus est populus iste in Hierusalem auersione contentiosa, adprehenderunt mendacium et noluerunt reuerti? \'Quanto ego\', inquit. \'magis ad paenitentiam prouocaui, tanto illi plus recesserunt a me non tam peccandi studio quam me superandi. adprehenderunt enim fortiter mendacium uel idola uel praua quaeque ueritati iustitiaeque contraria et noluerunt reuerti\'non dixit \'non potuerunt\' —, \'sed omni studio iniqua sectati sunt\'.

  46. 2.51.1.1

    Attendi et auscultaui; nemo, quod bonum est, loquitur, nullus est, qui agat paenitentiam super peccata suo dicens: quid feci? omnes conuersi sunt ad cursum suum quasi equus impetu uadens ad proelium . Reuocati ad paenitentiam audire contemnunt nec sufficit eis contra dominum deliquisse et locutos esse blasphemiam, sed omnes instar equorum et feruido cursu ad proelium ruentium non recogitant super peccato suo nec dicunt: quid feci?

  47. 2.51.2.1

    per quae intellegimus uel de omni genere humano ista dici, quod pronum sit ad uitia, uel de tempore saluatoris, quando omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt; non fuit. qui faceret bonum, non fuit usque ad unum. unde et ipse mystice clamitat: saluum me fac, domine, quoniam defecit sanctus! sin autem haec ita se habent. ubi sunt, qui in nostra esse dicunt positum uoluntate omni carere peccato? nemo, inquit, quod bonum est loquitur, quia etiam pro otioso uerbo reddituri sumus rationem in die iudicii.

  48. 2.52.1.1

    Miluus in caelo cognouit tempus suum, turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus aduentus sui; populus autem meus non cognouit iudicium domini . Pro \'miluo\', quem interpretatus est Symmachus, LXX et Theodotio ipsum uerbum Hebraicum posuere \'asida\', Aquila \'herodiona\'. rursumque pro \'hirundine\' Symmachus \'cicadam transtulit, quae Hebraice dicitur (sis\'. pro eo autem, quod nos posuimus \'ciconiam\', et Aquila et Symmachus ita, ut in Hebraeo scriptum est, \'agur\' transtulerunt. pro quo LXX \'agri passeres\' interpretati sunt.

  49. 2.52.2.1

    unus autem atque idem sensus est, qui et in Isaiae principio ponitur: agnouit bos possessorem suum et asinus praesaepe domini sui, Israhel autem me non cognouit et populus meus non intellexit; quod etiam paruae aues sua norint tempora et sciant, quando ad calida festinantes loca rigorem hiemis debeant declinare et rursum ueris principio ad solitas uenire regiones. \'caelum\' autem hic pro \'aere\', qui supra est, debemus accipere.

  50. 2.53.1.1

    Quomodo dicitis: sapientes sumus et lex domini nobiscum est? uere mendacium operatus est stilus mendax scribarum. Ad scribas loquitur et Pharisaeos, qui legis iactant notitiam et scribentes scribunt iniquitatem. quodque ait:

  51. 2.54.1.1

    Con fusi sunt sapientes, perterriti et capti sunt, non quo sapientes sint, qui ista faciunt, sed sapientes uocat, ut suo iudicio condemnentur et e contrario sapientia eorum conuincatur stultitia dicente Paulo: qui doces alium, te ipsum non doces? et quia uerbum domini proiecerunt, ideo nulla sapientia est in eis. frustra igitur iactant legis scientiam, qui doctrinam operibus destruunt.

  52. 2.55.1.1

    Propterea dabo mulieres — siue uxores — eorum externis, agros eorum heredibus, quia a minimo usque ad maximum omnes auaritiae student, a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium — siue iniquitatem —. et sanabant contritionem filiae populi mei ad ignominiam dicentes: pax, pax, cum non esset pax.

  53. 2.55.2.1

    Receperunt mercedem operum suorum, ut, qui uerbum domini proiecerunt, ipsi abicerentur ab eo. \'uxores\', inquit, \'eorum et possessiones tradam hostibus. et ne mea crudelis putetur esse sententia, causas auditor agnoscat: a minimo usque ad maximum omnes auaritiae student — radix est enim omnium malorum auaritia —, a propheta usque ad sacerdotem. qui alios peccantes prohibere deberent, primi sceleribus subiacent et cuncti uel iniqua faciunt, dum aliena diripiunt, uel certe mendacium, ut non sit ueritas in ore eorum. et post ista quasi boni medici aliena uulnera uerbis sanare cupiebant, qui ipsi erant omnium flagitiorum confossi uulneribus .

  54. 2.55.3.1

    haec cotidie in nostro quoque populo cernimus dicente apostolo: qui praedicas non furandum, furaris et reliqua. qui cum peccatores et diuites uiderint, sanare cupiunt contritionem filiae populi dei, hoc est ecclesiae, in ignominiam uel eorum, qui decipiuntur. uel eorum. qui alios decipiunt. ut dicant omni facinore coopertis: pax, pax. cum nulla sit pax, et bellum eis immineat peccatorum.

  55. 2.56.1.1

    Confusi sunt, quia abominationem fecerunt. quin immo confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt. ’Ερωτηματιϰω̄ς hoc est legendum: ut sit sensus: \'erubuerunt in sceleribus suis, intellexerunt abominationes quas operati sunt?\' \'nequaquam, sed in tantam proruperunt amentiam, ut nec confusione cuperent emendare uitia nec spe ueniae sua scelera confiteri\'.

  56. 2.57.1.1

    Idcirco cadent inter corruentes; in tempore uisitationis suae corruent, dicit dominus. Haec sunt praemia eorum, qui erubescere nescierunt, ut. quorum dignitas erat excelsior populis, ruinis populi miscerentur. a minimo enim usque ad maximum omnes auaritiae student et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium: uisitationis autem tempus propinqua captiuitas est.

  57. 2.58.1.1

    Congregans congregabo eos, dicit dominus; non est uua in uitibus et non sunt ficus in ficulnea: folium defluxit et dedi eis, quae praetergressa sunt. Quod sit tempus uisitationis, in quo corruent delinquentes, manifestius docet dicens: \'congregans congregabo eos\' — hau dubium quin in Hierusalem —, ut obsideantur a Chaldaeis longo tempore et famis sustineant mala. cum\', inquit. \'tempora praetereant et aestati succedat autumnus et hieme arborum cadant folia, uidebitis cuncta de longe et ex his non capietis cibum. non est enim uua in uitibus uobis.

  58. 2.58.2.1

    qui fructus uitium non sumitis. et non sunt ficus in ficulnea obsesso populo, qui suarum arborum poma cernit ab hostibus diripi. folia\', inquit. \'defluent aestate autumnoque transactis. dedi enim eis, quae praeterire cernerent et maiore dolore amitterent rerum omnium abundantiam. Quam eis tangerre non licebat\'.

  59. 2.59.1.1

    Quare sedemus? conuenite et ingrediamur ciuitatem munitam — siue ciuitates munitas — et sileamus ibi — siue proiciamur ibi —, quia dominus noster abiecit — siue silere fecit — nos et potum dedit nobis aquam fellis; peccauimus enim domino. exspectauimus pacem et non erat bonum, tempus medelae et ecce formido.

  60. 2.59.2.1

    Uox populi respondentis inducitur et sua uitia contitentis et cohortantis se mutuo, ut ciuitates ingrediantur muratas siue unam ciuitatem Hierusalem: iam enim ceterae captae fuerant. \'et sileamus\', inquit, \'ibi, quia dominus noster silere nos fecit — non enim habemus fiduciam deprecandi —, siue abiciamur ibi siue proiciamur instar stercoris. ipse potauit nos aquas fellis, quia dulcem in amaritudinem conuertimus deum.

  61. 2.59.3.1

    et ut tales biberemus aquas, causa perspicua est: peccauimus enim domino et exspectauimus pacem, qui nihil boni operis feceramus putabamusque nobis tempus adesse medicinae, cum formidine atque terrore omnia conplerentur\', personarum mutatio, et maxime in prophetis, difficilem intellectum facit; quae si suis locis et causis temporibusque reddantur, plana fient, quae uidebantur obscura.

  62. 2.60.1.1

    A Dan auditus est fremitus equorum eius, a uoce hinnituum pugnatorum — siue equitatus — eius commota est omnis terra; et uenerunt et deuorauerunt — siue et uenient et deuorabunt — terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius.

  63. 2.60.2.1

    Non igitur, ut supra LXX transtulerunt, dixit populus: ingrediamur ciuitates munitas, sed: ciuitatem munitam, ut significet Hierusalem. denique et nunc infert: urbem et habitatores eius. describitur autem a Dan per Phoenicem ueniens cum exercitu Nabuchodonosor, in quo loco Iordanes fluuius oritur. et quae LXX futura, Hebraicum pro ueritate rei iam facta commemorat.

  64. 2.61.1.1

    Quia ecce ego mittam uobis serpentes regulos — siue pessimos ant, ut Septuaginta transtulerunt, mortiferos —, quibus non est incantatio: et mordebunt KOS, ait dominus, insanabiliter cum dolore cordis uestri deficientis.

  65. 2.61.2.1

    Qui sint illi, qui ueniunt a Dan pt quorum auditus est fremitus et qui terram omnem ad solitldinem redegerunt. sub alia figura idem prophetalis sermo demonstrat \'serpentes\' eos appellans \'pessimos\' siue \'mortiferos\' et, ut Aquila transtulit, \'regulos\', qui appellantur Hebraice \'sapphonim\': pro quo, quid sibi uoluerit secunda eius editio. ut \'speculatores\' diceret, non intellego. nisi forte ob uerbi similitudinem. quibus non est. ait. incantatio.

  66. 2.61.3.1

    frustra enim ad deum preces fundunt aduersum serpentem antiquum. colubrum tortuosum, qui dei praecepta contemserint. utamur hoc loco aduersum eos, qui saluatoris eloquia contemnentes traduntur aduersariis potestatibus.

  67. 2.62.1.1

    Dolor meus super dolorem. in me cor meum maerens. Pro quo, ut supra diximus, LXX superiori sententiae, quae dicta sunt, copularunt, ut ponerent: et mordebunt uos, ait dominus, insanabiliter cum dolore cordis uestri deficientis. in Hebraico autem non tam \'dolor\' est. qui Graece dicitur ὀδύνη, quam μειδίαμα, quod nos interpretari possumus \'rictum\' oris dolore contracti et habentem risus similitudinem. ὲμϕατιϰω̃ς autem haec ex persona dei legenda sunt plangentis euersionem Hierusalem et eius miserias non ferentis.

  68. 2.63.1.1

    Ecce uox clamoris filiae populi mei de terra longinqua! Fletum describit et ululatum urbis Hierusalem ingressis hostibus.

  69. 2.64.1.1

    Numquid dominus non est in Sion aut rex eius non est in ea? Siue dominus ipse est rex aut certe dominus ad patrem, rex refertur ad filium iuxta illud, quod sub nomine Salomonis scribitur: deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis. ut autem uox clamoris sit in Hierusalem et clamor ipse ueniat de terra longinqua, causa manifesta est, quod dominus non sit in ea et rex illius recesserit ab illa.

  70. 2.65.1.1

    Quare ergo me ad iracundiam concitauerunt in sculptilibus suis et in uanitatibus alienis? \'Recessit autem\', inquit, ab eis dominus, quia me, qui dominus et rex eorum eram, idolorum cultu ad iracundiam prouocarunt\'.

  71. 2.66.1.1

    Transiit messis, finita est aestas; et nos saluati non sumus. Rursum populus loquitur, qui in Hierusalem diuturna obsidione conclusus est, quod mutata sint tempora et anni circulus euolutus sit et omnis eorum spes irrita fuerit atque transierit.

  72. 2.67.1.1

    stupor contritione filiae populi mei contritus sum et contristatus, stupor obtinuit me. Respondet deus, quod in adflictione Hierusalem ipse uideatur adflictus, et in humanam similitudinem stupore conteritur.

  73. 2.68.1.1

    Numquid resina non est in Galaad aut medicus non est ibi? quare igitur non est obducta cicatrix filiae populi mei? Non solum in praesenti loco, sed et multis aliis testimoniis scripturarum inuenimus resinam Galaad pro paenitentia poni atque medicamine mirarique nunc deum, quare uulnera Hierusalem nequaquam curata sint et necdum cicatrices obduxerint cutem eo, quod non sint prophetae nec sacerdotes, quorum debeant curari medicamine.

  74. 2.69.1.1

    Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum? et plorabo die et nocte interfectos filiae populi mei. \'Si totus\', inquit, \'uertar in fletum et nequaquam guttae sint lacrimarum. sed abundantia fluminis. tamen interfectos filiae populi mei digne flere non potero. tanta enim sunt mala. ut omnem dolorem sui uincant magnitudine\'. hoc autem tam ex prophetae quam ex domini persona intellegi potest.

  75. 2.70.1.1

    Quis dabit me in solitudine diuersorium uiaforum? et derelinquam populum meum et recedam ab eis. LXX: quis det mihi in solitudine mansionem nouissimam, ut relinquam populum meum et recedam ab eis? \'Melius\', inquit, (est habitare in extrema solitudine quam inter tanta hominum scelera commorari\'. unde et saluator in euangelio loquebatur: usquequo sustinebo uos? et in alio loco scriptum est: in tempore illo, qui intellegit, sedebit et tacebit, quoniam tempus pessimum e s t.

  76. 2.71.1.1

    Quia omnes adulteri sunt, coetus praeuaricatorum, et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non ueritatis; confortati sunt in terra, quia de malo in malum egressi sunt et me non cognouerunt, dicit dominus. De malo in malum transeunt peccatores, quando idolum mutant idolo et de peccatis ad peccata transcendunt uel certe de obsidionis malo transeunt ad captiuitatem.

  77. 2.71.2.1

    et de sanctis quidem dicitur: ibunt de uirtute in uirtutem, de peccatoribus uero: de malo in malum egressi sunt. causaque omnium miseriarum, quod non cognouerint dominum coetusque sit praeuaricantium et armantium linguam suam instar extenti arcus in blasphemiam: confortatique sunt in terra, ut mereantur audire: terra es et in terram ibis.

  78. 2.72.1.1

    Unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam, quia omnis frater supplantatione supplantat et omnis amicus fraudulenter incedit et uir fratrem suum deridebit et ueritatem non loquentur; didicit enim lingua eorum loqui mendacium — siue docuerunt enim linguam suam loqui mendacium —. ut inique agerent, laborauerunt — siue inique egerunt et non inter- miserunt, ut conuerterentur —. habitatio tua in medio doli; in dolo — siue usura super usuram et dolus in dolo: — rennuerunt — siue noluerunt — scire me, dicit dominus.

  79. 2.72.2.1

    Hoc loco utendum est in tempore persecutionis et angustiae, quando aut rara aut nulla fides. quando nec fratri nec proximo credendum est et inimici eius domestici eius, quando iuxta euangelium tradet pater filium et filius patrem et diuiduntur duo in tres et tres in duo. quodque infert: docuerunt linguam suam loqui mendacium siue didicit lingua eorum loqui mendacium, ostendit consuetudinem mentiendi quodammodo in naturam uerti studioseque eos agere. ut agant iniqua. quodque sequitur: habitatio tua in medio doli.

  80. 2.72.3.1

    in dolo, proprie ad prophetam sermo dirigitur, quod habitet in medio populi mentientis — siue, ut LXX transtulerunt: usura super usuram et dolus super dolum — et quod cotidie augeant scelera et nequaquam eos prioris facti paeniteat, sed nonis praeterita cumulent, haec facientes omni agant studio, ut nesciant dominum, qui haec non facienda praecepit.

  81. 2.73.1.1

    Propterea haec dicit dominus exercituum: ecce ego conflabo - siue igne examinabo - et probabo eos; quid enim aliud faciam a facie filiae populi mei? siue quia faciam a facie malitiae filiae populi mei. Quotiescumque angustiis subiacemus, mala recipimus a deo et examinamur persecutionibus, ut, quicquid in nobis adulterinae materiae est, tribulationum et miseriarum excoquatur ardoribus: argentum enim domini igne examinatum. probatum terrae. purgatum septuplum.

  82. 2.74.1.1

    Sagitta uulnerans lingua eorum, dolum locuta est; in ore suo pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias. numquid super his non uisitabo, dicit dominus, aut in gente huiuscemodi non ulciscetur anima mea?

  83. 2.74.2.1

    Omnis hereticus, qui corda uulnerat audientium et nescientium scriptum: omni custodia serua cor tuum, sagittam possidet uulnerantem et in dolo loquitur, cumque ore suo pacem proximo repromittat, occulte tendit insidias. sequentibus autem uersiculis, in quibus dicit: numquid super his non uisitabo, dicit dominus, aut in gente huiuscemodi non ulciscetur anima mea? crebro in hoc propheta abutitur, ut, cum singula malorum operum enumerarit, inferat se iuste facere, quod faciat.

  84. 2.75.1.1

    Super montes assumam — siue assumite — fletum et lamentum et super speciosa — siue se mitas — deserti planctum, quoniam incensa sunt - siue defecerunt — co, quod non sit uir — siue homo — pertransiens. et non audierunt uocem possidentis - siue substantiae , a uolucre caeli usque ad pecora migrauerunt et recesserunt.

  85. 2.75.2.1

    Superueniente Babylonio et cuncta uastante solitudo prouinciae prophetatur. quod planctus in montibus, fletus sit in deserto siue in semitis solitudinis, quod uniuersa defecerint atque succensa sint et nullus sit, qui per terram gradiatur caesis omnibus. nihilque remanserit, quod spirare possit et uiuere. unde pro \'possidente\' LXX transtulerunt \'substantiae\', quae Hebraice dicitur \'macne\': et substantia hic non pro οὐσία, hoc est \'essentia\', accipitur, sed pro \'opibus\' atque \'diuitiis\'.

  86. 2.75.3.1

    quodque infert: a uolucre caeli usque ad pecus recesserunt et abierunt, hoc ostendit, quod saepe diximus, iram dei uniuersa sentire et non solum aues aeris, sed et pisces aquae deficere. iuxta tropologiam fletus assumitur super montes et lamentatio super speciosa deserti, quando principes peccant ecclesiae et nihil in ea inuenitur substantiae dei nec auditur uox domini eccleesiam possidentis per sanctos et apostolicos uiros et a uolucre caeli usque ad pecora, ab his uidelicet, qui possunt in sublime ascendere, usque ad irrationales et simpliciores quosque, recesserint a conciliabulo dei.

  87. 2.76.1.1

    Et dabo Hierusalem in aceruos harenae — siue in transmigrationem — et in cubilia draconum et ciuitates Iuda dabo in desolationem eo, quod non sit habitator. Cum ecclesiastici uiri et doctores quique defecerint, tunc datur Hierusalem in transmigrationem siue in aceruos harenae. ut hereticus in ea sermo praeualeat et efficiatur cubile draconum et ciuitates illius redigantur in solitudinem nec sit in ea diuini sermonis habitatio et ille. qui dicit: inhabitabo et inambulabo in eis et ero deus eorum.

  88. 2.77.1.1

    Quis est uir sapiens, qui intellegat hoc et ad quem uerbum oris domini fiat et annuntiet istud: quare periit terra et exusta est quasi desertum eo, quod non sit, qui pertranseat? et dixit dominus : quia dereliquerunt legem meam, quam dedi eis, et mora audierunt uocem meam et non ambulauerunt in ea et abierunt post prauitatem cordis sui et post Bahalim, quos didicerunt a patribus suis.

  89. 2.77.2.1

    Interrogat propheta, si quem sapientium in Hierusalem ualeat repperire et eorum, ad quos fiat sermo dei et qui possint annuntiare domini uoluntatem et causas reddere, cur Iudaea redacta sit in solitudinem et omnibus interfectis nullus remanserit, qui per eam transeat. et inducit dominum respondentem causasque reddentem, quia dereliquerint legem eius, quam dederat eis, nec audierint uocem illius nec fecerint, quae praecepta sint, sed abierint post prauitatem cordis sui.

  90. 2.77.3.1

    ergo non in nostra uoluntate, sed in domino confidendum est; prauum enim cor in hominibus et de corde nostro exeunt pessimae cogitationes. et post Bahalim, inquit, abierunt, quos didicerunt a patribus suis. Bahal idolum Sidoniorum et est numeri singularis, Bahalim uero pluralis numeri. ergo nec parentum nec maiorum error sequendus est, sed auctoritas scripturarum et dei docentis imperium

  91. 2.78.1.1

    Idcirco haec dicit dominus exercituum deus Israhel: ecce ego cibabo eos, populum istum, absinthio - siue angustiis — et potum dabo eis aquam fellis et dispergam eos in gentibus, quas non nouerunt ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium, donec consumantur. Potest et de uicino tempore prophetari, quando capti sunt a Chaldaeis, et proprie de hoc tempore, quando dispersi sunt in gentibus, quas non nouerant ipsi et patres eorum, et in toto orbe diuisi cibatique suut absinthio siue necessitatibus et angustiis.

  92. 2.78.2.1

    et acceperunt potum aquam fellis, quod aut malorum significat magnitudinem et sempiteruum captiuitatis iugum, aut certe per ignorantiam legis dei pro Christo Antichristum suscepturi sunt. mittitur autem gladius post eos, ut usque ad interitum consumantur, uel certe gladius, qui eos diuidat et non patiatur in malum habere consensum, ut dispereant in eo, quod mali sunt.

  93. 2.79.1.1

    Haec dicit dominus exercituum; contemplamini — siue intellegite — et uocate lamentatrices et ueniant et ad eas, quae sapientes sunt, mittite et properent — siue loquantur —, festinent et assumant super nos — siue super uos - lamentum et deducant oculi nostri — siue uestri — lacrimas et palpebrae nostrae — siue uestrae — defluant aquis, quoniam uox lamentationis audita est de Sion siue in Sion.

  94. 2.79.2.1

    Propter futuram captiuitatem et euersionem Hierusalem lamentatrices uocari iubet, quae solent in luctu uoce flebili et lacertos manibus uerberantes ad lacrimas populum prouocare; hic enim mos usque hodie permanet in Iudaea, ut mulieres sparsis crinibus nudatisque pectoribus, uoce modulata omnes ad fletum concitent. se autem iungit deus conpatientis affectu siue propheta, ut, quicquid populus sustinet, ipsum sustinere et sentire se dicat. quod autem infert: quia uox lamentationis audita est de Sion, statim sequitur, quae ista sit uox.

  95. 2.80.1.1

    Quomodo uastati sumus et confusi uehementer? quia dereliquimus terram, quoniam deiecta sunt - siue abiecimus — tabernacula nostra. Uox ista est lamentantium Sion: quomodo uastati sumus et confusi uehementer?

  96. 2.80.2.1

    statimque sibi ipsi respondent et causas uastationis exponunt dicentes: quia dereliquimus terram nostro uitio atque peccato et deiecta sunt tabernacula nostra, quae quasi praetereuntes quondam possidebant. dicant hoc et in persecutione quondam credentium turbae, quoniam idcirco uastatae sint atque confusae, quia dereliquerint terram domini et deseruerint tabernacula sua.

  97. 2.81.1.1

    Audite ergo, mulieres, uerbum domini et assumat auris uestra sermonem oris eius et docete filias uestras lamentum et unaquaeque proximam suam planctum, quia ascendit mors per fenestras nostras, ingressa est domos nostras disperdere paruulos de foris, iuuenes de plateis! In superiore capitulo dixerat: uocate lamentatrices et ueniant et ad eas, quae sapientes sunt, mittite et properent; nunc quasi praesentibus loquitur in condemnationem sacerdotum atque doctorum et uirorum omnium, ut illis cessantibus a doctrina istae audiant uerbum domini et assumant sermones oris eius doceantque filias et proximas suas planctum causasque lacrimarum, quia ascendit, inquit. mors per fenestras nostras, ingressa est domos nostras.

  98. 2.81.2.1

    quod quamquam et spiritaliter possit intellegi eo, quod per omnes sensus ad animae interitum mors introeat peccatorum, tamen et de Babyloniorum impetu intellegi potest. quod tanta sit fortitudo et uelocitas proeliandi, ut non exspectent reserare fore. sed per fenestras et tecta conscendant, ut domos uastent Hierusalem. pereunt autem paruuli, qui foris sunt et egrediuntur de Hierusalem, et iuuenes, ad quos scribit et Iohannes. qui non ingrediuntur per artam et angustam uiam, quae ducit ad uitam. sed ambulant per plateas, de quibus scriptum est: quam lata et spatiosa uia, quae ducit ad mortem!

  99. 2.82.1.1

    Loquere: haec dicit dominus: et cadet morticinum hominis — siue cadauera hominum - quasi stercus super faciem regionis — siue campi — et quasi faenum post tergum metentis et non est, qui colligat. Uerbum Hebraicum, quod tribus litteris scribitur \'daleth, beth, res\' — uocales enim in medio non habet —, pro consequentia et legentis arbitrio si legatur \'dabar\', \'sermonem\' significat, si \'deber\', mortem), si \'dabber\'. \'loquere\'. unde et Septuaginta et Theodotio iunxere illud praeterito capitulo, ut dicerent: disperdere paruulos de foris, iuuenes de plateis morte.

  100. 2.82.2.1

    Aquila uero et Symmachus transtulerunt λάλησον, \'loquere\', ut imperet deus prophetae loqui, quae sequuntur: haec dicit dominus et reliqua. et est sensus: cum ascenderit mors per fenestras nostras et ingressa fuerit domos Hierusalem et paruuli iuuenesque de foris perierint et plateis, tunc erit morticinum eorum siue cadauera mortuorum quasi in sterquilinium super faciem terrae et quasi stipula, quae post tergum metentium dimittitur et ut inutilis non colligitur. per quae ostendere uult tantam in Hierusalem et circa urbem caedem futuram, ut nullus sit, qui sepeliat corruentes.

← Previous · Next → — showing 301400 of 1,409

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0162.stoa024.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.