Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 1,409 sections

  1. 1.91.1.1

    Uocem enim quasi parturientis audiui, angustias — siue gemitus — ut puerperae; uox filiae Sion intermorientis expandentisque manus suas: uae mihi, quia defecit anima mea propter inter fectos! Ad similitudinem mulieris puerperae, id est quae primos parit fetus, describit urbem Hierusalem heiulantem atque clamantem.

  2. 1.91.2.1

    quomodo enim mulier pariens et necdum dolorem parturitionis experta intermoritur — angustias sustinet, uix potest respirare sparsisque manibus conlabitur —, sic et filia Sion, cum suos uiderit liberos interfectos, in haec uerba prorumpit et dicit: uae mihi, quia defecit anima mea propter interfectos! duo autem exempla in uno capitulo conparata sunt: parturientis filios et lugentis, ut, quidquid mulier patitur in fetu uel mortibus filiorum, Hierusalem patiatur in populis.

  3. 1.92.1.1

    Circumite uias Hierusalem et aspicite et considerate et quaerite in plateis eius, an inueniatis uirum, qui faciat iudicium et quaerat fidem, et propitius ero eius. quodsi etiam: uiuit dominus, dixerint, et hoc falso iurabunt. Grandis amor iustitiae, ut nequaquam iuxta interrogationem Abrahae et responsionem dei pro decem uiris iustis deus liberet ciuitatem. sed si unum inuenerit iam iamque peritura Hierusalem, qui faciat iudicium et quaerat fidem — siue, ut Symmachus transtulit. ueritatem - tamen deus misereatur Hierusalem.

  4. 1.92.2.1

    et quia poterat fieri, ut aliqui inuenirentur in populo, qui simularent cultum dei et iurarent per dominam, hoc praeuenit, quod nequaquam deus uanis sermonibus, sed ueritate fidei delectetur, et dicit: non eos diligo, quia iurant per me et iurant in mendacio. sed quorum corda labiaque consentiunt.

  5. 1.93.1.1

    Domine. oculi tui respiciunt fidem. percussisti eos et non doluerunt; attriuisti illos et rennuerunt accipere disciplinam; indurauerunt facies suas super petram et noluerunt reuerti. Post uerba domini, quibus imperauerat dicens: circumite uias Hierusalem et cetera, propheta loquitur ad dominum: domine, oculi tui respiciunt fidem. quae Hebraice dicitur \'emuna\', non opera Iudaeorum, in quibus iuxta legis caerimonias exultabant, sed fidem Christianorum, per quam gratia salui facti sumus.

  6. 1.93.2.1

    hoc autem capitulo discimus idcirco inferri supplicia, ut uitia corrigantur. denique ait: percussisti eos et non doluerunt; attriuisti eos et rennuerunt accipere disciplinam. per omnia enim tormenta atque flagella emendatur Hierusalem; et super haec uniuersa ne uerecundiam quidem suorum habuere uitiorum, sed instar petrae indurantes frontis impudentiam noluerunt ad meliora conuerti.

  7. 1.94.1.1

    Ego autem dixi: forsitan pauperes sunt et stulti — siue non potuerunt — ignorantes uiam domini, indicium dei sui. ibo igitur ad optimates et loquar eis: ipsi enim cognouerunt uiam domini, indicium dei sui. Pauperes hic et optimates non inopia dicit et diuitiis, sed populum principibus conparat. et est sensus: \'cernens infidelis populi pertinaciam et, quod indurata facie noluerit recipere disciplinam, hoc mecum ratione tractabam: forsitan uulgus ignobile non potest dei nosse doctrinam et idcirco excusabile est, quia propter imperitiam dei non ualet scire mandata.

  8. 1.94.2.1

    pergam igitur ad sacerdotes et ad eos. qui praesunt populo. et loquar eis; ipsi enim uoluntatem domini cognouerunt et sciunt iudicium dei sui\', hoc autem dicit sermone dubitantis iuxta illud euangelicum: mittam filium meum, forsitan ipsum reuerebuntur. ut ex ambiguitate sententiae et suspensione uerborum liberum hominis monstretur arbitrium.

  9. 1.95.1.1

    Et ecce magis hi simul con fregerunt iugum, ruperit uincula. idcirco percussit eos leo de silua. lupus ad uesperam u uesperam eos, pardus uigilans super ciuitates eorum. omnis, qui egressus fuerit exeis, ca P capietur, quia multiplicatae sunt p ra euar icattones eorum, confortatae sunt auersiones eorum. \'Quos magistros putabam, inuenti sunt peiores esse discipulis, et quanto in diuitibus maior auctoritas. tanto maior insolentia peccatorum\'.

  10. 1.95.2.1

    eonfregerunt enim iugum legis dicente apostolo: nunc ergo quid temptatis deum inponere iugum super cer uicem discipulorum. quod neque patres nostri neque nos portare potuimus? sed per gratiam domini Iesu credimus saluari, quemadmodum et illi, ruperuntque uincula praeceptorum dei et non Pharisaeorum, de quibus in secundo psalmo dicitur: disrumpamus uincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum.

  11. 1.95.3.1

    quia igitur ista fecerint, percussit eos leo de silua, regnum uidelicet Babylonium; lupus ad uesperam uastauit eos Medos Persasque significans, pro quo in uisione Danihelis \'ursa\' ponitur, cuius in ore tres erant ordines; pardus uigilans super ciuitates eorum Alexandri impetum praefigurans et uelocem de occidente usque ad Indiam percursionem. pardum autem uocat ob uarietatem et, quia plurimis sibi subditis gentibus contra Medos dimicauit et Persas. et quattuor, inquit, erant capita in bestia et potestas data est ei.

  12. 1.95.4.1

    et quia non de futuro uaticinatur, sed de praeterito uel iam iamque uenturis texit historiam, idcirco autem de Romano tacet imperio, de quo forsitan dicitur: omnis, qui egressus fuerit ex eis, capietur. causasque reddit, cur ista perpessi sint: quia multiplicatae sunt praeuaricationes eorum et perseuera, uerunt in transgressionibus. unde dicitur: et confortatae sunt auersiones eorum.

  13. 1.95.5.1

    illud, quod in principio posuimus uerbum Hebraicum \'sacad\' sonare \'uigiliam\', in praesenti loco ostenditur; ubi enim nos diximus \'pardus uigilans\', in Hebraico scriptum est \'nemer sacad\', iuxta tropologiam: qui magni putantur in ecclesia, quia confringunt iugum et rumpunt uincula, idcirco traduntur in ignominiam passionum, ut faciant, quae non conueniunt. -

  14. 1.96.1.1

    Super quo propitius tibi esse potero? filii tui dereliquerunt me et iurant i n his, qui non sunt di. saturaui eos et moechati sunt et in domo m meretricis luxuriabantur. equi amatores in feminas et admissarii facti sunt mihi; unusquisque ad uxorem proximi sui h inniebat t. numquid super his non uisitabo? dicit dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea? Κατάλογος peccatorum Hierusalem, dum dicit se ignorare deus, qua possit eius occasione misereri.

  15. 1.96.2.1

    \'filii\', inquit, \'tui dereliquerunt me: nequaquam mei, sed tui, quia iurant in his, qui non sunt di. saturaui eos et moechati sunt\'. audiant hoc, qui acceptis a domino diuitiis incubantes luxuriae seruiunt. equi amatores in femi nas facti sunt. pro \'admissariis\' in Hebraico scriptum est \'mosechim\', quod omnes uoce consona ἕλϰοντες transtulerunt, id est \'trahentes\', ut ostendatur magnitudo genitalium iuxta illud Hiezechielis: quasi asinorum carnes carnes eorum.

  16. 1.96.3.1

    hoc est, quod in alio loco scriptum est: adsimulati sunt iumentis insipientibus et similes facti sunt eis. simulque tantam ostendit insaniam libidinis, ut non adpetitum uoluptatis, sed χρεμετισμόν, id est \'hinnitum\' uocet et seruet equorum furentium ad libidinem μεταϕοράν. cum haec\', inquit, \'feceris, numquid non uisitatione condigna es?\' et nota, quod hic \'uisitatio\' pro poena ponatur atque suppliciis iuxta illud, quod scriptum est: uisitabo in uirga iniquitates eorum.

  17. 1.96.4.1

    et in gente tali non ulciscetur anima mea? postquam peccatis obligata est, nequaquam uocatur populus dei, sed gens, a qua recessit anima dei secundum illud, quod scriptum est: numeuias uestras et sabbata et dies festos odit anima mea. quod autem in Ueteri Testamento dicitur pro affectu. in Nouo scriptum est pro ueritate saluatore dicente: potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo sumendi illam..

  18. 1.97.1.1

    Ascendite muros eius — siue propugnacula — et dissipate, consummationem autem n nolite facere! auferte propagines eius — siue sustentacula -, quia non sunt domini! praeuaricatione enim praeuaricata est in me domus Israhel et domus Inda, ait dominus.

  19. 1.97.2.1

    Imperat gentibus, de quibus supra dixerat: percussit eos leo de silua, lupus uastauit eos et pardus in ciuitatibus eorum, ut ascendant muros Hierusalem siue propugnacula et dissipent eam, consummationem autem non faciant, ut saluentur reliquiae et sit, qui adnuntiet in gentibus gloriam dei; seueritatique miscet clementiam.

  20. 1.97.3.1

    quodque intulit: auferte propagines eius siue sustentacula, omnia tolli auxilia iubet, quae suo uitio perdidit eo, quod praeuaricata sit in deum domus Israhel et domus Iuda decem tribus et duas significans. audiat hoc ecclesia. quod cito muri et propugnacula dissipentur eorum, qui non habent spem in domino et praeuaricentur in eum, sed tamen non fiat consummatio propter clementiam iudicis et non propter merita delinquentium.

  21. 1.98.1.1

    Negauerunt dominum et dixerunt : non est ipse — siue non sunt haec — nec superueniet super nos malum; gladium et famem non uidebimus. prophetae fuerunt in uentum et responsum — siue sermo — non fuit in eis. haec ergo euenient illis.

  22. 1.98.2.1

    Quia negauerunt dominum — siue mentiti sunt domino — et dixerunt: \'non est ipse, cuius iudicio fient omnia, sed fortuito haec omnia acciderunt neque euenient, quae nobis prophetarum uoces minantur, nec uidebimus gladium nec famem sustinebimus obsidionis et, quidquid locuti sunt prophetae. in uentum locuti sunt et irrita omnia transierant nec habuerunt responsum, hoc est oraculum, siue sermo dei non fuit in eis\', ideo sustinebunt, quae sequens sermo describit. audiat hoc ecclesia neglegens et prouidentiam dei refutans. quod et gladium et famem sustineat, nisi uentura crediderit, quae dicuntur.

  23. 1.99.1.1

    Haec dicit dominus deus exercituum : quia locuti estis uerbum istud, ecce ego do uerba mea in ore tuo in ignem et populum istum in ligna et deuorabit eos. Dixistis: prophetae fuerunt in uentum nec uentura sunt, quae minantur; propterea, o propheta. do uerba mea in ore tuo, quae ignis habeant potestatem et populum istum in ligna conuertant, ut sermone tuo et prophetia increduli concrementur.\' sic deus ignis consumens dicitur, ut consumat in nobis, si super fundamentum Christi aedificauerimus faenum, ligna, stipulam.

  24. 1.100.1.1

    Ecce ego adducam super lon gentem de lon- ginquo. domus Israhel, ait dominus, gentem robustam, gentem antiquam, gentem, cuius ignorabis linguam, nec intelleges, quid loquatur. pharetra cius quasi sepulchrum patens; un uniuersi fortes. et comedet segetes tuas et panem tuum, deuorabit filios tuos et filias tuas, comedet gregem tuum et armenta tua, comedet uineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes f fiduciam, gladio. uerumtamen in diebus illis, ait, non faciam uos in consumtionem.

  25. 1.100.2.1

    \'Nequaquam multo post tempore nec. ut falso creditis, prophetae uobis loquentur in uentum, sed iam nunc adducam super uos gentem Babyloniorum, quae ueniet de longinquo, gentem robustam\' — pro quo in Hebraeo scriptum est \'ethan\' — ,\'gentem anti quam\' — cuius quondam dominatus est Nebrod gigans —, lcuius ignorabis linguam siue\' — ut in Hebraeo scriptum est - \'nec intelleges, quid loquatur; est enim malorum solacium, si illos hostes habeas, quos possis rogare et qui tuas intellegant preces\'.

  26. 1.100.3.1

    quodque sequitur: pharetra eius quasi sepuiehrum patens et in LXX editione non dicitur, Babyloniam significat armaturam. nec dubium, quin regnum Assyriorum. Babyloniorum. Medorum atque Persarum sagittandi peritissimum sit. simulque describit uastitatem terrae Iudaeae fectionemque multorum, abactionem pecorum, subuersionem urbium atque murorum, quod gladio hostili cuncta capiantur et tamen in tantis malis non eos perdat usque ad internecionem, sed reliquias saluas faciat uel eorum, qui in Babylonem ducti sunt dimissique ad culturam agrorum terrae Iudaeae. uel eorum, qui post persecutionis ardorem uel fuga uel confessione fidem domini seruauerunt.

  27. 1.101.1.1

    Quodsi dixeritis: quare fecit dominus dens noster nobis haec omnia? dices ad eos: sicut de re- liquistis me et seruistis deo alieno — uel dis alienis - in terra uestra, sic seruietis alienis in terra non uestro. Grandis stultitia nescire, cur passi sint, . cum tanta peccauerint, breuisque ad ambigentes responsio: sicutseruistis deo alieno - id est Bahal - uel dis alienis cunctarum gentium in terra Iudaea, sic seruietis dis alienis in terra non uestra, hau dubium quin Babyloniis atque Chaldaeae.

  28. 1.101.2.1

    (si enim uos peregrina religio delectat, quid necesse est longinquum errorem suscipere? habitate cum talibus hereticis accipi, de quibus scriptum est: ex nobis exierunt, sed non fuerunt exuobis; si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum, quod proiciat de ecclesia hereticos dominus, qui multo tempore sub nomine eius mendaciorum suorum simulacra uenerati sunt, ut foris colant, quod intus prius uenerabantur, et paleae separentur a tritico.

  29. 2.1.1.1

    | Secundum, frater Eusebi, in Hieremiam librum celeri sermone dictamus auertentes parumper aures, ne audiamus iudicium sanguinis et interfectorum animas deploremus, qui opinione uirtutum cotidie corruunt in superbiam et deo se similes arbitrantur, ut aequalitatem, quam impia Arrianorum heresis in filio negat, cunctis hominibus tribuant et ponant in caelum os suum et nihil futurae sanctorum beatitudini amplius derelinquant.

  30. 2.1.2.1

    quorum furori respondimus, ut potuimus. et, si dominus uitam dederit, plenius responsuri sumus. nunc coepta carpenda est uia et dictandi commentarioli nec nimia longitudine extendentes opus nec inmoderata breuitate auferentes intellegentiam, quorum alterum onerat sensus legentium, alterum praecidit studiosorum desiderium.

  31. 2.2.1.1

    Adnuntiate hoc domui Iacob et auditum facite in Iuda dicentes: audi, popule stulte, qui non habes cor, qui habentes oculos non uidetis et aures et non auditis! Multis modis peccantes retrahit ad salutem et stultum uocat populum, qui sapientiae reliquit auctorem, conparatque eos simulacris, de quibus scriptum est: oculos habent et non uident; aures habent et non audiunt. similes illis fiant, qui faciunt ea, et omnes, qui confidunt in eis.

  32. 2.2.2.1

    proprie autem ad Iudam loquitur et ad domum Iacob — Israhel enim multo iam tempore in Assyriis exsulabat — simulque dat intellegentiam. quod etiam absque praecepto naturali sensu debeamus intellegere, quae recta sunt.

  33. 2.3.1.1

    Me ergo non timebitis, ait dominus, et a facie mea non dolebitis — siue timebitis —? qui posui harenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit. et commouebuntur et non poterunt — siue turbabitur et non poterit — et intumescent — siue sonabunt — fluctus eius et non transibunt illud.

  34. 2.3.2.1

    populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans et recesserunt et abierunt et non dixerunt in corde suo: metuamus dominum deum nostrum, qui dat nobis pluuiam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuae messis custodientem nobis! Narrat beneficia, ut ingratos arguat.

  35. 2.3.3.1

    \'me\', inquit, \'non timebitis, qui tanta uobis praestiti? non dilectionem desidero perfectorum, sed timorem incipientium, qui posui harenam terminum mari, qui tam potens elementum et immensos gurgitum moles meo praecepto litoribus refrenaui iuxta illud. quod scriptum est: praeceptum posuit et non praeteribit. audiunt me et sentiunt, quae sensum non habent audiendi; et populus quondam meus suo uitio stultus effectus non solum contemnit, sed et dulcem exasperat deum.

  36. 2.3.4.1

    recesserunt\', ait, ca me et mihi terga uerterunt et concito abierunt gradu nec tacita eos retraxit conscientia, ut dicerent in cordibus suis: metuamus eum, qui dat nobis pluuiam temporaneam et serotinam! per quae omnia ostendi bona plenitudinem annuae messis\', pro quo Aquilae prima editio et Symmachus \'ebdomadas\' interpretati sunt; in Hebraeo enim scriptum est \'sabaoth\', quod pro ambiguitate uerbi et \'septimanas\' significat et \'plenitudinem\'.

  37. 2.4.1.1

    Iniquitates nostrae declinauerunt haec et peccata nostra prohibuerant bonum a nobis. Ergo si quando et mare transcendit terminos suos et pluuia retrahitur, nequaquam adbreuiata est manus domini, ut ista non faciat, sed peccata nostra haec ad nos uenientia declinarunt, ut ad alios pergerent, qui non peccauerunt.

  38. 2.4.2.1

    \'et prohibuerune, inquit. \'iam ueniens ad nos bonum iuxta illud. quod secundum litteram scriptum est: mandabo nubibus, ne pluant super eam imbrem\'. possumus autem imbrem temporaneum et serotinum legem accipere et euangelium et diuersas uocationes a prima hora usque ad undecimam, in quibus operariis uineae unum uitae aeternae praemium pollicetur.

  39. 2.5.1.1

    Quia inuenti sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedi- cas ad capiendos uiros! sicut decipula plena auibus. sic domus eorum plenae dolo. Ut declinaret ab eis imber temporaneus et serotinus et bona omnia non uenirent. causae subiciuntur, quia inuenti sunt in populo eius impios\'.

  40. 2.5.2.1

    non dixit \'iniquos\' et \'peccatores\', ut noua uult heresis, sed impios . impietas aperte negat deum; iniquitas atque peccatum, si confiteatur errorem, facile ad misericordiam flectit deum. quodque nos diximus: insidiantes quasi aucupes et in LXX non habetur, Aquila et Symmachus transtulerunt uerbum \'iasir\' quasi rete aucupis, quod etiam, qui bonus inter eos uidetur et rectus, instar aucupis tendat insidias, dum inuicem se uenantur ad mortem et aliorum damnis atque dispendiis suas conplent domos, ut impleatur philosophorum illa sententia: omnis diues aut iniquus aut heres iniqui.

  41. 2.5.3.1

    atque utinam ab his tantum fiant, qui uidentur foris esse et quos dominus iudicat, et non in nostris conuenticulis impleantur, quos possidet radix omnium malorum auaritia, ita ut uenientium ad nos non ora contemplemur. sed manus!

  42. 2.6.1.1

    Ideo magnificati sunt et ditati. incrassati sunt et inpinguatiet praeterierunt sermones meos pessime. causam non iudicauerunt, causam — siue indicium — pupilli non direxerunt --et indicium pauperum — siue iudicium - non iudicauerunt. numquid super his non uisitabo? dicit dominus, aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea?

  43. 2.6.2.1

    Si uoluero annotare per siugula, quae in Septuaginta editione praetermissa sunt, longum fiet. \'qui tendunt,\' ait, \'insidias et aliorum nuditate laetantur, ideo magnificati sunt et ditati.\' quia superiora fecerunt, incrassati sunt et inpinguati iuxta illud, quod scriptum est: incrassatus est et inpinguatus et recalcitrauit dilectus. et praeterierunt sermones meos. quia diuitiarum conscientia illud dixerunt de euangelio: anima, habes multa bona posita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare!

  44. 2.6.3.1

    praeterierunt autem in malum sui cunctosque homines despicientes non posuerunt dei indicium ante oculos suos. pupillum et pauperes contemserunt. pro quo Septuaginta dixerunt \'uiduas\', quod in Hebraico non habetur; \'hebionim\' quippe proprie \'pauperes\', non \'uiduas\' sonat. quod autem sequitur: numquid super his non uisitabo? dicit dominus. aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea? iam sunra dissertum est.

  45. 2.7.1.1

    Stupor et mirabilia facta sunt in terra: prophetae prophetabant mendacium - siue iniqua — et sacerdotes adplandebant manibus suis et populus meus dilexit talia! quid igitur facietis in nouissimo — siue post haec —? Supra dixerat: ibo ad optimates et loquar eis; forsitan ipsi cognouerunt uiam domini. et ecce magis hi pariter confregerunt iugum, ruperunt uincula; nunc describit, qui sint optimates, prophetae uidelicet et sacerdotes, quorum alii futura praedicunt, alii facienda ex lege decernunt.

  46. 2.7.2.1

    \'et ecce: inquit, \'illis mendacium prophetantibus sacerdotes manibus adplauserunt.\' et ut ostendatur nec populus esse sine culpa, qui a talibus abducatur. scriptum est: et populus meus dilexit talia, quondam meus. sed postquam dilexit, meus esse desiuit. quid igitur facient, cum nouissimum indicii tempus aduenerit siue captiuitatis necessitas? unde stupor et mirabilia sunt, quod nec in principibus nec in populo inuentus sit, qui recta sentiret.

  47. 2.8.1.1

    Confortamini, filii Beniamin, in medio Hierusalem et in Thema clangite bucina et super Bethaccarem Icuate signum — siue uexillum —. quia malum uisum est — siue apparuit — ab aquilone et contritio magna! Hierusalem in tribu Beniamin sitam nullus ignorat. Thecuam quoque uiculum esse in monte situm et duodecim milibus ab Hierosolymis separatum cotidie oculis cernimus. inter hos alius uicus est, qui lingua Syra et Hebraica Bethacarma nominatur, et ipse in monte positus. quod ergo dicit, hoc est:

  48. 2.8.2.1

    \'quia ab aquilone iam iamque uenturus est Nabuchodonosor et imminet uicina captiuitas, o habitatores Hierusalem, arma corripite et in Thecue bucina concrepate et in Bethaccarem leuate uexillum\', ait, ut contra hostes ualeatis resistere!\' Beniamin interpretatur \'filius dexterae\'. Thecua \'tuba\', Bethaccarem \'uilla uineae\'. haec omnia referamus ad ecclesiam, ut, si deliquerit et persecutionis impetus fuerit, se praeparet ad resistendum.

  49. 2.9.1.1

    Speciosae et delicatae adsimulaui filiam Sion. ad eam uenient pastores et greges eorum, fixerunt — siue figent — in ea tentoria in circuitu: pascet unusquisque eos, qui sub manu sua sunt. sanctificate — siue parate — super eam bellum, consurgite et ascendamus in meridie!

  50. 2.9.2.1

    Describitur pulchritudo Hierusalem, quae est ipsa Sion, ut aliud totam urbem, aliud arcem urbis sonet. Sion enim \'arx\', id est specula, interpretatur et speciosae mulieri conparatur; et quomodo ad illam amatores, sic ad istam pastores conuenire dicuntur. satisque eleganter in Hebraeo uerbum, quod quattuor litteris scribitur \'res, ain, iod, mem\', si legatur \'reim\', \'amatores\', si \'roim\', \'pastores\' significat, ut uel iuxta μεταϕορὰν pulchrae mulieris amatores uel iuxta euersionem urbis pastores intellegantur, quorum alii scortum polluere festinant.

  51. 2.9.3.1

    alii obsidere et subuertere ciuitatem. in pastoribus et gregibus eorum principes sentiamus et exercitum Chaldaeorum. figent autem tentoria sua in circuitu in obsidione urbis et pascet unusquisque eos, qui sub manu sua sunt, suas uidelicet turmas et numeros. qui principes siue pastores dicent gregibus suis: \'sanctificate super Hierusalem bellum; domini enim imperium est. consurgite et ascendamus in meridie, non per noctem et insidias. sed plena luce pugnemus; nullus enim nobis potest resistere\'.

  52. 2.10.1.1

    Uae nobis, quia declinauit dies, quia longiores factae sunt — siue defecerunt — umbrae uesperae. surgite et ascendamus in nocte et dissipemus domos — siue fundamenta — eius! Illi dicunt: surgite et ascendamus in meridie et clara luce pugnemus\': isti respondent: uae nobis, quia longiores factae sunt umbrae uesperae, secundum illud Uergilianum: et iam summa procul uillarum culmina fumant maioresque cadunt altis de montibus umbrae. et est sensus:

  53. 2.10.2.1

    (si per diem haec patimur, quid patiemur in noete ? \' rursumque, qui supra dixerant: sanctificate super eam bellum atque consurgite\'. nunc ipsi se prouoeant ad bellandum dicentes: \'surgite et ascendamus in nocte, ut sciant aduersarii non temporis uictoriam esse, sed uirium, et dissipemus domos, quae frustra murorum firmitate uallantur\'.

  54. 2.11.1.1

    Quia haec dicit dominus exerieituum: caedite lignum — siue ligna — eius, effundite — siue conportate — circa Hierusalem aggerem! \'Idcirco\', inquiunt, de uictoria securi sumus, quia praeceptum domini est imperantis Chaldaeis: ligna succidite et futuris munitionibus aggerem conportate!\'per quae ostenditur, antequam ueniat, non statim urbem coronae esse capiendam, sed longa obsidione, ut postea legimus.

  55. 2.12.1.1

    Haec est ciuitas uisitationis — siue mendex omnis calumnia — uel oppressio — in medio eius. sicut frigidam facit cisterna — uel lacus aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam. Praecipit dominus, ut arbores succidantur, ut fundantur per circuitum aggeres, quia tempus uisitationis eius aduenerit, ut recipiat pro peccatis suis, quorum maximum est συϰοϕαντία, ut innocentem opprimat per calumniam.

  56. 2.12.2.1

    quomodo ergo cisterna uel lacus frigidam facit aquam suam, sic in medio Hierusalem malitia, quae in ea est, omnem calorem perdidit uitae. et hoc notandum, quod sancti spiritu feruentes appellentur, mala autem frigida sint: unde et illud scriptum est, quod in nouissimis diebus, quando multiplicata fuerit iniquitas, refrigescet caritas multorum. quod puto et illud sonare: adsimulatus sum descendentibus in lacum.

  57. 2.12.3.1

    hoc autem Latinus lector intellegat, ut semel dixisse sufficiat, \'lacum\' non \'stagnum\' sonare iuxta Graecos, sed \'cisternam\', quae sermone Syro et Hebraico \'gubba\' appellatur. in praesenti autem loco pro \'lacu\', quem omnes similiter transtulerunt, in Hebraico \'bor\' dicitur.

  58. 2.13.1.1

    Iniquitas et nastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga. erudire, Hierusalem. ne forte recedat anima mea a te, ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem! LXX: impietas et miseria audietur in ea contra faciem eius. per omnem dolorem et flagellum erudieris. Hierusalem, ne forte recedat anima mea a te, ne faciam te inuiam terram, quae non habitetur, Per haec discimus, quod flagellet dominus omnem filium, quem recipit; et idcirco plagis atque tormentis eruditur Hierusalem, ut corrigatur et non recedat anima dei ab ea et redigatur in solitudinem. si quando igitur crebris angustiis subiacemus, recordemur in consolationem nostri istius uersiculi: per omnem dolorem et flagellum erudieris. Hierusalem.

  59. 2.14.1.1

    Haec dicit dominus exercituum: usque ad racemum colligent quasi in uinea reli quias Israhel; conuerte manum tuam quasi uindemiator ad cartallum! LXX: quia haec dicit dominus uirtutum : racemate, racemate quasi in uinea reliquias Israhel; reuertimini quasi uindemiator in cartallum suum!

  60. 2.14.2.1

    Alii in bonam partem, alii in malam haec dicta suscipiunt. in bonam partem: \'cum uastata fuerit Hierusalem, reliquiae saluae fiant\'. in malam sic: \'ne unus quidem racemus et paruus botrus remaneat in uinea, omnia colligantur; et quodcumque iuueneris, instar uindemiatoris in cartallum conice, ut, quomodo ille racemos ad torcular, sic tu captiuos pertrahas in Babylonem\'.

  61. 2.15.1.1

    Cui loquar et quem contestabor, ut audiat? ecce incircumcisae aures eorum — siue uestrae – et audire non possunt! ecce uerbum domini factum est eis in opprobrium et non suscipient illud! Non possunt audire, quia aures circumcidere noluerunt; nec tamen uacat inpossibilitas supplicio, quae de contemtu et infidelitate descendit.

  62. 2.15.2.1

    si quis ergo dei uerba non suscipit nec habet praeceptorum eius intellegentiam, incircumcisis auribus est. simulque notandum, quod circumcisio in scripturis tribus generibus appellatur: in praeputio. in corde et in auribus; unde dicit et dominus: qui habet aures audiendi, audiat. uoluntate ergo nostra uerbum dei non suscipimus; et idcirco fit nobis in opprobrium, ut, quod datum fuerat ad salutem, nostro uitio uei-tatur in poenam.

  63. 2.16.1.1

    Ideirco furore domini plenus sum, laborani sustinens. LXX: et furorem meum impleui et sustinui, et non consumsi eum. Iuxta Hebraicum ex persona prophetae dicitur, quod uenientem iram dei ante prospiciat et plenus sit furoris domini et iracundiae et ultra sustinere non possit nec pro peccatoribus audeat dominum deprecari.

  64. 2.16.2.1

    iuxta LXX autem nouus sensus ponitur, quod ipse loquatur dominus et dicat: furorem meum conpleui feriendo populum peccatorem, et tamen retinuerit illum et non totum effuderit, ut reliquiae saluae fiant. quod mihi uidetur sibi esse contrarium; si enim conpleuit furorem suum, quomodo sustinuit, ne conpleret?

  65. 2.17.1.1

    Effunde — siue effudit — super paruulum um foris et super concilium iuuenum simul; x i r enim cum uxore capietur, senex cum pleno dierum et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter. Uel propheta praecipit in spiritu uenienti Chaldaeo, ut effundat furorem domini super paruulos et innoxiae quoque non parcat aetati, uel certe narrat, quid factum sit super concilium iuuenum simul, qui ad repugnandum arma corripuerant.

  66. 2.17.2.1

    uir enim cum uxore capietur, dulcissima inter se nomina pariter sentient captiuitatem, senex cum pleno dierum. ergo senectus non est aetas ultima, sed eorum, qui sunt \'pleni dierum\', quos nostro sermone appellamus depositos\' siue \'decrepitos\'. sequitur: et transibunt domus eorum ad alteros captiuitatis malo, agri et uxores simul, ut et coniux ad hostes transeat et possessio. quidquid iuxta litteram intellegimus super Hierusalem, iuxta intellegentiam spiritalem referamus ad ecclesiam, si offenderit deum.

  67. 2.18.1.1

    Quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit dominus. a minore quippe usque ad maiorem omnes auaritiae student et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia dicentes: pax. pax! et non erat pax.

  68. 2.18.2.1

    Quod in Hebraico dicitur: extendam manum meam super peccatores siue habitatores terrae, apud LXX semper \'eleuabo\' scribitur, qui uterque percutientis est habitus iuxta illud, quod scriptum est: et adhuc manus domini extenta siue excelsa. habitatores autem terrae semper in uitio sunt; unde et in Apocalypsi frequentius dicitur: uae habitatoribus terrae! a minore usque ad maiorem omnes student auaritiae secundum illud apostolicum:

  69. 2.18.3.1

    radix omnium malorum auaritia. et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum, alii in prophetando mendacium, alii peruerse interpretando legem dei; dicit enim et in alio loco propheta: quaerite legem a sa-cerdotibus. \'et cum\', inquit, \'tanta facerent, prospera quaeque

  70. 2.18.4.1

    meo populo nuntiabant et quasi curare cupiebant uulnus et ignominiam filiae meae dicentes: pax, pax, cum pax omnino non esset\'. hoc proprie de sacerdotibus et doctoribus intellegendum, qui diuitibus et eis, quos uident in honore maximo constitutos, repromittunt prospera et clementem praedicant deum magis illos supplicio et iracundiae praeparantes.

  71. 2.19.1.1

    Con fusi si sunt, quia abominationem fecerunt? quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt. Pressius hoc legendum est iuxta Hebraicum. \'et cum,\' inquit, (tanta fecerint, numquid confusi sunt? numquid erubuerunt in sceleribus suis? quin potius auxere contemtum et erubescere nescierunt\' — \'nescierunt\' autem hic posuit pro \'noluerunt\' — \'siue nimio contemtu et uitio inoliti mali ne intellegere quidem potuerunt\'.

  72. 2.20.1.1

    Quamobrem cadent inter ruentes, in tempore uisitationis suae corruent, dicit dominus. Quoniam\', ait, \'erubescere nescierunt et non solum opus. sed ne scientiam quidem habuere et sensum paenitentiae, propterea cadent, qui prius stabant inter eos; qui uitiis suis corruent et, cum uisitationis et poenae eorum tempus aduenerit, cunctis ruentibus sociabuntur\'. grandis autem impietas non solum non cauere, sed nec intellegere uelle peccata et nullam habere distantiam bonorum malorumque operum.

  73. 2.21.1.1

    Haec dicit dominas: state super uias et uidete et interrogate de semitis antiquis, quae sit uia bona, et ambulate in ea! et innenietis refrigerium — siue purificationem — animabus uestris. et dixerunt: non ambulabimus — siue non ibimus — . et constitui super uos speculatores; audite uocem tubae! et dixerunt: non audiemus.

  74. 2.21.2.1

    ideo audite — siue audierunt — gentes et cognosce, congregatio - siue qui pascitis greges aut iuxta Symmachum: et cognoscite testimonium, quod in eis est—, quanta ego faciam eis! audi terra! Euangelica parabola, si fuerit intellecta, huius loci praebebit intellegentiam; in qua negotiator bonus omnes uendere dicitur margaritas, ut de pretio earum unam emat pretiosissimam margaritam, quod scilicet per patriarchas et prophetas ueniamus ad eum, qui dicit: ego sum uia.

  75. 2.21.3.1

    standum est igitur in prophetis et diligentissime contemplandum et interrogandum de -semitis antiquis siue sempiternis — quae multorum sanctorum sunt tritae uestigiis, quae significantius Graece appellantur τρίβοι —, quae sit uia bona in euangelio, et ambulandum in ea; quae uia cum inuenta fuerit, praebet refrigerium siue purificationem animabus credentium. at illi e contrario responderunt: non ambulabimus per uiam euangelii proprie hoc propheta dicente de perfidia Iudaeorum.

  76. 2.21.4.1

    statimque infert: cet constitui super uos speculatores\'—hau dubium. quin apostolorum indicetur chorus iuxta Hiezechiel: fili hominis, speculatorem te dedi domui Israhel -, \'et praecepi, ut audiretis uocem tubae uel mandata euangelii uel doctrinam apostolorum iuxta illud Isaiae: in montem excelsum ascende, qui euangelizas Sion; exalta sicut tuba uocem tuam, qui adnuntias Hierusalem\'.

  77. 2.21.5.1

    qui dixerunt: non audiemus et inuitati ad cenam noluerunt uenire; propterea dicitur: audite, gentes! quod secuti sunt et apostoli, quando loquuntur in Lycaonia: uobis quidem oportebat primum loqui uerbum dei; sed quoniam repellitis illud et indignos uos iudicatis aeterna uita, ecce conuertimur ad gentes.

  78. 2.21.6.1

    et cognosce, congregatio, nequaquam Iudaica. sed omnium nationum siue, qui pascitis greges, episcopi et presbyteri et omnis ordo ecclesiasticus, uel c ognoscite testimonium, quod in eis est; testimonium enim dei fidele, sapientiam praestans paruulis. quibus loquitur et dominus: noli timere, grex paruule, et: ecce ego et pueri mei, quos mihi dedit deus. \'cognoscite ergo, quanta faciam populo non credenti.\' quodque infertur:

  79. 2.21.7.1

    audi, terra, totus orbis ad audiendum uocatur, sicut et in principio Isaiae legimus: audi, caelum, et auribus percipe, terra, quae scilicet dominus facturus sit populo Iudaeorum.

  80. 2.22.1.1

    Ecce ego adducam mala super populum istum. fructum cogitationum — siue auersionis — eius, quia uerba mea non audierunt et legem meam proiecerunt. \'Mala\' appellat supplicia poenasque patientium non super gentes, quae uocantur ad euangelii ueritatem, sed super populum, qui respondit: non audiemus. et recepturus est fructum cogitationum siue auersionis suae dicente Dauid: labores manuum tuarum manducabis. causaque perspicua, quia uerba domini non audierint et legem eius abiecerint.

  81. 2.23.1.1

    Ut quid mihi tus de Saba adfertis et calamum suaue olentem de terra longinqua? holocausta uestra non sunt accepta et uictimae uestrae non placuerunt mihi. Quod tura de Saba ueniant, nemo dubitat; unde et illud Uergilianum est: centumque Sabaeo ture calent arae. \'calamum\' autem. quod Hebraice dicitur \'cane\'.

  82. 2.23.2.1

    pro quo LXX et Theodotio \'cinnamum\' transtulerunt, de terra uenire longinqua propheticus sermo demonstrat, ut intellegamus Indiam, de qua per Mare Rubrum plura ueniunt aromata. hoc genas pigmenti medici xαϭϭίαν ϭύpιγγοςappellant. et est sensus: \'frustra mihi in unguenta conficienda, quae lege praecepta sunt, suauissimi odoris pigmenta confertis et holocausta succenditis, qui meam in lege non facitis uoluntatem\', iuxta quod supra dictum est: uerba mea non audierunt et legem meam proiecerunt.

  83. 2.23.3.1

    hoc autem proprie conuenit his, qui de rapinis et nudatione miserorum offerunt sacrificia et elemosynis ex iniquitate se putant redimere peccata dicente scriptura: redemtio animae uiri propriae diuitiae, quae non de iniquitate, sed de labore et iustitia congregantur.

  84. 2.24.1.1

    Propterea haec dicit dominus: ecce ego dabo in populum istum ruinas et ruent in eis — siue infirmitatem et infirmabuntur in ea - patres et filii simul, uicinus ac proximus et peribunt. Impleta uidemus omnia, quae dominus illi populo comminatus est: cotidie enim ruunt in blasphemiis suis nihilque in se habent forte, sed omnis apud eos infirmitas est.

  85. 2.24.2.1

    filii patrum sequuntur blasphemias et cotidie recipiunt illam inprecationem: sanguis eius super nos et super filios nostros; et non solum ipsi, sed et uicini et proximi eorum, omnes, qui legem et prophetas sequuntur iuxta occidentem litteram et non iuxta spiritum uiuificantem, et omnes pariter peribunt, quia pariter peceauerunt.

  86. 2.25.1.1

    Haec dicit dominus: ecce populus uenit de terra aquilonis et gens magna consurget a finibus terrae. sagittam et scutum — siue xibynnam — arripiet: crudelis est — uel inpudens — et non misere- bitur; uox eius quasi mare sonabit et super equos ascendent praeparati quasi uir ad proelium aduersum te, filia Sion. Proprie hoc de Babyloniis prophetatur, qui uenturi sunt contra populum Hierusalem, et omnis armaturae ordo describitur et impetus proeliantium, ut uocis terrore concussi agant paenitentiam et clementissimum placent deum.

  87. 2.25.2.1

    denique dat occasionem rogandi, dum dicit: aduersum te, filia Sion. possumus hoc testimonio abuti persecutionis tempore, quando omnis aduersum nos diaboli rabies concitatur nullaque misericordia est et quasi uehementissimi maris fluctus ita opprimunt resistentes.

  88. 2.26.1.1

    Audiuimus famam eius, dissolutae sunt manus nostrae; tribulatio apprehendit nos, dolores quasi parturientis. Respondet populus, cui propheta, immo per prophetam dominus Babylonios comminatus est, quod, antequam ueniant, timore superati sint nec possint eleuare manus et angustia eos conprehenderit quasi dolor parturientem; 6,23quo dolore nihil adfirmant grauius, quae senserunt.

  89. 2.27.1.1

    Nolite exire ad agros et in uia ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pauor in circuitu! Docet euangelium non esse exeundum in agrum nec de tectorum altitudine descendendum, sed audiendum illud: in monte saluum te fac, ad quem in Isaia et Michea iubemur currere atque conscendere. praecipitur autem iuxta litteram, ne foras exeant, ne deserant muros, sed ut tueantur se firmis munitionibus.

  90. 2.28.1.1

    Filia populi mei, accingere cilicio et conspergere cinere; luctum unigeniti — siue dilecti — fac tibi, planctum amarum — siue miserabilem , quia repente ueniet uastator — siue miseria — super nos — siue super uos —! Quia supra dixerat: nolite exire ad agros et in uia ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pauor in circuitu, et fugam quoque prohibuerat, docet, quid facere debeant, ut conuertantur scilicet ad paenitentiam et hanc firmissimam et securam habeant armaturam.

  91. 2.28.2.1

    ubi nos diximus: luctum unigeniti fac tibi, pro unigenito\' in Hebraico scribitur \'iaid\', quod magis \'solitarium\' quam \'unigenitum\' sonat. si enim esset \'dilectus\' siue \'amabilis\', ut LXX transtulerunt, \'ididia\' poneretur, quod et Salomoni deus nomen inposuit. nihil autem dolentius quam unum uel solum perdere filium.

  92. 2.28.3.1

    illudque, quod nos interpretati sumus: quia repente ueniet uastator siue miseria super nos, LXX super uos posuerunt, cum multo deus misericordius dixerit, ut. quidquid super suum uenturum est populum, super se quoque uenire testetur. \'uastatorem\' autem proprie uelNabuchodonosor uel diabolum significat.

  93. 2.29.1.1

    Probatorem dedi te in populo meo robustum et scies et probabis uiam eorum. omnes isti principes declinantes - siue inoboedientes —, ambulantes fraudulenter - siue peruerse —, aes et ferrum; uniuersi corrupti sunt. defecit sufflatorium in igne — Quem significantius Graeci ϕυϭητῆρα appellant —, consumtum est plumbum, frustra conflauit conflator — siue argentarius —: malitiae enim eorum non sunt consumtae. argentum reprobum uocate eos, quia dominus proiecit illos!

  94. 2.29.2.1

    Datur propbeta populo incredulo probator robustus\', quod Hebraice dicitur \'mabsar\'. quod uel \'munitum\' iuxta Aquilam uel \'clausum\' atque \'circumdatum\' iuxta Symmachum et LXX sonat instar urbis firmissimae, ut nullas populi pertimescat insidias, ut, cum probaueris\', ait, \'et scieris uiam populi delinquentis, tunc intellegas argentum aere commixtum nulla posse ratione purgari\'. quomodo enim plumbum miscetur metallis. quae adultera sunt atque uiolata. ut materia separetur aliena, et, si forsitan purgata non fuerit, plumbum omne consumitur et in nihilum redigitur, ita omne eloquium doctrinarum et sermo propheticus perit in his, qui audire contemnunt.

  95. 2.29.3.1

    dicamus et super his, qui sicut aspides surdae obturant aures suas, ne audiant uoces incantantium. frustra enim conflauit argentarius siue conflator; malitiae enim eorum non sunt consumtae. unde nequaquam \'argentum\', sed \'argentum reprobum\' sunt uocati, quia dominus abiecit eos. principes autem sunt a domino recedentes siue inoboedientes, qui peruerse ambulant et frandulenter.

  96. 2.30.1.1

    Uerbum. quod factum est ad Hieremiam o do- mino dicens sta in porta domus domini et praedica — uel lege — ibi uerbum istud et dic: audite uerbum domini, omnis Iuda, qui ingredimini per portas has, ut adoretis dominum ! Hoc in editione LXX non habetur, sed de Theodotione ex Hebraico additum est.

  97. 2.30.2.1

    imperatur autem prophetae, ut stet in porta domini, per quam ad orandum dominum ingreditur populi multitudo, ut per hanc occasionem possint audire, -quae dominus praecipit. per quod intellegimus duritiam populi Iudaeorum, quod quasi mendaces atque uaesanos habuerint prophetas, dum per occasionem et celebritatem loci audire coguntur uerba domini et non propter hoc, quod uerba sint domini.

  98. 2.31.1.1

    Haec dicit dom inus exercituum, deus Israhel: bonas facite — siue dirigite — uias uestras et studia uestra — siue adinuentiones uestras — et habitabo uobiscum in loco isto siue habitare uos faciam in loco isto. Clementissimus medicus omni uulneratos cupit sanare medicamine. quando autem dicit: bonas facite siue corrigite uias uestras, ostendit eas esse peruersas et nihil in se habere boni.

  99. 2.31.2.1

    et quia naturale est, ut unusquisque genitae diligat solum et nihil dulcius habeat patria, pollicetur praemia oboedientibus. \'habitabo,\' inquit, \'nobiscum, ut securos de habitatione uos faciam, siue uos ipsos\' — iuxta Symmachum — \'firma habitatione fundabo\', qui ait: et confirmabo uos in loco isto.

  100. 2.32.1.1

    Nolite confidere in uerbis mendacibus dicen- tes: templum domini, templum domini, templum domini est! quoniam, si bene direxeritis — siue direxeritis — uias uestras et studia uestra, si feceritis indicium inter uirum et proximum suum, aduenae et pupillo et uiduae non feceritis calumniam — siue non oppresseritis eos — nec sanguinem innocentem effuderitis tis in loco hoc et post deos alienos non ambulaueritis in malum uobismet ipsis, habitabo ucobiscum-siue habitare uos faciam — in loco isto, in terra, quam dedi patribus uestris a saeculo usque in saeculum. Hoc, quod LXX in huius capituli addidere principio:

← Previous · Next → — showing 201300 of 1,409

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0162.stoa024.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.