In Hieremiam Prophetam Libri Sex
- 1.43.1.1
Uidete uerbum domini: numquid solitudo factus Sum Israheli aut terra serotina? quare ergo dixit populus meus: recessimus, non ueniemus ultra ad te? LXX: audite uerbum domini: haec dicit dominus: numquid solitudo factus sum Israheli aut terra plena sentium, quia dixit populus meus: non sentiemus nec- ueniemus ad te? Et Moses uidebat uocem dei, et Iohannes apostolus uerbum dei uidisse et adtrectasse se dicit.
- 1.43.2.1
miratur autem, quomodo populus Israhel deum habuerit quasi solitudinem, cum idola quasi celebritatem urbium sit secutus. terra serotina est, quae imbres non recipit doctrinarum nec euangelii disciplinam, plenaque sentium, quia exculta non fuerat. populus ergo quondam dei in eo sceleratior, quod recessit a domino et non uult ultra reuerti ad deum suum. grandis offensa nolle placare. quem offenderis.
- 1.44.1.1
Numquid obliuiscetur uirgo ornamenti sui, sponsa fasciae pectoralis suae? populus uero meus oblitus est mei diebus innumeris. Per haec discimus sponsum esse Christum uirginis ecclesiae, quae non habet maculam neque rugam. si autem ipse est sponsus, ipsius uerba sunt, de quo loquitur et Iohannes Baptista: qui habet sponsam, sponsus est.
- 1.44.2.1
ornamentum ergo suum perdit, qui recedit a domino. et amittit intellegentiam doctrinarum, quae significatur in pectore. unde et Iohannes euangelista recumbit super pectus domini, et sacerdotibus inter cetera separatur pectusculum uictimarum. quanto autem maior est numerus temporum, quibus obliuiscimur deum, tanto maior poena >.h-peccati, quod nec longitudine saeculorum potuerit edomari.
- 1.45.1.1
Quid niteris bonam ostendere uiam tuam ad quaerendam dilectionem? quae insuper et malitias tuas docuisti uias tuas, et in alis — siue in manibus - tuis inuentus est sanguis animarum pauperum et innocentium. non in foueis inueni eos, sed in omnibus istis siue sub omni quercu.
- 1.45.2.1
Trustra\', inquit, lte cupis uerborum arte defendere et quasi bona ostendere opera tua, ut merearis dilectionem, quae insuper etiam alios docuisti uias tuas et exemplo fuisti omnibus malorum operum. et in alis quippe — siue in manibus — tuis inuentus est sanguis innocentium, quos idolis immolasti siue quorum animas perdidisti sacrificiorum similitudine).
- 1.45.3.1
\'pauperes\' de Hebraico posuimus, qui in LXX non habentur. \'hos autem,\' inquit, pauperes et innocentes non inueni in foueis interfectos\' — quod solet plerumque accidere latronum insidiis —,\'sedinomnibus, quae supra memoraui, siue sub quercu\' — quae Hebraice dicitur \'ella,\' quae quidem et \'ista\' significat, ut sit sensus: (in omnibus istis siue sub quercu atque terebintho\' —, \'sub cuius umbra et frondibus quasi in amoenis locis idololatriae sceleribus fruebaris\'.
- 1.46.1.1
Et dixisti: absque peccato et innocens ego sum, et propterea auertatur furor tuus a me. ecce ego indicio contendam tecum eo. quod dixeris: non peccaui. quam uilis es facta nimis — siue quoniam contemsisti nimis - iterans uias tuas! His utendum est aduersum eos, qui nolunt sua peccata cognoscere, sed in tempore adflictionis et angustiae dicunt se iniuste sustinere, quae sustinent, magisque prouocant iram dei, dum alterum maiusque peccatum sit non lugere, quod fecerint, sed uanas excusationes obtendere peccatorum.
- 1.46.2.1
iudicio, inquit, contendam tecum pro eo, quod dixeris: non peccaui, quasi maius quippiam sit hoc peccato aliud habere in conscientia, aliud sermone proferre. audiat noua ex ueteri heresis iram dei esse uel maximam nolle peccatum humiliter confiteri, sed impudentem iactare iustitiam.
- 1.47.1.1
Et ab Aegypto confunderis, sicut confusa es ab Assur: nam et ab ista egredieris, et manus tuae erunt super caput tuum. quoniam contriuit dominus confidentiam — siue spem — tuam, et nihil in ea habebis prosperum. Ut Aegyptiorum impetum declinarent, coufugiebant ad Assyrios, quorum cassum fuit praesidium; uictos enim eos ab Aegyptiis legimus. rursum ut iram Assyrii fugerent, Aegyptiorum adiutorio nitebantur, quos ab Assyriis superatos narrat historia.
- 1.47.2.1
increpantur ergo, quod omissa spe in deum hominum nitantur auxilio, quod omne contritum est et ita subuersum. ut nihil in eo utilitatis ualeant repperire. unde ait: et ab ista egredieris, hoc est ab Aegypto, sicut egressa es ab Assyriis, et manus tuae erunt super caput tuum, lugebisque te frustra ab Aegyptiis exspectasse praesidium. recordemur historiae, quando ab Amnon, fratre sceleratissimo, corrupta et uiolata Thamar supra sparsum caput cinere manus posuerit et ita reuersa sit in domum suam.
- 1.48.1.1
Uulgo dicitur — pro quo LXX tantum dicitur transtulerunt —: si dimiserit uir uxorem suam et recedens ab eo duxerit uirum alterum, numquid reuer-. tetur adeam ultra? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa-siue terra illa —? et tu fornicata es cum amatoribus multis siue pastoribus. Uerbum enim uerbum\', quod quattuor litteris scribitur \'res, ain, ioth. mem), et \'amatores\' et \'pastores\' utrumque significat et, si legamus \'rehim\', \'amatores\' sonat, si \'rohim\', \'pastores\'.
- 1.49.1.1
Tamen reuertere ad me, dicit dominus siue et reuertebaris ad me, dicit dominus. In Hebraeo etiam post fornicationem suscipit paenitentem et hortatur, ut reuertatur ad se; in Septuaginta uero non prouocat ad paenitentiam, sed arguit inpudentiam meretricis, quod post adulterium reuerti audeat ad maritum.
- 1.49.2.1
quodque ait: et contaminata erit mulier illa, pro quo in Hebraico \'terram\' legimus, relinquit exemplum et manifestius de terra loquitur Israhel, quae adulterae mulieri conparatur. utamur hoc testimonio aduersum eos. qui fidem domini relinquentes et hereticorum erroribus praepediti post multas fornicationes et deceptionem animarum simulant se reuerti ad pristinam ueritatem. non ut deponant uenena pectoris, sed ut ceteris insinuent.
- 1.50.1.1
Leua oculos tuos in directum et uide, ubi non prostrata sis: in uiis sedebas exspectans eos quasi latro in solitudine siue quasi cornix deserta. Pro \'latrone\' et \'cornice\' in Hebraeo \'arabe\' scriptum est, quod potest et \'Arabus\' significare, quae gens latrociniis dedita usque hodie incursat terminos Palestinae et descendentibus de Hierusalem Hierichum obsidet uias, cuius rei et dominus in euangelio recordatur.
- 1.50.2.1
\'eleua igitur oculos tuos, o Hlerusalem, et huc illucque circumspice et uide, ubi non fornicatione prostrata sis. quomodo enim solent latrones ad uesperam et in desertis locis uiatoribus insidias tendere, sic tu iuxta fornicariam Prouerbiorum sedebas in uiis ad uesperam, ut concubitu tuo animas interficeres fornicantium: propter quod uniuersa.
- 1.50.3.1
telTa polluta est in fornicationibus tuis\'. significanterque iuxta ᾶναγωγὴν bis, qui hereticos errores deserere se promittunt, praecipitur, ut leuent oculos in directum. nisi enim recta uidere coeperint, prauitatem pristinam damnare non possunt.
- 1.51.1.1
LL polluisti — siue interfecisti — terram fornicationibus tuis et in malis tuis. quamobrem prohibitae sunt stillae pluuiarum et serotinus imber non fuit siue et habuisti pastores multos in offensionem tui. Interfecta est terra siue polluta propter interfectionem eorum. qui idololatriae fornicatione perierunt: unde ablata est omnium rerum benedictio. ut paterentur siccitatem sermonis dei. siue habuit pastores, per quos offenderet deum, ut, qui magistri esse debuerant, ut alios ab errore pro biberent, auctores impietatis exstiterint.
- 1.52.1.1
Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. LXX: facies meretricis facta est tibi, sine rubore facta es ad omnes. Quia supra dixerat: non peccaui et magis peccauerat sua scelera denegando, idcirco nunc arguit quasi mulierem procacem et nimiae inpudentiae, ut non ad unum et alterum procaci uultu feratur, sed nullum erubescat. utamur hoc sermone aduersum hereticorum conciliabulum. qui in suis erroribus gloriantur.
- 1.53.1.1
Ergo saltim amodo uoca me: pater meus, dux uriginitatis meae es tu; numquid irasceris in perpetuum aut perseuerabis in finem? Erubescant heretici, qui nolunt ad meliora conuerti nec regredi ad patrem creatorem suum, et audiant: saltim amodo uoca me: pater meus, dux uirginitatis meae es tu.
- 1.53.2.1
ipse despondit animam uestram amplexibus suis et docet, quomodo orare debeat et agere paenitentiam. quanto autem ille clementior, qui salutis post fornicationem ostendit uiam, tanto miserior meretrix, quae .-non uult post uulnera recipere sanitatem.
- 1.54.1.1
Ecce locuta es et fecisti mala et potuisti. \'Pro uerbis paenitentiae uerbis superbiae blasphemasti et inplesti malam cogitationem tuam et ostendisti contra uirum fortitudinem tuam, ut possis facere, quod sermone tractasti..
- 1.55.1.1
Et dixit dominus ad me in diebus Iosiae regiss: numquid uidisti, quae fecerit auersatrix Israhel? abiit sibimet super omnem montem excelsum et subter omne lignum frondosum et fornicata est ibi. et dixi. cum fecisset haec omnia: ad me conuertere, et non est reuersa.
- 1.55.2.1
et uidit praeuaricatrix soror eius Inda, quia pro eo. quod moechata est auersatrix Israhel. dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii; et non timuit praeuaricatrix Inda, soror eius. et abiit et fornicata est etiam ipsa et facilitate fornicationis suae contaminauit terram et moechata est cum lapide et ligno. et in omnibus his non est reuersa ad me praeuaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo. sed in mendacio, ait dominus.
- 1.55.3.1
Aliorum tormenta aliorum remedia sunt, cumque punitur homicida, recipit quidem ipse, quod fecit, sed alii deterrentur a scelere. decem igitur tribubus, quae appellabantur Israhel, captis ab Assyriis Mediamque translatis duae tribus, Iuda et Beniamin, quae debuerant similia formidare et tota ad deum mente conuerti, uicerunt decem tribuum scelera et in tantum idola sunt secutae, ut in templo dei statuam Bahal ponerent, quae in Hiezechiele uocatur idolum ad zelum et aemulationem domini conlocatum.
- 1.55.4.1
loquitur autem sub figura duarum sororum, quia de una sunt Abraham et Isaac et Iacob stirpe generatae, et priorem auersatricem, sequentem praeuaricatricem uocat. illa enim deum penitus auersata est statim adoratis in Dan et Bethel uitulis aureis, ista autem, apud quam erat templum et ueri dei religio, imitatione germanae paulatim recessit a domino et idcirco praeuaricatrix dicitur. secundum ἀναγωγήν autem de 1 hereticis prophetia est, qui, falsi nominis scientiam dum se arbitrantur heretica subtilitate sectari, ascendunt montem superbiae et carnis huius uoluptatibus deliniti sub omni ligno frondoso et amoeno exponunt fornicationem suam. qui cum tradantur diabolo in interitum carnis, frequenter euenit, ut domus Iuda, id est confessionis et uerae fidei, nequaquam terreatur exemplo, sed multo maiora committat et facilitate fornicationis suae contaminet terram ecclesiae et moechetur cum lapide et cum ligno ea sequens dogmata, quae aduersaria deo sunt.
- 1.55.5.1
sin autem ecclesiasticus uir corrigere uoluerit errantem et putridas resecare carnes et ad paenitentiam retrahere eos, qui secuti fuerant falsitatem, ac nihilominus illi sub specie ecclesiasticae ueritatis antiquum sequantur errorem, dici potest de eis: in omnibus his non est reuersa ad me praeuaricatrix Iuda in toto corde suo, sed in mendacio. fit autem haec prophetia Iosiae temporibus, regis ..--iusti, sub quo et Hieremias exorsus est prophetare.
- 1.56.1.1
Et dixit dominus ad me: iustificauit animam suam auersatrix Israhel conparatione praenaricatricis Iuda. \'Iustior,\' inquit, est Israhel conparatione Iudae, quia illa statim in principio periit, haec illius cruciatibus potuit emendari\'. attendat noua ex ueteri heresis, quod Israhel conparatione peioris iustificata dicatur. nec mirum hoc de unius gentis sororibus, cum Sodoma quoque conlatione Hierusalem iustitiae nomen accipiat dicente domino per Hiezechiel: instificata est Sodoma ex te\', et publicanus Pharisaei conparatione fit iustus.
- 1.57.1.1
Uade et clama — siue lege — sermones istos contra aquilonem et dices: reuertere, auersatrix Israhel. dicit dominas, et non auertam — siue firmabo — faciem meam a nobis — siue super nos —, quia sanctus — siue misericors — ego sum, dicit dominus, et non irascar in perpetuum. uerumtamen scito iniquitatem tuam, quia in dominum deum praeuaricata es. — siue impie egisti — et dispersisti — siue effudisti — nias tuas alienis sub omni liquo frondoso et uocem meam non audisti, ait dominas.
- 1.57.2.1
Uerbum Hehraicum \'carath\' et \'uoca\' siue \'clama\' et \'lege\' intellegitur, unde Aquila et Symmachus \'clamita\'. LXX et Theodotio \'lege\' interpretati sunt. ad aquilonem autem et contra Babylonem atque Assyrios sermo dirigitur, ad decem et ad duas tribus, et earum reuersio praedicatur. \'et non auertam\', inquit, \'faciem meam a uobis siue non firmabo faciem meam contra uos, ut nequaquam uos austeritate iudicis, sed uultu misericordiae suscipiam.
- 1.57.3.1
sanctus enim et misericors sum. ut non recorder ultra iniquitatis uestrae nec meminerim, quod a domino recessistis et pro illo uos idola delectarint et fornicatae sitis sub omni ligno umbroso atque frondoso\'. quod quidem et ad hereticos uel in ecclesia neglegentes dici conuenit, qui cotidie per ecclesiasticos uiros ad paenitentiam prouocantur et quibus proprie aptari potest: et uocem meam non audistis.
- 1.57.4.1
\' omnis autem hereticus habitat in aquilone et calorem fidei perdidit nec audire potest illud apostoli: spiritu feruentes et, quia se uoluptatibus tradidit, recessit a domino et dispersit uias suas alienis dogmatibus et uoluptatem secutus est. nulla enim heresis nisi propter gulam uentremque construitur, ut seducat mulierculas oneratas peccatis semper discentes et numquam ad scientiam ueritatis peruenientes, de quibus uere dicitur: qui deuorant populum meum uelut escam panis, et quos Christus notat deuorantes domos uiduarum.
- 1.57.5.1
\'cumque,\' inquit, misertus tui fuero, ne iustum esse te putes, sed semper memento iniquitatis tuae et scito, quia in dominum fornicatus sis, et superbiae colla demitte, ut, qui offendisti per adrogantiam, places deum per humilitatem\'. illi autem, quod supra diximus: et non firmabo faciem meam super uos, illud propheticum conuenit: auerte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele.
- 1.58.1.1
conuertimini, filii reuertentes — sine uagi et recedentes —. dicit dominus, quia ego uir uester — sine dominabor uestri —, et adsumam nos, unum de ciuitate et duos de cognatione, et introducam uos in Sion et dabo uobis pastores iuxta cor meum, et pascent uos scientia et doctrina. cumque multiplicati fueritis et creueritis in terra in diebus illis, ait dominus, non dicent ultra: arca pacti — uel testamenti — domini, neque ascendet super corneque recordabuntur illius, nec nisitabitur nec fiet ultra.
- 1.58.2.1
Iudaei impletum hoc putant post reuersionem ex Babylone sub Cyro. rege Persarum, et Zorobabel, filio Salathiel. etiamsi non omnes reuersi sint; hoc significari: adsumam unum de ciuitate et duos s de cognatione. sed melius in aduentu Christi, quando reliquiae saluae factae sunt dicente et exponente apostolo: nisi dominus sabaoth nobis reliquisset semen, quasi Sodoma essemus et similes Gomorrae fuissemus. tunc introducti sunt in Sion. de qua scriptum est: gloriosa dicta sunt de te. ciuitas dei. et dati sunt pastores iuxta cor eius. apostoli et apostolici uiri, et pauerunt credentium multitudinem non in Iudaicis caerimoniis, sed in scientia Christi atque doctrina et in toto orbe praedicatione euangelii seminata.
- 1.58.3.1
nequaquam in area domini, quae custos fuit legis Mosaicae, habebunt fiduciam, sed ipsi erunt templum dei nec iuxta errantes X azareos abolitis sacrificiis inseruient. sed spiritalem cultum sectabuntur. alii uero hoc in fine temporum intellegunt, quando subintrante plenitudine gentium omnis Israhel saluus fiet.
- 1.59.1.1
In tempore illo uocabunt Hierusalem solium domini, et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine domini in Hierusalem et non ambulabunt post prauitatem cordis xlii pessimi. Nequaquam dominus sedebit super aream testamenti et cherubim, cui prius ab illo populo dicebatur: qui sedes super cherubim, manifestare, sed omnes perfecta mente credentes erunt thronus dei.
- 1.59.2.1
uel certe melius totum de ecclesia intellegendum, quando congregantur omnes gentes in nomine domini in Hierusalem. in qua est uisio pacis, et nequaquam ambulant post prauitatem cordis sui pessimi, ut faciant, quae desiderant, nec suos sequuntur errores, sed dicunt cum propheta: adhaesit anima mea post te. suscepit me dextera tua.
- 1.60.1.1
In diebus illis ibit domus Iuda ad domum T 7 > Israhel, et uenient simul de terra aquilonis ad terram, quam dedi patribus uestris. Hoc proprie in Christi conpletur aduentu. quando de duodecim simul tribubus euangelio crediderunt relinquentes terram aquilonis durissimi frigoris et a diaboli imperio recedentes tunc receperant terram repromissionis, quam pollicitus fuerat patribus eorum, Abraham, Isaac et Iacob. edidi nuper paruam libellum de terra repromissionis.
- 1.61.1.1
Ego autem dixi : quomodo siue ponam te in filiis et tribuam tibi terram desiderabilem, hereditatem praeclaram exercituum gentium! dixi: patrem uocabis me et post rite ingredi mora. cessabis Pro \'hereditate praeclara exercituum gentium\', quam Septuaginta transtulerant: hereditatem nominatam dei omnipotentis gentium, Theodotion significantius transtulit: hereditatem inclytam fortitudinis robustissimi gentium Christum significans, qui ductor et dominus est uniuersarum gentium suo nomini passionique credentium.
- 1.61.2.1
ipse dixit ad Israhel: patrem uocabis me, et: qui credit in me, credit in patrem. ipse pollicitus est: \'ponam te in filiis, in numero scilicet filiorum meorum, qui mihi de gentium populo crediderunt et quibus dedi terram desiderabilem). quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem, ut filii dei fiant.
- 1.62.1.1
Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sie contemsit me domus Israhel, dicit dominus. Christi uox est iuxta populum Iudaeorum, cui dixerat: ponam te in filios et dabo tibi terram desiderabilem, et patrem uocabis me et post me ingredi non cessabis.
- 1.62.2.1
cquomodo/ inquit, \'mulier contemnit non uirum, sed amatorem, si semel commixta fuerit cernens illum suae libidini seruientem et in se mutatam legem esse naturae, per quam uiro quondam subiecta fuerat dicente domino: et ad te conuersio eius, sic domus Israhel, hoc est populus Iudaeorum, contemsit dominum saluatorem in perniciem suam.
- 1.63.1.1
Uox in uiis — siue in labiis — audita est. ploratus et ululatus filiorum Israhel, quoniam iniquam fecerunt uiam suam, obliti sunt domini dei sui. conuertimini. filii reuertentes, et sanabo auersiones — siue contritiones — uestras, pro quo Symmachus transtulit conuersiones. Libenter deus suscipit paenitentes et occurrit filio inopia et squalore confecto statimque induit pristinis uestibus et reddit gloriam reuertenti ita dumtaxat, ut reuertatur in ploratu et ululatu.
- 1.63.2.1
suo enim uitio fecit iniquam uiam suam et oblitus est domini dei et patris sui, ad quos prophetalis sermo nunc loquitur: conuertimini, filii reuertentes. \'quos idcirco filios uoco. quia intellectis peccatis uestris in ploratu atque ululatu reuertimini ad parentem. cumque uos̛ ait, \'reuersi fueritis ad dominum. sanabit omnes contritiones uestras siue auersiones, quibus a domino recesseratis, uel certe conuersiones\'.
- 1.63.3.1
quamuis enim propria uoluntate ad dominum reuertamur, tamen. nisi ille nos traxerit et cupiditatem nostram suo roboranerit praesidio, salui esse non poterimus. intellegamus hoc et de Iudaeorum populo ad dominum reuertente et de hereticis, qui dominum reliquerunt.
- 1.64.1.1
Ecce nos uenimus ad te; tu enim es dominus deus noster. uere mendaces erant colles et multitudo — siue fortitudo — montium, uere in domino deo nostro salus Israhel. Dicat hoc paenitens et omnem superbiam derelinquens et multitudinem siue altitudinem montium et collium. per quam superbiebat contra deum, et humilitate prostratus loquatur: uere in domino deo nostro salus Israhel.
- 1.65.1.1
Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab ab adulescentia nostra, greges eorum et armenta eorum, filios et filias eorum. Omnes hereticorum labores, de quibus scriptum est: defecerunt scrutantes scrutinio. ab adulescentia eorum, quos deceperant, filios et filias eorum, qui in heresi profecerant uel tantum luxuria tenebantur, oppressit nostra confusio. unde inferunt:
- 1.66.1.1
Dormiemus in confusione nostra et operiet nos ignominia nostra, quoniam deo nostro peccauimus nos et patres nostri ab adulescentia nostra usque ad hanc diem, et non audiuimus uocem domini dei nostri. Hoc loquatur Israhel. qui suum dominum non audiuir. hoc omnis hereticus. qui agit paenitentiam; et tamen pars salutis est sua confiteri et nosse peccata. \'dic\' inquit, \'tu prius iniquitates tuas, ut iustificeris\'.
- 1.66.2.1
uere enim lsrahel dimisit Christum dominum deum suum et in eo peccauit non solum illo tempore, quando est nisus in carne. sed et ante aduentum illius.unde dicunt: \'nos et patres n ostri ab adulescentia nostrausquead hancdiemetnon audiuimus uocem dei nostri, qui nostris patribus loquebatur: si crederetis Mosi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit.
- 1.67.1.1
Si reuerteris, Israhel, ait dominus, ad me conuertere, pro quo Septuaginta transtulerunt: si conuer- sus lucri! Israhel, dicit dominus, ad me, conuertetur. Et est sensus: (si ad me fuerit reuersus, reuertetur de captiuitate\', siue aliter: (cum optulerit, quod habet\'. qui enim habet. dabitur ei; qui autem non habet. etiam id quod habere uidetur, auferetur ab eo.
- 1.67.2.1
porro iuxta Hebraicum hic sensus est: (si reuerteris ad me, Israhel. et semel salutem desideras et peccasse te dicis et uocem domini tui non audisse, plene conuertere; crede, quem negasti, et tunc erit plena conuersio\'.
- 1.68.1.1
Si abstuleris offendicula fila a facie mea, non commoueberis. Quando ergo mouemur et dicimus: mei autem paene moti sunt pedes, non imbecillitate naturae hoc patimur, sed quia ponimus offendicula et idola nostra contra dominum.
- 1.69.1.1
Et iurabis: uiuit dominus in ueritate et in indicio et in iustitia, et benedicent eum gentes ipsumque laudabunt. Et quomodo euangelium iurare nos prohibet? sed hic \'iurabis\' pro confessione dicitur et ad condemnationem idolorum, per quae iurabat Israhel. denique auferuntur offendicula et iurat per dominum.
- 1.69.2.1
quodque dicitur: uiuit dominus. in testamento ueteri iusiurandum est ad condemnationem mortuorum, per quos iurat omnis idololatria. simulque animaduertendum, quod iusiurandum hos habeat comites: ueritatem, iudicium atque iustitiam; si ista defuerint. nequaquam erit iuramentum, sed periurium. \'cumque,\' ait, \'et hoc fecerit Israhel et per apostolos magister fuerit gentium. tunc benedicent siue benedicentur in eo omnes gentes et ipsum laudabunt, quod salus processerit ex Israhel\'.
- 1.70.1.1
Haec enim dicit dominus uiro Iuda et Hierusalem: nouate uobis bis nonale et nolite serere su per spinas; circumcidimini domino et auferte praeputia cordium uestrorum, uiri Iuda et habitatores Hierusalem. ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit, qui extinguat propter malitiam cogitationum — siue adinuentionum — uestrarum.
- 1.70.2.1
Pro eo, quod nos diximus: circumcidimini domino et auferte praeputium cordium uestrorum, Symmachus posuit: purificamini domino et auferte malitias cordium uestrorum circumcisionem emundationem et praeputia uitium intellegens. hoc autem praecipitur uiris Iuda et Hierusalem, qui ueram sectantur fidem et habitant in ecclesia, ut non seminent super spinas, quas euangelicus sermo significat, quae suffocent sementem dei, sed prius nouale faciant et omnes suffodiant uepres sentesque auferant. ut munda semina munda arua suscipiant.
- 1.70.3.1
hoc est, quod in alio loco dicitur: ne miseritis margaritas uestras ante porcos et ne detis sanctum canibus. quomodo enim potest dei audire sermonem et concipere semina et fructum facere, cuius animus aerumnis mundi plenus est? quodque sequitur: circumcidimini domino et auferte praeputia cordium uestrorum, nulli alii praecipitur nisi uiro Iuda et habitatori Hierusalem, ut deserant occidentem litteram et sequantur spiritum uiuificantem.
- 1.70.4.1
*si enim hoc\', inquit, \'non feceritis, egredietur ut ignis indignatio mea et succendetur et non erit, qui extinguat\'. ideo autem monet et ante praedicit, ne facere conpellatur, quod et in Nineuitis probamus, quibus praedicta sententia est, ut imminentem furorem paenitentia declinarent. omnia autem haec mala euenient propter malitiam cogitationum siue adinuentionum nostrarum. ubi sunt, qui in cogitationibus dicunt non esse peccatum, cum omnia uitia iuxta euangelicam ueritatem de corde procedant?
- 1.71.1.1
Adnuntiate in Iuda et in Hierusalem auditum facite; loquimini, canite tuba in terra, clamate fortiter, dicite : congregamini et ingrediamur ciuitates munitas. Hoc audiat ludas, hoc Hierusalem, in qua confessio fidei est et in qua Christi pax habitat et cui per Isaiam dictum est: in montem excelsum ascende, qui euangelizas Sion, eleua uocem tuam, qui euangelizas Hierusalem; clamet fortiter et ita praecipiat:
- 1.71.2.1
\'ingrediamur ciuitates munitas - hereticorum bella consur- gunt: Christi munimenta nos teneant — ; leuate crucis signum in specula et sublimitate ecclesiae; confortamini, qui timetis, nolites stare, sed ad Christi auxilium currite; malum enim), inquit, cego adduco ab aquilone et contritionem magnam, uerum Nabuchodonosor, qui idcirco in mundo isto a me esse permittitur, ut uestra fortitudo et uictoria conprobetur\'.
- 1.72.1.1
Ascendit leo de cubili suo et praedo ge ntium se leuauit; egressus est loco suo, ut ponat terram tuam insolitudinem; ciuitates tuae uastabuntur remanentes absque habitatore. Iste est. ut diximus, uerus Nabuchodonosor, de quo et Petrus loquitur: aduersarius noster diabolus quasi leo rugiens circumit.
- 1.72.2.1
ascendit autem vel de abyssis, in quos reIIganduS est et, ne mittatur, exorat. et praedo siue uastator gentium se leuauit. de quo dictum est: omnium inimicorum suorum dominabitur, et qui gloriatur in conspectu domini: circumiui omnem terram et conculcaui eam. quis est enim, quem diaboli uenena non tangant nisi ille solus, qui potest dicere: ecce uenit princeps mundi istius et inuenit in me nihil?
- 1.72.3.1
iste crebro ponit omnem terram ecclesiae in solitudinem. ut egressi de ecclesia pugnent contra ecclesiam, de quibus loquitur et Iohannes euangelista: ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis: si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. ciuitates uastantur terrae Iudaeae et hereticorum florent conciliabula: si quis ergo fautor est auctorum peruersorum dogmatum, de hoc dici potest: ascendit leo de cubili suo et praedo gentium se leuauit, et reliqua.
- 1.73.1.1
Super hoc accingite nos ciliciis, plangite et ululate, quia non est auersa ira furoris. domini a nobis siue, ut LXX transtulerunt, a nobis. Aliter leonem et saeuissimam bestiam uitare non possumus. nisi agamus paenitentiam et ad dominum conuertamur non solum mente, sed et opere. quamdiu enim ille uastat ecclesiam et terram luda, Hierusalem quoque populatur, dei ira perspicua est.
- 1.74.1.1
Et erit in die illa, dicit dominus: peribit cor regis et cor principum et obstupescent sacerdotes et prophetae consternabuntur. Uastante praedone ecclesiam domini et ira contra nos domini permanente omne auxilium inutile erit. peribit cor regis. cuius debet esse cor in manu dei, et cor principum, qui putabantur esse sapientes; stultam enim fecit deus sapientiam mundi, quia per illam non cognouerunt deum.
- 1.74.2.1
ipsi quoque sacerdotes. qui legem domini docere deberent et subiectos sibi populos a leonis furore defendere. quodam stupore infatuati uertentur in amentiam — sic enim Septuaginta transtulerunt pro stupore\' \'excessum mentis\' exprimentes — et prophetae consternabuntur siue, ut Aquila transtulit uerbum Hebraicum \'iethmau\'. amentes erunt. quia enim non insaniat, non perdat cor, quando principes et reges et sacerdotes et prophetas quondam suos sub leone conspexerit?
- 1.75.1.1
Et dixi: heu, heu, heu, domine deus — pro quo LXX transtulerunt: o domine deus —, ergone decepisti populum istum et Hierusalem dicens: par erit uobis? et ecce peruenit gladius usque ad animam.
- 1.75.2.1
Quia supra dixerat: in tempore illo uocabunt Hierusalem solium dei et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine domini in Hierusalem, et nunc dicit: peribit cor regis et cor principum et obstupescent sacerdotes et prophetae consternabuntur, turbatur propheta et in se deum putat esse mentitum nec intellegit illud multa post tempora repromissum. hoc autem uicino futurum tempore, iuxta quod et apostolus loquitur: numquid reppulit deus populum suum?
- 1.75.3.1
absit. peruenit autem usque ad animam gladius, quando nihil uitale in anima reseruatur. simulque et hoc ostendit, quod nisi gladius praecesserit, qui desecet et purget animae uitia, pax et promissio non sequatur.
- 1.76.1.1
In tempore illo dicetur populo huic et Hierusalem: uentus urens — siue erroris — in uiis, quae sunt in deserto, uiae filiae populi mei non ad uentilandum et purgandum. spiritus plenus ex his ueniet mihi. Quando peruenerit gladius usque ad animam et fuerit area consummata, tunc uentus urens ueniet de deserto. qui non eam purget et uentilet, ut paleis huc illucque dispersis frumentum in horrea recondatur, sed spiritus plenus nequaquam populo, sed mihi ueniet, ut meum triticum dissipetur.
- 1.76.2.1
\'uentus\' et \'spiritus\' eodem apud Hebraeos appellantur nomine \'ruha\' et pro locorum qualitate uel \'uentum\' uel \'spiritum\' debemus accipere. alii hunc locum sic edisserunt, ut, postquam purgata fuerit area, reliquiae saluae fiant, unde et scriptum sit: spiritus plenitudinis ueniet mihi dicente euangelista: \'omnes ex plenitudine eius accepimus et spiritus sancti gratiam soitiemur\'. uentum autem urentem iuxta historiam accipe Nabuchodonosor. qui uniuersa consumat, iuxta tropologiam aduersariam potestatem, quae ueniens de deserto et de solitudine. ubi nullum hospitium dei est, ecclesiam eius conetur euertere.
- 1.77.1.1
Et nunc ego — sed loquar indicia mea cum eis. \'Αποσιώπησις iuxta illud Uergilianum: quos ego — sed motos praestat conponere fluctus. dicturus itaque prospera retinet se et tristibus iungit tristia; haec enim sunt iudicia, quae cum populo quondam suo loquitur deus, ut sciant se iuste sustinere, quae sustinent.
- 1.78.1.1
Ecce quasi nubes ascendet et quasi tempestas currus eius; uelociores aquilis equi illius. uae nobis: quoniam uastati sumus! Uentura cernit praesentia et Babylonium describit exercitum, cuius curruum rotarumque strepitus tempestati saeuissimae conparatur et equorum uelocitas aquilis iungitur.
- 1.78.2.1
quod cum propheta dixisset et quasi uenientes hostes digito demonstrasset, populus ingemescit et nequaquam futura, sed facta iam sentit dicens: uae nobis. quoniam uastati sumus! hoc idem refer ad ecclesiam. quod cotidie ueri Nabuchodonosor nos inpugnet exercitus et currus Pharaonis omnisque eius equitatus aquilarum impetum superet. quod si intellegat uir ecclesiasticus credens illi sententiae: \'cum conuersus ingemueris. tunc saluus eris\', dicet: uae nobis, quoniam uastati sumus!
- 1.79.1.1
Laua a malitia cor tuum, Hierusalem, ut aslua fias; usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae? Dicenti populo: uae nobis, uastati sumus. respondet propheta, immo per prophetam deus: laua a malitia cor tuum. Hierusalem, illa aqua, de qua et Isaias loquitur: lauamini. mundi estote, aqua baptismi salutaris.
- 1.79.2.1
aqua paenitentiae. ad metropolim autem loquitur ludaeorum, ut per urbem intellegantur populi: \'usquequo iniquis cogitationibus subiaces, quae procedunt de corde tuo?\' cor autem in scripturis sanctis pro anima et sensu debemus accipere.
- 1.80.1.1
Uox enim adnuntiantis a Dan et notum facientis idolum — uel dolorem — de monte Ephraim . Iuxta situm terrae Iudaeae diuinus sermo nunc loquitur. Dan enim tribus iuxta montem Libanum et urbem. quae nunc dicitur Paneas, aquilonem respicit, unde uenturus est Nabuchodonosor.
- 1.80.2.1
idolum autem uel Bel uel dolorem uel iniquitatem de monte Ephraim uenire describit. post tribum quippe Dan succedit terra Ephraim, per quam uenitur Hierusalem. \'Dan\' interpretatur \'indicium\', \'Ephraim\' \'ubertas . ueniet igitur indicium domini in terram domino delinquentem cum omni ubertate supplicii.
- 1.81.1.1
Dicite gentibus: ecce auditum est in Hierusalem custodes uenire de terra longinqua; et dederunt super ciuitates Iuda uocem suam quasi custodes agrorum facti sunt super eam in circuitu. quia me ad iracundiam prouocauit. ait dominus. Uult omnes in circuitu nationes dei nosse sententiam et flagellata Hierusalem cunctos recipere disciplinam.
- 1.81.2.1
\'celebri,\' inquit, in Hierusalem sermone narratur aduersarios uenire de terra longinqua et fremitum contra eam surgere ululantis exercitus: qui tam diligenter obsideant ciuitatem et claudant urbem munitionibus, ut non tam aduersarios putes esse quam agrorum uinearumque custodes. hoc autem totum factum est non hostium uiribus. sed culpa Hierusalem, quia deum ad iracundiam prouocauit\'. si enim in porcos non habent potestatem aduersariae fortitudines. quanto magis in homines et homines quondam ciuitatis dei!
- 1.82.1.1
Uiae tuae et cogitationes tuae fecerunt h haec tibi i; ista malitia tua, quia amara, tetigit cor tuum. Facit apostropham ad urbem Hierusalem, quod uiae illius et cogitationes, quibus et opere et sermone peccauit. fecerint ei uenire omnia, quae uenerunt, malitiamque illius, quae per se amara sit. tetigisse cor illius et animae interna penetrasse. quicquid ergo nobis accidit, nostro accidit uitio, qui dulcem deum in amaritudinem uertimus et cogimus saeuire nolentem.
- 1.83.1.1
Uentrem meum, uentrem meum doleo, sensus cordis mei turbati sunt. non tacebo, quo- niam uocem bucinae audiuit anima mea, clamorem morem proelii. contritio super contritionem uocata est et uastata est omnis terra; repente uastata sunt tabernacula mea, subito pelles meae. Ubi nos iuxta Symmachum posuimus turbati sunt et in Hebraico scriptum est \'homae\', LXX et Theodotio posuerunt μαιμάσσει, quod uerbum usque in praesentiarum, quid significet, ignoro. Aquila autem posuit όχλάζει, quod et ipsum \'tumultum\' sonat.
- 1.83.2.1
hoc de uerbo dictum sit. super quo scio apud plerosque magnum esse certamen. uox autem prophetae et per prophetam dei loquentis inducitur, quod doleat super contritione populi sui et instar hominis uiscera eius interna lacerentur, quomodo et saluator super Lazari morte doluit et planxit Hierusalem, ne celaret dolorem silentio; omnisque clangor bucinae et fremitus proeliorum illius turbat affectum, dum mala cumulantur malis et uniuersa duarum tribuum terra uastatur. \'dum non putabam,\' inquit, (tabernacula quondam ei
- 1.83.3.1
pelles meae Babylonio furente populata sunt et in praedam hostium mea quondam cessere hospitia\'. loquitur autem hoc idem deus, quando seditionis turbas atque discordias cernit in ecclesia et in conuenticulis suis clamare perdicem et dei requiem in bella conuerti. unde sequitur:
- 1.84.1.1
usquequo uidebo fugientes, audiam uocem bucinae?Uel fugientes regem Babylonium uel fugientes me et a meo seruitio recedentes.
- 1.85.1.1
Quia stultus populus meus me non cognouit. filii insipientes sunt et uaecordes: sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nescierunt . Causa contritionis, uastitatis, fugae, bucinae, quia stultus factus est populus non natura, sed studio uoluntatis. ipsaque stultitia hinc probatur, quod non cognouerint deum: et pro filiis sapientibus stulti filii facti sunt et uaecordes.
- 1.85.2.1
quae enim maior potest esse stultitia quam cognoscente boue possessorem suum et asino praesepe domini sui Israhel dominum num non cognoscere et praesentem contemnere, quem semper uidere cupiebat? quodque infertur: sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nescierunt, hic sapientia pro malitia accipienda est, iuxta quod et filii saeculi huius sapientiores sunt filiis lucis et uilicus iniquitatis quaedam sapienter fecisse narratur et serpens in paradiso prudentior cunctis bestiis legitur.
- 1.85.3.1
illa est ergo uera sapientia, quae dei timori iungitur; alioquin, ubi insidiae sunt et tergiuersatio, non sapientia, sed uersutia et calliditas appellanda est. pro eo, quod nos diximus: quia stultus populus meus me non cognouit, LXX transtulerunt: quia principes populi mei me non cognouerunt, ut magistrorum sit magis culpa quam populi dei scientiam non habentis.
- 1.86.1.1
Asperi terram. et ecce uacua erat et nihili, et caelos, et non erat lux in eis. uidi montes, et ecce mouebantur ebantur et omnes colles conturbati sunt. intuitus sum, et non erat homo et uolatile caeli recessit. asperi, et ecce Carmelus desertus et omnes ururbes eius destructae sunt a facie domini et a facie irae furoris eius. Propheta cernit in spiritu, quae uentura sunt. ut audiens populus terreatur et acta paenitentia nequaquam sustineat, quae formidat.
- 1.86.2.1
uacua terra est habitatore deleto, caeli non habent lumen terroris magnitudine populo non uidente. ipsi montes et colles intuta habent latibula et per ύπερβολϒν moneri uidentur atque turbari. intuitus est et huc illucque circumspexit et ne auis quidem potuit inueniri; iram enim dei et muta sentiunt elementa et inrationalia pertimescunt animantia.
- 1.86.3.1
hoc uerum esse nunc totus orbis ostendit, ut caesa hominum multudine uo-\' latilia quoque, quae solent habitatores sequi, abierint et perierint. ipse quoque Carmelus, qui mari imminet magno, oleis consitus et arbustis uineisque condensus ad tantam ueniet solitudinem, ut heremi habeat uastitatem; omnes quoque urbes desertae fient.
- 1.86.4.1
et uniuersorum malorum haec causa est, quod uitio populi delinquentis ira domini concitata sit. quidquid iuxta historiam de Hierusalem diximus et Iudaea, referamus ad ecclesiam dei, cum offenderit deum et uel uitiis fuerit uel persecutione uastata, ut, ubi quondam erat uirtutum chorus atque laetitia, ibi pecccatorum et maerorum multitudo uersetur.
- 1.87.1.1
Haec enim dicit dominus: deserta erit omnis terra. sed tamen consum mationem non fa- ciam : lugebit terra et maerebunt caeli desuper eo, quod locutus sim, cogitaui et non paenituit me nec auersus sum ab eo. Mixta irae misericordia dei omnis terra deseritur, sed non fit consummatio, ut sint, qui intellegant clementiam eius.
- 1.87.2.1
caelum quoque triste uidebitur desuper et ipsa terra lugebit eo, quod domini sententia ad finem usque peruenerit nec paenituerit eum super his, quae cogitauerit et locutus sit. paenitentia autem dei dicitur, quando aufertur praedicta sententia et ira saeuiens ad finem usque non peruenit. minatus est per Ionam et inpendentem gladium lacrimarum et gemituum multitudo superauit.
- 1.88.1.1
A uoce equitis et mittentis sagittam — siue intendentis arcum — fugit omnis ciuitas — siue regio —; ingressi sunt ardua et ascenderunt rupes — quodque sequitur: et ingressi sunt saltus siue speluncas a LXX additum est —, uniuersae urbes de relictae sunt et non habitat in eis homo.
- 1.88.2.1
Describit autem sermo diuinus Babylonii furentis exercitum, quod a tremore eius cunctus populus dereliquerit ciuitatem et ardua quaeque conscenderit et tamen iram domini non potuerit declinare. quidquid autem, ut supra diximus, in historia intellegitur contra Hierusalem, refer ad ecclesiam, cum offenderit deum et tradita fuerit aduersariis uel persecutionis tempore uel certe uitiis atque peccatis.
- 1.89.1.1
Tu autem uastata quid facies? Pro (uastata\'. quod Hebraice dicitur \'sadud\'. quod solus interpretatus est Aquila, alii transtulerunt \'miseram\' atque \'miserabilem\' culpa sui, quae clementem offenderit deum. denique sequitur:
- 1.90.1.1
Cum uestieris te coccino et ornata fueris monili aureo et pinxeris stibio oculos tuos, frustra conponeris: contemserunt te amatores tui, animam tuam quaerent. Sub figura mulieris adulterae loquitur: \'cum semel offenderis deum et quasi uirum tuum reliqueris creatorem, frustra ornamenta perquiris; contemserunt te daemones amatores tui et nequaquam stupri inmunditiam, sed animae tuae quaerent interitum\'.
- 1.90.2.1
hoc idem intellegendum Spiritaliter contra eos, qui coniugales allectus et uerae fidei pudicitiam perdiderunt. \'si te,\' inquit, \'uestieris coccino — sanguinis Christi adsumseris fidem —, si monili ornaueris aureo — meditationem habueris sensus et intellegentiae spiritalis — et pinxeris oculos tuos stibio — habueris studium mysteriorum et dei secreta noscendi —, frustra conponeris. haec enim etiam tuis amatoribus praepararas et idcirco lectus angustus utrumque capere non potest nec recipit ornamenta deus, quibus amatoribus tuis ante placuisti\'
← Previous · Next → — showing 101–200 of 1,409
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0162.stoa024.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.