Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 1,409 sections

  1. pr.1.1

    Post explanationes duodecim prophetarum, Isaiae, Danihelis et Hiezechiel ad extremum in Hieremiam manum mittimus tibi, frater Eusebi, eiusdem commentariolos dedicantes, ut euangelicum uirum Mattheo euangelistae copules, quem ante annos plurimos strictis sensibus te hortante disserui. et quia uolumen longissimum est et in plerisque manifesta historia texitur, illud prudentiam tuam ammoneo, ne quaeras in hoc latam explanationem, super his maxime, quae iam et in prophetis aliis dicta sunt et per se patent intellegentiae. sicque conabor notariorum manu scribere, ut nihil desit in sensibus, cum multum desit in uerbis.

  2. pr.2.1

    stamina tibi atque subtegmina et licia praeparabo, tu pulcherrimam uestem ipse conficito, ut non solum nos audire, sed et alios docere possis. libellum autem Baruch, qui uulgo editioni Septuaginta copulatur nec habetur apud Hebraeos, et ψευδεπίγραϕον epistulam Hieremiae nequaquam censui disserendam, sed magis Hieremiae ordinem librariorum errore confusum multaque, quae desunt, ex Hebraeis fontibus digerere ac conplere, ut nouum ex ueteri uerumque pro corrupto atque falsato prophetam teneas, paruipendens obtrectatorum rabiem, qui non solum uerba, sed syllabas quoque nostrorum uerborum calumniantur in eo se scire aliquid arbitrantes, si de alienis operibus detrahant.

  3. pr.3.1

    ut nuper indoctus calumniator erupit, qui commentarios meos in epistulam Pauli ad Ephesios reprehendendos putat nec intellegit nimia stertens uaecordia leges commentariorum, in quibus multae diuersorum ponuntur opiniones uel tacitis uel expressis auctorum nominibus, ut lectoris arbitrium sit, quid potissimum eligere debeat, decernere, quamquam et in primo eiusdem operis libro praefatus sim me uel propria uel aliena dicturum et ipsos commentarios tam ueterum scriptorum esse quam nostros.

  4. pr.4.1

    quod non uidens praecursor eius Grunnius olim nisus est carpere, cui duobus respondi libris. quae iste quasi sua profert, et alio iam calumniante purgata sunt, ut praeteream contra Iouinianum uolumina, in quibus dolet uirginitatem nuptiis et nuptias digamiae et digamiam polygamiae esse praelatam. nec recordatur stolidissimus et Scottorum pultibus praegrauatus nos in ipso dixisse opere: non damno digamos, immo nec trigamos et, si fieri potest, octogamos; plus aliquid inferam, etiam scortatorem recipio paenitentem; quidquid aequaliter licet, aequali lance pensandum est.

  5. pr.5.1

    legat eiusdem operis apologian, quam ante annos plurimos aduersum magistrum eius gaudens Roma suscepit, et tunc animaduertet alienis se uocibus blasphemare et in tantum esse imperitum, ut ne maledicta quidem habeat propria, sed inimicorum etiam olim sepultorum contra nos utatur rabie. sed iam propositum opus aggrediendum est.

  6. 1.1.1.1

    Uerba Hieremiae, filii Helchiae, de sacerdotibus, qui fuerunt in Anathoth, in terra Beniamin. quod factum est uerbum domini ad eum in diebus Iosiae, filii Amon, regis Iuda, in tertio decimo anno regni eius. et factum est in diebus Iosiae, filii Iosiae. regis Iuda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae, filii Iosiae, regis Iuda, usque ad transmigrationem Hierusalem in mense quinto.

  7. 1.1.2.1

    Ceteri prophetae, ut Isaias, Osee, Iohel, fuerunt ante captiuitatem decem tribuum Israhel siue duarum tribuum Iudae et Beniamin; alii post captiuitatem, ut Danihel, Aggeus et Zacharias; Hieremias uero et Hiezechiel inminente captiuitate uaticinium texuerunt, sed alter eorum in terra Iuda, alter in Babylone.

  8. 1.1.3.1

    Hieremias cum esset adhuc puer, prophetare coepit anno tertio decimo Iosiae, filii Amon, regis Iudae, prophetauitque in imperio eius annis decem et nouem et postea sub Ioiacim filio eius annis undecim et sub Sedecia, qui ultimus fuit regum Iuda. annis undecim usque ad quintum mensem, quando a Babyloniis capta est Hierusalem. Ioachaz uero et Iechoniae terni menses — quorum alter in Aegyptum, alter cum matre ductus est in Babylonem — in supradictis annis conputantur.

  9. 1.1.4.1

    ac per hoc ab exordio prophetiae suae usque ad captiuitatem Hierusalem, in qua et ipse captus est, prophetauit annis quadraginta et uno praeter illud tempus, quando ductus est in Aegyptum. ibique prophetauit in Taphnis, ut hoc ipso uolumine continetur. pro \'uerbis Hieremiae\' Septuaginta posuerunt : uerbum dei quod factum est ad Hieremiam, hoc uidelicet sensu, quod uerba Hieremiae\' uerbum sit domini. fuit autem de genere sacerdotum, qui habitabant contra septentrionem Hierusalem in tertio miliario et uiculo Anathoth. simulque admirabilis clementia domini, quod iam captiuitate uicina et Babylonio exercitu uallante Hierusalem nihilominus populum ad paenitentiam prouocat malens saluare conuersos quam perdere delinquentes. pro \'transmigratione\', quod omnes alii uoce consona transtulerunt, LXX posuere \'captiuitatem\'. post exordium autem uaticinationis Hieremiae, tricesimo quinto prophetiae eius anno, Hiezechiel in Babylone his, qui cum eo capti fuerant, exorsus est prophetare.

  10. 1.2.1.1

    Et factum est uerbum domini ad me dicens: priusquam te formarem in utero, noui te; et antequam exires de uulua, sanctificaui te, prophetam gentibus dedi te. Non quo ante conceptionem, ut heresis suspicatur, fuerit Hieremias, sed quo praescierit eum futurum dominus, cui necdum facta iam facta sunt, secundum illud quod apostolus loquitur: qui uocauit ea quae non erant quasi ea quae essent.

  11. 1.2.2.1

    quod autem sanctificatur in utero, iuxta illud apostoli debemus accipere: postquam autem placuit ei, qui me segregauit de utero matris meae et uocauit per gratiam suam, ut reuelaret filium suum in me, ut euangelizarem eum in gentibus. Iohannes quoque Baptista sanctificatur in utero et spiritum sanctum accipit et mouetur in uulua et per os matris loquitur. quod autem dixit;

  12. 1.2.3.1

    prophetam gentibus dedi te, illud uult intellegi, quod in ipso postea propheta lecturi sumus, quod non solum Hierusalem, sed et multis in circuitu gentibus prophetarit. quidam hunc locum super saluatore intellegunt, qui proprie propheta gentium fuit et per apostolos uocauit omnes nationes. iste enim uere priusquam in utero uirginali formaretur et antequam exiret de uulua matris, sanctificatus in utero est et notus patri, quippe qui semper in patre et in quo semper pater.

  13. 1.3.1.1

    Et dixi: ah, ah, ah, domine deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum. LXX: et dixi, o domine deus, nescio loqui, quia iuuenis sum. Detestatur officium. quod pro aetate non potest sustinere, eadem uerecundia, qua et Moses tenuis et gracilis uocis esse se dicit. sed ille quasi magnae robustaeque aetatis corripitur, huic pueritiae datur uenia, quae uerecundia et pudore decoratur.

  14. 1.4.1.1

    Et dixit dominus ad me: noli dicere: puer sum, quoniam ad omnia, quae mittam te, ibis et uniuersa, quaecumque manda uero tibi, loqueris. ne timeas a facie eorum, quia tecum sum, ut eruam te, dicit dominus . \'Ne aetatem\', inquit, \'consideres — alio enim propheta loquente didicisti: cani hominis sapientia eius—, tuae sit tantum uoluntatis, ut pergas; me habebis comitem, quo cuncta adiuuante conplebis: aperi os tuum, et implebo illud.

  15. 1.4.2.1

    nec consideres multitudinem eorum, ad quos et contra quos locuturus es, sed me qui tecum sum, ut eruam te, dicit dominus\', liberat autem dominus, non quo propheta persecutionibus et angustiis careat, quippe cum legamus eum multa perpessum, sed ut patiens omnia superet nec cedat angustiae.

  16. 1.5.1.1

    Et misit dominus manum suam et tetigit os meum et dixit dominus ad me: ecce ego dedi uerba mea in ore tuo. Notandum quod hic manus mittatur dei, quae tangat os prophetae, et dicatur ei: ecce dedi uerba mea in ore tuo, in Isaia autem scriptum sit: et missus est unus ad me de seraphim et in manu habebat carbonem, quem forcipe tulerat de altari, et tetigit os meum et dixit: ecce tetigit iste labia tua et auferet iniquitates et peccata tua mundabit.

  17. 1.5.2.1

    ibi enim, quia solidae et perfectae aetatis erat et ipse simpliciter confitetur, quod inmunda labia habeat et habitet in medio populi inmunda labia habentis, mittitur unus de seraphim, qui non manu, sed forcipe et carbone tangat os eius et iniquitates auferat et mundet peccata. hic autem ipsius dei manus mittitur, per quam cuncta operatus est, et quae in alio loco bracchium dicitur, non ut peccata auferat, quae per pueritiam multa non fecerat, sed ut loquendi gratiam tribuat.

  18. 1.5.3.1

    porro Hiezechiel librum deuorat et intus et foris scriptum, tam sacramenta diuina quam simplicem historiam continentem. Hieremiae os tangitur et domini uerba tribuuntur, ut confidentiam accipiat praedicandi. pulchreque iuxta litteram manus mittitur, ut humanorum artuum uidens similitudinem tactum manus non reformidet.

  19. 1.6.1.1

    Ecce ego constitui te hodie super gentes et super regna, ut euellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes. Hoc, quod nos de Hebraico addidimus \'dissipes\' siue \'deponas\', in LXX non habetur. et considerandum quod quattuor tristibus duo laeta succedant. neque enim poterant aedificari bona, nisi destructa essent mala, nec plantari optima, nisi eradicarentur pessima.

  20. 1.6.2.1

    omnis enim plantatio, quam non plantauit caelestis pater, eradicabitur, et aedificatio, quae super petram non habet fundamentum, sed in harena exstructa est, sermone dei suffoditur atque destruitur. illam autem, quam consumet Iesus spiritu oris sui et destruet aduentu praesentiae suae, omnem scilicet sacrilegam peruersamque doctrinam, disperdet in perpetuum.

  21. 1.6.3.1

    porro ea quae eleuantur contra seientiam dei et in sua confidunt sapientia, quae apud deum stultitia est, dissipabit atque deponet, ut aedificentur pro his humilia, et in locum superiorum, quae destructa sunt et euulsa, exstruantur atque plantentur, quae ecclesiasticae conueniunt ueritati, et impleatur illud quod dicit apostolus: dei aedificatio, dei agricultura estis.

  22. 1.6.4.1

    multi hunc locum super persona Christi intellegunt. \'Hieremias\' enim interpretatur (excelsus domini\', qui destruxit regna diaboli, quae sibi in excelso montis ostenderat, aduersarias perdidit potestates delens chirographum errorum in cruce. de quibus et in psalmo post historiae ueritatem τροπιϰω̃ς loquitur: quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? adstiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum.

  23. 1.6.5.1

    pro his euulsis, destructis, perditis et in inferiora detractis aedificatur atque plantatur ecclesia dei. super Hieremiae autem persona nulla dubitatio est; legimus enim in consequentibus, quod in manu accipiat calicem meri plenum et propinare iubeatur cunctis in circuitu nationibus.

  24. 1.7.1.1

    Et factum est uerbum domini ad me dicens: quid tu uides, Hieremia? et dixi: uirgam uigilantem ego uideo. et dixit dominus ad me: bene uidisti, quia uigilabo ego super uerbo meo, ut faciam illud. Pro \'uirga uigilante LXX \'baculum nuceum\' transtulerunt. laborandum igitur nobis est, ut breuiter Hebraeam ἐτυμολογίαν Latinus lector intellegat.

  25. 1.7.2.1

    \'saced\' \'nux\' dicitur, \'uigilia\' autem uel \'uigil ? siue \'uigilare\' appellatur \'soced\'. unde et in posterioribus pardus uigilans hoc nomine ponitur. ab eo igitur quod dicitur \'nux\', propter uerbi similitudinem ad \'uigilis\' intellegentiam nomen adlusit. quod quidem et in Danihel iuxta Theodotionem scriptum est, ut ab arboribus schinu et prinu, ilice uidelicet et lentisco, scissio atque serratio adulteris presbyteris decernatur. alioquin et in principio Geneseos a \'uiro\', qui dicitur \'is\', appellatur mulier \'issa\', quasi quaedam uirago, eo quod de uiro sumta sit.

  26. 1.7.3.1

    pro \'baculo nuceo\' urigam uigilantem Aquila et Symmachus, Theodotio uero \'amygdalinam\' transtulerunt. uigilat autem uirga cuncta populi peccata considerans, ut percutiat et corripiat delinquentes. unde et apostolus scribit peccantibus: quid uultis? in uirga ueniam ad uos, an in caritate et spiritu mansuetudinis? ista est uirga uel baculus, de qua et Dauid loquitur: uirga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. pulchreque posuit (consolata sunt\'; ad boc enim dominus corripit, ut emendet. et quomodo nux siue amygdalum

  27. 1.7.4.1

    amarissimam habet corticem et testa durissima cingitur, ut detractis austerioribus et duris fructus dulcissimus repperiatur, sic omnis correptio et labor continentiae amara quidem uidetur ad praesens, sed fructus parit dulcissimos. unde et uetus illa sententia est: litterarum radices amarae, fructus dulces. quidam uirgam uigilantem atque nuceam intellegunt dominum, de quo dicit Isaias: exiet uirga de radice Iessae. unde et uirga Aaron, quae putabatur emortua, in resurrectione domini floruisse narratur.

  28. 1.8.1.1

    Et factum est uerbum domini secundo ad me dicens: quid tu uides? et dixi: ollam succensam ego uideo et faciem eius a facie aquilonis. et dixit dominus ad me : ab aquilone aperientur — siue exardescent — mala super omnes habitatores terrae.

  29. 1.8.2.1

    Quibusdam gradibus peccantibus tormenta tribuuntur, ut paulatim ueniant ad salutem: qui noluerint percutiente uirga emendari, mittuntur in ollam aeream atque succensam, de qua plenius scribit Hiezechiel, quae a facie aquilonis accenditur, Babylonium regem significans et urbem Hierusalem. pulchreque infertur: ab aquilone exardescent mala super omnes habitatores terrae — uel terrae Iudaeae uel certe uniuersae terrae—, de quibus et in Apocalypsi scriptum est: uae super omnes habitatores terrae.

  30. 1.8.3.1

    sancti enim non sunt habitatores terrae, sed aduenae atque peregrini, quorum unus dicit: aduena ego sum super terram et peregrinus sicut omnes patres mei, et alius: parui sunt et pessimi dies mei, quibus ego peregrinor in terra. unde et Petrus catholicam epistulam scribit aduenis atque peregrinis Ponti, Galatiae et Cappadociae. et iuxta mysticos intellectus Salomon loquitur: aquilo durus uentus, nomine autem dexter uocatur, ab his uidelicet, qui eius obriguere frigore et calorem fidei perdiderunt.

  31. 1.9.1.1

    Quia ecce ego conuocabo omnes cognationes regnorum aquilonis, ait dominus, et uenient et ponet unusquisque solium suum in introitu portarum Hierusalem et super omnes muros eius in circuitu et super uniuersas urbes Indae. et loquar iudicia mea cum eis super omni malitia eorum, qui dereliquerunt me et libauerunt dis alienis et adorauerunt opus manuum suarum.

  32. 1.9.2.1

    Nulli dubium multas gentes et singularum gentium reges Babylonio regi fuisse subiectas; qui obsessa Hierusalem posuerunt in circuitu, et maxime in exitibus portarum, thronum suum atque tentoria, ne quis eorum qui clausi erant posset erumpere, et non solum Hierusalem, sed omnes urbes Iudaeae simili obsidione uallatas. \'cumque\', ait, capta fuerit ciuitas, tunc loquar ad eos recta mea fuisse iudicia et recepisse singulos quod merebantur, non pro ceteris uitiis, quibus subiacet humana condicio, sed maxime pro idololatria, per quam deserentes me adorauerunt opera manuum suarum\'.

  33. 1.9.3.1

    quidam hunc locum in bonam partem accipiunt, quod uidelicet hi, qui in olla aenea excocti fuerint per cruciatus atque purgati, postea principes sint Hierusalem et, postquam misertus fuerit eorum dominus, tunc exprobret eis, quia se deserto simulacra uenerati sunt. sed haec uiolenta et praua interpretatio est; ne calumniam faciat tractator indoctus.

  34. 1.10.1.1

    Tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia, quae ego praecipio tibi. Et Iob praecipitur, ut accingat lumbos suos, et apostolis, ut accinctis lumbis, quos Helias et Iohannes Baptista zonis mortificauere pelliciis, lucernas teneant in manibus suis, praedicationis uidelicet euangelicae.

  35. 1.10.2.1

    quicumque igitur locuturus est sermones dei, debet accingere lumbos suos sciens, quod diaboli omnis uirtus in lumbis sit et iustus dicat in psalmis: lumbi mei impleti sunt inlusionibus. cumque accinxerit lumbos, audiat illud quod scriptum est: surge, qui dormis, et eleuare, et inluminabit te Christus, ut semper uigilans et de somno consurgens loquatur, quae sibi praeceperit deus.

  36. 1.11.1.1

    Xe timeas a facie eorum; nec enim timere te faciam uultum eorum, siue ut Septuaginta et ceteri habent interpretes: ne forte timere te faciam. Et est sensus iuxta translationem nostram: \'noli timere a facie eorum; me enim adiutore eos timere non poteris\'; iuxta Septuaginta: \'noli timere a facie eorum, habeto meae confidentiam iussionis; si enim non optuleris quod habes, ut timere desinas, derelinquam te et tradam timori et quodammodo uidebor timere te facere, dum relinquo formidini\'.

  37. 1.11.2.1

    hoc autem significat, quod semper amara sit ueritas nec timenda hominum multitudo, qui increpiti correptionem non sustinent, sed insidias tendunt ei a quo corripiuntur. quodque iuxta Septuaginta sequitur: quia tecum sum, ut liberem te, dicit dominus, in Hebraico non habetur. et est sensus: \'eruam te, non in eo ut tibi nullus insidietur, sed in eo ut patiens insidias non delinquas\'.

  38. 1.12.1.1

    Ego quippe dedi te hodie — siue ecce posui te in hac die — in ciuitatem munitam, in columnam ferream et in murum aeneum super omnem terram: regibus Indae, principibus eius et sacerdotibus et populo terrae. et bellabunt t aduersum te et non praeualebunt, quia, tecum ego sum, ait dominus, ut liberem te. Describit sermo diuinus, cur propheta timere non debeat.

  39. 1.12.2.1

    ego, inquit, posui siue dedi t e hodie — hoc est in praesenti uita, donec uocatur hodie — quasi ciuitatem firmissimam, non ut unam domum nec turrem aut aliqua moenia, sed omnem ciuitatem, quae sita super montem latere non potest, de qua sciptum est: gloriosa dicta sunt de te, ciuitas dei, et: ego ciuitas firma, ciuitas quae oppugnatur.

  40. 1.12.3.1

    et in columnam, inquit, ferream, de qua scribit apostolus: columna et firmamentum ueritatis. unde Petrus et Iohannes, qui putabantur columnae ecclesiae, dextras dederunt. Paulo et Barnabae communionis. nec hoc sufficit, sed in murum, ait, aeneum, qui nulla uiolatur robigine nec caesus imbribus deperit, sed uetustate fit fortior.

  41. 1.12.4.1

    eris autem talis contra reges et principes et populum, non cuiuslibet loci, sed terrae, qui terrena sapiunt et caelestia non nouerunt, qui habent imaginem choici et non caelestis, hi, inquit, bellabunt aduersum te et non praeualebunt. cur, quaeso? quae est tanta fortitudinis causa, ut nec reges nec principes nec sacerdotes nec populi aduersum unum praeualeant? sequitur: quia tecum ego sum, ait dominus, ut liberem te.

  42. 1.12.5.1

    si quando reges Iuda, qui interpretatur \'confessio\', et principes eius et sacerdotes et populi, episcopi uidelicet et presbyteri et diaconi, et uulgus uile atque ignobile contra sanctum uirum consurgere uoluerint, habeat fidei firmitatem et timere desistat, quia domino auxiliante superabit.

  43. 1.13.1.1

    Et factum est uerbum domini ad me dicens: uade et clama in auribus Hierusalem dicens. Hoc in LXX non habetur, sed sub asteriscis de Theodotionis editione additum est, qui uerbum Hebraicum \'carath\', pro quo nos diximus \'clama\' siue \'praedica\', interpretatus est \'lege\'. et lectionem enim et clamorem et praedicationem pro sui ambiguitate significat. aures autem Hierusalem pro auribus habitatorum eius debemus accipere.

  44. 1.14.1.1

    Haec dicit dominus: recordatus sum tui miserans adulescentiam tuam et caritatem desponsionis tuae, quando secuta me es in deserto, in terra, quae non seminatur. LXX: haec dicit dominus: recordatus sum misericordiae adulescentiae tuae et dilectionis . perfectionis tuae. Plenius hoc in Hiezechiele dicitur, quando sibi Hierusalem in matrimonio dominus copulat et sub persona uxoris suis iungit amplexibus siue, ut ardentiorem monstret affectum, puellam eam et adulescentulam et desponsatam uocat; quo enim necdum potiti sumus, magis, ut potiamur, adpetimus.

  45. 1.14.2.1

    \'quando\', inquit, \'secuta me es in solitudine et instar sponsaliorum et dotis legis tibi ornamenta et uerborum distribui monilia). totumque hoc non ad meritum eius refert, sed ad suam misericordiam, per quam et caritas consecuta est. hoc quoque, quod posuimus: in deserto, in terra, quae non seminatur. in LXX non habetur.

  46. 1.15.1.1

    Sanctus Israhel domino, primitiae frugum eius; omnes, qui deuorant eum, delinquent; mala uenient super eos, dicit dominus. Quando Israhel dicit primitias frugum domini, ostendit populum de gentibus congregatum esse post primitias iuxta illud, quod in alio loco scriptum est: memor esto congregationis tuae, quam possedisti ab initio. primitiae autem debentur sacerdotibus et non hostibus. quod sequitur: omnes, qui deuorant eum, delinquent; mala uenient super eos, dicit dominus, hunc habet sensum: quomodo, qui primitias deuorant nequaquam de genere sacerdotalis. sceleris rei sunt, sic, qui contaminant Israhel, malis subicientur iuxta illud, quod in uicesimo sexto psalmo sanctus loquitur: dum adpropinquant super me nocentes, ut edant carnes meas, qui tribulant me, et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt. neque enim ex eo, quod dei exsequuntur sententiam, inmunes erunt a supplicio, malaque uenient super eos; oportet enim uenire scandala. uerum uae ei. per quem ueniunt scandala!

  47. 1.16.1.1

    Audite uerbum domini, domus Iacob et omnes cognationes domus Israhel. haec dicit dominus: quid inuenerunt patres uestri in me iniquitatis, quia elongauerunt a me et ambulauerunt post uanitatem et uani facti sunt? Hunc sensum et alius propheta testatur: populus meus, quid feci tibi et quid molestus fui tibi? responde mihi; quia eduxi te de terra Aegypti et de domo seruientium liberaui te.

  48. 1.16.2.1

    utrumque autem nomen — et Israhel — ponitur, non secundum duas et decem tribus, sed iuxta omnem populum, cum et ipse Iacob postea appellatus sit Israhel. offensam autem ducit a patribus. non quo peccata patrum filiis inputentur, sed quo et filii habentes patrum similitudinem et suo et parentum scelere puniantur. saepe legimus, quod propter sanctos patres filiorum misereatur deus.

  49. 1.16.3.1

    dereliquerunt autem patres populi peccatoris deum — et non breuiter, sed longo tempore — et pro deo secuti sunt uanitatem, idola uidelicet, quae nihil prosunt cultoribus suis, et ipsis similes facti sunt secundum illud, quod scriptum est: similes illis fiant, qui faciunt ea, et omnes, qui confidunt in eis.

  50. 1.17.1.1

    Et non dixerunt: ubi est dominus, qui ascendere nos fecit de terra Aegypti, qui transduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inuiam. per terram sitis et imaginem mortis, per terram, in qua non ambulauit uir neque habitauit homo? Pro \'homine\' LXX filium hominis\' interpretati sunt et pro \'imagine mortis\' de Theodotione additum est \'umbra mortis\'.

  51. 1.17.2.1

    quod cum iuxta historiam manifestum sit, illud considerandum secundum ἀναγωγήν, quod, quamdiu in isto saeculo sumus et de Aegypto educimur, paulatim ascendimus et primum deserta transimus et terram inhabitabilem, quam sanctus inhabitare non debet, et inuiam, ut difficultatem monstret itineris; per terram sitis, ubi semper maiora cupimus nec praesentibus contenti sumus, et imaginem siue umbram mortis — semper enim in periculo consistimus et ubique diabolus tendit laqueos suos —, per terram. in qua non ambulauit uir, qui perfectae in Christo aetatis est — omnes enim resurgemus in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi —; neque umquam in ea habitat, qui homo dei est siue filius hominis, sed semper ad maiora festinat.

  52. 1.17.3.1

    ex quo perspicuum est non esse in uia perfectionem, sed in fine uiae et in mansione, quae sanctis in caelestibus praeparatur et quibus dicitur: qui statis in domo domini, in atriis domus dei nostri. frustra igitur noua ex ueteri heresis suspicatur hic perfectam esse uictoriam, ubi pugna est atque certamen et incertus exitus futurorum.

  53. 1.18.1.1

    Et induxi nos in terram Carmeli, ut comederetis fructum eius et bona illius. et ingressi contaminastis terram meam et hereditatem meam posuistis in abominationem. <Pro labore durissimi itineris dedi uobis omnium rerum abundantiam); hoc quippe significat \'Carmelus\', qui Hebraice appellatur \'Chermel\' et in lingua nostra sonat \'cognitionem cognitionem\'.

  54. 1.18.2.1

    quomodo autem ille populus terram sanctam et omnium rerum fertilem idololatria polluit atque uiolauit, sic nos uerae circumcisionis accipientes scientiam comedimus fructum eius et, si neglegentia subrepserit, contaminamus terram dei et hereditatem illius abominabilem facimus.

  55. 1.19.1.1

    Sacerdotes non dixerunt: ubi est dominus et tenentes legem nescierunt me, et pastores praeuaricati sunt in me. et prophetae prophetauerunt in Bahal et idola secuti sunt Post tanta beneficia uerterunt in contemtum priuilegia dignitatis, ut sacerdotes dominum non quaererent, ut doctores legis ignorarent eum, qui alios docere debebant, et pastores per neglegentiam praeuaricatores fierent et prophetae, qui in populis disputant, non deo loquantur, sed idolo. et sua figmenta uenerentur. his autem uerbis utendum est aduersum nostri ordinis magistros, qui deuorant populum dei uelut cibum panis et per mala opera non inuocant dominum.

  56. 1.20.1.1

    Propterea adhuc indicio contendam uobiscum, ait dominus, et cum filiis uestris disceptabo. Ne uideatur percutere per potentiam, quasi cum paribus ratione contendit iuxta illud, quod Dauid canit et usurpat apostolus: ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas, cum iudicaris. quodque posuit \'adhuc\', saepe se fecisse testatur, et quod intulit \'cum filiis uestris\', similem ostendit etiam in filiis malorum pertinaciam. occulte autem significat, quod antiquam in deum negationem etiam filii eorum in aduentu domini sint secuti

  57. 1.21.1.1

    Transite ad insulas chettim et uidete et in Cedar mittite et considerate uehementer et uidete, si factam est huiuscemodi: si mutauit gens deos - siue deos suos —: et certe ipsi non sunt di. populus uero meus mutauit gloriam suam in idolum siue, de qua ei nihil proderit. Conparationem facit eius rei, quae inconparabilis est. et uerum deum confert mendacibus.

  58. 1.21.2.1

    \'ite\', inquit, <ad insulas Chettim), quas uel Italiae uel occidentalium partium debemus accipere ab eo, quod terrae Iudaeae Cyprus insula, in qua urbs hoc uocabulo nuncupatur, uicina sit, de qua et Zeno, princeps Stoicorum, fuit; Cedar autem regio est solitudinis et Ismahelitarum, quos nunc Saracenos uocant, contra quam huius ipsius prophetae in extremis partibus texitur uaticinium et cuius meminit Dauid dicens: habitaui cum habitantibus Cedar; multum peregrinata est anima mea.

  59. 1.21.3.1

    et est sensus: \'uel ad occidentem pergite uel in solitudinem mittite et uidete, si qua gens hoc fecerit, quod uos fecistis. nulla enim earum spreuit deos suos nec ligneos et lapideos aureorum conparatione mutauit, sed antiquum errorem secuta tenuit, quod a maioribus acceperat; et certe hoc. cum nullus eorum deus sit, sed simulacra hominum ficta manu. populus uero meus mutauit mendacio ueritatem et idolum mihi praetulit, quod eis necessitatis tempore prode esse non poterit\'.

  60. 1.21.4.1

    possumus hoc dicere et contra eos, qui maiore studio sequuntur uitia quam uirtutes, quos monet apostolus dicens: humanum loquor propter infirmitatem carnis uestrae. sicut exhibuistis membra uestra seruientia inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra uestra seruientia iustitiae in sanctificationem.

  61. 1.22.1.1

    Obstupescite, caeli, super hoc, portae eius, desolamini uehementer, dicit dominus; duo enim mala fecit populus meus me dereliquerunt. fontem aquae uiuae, et foderunt sibi cisternas dissipatas, quae con- tinere non ualent aquas. LXX: obstupuit caelum super hoc et inhorruit extra modum et uehementer, cetera similiter. Caelum, cui dictum est: attende, caelum, et loquar et: audi, caelum, et auribus percipe terra, uidens dei praecepta calcata inhorrescit et stuporem dissimulare non potest. omnis enim creatura congemescit et condolet super peccatis hominum.

  62. 1.22.2.1

    duo autem populus dei fecit aduersa: primum, ut relinquerent deum, qui est fons uitae et praeceptum dedit dicens: ego dominus deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti; secundum, quod in eodem loco scriptum est: non sint tibi di in conspectu meo; pro quo secutus est daemonas, quos dissipatas cisternas uocat eo, quod dei mandata seruare non ualeant.

  63. 1.22.3.1

    et hoc attendendum, quod fons perpetuus est et uitales habet aquas, cisternae autem et lacus uel de torrentibus uel ex aquis turbidis terrae conplentur et pluuiis. portas autem caelorum illas uocat, de quibus et in uicesimo tertio psalmo scriptum est: leuate, portae, capita uestra, et introibit rex gloriae; pro quo LXX transtulerunt: leuate portas, principes, uestras, de quibus plenius suo dicetur loco.

  64. 1.22.4.1

    quodque Aquila et Symmachus \'caelos\', LXX uero et Theodotio \'caelum\' interpretati sunt, nullum moneat. Hebraicum enim \'samaim\' communis est numeri. et tam caeli\' quam \'caelum\' eodem appellantur nomine, ut Thebae, Athenae, Salonae.

  65. 1.23.1.1

    Numquid seruus est Israhel aut uernaculus? Puto ex hoc loco in superbiam elatos saluatori dixisse Iudaeos: semen Abraham sumus et nemini umquam seruiuimus; quomodo tu dicis: liberi eritis nescientes, quod omnis, qui facit peccatum, seruus peccati sit et seruiat unusquisque illi, a quo uincitur. nati ergo de amico dei Abraham uitio suo facti sunt quasi filii Cham, cui dictum est: maledictus Chanaam, seruus erit fratribus suis.

  66. 1.24.1.1

    Quare ergo est factus in praedam? super eum rugierunt leones et dederunt uocem suam, posuerunt terram eius in solitudinem, et ciuitates illius exustae sunt, et non est, qui habitet in eis. Interrogat sermo diuinus, ut ipse respondeat.

  67. 1.24.2.1

    leones autem uocat pnncipes Babylonis. qui terram eius posuerunt in solitudinem et ciuitates illius incendio deleuerunt. uel certe iuxta ἀναγωγὴν leones intellegamus aduersarias potestates aut hereticorum principes, qui terram ecclesiae desolantes omnes illius urbes heretico incendio uastauerunt et illo igne, de quo scriptum est: omnes adulterantes, quasi clibanus corda eorum.

  68. 1.24.3.1

    illi enim uere dant uocem suam et in hoc eodem propheta sub perdicis persona clamant et congregant, quae non pepererunt. faciuntque diuitias non cum iudicio. propterea autem urbes illius uastatae et deletae sunt, quia non habent habitatorem deum dicente scriptura: et non est, qui inhabitet in eis.

  69. 1.25.1.1

    Filii quaque Mempheos et Taphnas constuprauerunt te usque ad uerticem. numquid non istud factum est tibi. quia dereliquisti dominum deum tuum eo tempore, quo ducebat te per uiam? Hoc, quod nos diximus: eo tempore. quo ducebat te per uiam, in LXX non habetur. duas autem urbes maximas Aegypti, Memphin et Taphnas, nominat earumque dicit filios constuprasse Israhel usque ad uerticem illo sensu, quo Isaias posuit: a planta pedis usque ad uerticem non est in eo sanitas. tanta autem fuit libido Aegyptiorum, qui sunt magnis 9 carnibus, ut nulli parcerent membro. sed omnia constuprarent. iuxta litteram refer ad idola Aegyptiorum, iuxta intellegentiam spiritalem ad magistros peruersi dogmatis, qui ecclesiae puritatem sua polluunt turpitudine. haec autem idcirco euenient ei, quia dereliquit dominum deum suum, et illo maxime tempore, quo ipsum ductorem sequi debuit.

  70. 1.26.1.1

    Et nunc quid tibi uis in uin Aegypti, ut bibas aquam Sior? et quid tibi et uiae Assyriorum. ut bibas aquam fluminis? Pro \'Sior\' nos \'turbidam\' interpretati sumus, quod uerbum Hebraicum significat, pro quo communis editio habet \'Geon\'.

  71. 1.26.2.1

    quia ergo supra filios Mempbis et Taphnas posuerat, qui constuprauerunt Israhel usque ad uerticem, nunc manifestius ipsam Aegyptum nominat. nullique dubium, quin Nilus aquas turbidas habeat et quod fluuium Assyriorum Eufraten significet dicente scriptura, quod repromissionis terra sit a torrente Aegypti usque ad flumen magnum Eufraten.

  72. 1.26.3.1

    qui autem Christum reliquerint, fontem uitae, et hereticorum sibi foderint lacus, qui aquas doctrinarum continere non possunt, necesse est, ut leonibus subiaceant, qui redigant terram eorum in solitudinem et uniuersas ecclesias destruant, et usque ad uerticem polluantur et bibant aquas turbidas et fluenta Assyrii fluminis et aquilonis, unde exardescunt mala super terram.

  73. 1.27.1.1

    Arguet te malitia tua — siue erudiet te praeuaricatio tua — et auersio tua increpabit te. scito et uide, quia malum et amarum est reliquisse te dominum deum tuum et non esse timorem mei apud te, dicit dominus deus exercituum. Notandum, quod et malitia siue praeuaricatio, postquam satiauerit praeuaricantem et instar coturnicum usque ad nausiam uenerit, erudiat agentem paenitentiam: cui imperatur, ut uideat, quid reliquerit, quid secutus sit et quomodo spernens bona et dulcia mala et amara elegerit.

  74. 1.27.2.1

    hoc autem totum factum est, quia reliquit dominum deum suum et timor illius non est apud eum. principium enim sapientiae timor domini, quem quia non habuit, malo et amaritudini traditur.

  75. 1.28.1.1

    A saeculo confregisti ingum meum — siue tuum —, rupisti uincula mea — siue tua — et dixisti: non sentiam. in omni enim colle sublimi et sub omni ligno frondoso tu prosterneba ris meretrix siue ibi diffundebaris in fornicatione. Quasi ad meretricem loquitur Israhel, quod coniugalia foedera ruperit et dixerit: non sentiam — subauditur \'domino\' uel \'marito\' —, sed in omni colle sublimi et sub omni ligno frondoso prostrata fuerit idololatriae; amoena enim semper et excelsa loca idolis dedicantur.

  76. 1.28.2.1

    potest hoc et ad eum dici, qui ab initio Christianus et sacris ex parte litteris eruditus postea desiderio saecularis litteraturae, quae significatur in collibus, et in amoena eloquentiae, quae in frondosis monstratur arboribus, prosternat se daemonibus, qui sub occasione eruditionis et sublimis scientiae polluunt credentium animas et diuaricare faciunt pedes suos omni transeunti.

  77. 1.29.1.1

    Ego autem plantaui te uineam electam, omne semen iterum; quomodo conuersa es mihi in prauum ninea aliena? LXX: Ego autem plantaui te uineam frugiferam, omnem ueram; quomodo conuersa es in amaritudinem uitis aliena? Pro uinea \'electa\' siue \'frugifera\' in Hebraeo \'sorec\' habet, quae in Isaiae cantico ponitur. est autem genus uitis optimae, quo surculo et Israhel dominus plantasse se dicit et miratur, quomodo semen uerum electaque uinea conuersa sit in amaritudinem et ideo facta sit uinea aliena.

  78. 1.29.2.1

    nullusque securus sit, si et plantatio domini et semen uerum et uinea sorec in tantum suo uitio commutatur, ut per amaritudinem recedat a domino et fiat uitis aliena. et in hoc consideranda clementia creatoris, quod, qui in euangelio dixit: ego sum uitis uera, discipulis quoque suis dederit et credenti in se populo, ut uitis electa uel uera sit, si noluerit in eo, quod plantata est. permanere.

  79. 1.30.1.1

    Si laueris te nitro et multiplicaueris tibi herbam borith, maculata es iniquitate tua coram me, dicit dominus deus. Pro \'herba borith\', quam nos, ut in Hebraico posita est, uertimus, LXX transtulerunt πόαν, ut significarent herbam fullonum, quae iuxta ritum prouinciae Palestinae in uirentibus et umectis nascitur locis et ad lauandas sordes eandem uim habet, quam et nitrum; \'nitrum\' autem nostrum et \'herba fullonis paenitentia est. ecclesiasticus quoque sermo, qui arguit et increpat et corripit delinquentem, mordacioris nitri habet similitudinem.

  80. 1.30.2.1

    qui uero leui peccatorum sorde maculatus est, leuioribus purgatur monitis. porro peccata grauia, quae ad mortem trahunt, nec nitro nec herba borith dilui possunt, sed grauioribus tormentis indigent. uniuscuiusque enim opus, quale sit. ignis probabit et in igne reuelabitur. pulchreque addidit: maculata es iniquitate tua in conspectu meo, quod, etiamsi hominibus munda uidearis. mihi munda non sis, qui noui conscientias singulorum. unde et in alio loco dicitur: non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens.

  81. 1.31.1.1

    Quomodo dicis: non sum polluta, post Bahalim non abii? uide uias tuas in conualle siue nolle, quae Hebraice dicitur \'ge\' et a LXX interpretatur πολυάνδριον, quod sermone nostro dici potest \'sepulchrum multitudinis\'. \'Frustra\', inquit, <non uis confiteri scelera tua et iactas munditiam, quae idololatriae polluta es sordibus, et impudenter negas te coluisse idolum Bahalim. respice conualle filiorum Ennom, quod Siloae fontibus inrigatur, et ibi cernes delubrum Bahal, quem relicto deo uenerata es.

  82. 1.31.2.1

    quodque additur: scito, quid feceris, clausos oculos aperit denegantis, ut cernat, quod erubescit aspicere. iuxta tropologiam inpudentiam frontis eorum, qui nolunt sua uitia confiteri, operibus arguamus. huiuscemodi enim homines non ambulant in arta et in angusta uia, quae ducit ad uitam, sed in lata et spatiosa, per quam ingrediuntur plurimi, quae ducit ad mortem. unde et significanter πολυάδριον nominata est siue iuxta historiam, quod ibi interfecta et perdita sit idololatriae malo populi multitudo.

  83. 1.32.1.1

    Cursor leuis explicans uias suas, onager adsuetus solit udine, in desiderio animae suae adtraxit uentum amoris sui; nullus aueriet eam. omnes, qui quaerunt eam, non deficient; in menstruis eius inuenient eam. LXX: ad uesperam nox eius ululauit, uias suas dilatauit super aquas solitudinis, in desiderio animae suae spiritu portabatur, tradita est. quis conuertet eam? omnes, qui quaerunt illam, non laborabunt; in humilitate illius repperient eam. Multum in hoc loco Septuaginta editio ab Hebraica ueritate discordat; tamen utraque habet sensum suum.

  84. 1.32.2.1

    quia supra dixit: non sum polluta, et quasi ad mulierem, quae turpiter se gesserat, loquebatur. describit fornicationem eius. \'quomodo\', inquit. \'caprea leuis\' — quam nos genere communi \'cursorem\' diximus significantiusque Aquila, Symmachus et Theodotio uertere ὸρομὰς ϰούϕη — (explicat uias suas et uelox fertur ad pabula. et sicuti onager adsuetus in solitudine trahit in desiderio animae suae uentum uel spiritum amoris sui\' — uno enim apud Hebraeos nomine \'ruha\' et \'uentus\' appellatur et \'spiritus\' —, \'sic et Israhel siue Hierusalem toto impetu ad desiderium libidinis ferebatur et omni idolorum amore feruebat, nullusque est. qui eam suis possit monitis ab hoc impetu auertere, non quo inpossibilitas hoc fecerit prophetarum, sed malitia peruersa cupientis\'. quicumque eam.

  85. 1.32.3.1

    ait, quaesierint, non magnopere laborabunt; in menstruis et in inmunditia eius inuenient eam, pro quo Aquila νεμηνίαν, hoc est \'Kalendas\', Symmachus \'mensem\', LXX et Theodotio \'humilitatem\' interpretati sunt. porro iuxta Septuaginta hic sensus est: meretrix Hierusalem iuxta illam mulierem, quae in Prouerbiis describitur, ad uesperam ululabat uoce sua et amatores ad libidinem prouocabat, aperiebat uias turpitudinis suae et diuaricabat pedes omni transeunti. erat autem locus amoenitatem habens aquarum fluentium, qui delectabilior fit, quando in circuitu solitudo est. ut nullus uideat fornicantem.

  86. 1.32.4.1

    in desiderio, inquit, animae suae ἐπνευ- ματοϕορει̃το siue peruerso spiritu ducebatur siue trahebat amoris refrigerium uel certe canebat turpitudinis suae carmina. tradita est, inquit, uitiis suis et libidini, nullus eam conuertere poterit. omnes, qui uoluerint eam inuenire, in turpitudinis humilitate repperient, ut numquam possit uoluptatis amore satiari.

  87. 1.33.1.1

    Prohibe pedem tuum a nuditate et guttur tuum a siti. et dixisti: desperaui, nequaquam faciam; adamaui quippe alienos et post eos ambulabo. LXX: conuerte pedem tuum a uia aspera et guttur tuum a siti. quae dixit: uiriliter agam, quoniam dilexit alienos et post eos ambulauit. Pascha facturi calciamenta habere iubentur in pedibus.

  88. 1.33.2.1

    et apostolus calciatos praedicat pedes eorum, qui euangelio praeparantur, ne, dum per saeculi huius solitudinem gradiuntur, uenenatis pateant animantibus, quae debent euangelico pede calcari et conteri. guttur prohibemus a siti, quando saluatoris praecepta suscipimus dicentis: qui sitit, ueniat ad me et bibat. quae desperatione meliorum negauit se facturam, quod dominus imperauit, causamque exposuit dicens: adamaui alienos et illos sequar, inpudenti confessione putans se crimina deuitare.

  89. 1.33.3.1

    porro iuxta Septuaginta uia peccatorum aspera est, quae a domino conuertitur in uiam planam. quicumque hereticos sequitur, horum uersuum notetur elogio, quod dixerit: desperaui - siue in malo proposito agam uiriliter — et in meo confortabor errore. necesse autem est, ut, qui alienam ecclesiastico doctrinam sequitur, alienos diligat et eorum sequatur uestigia, uel daemonas uel hereticorum principes, qui a deo alieni sunt.

  90. 1.34.1.1

    Quomodo confunditur fur, quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israhel, ipsi et reges eorum, principes et sacerdotes et prophetae eorum. Quamuis sit inpudens et procax uultus furantium, tamen erubescit, cum in furto fuerit deprehensus. et Israhel ergo dicens ligno: pater meus est tu, et lapidi: tu me genuisti, ut eos uocaret parentes, quos ipse fabricatus est, confunditur, cum in sua idololatria fuerit deprehensus.

  91. 1.34.2.1

    et ne putemus eum hoc de plebe dicere, reges ponit et principes et sacerdotes et prophetas eorum. utamur hoc testimonio, si quando principes nostri et hi, qui in ecclesia putantur duces, in peccatis turpibus fuerint deprehensi.

  92. 1.35.1.1

    Uerterunt ad me tergum et non faciem. Qui proiciunt sermones dei retrorsum, ipsi uertunt contra eum tergum suum et non faciem. quando magister enim praecipit, oboedientis indicium est, si demisso contra audiat capite; sin autem uertat tergum. signum est contemnentis, ut in alio loco scriptum est: et uerterunt ad me scapulam recedentem. (in tantum.\' inquit deus, \'mea contemsere praecepta, ut ne audire quidem uoluerint, sed tumorem animi gestu corporis nidicarint\'.

  93. 1.36.1.1

    Et in tempore adflictionis suae dicent: surge et libera nos. Qui per beneficia non senserunt, per tormenta sentiant deum.

  94. 1.37.1.1

    Ubi sunt di tui, quos fecisti tibi? surgant et liberent te in tempore adflictionis tuae.. inpudens postulatio tempore necessitatis et angustiae ab eo quaerere auxilium, quem in pace contemserint. legendumque increpantis affectu: liberent te di tui, quos fecisti tibi, ut, cum deus creator sit hominum, homo fecerit deum, probet necessitas; quid possint, quos securus ante coluisti.\'

  95. 1.38.1.1

    Secundum numerum ciuitatum tuarum erunt di tui, Iuda. Uel eosdem uel singulos atque diuersos singulae ciuitates colebant deos, ut nec in impietate uiderentur habere consensum, sed pugnans contra se superstitio diuersum sequeretur errorem. quodque sequitur: et iuxta numerum uiarum Hierusalem immolabant Bahal, a Septuaginta additum est.

  96. 1.39.1.1

    Quid uultis mecum indicio contendere? omnes dereliquistis me, dicit dominus. Prona est ad excusationem sui humana peruersitas, ut, quicquid merito sustinent, iniuste sustinere uideantur et propriam culpam referant ad iudicium dei. \'frustra\', igitur ait, \'obtenditis querimonias et iniquum causamini iudicem, cum impietatis uestrae sit, quod patimini\' quodque sequitur: et omnes inique egistis in me. similiter et a Septuaginta additum est.

  97. 1.40.1.1

    Sine causa percussi filios uestros; disciplinam non receperunt, pro quo posuere Septuaginta: non recepistis. Sensusque est in Hebraico: \'ipsi, qui percussi sunt, disciplinam recipere noluerunt,\' in LXX uero: \'ideo percussi filios uestros, ut illorum nece uos erudiremini. et ne forsitan diceretis: peccantes corripere noluisti, plagis discite filiorum uestrorum, quod austeriore uos cupierim curare medicamine.\'

  98. 1.41.1.1

    Deuorauit gladius uester prophetas uestros. \'Non meos, sed uestros prophetas, nequaquam mens. sed uester gladius deuorauit, quem sustinuistis peccatis uestris). porro Septuaginta non habent \'uester\', sed simpliciter interpretati sunt: deuorauit gladius prophetas uestros, \'ut ostendatur uel hostilis gladius uel gladius mens, per quem uestra peccata confodi.\'

  99. 1.42.1.1

    Quasi leo uastator generatio uestra. LXX: . quasi leo uastator. et non timuistis. \'Gladius\', inquit. qui deuorauit prophetas uestros\' — hau dubium, quin Bahal et idolorum ariolos significet —, \'instar leonis uniuersa uastauit, et tamen uestra generatio, quae paucorum interfectione debuerat emendari, omnis perseuerauit in scelere\'.

  100. 1.42.2.1

    iuxta Septuaginta uero hic sensus est: \'sic gladius domini, qui aduersariorum gladium demonstrauit, deuorauit atque lacerauit pseudoprophetas uestros quasi leo, qui auidissimus repertam praedam lacerat, et tamen nec prophetarum uestrorum supplicio potuistis ad meliora conuerti.\'

Next → — showing 1100 of 1,409

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0162.stoa024.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.