Epistulae
- 39.3.6.1
hoc est, quod mihi monasterium promittebus, quod habitu a matronis ceteris separato tibi quasi religiosior uidebaris? mens, ista quae plangit, uestium sericarum est. interciperis et moreris et, quasi non in meas manus uentura sis, crudelem iudicem fugis. fugerat quondam et Ionas, animosus propheta, sed et in profundo maris meus fuit. si uiuentem crederes filiam, numquam plangeres ad meliora migrasse.
- 39.3.7.1
hoc est, quod per apostolum meum iusseram, ne de dormientibus in similitudinem gentium tristaremini. erubesce, ethnicae conparatione superaris. melior diaboli ancilla quam mea est. illa infidelem maritum translatum fingit in caelum, tu mecum tuam filiam commorantem aut non credis aut non uis\'.
- 39.4.1.1
Sed dicis: \'quomodo me lugere prohibes, cum et Iacob Ioseph in sacco fleuerit congregatisque ad se omnibus propinquis noluerit Consolari dicens: descendam ad filium meum lugens in infernum et Dauid Abessalon operto capite planxerit repetens: filius meus Abessalon, filius meus Abessalon! quia dabit, ut moriar pro te, Abessalon, filius meus?, Moysi quoque et Aaron ceterisque sanctorum sollemnis sit luctus ?
- 39.4.2.1
\' perfacilis ad ista responsio est: luxisse Iacob filium, quem putabat occisum, ad quem et ipse erat ad infernum descensurus dicens: descendam ad filium meum lugens in infernum, quia necdum paradisi ianuam Christus effregerat, necdum flammeam illam romphaeam et uertiginem praesidentium cherubin sanguis eius extinxerat — unde et Abraham, licet in loco refrigerii, tamen apud inferos cum Lazaro scribitur —, fleuisse filium parricidam, qui alium paruulum, postquam, ut uiueret, inpetrare non potuit, quia sciebat non peccasse, non fleuit.
- 39.4.3.1
de Moysi uero et Aaron, quod eis ex ueteri more sit planctus , non mirandum est, cum et in Actibus apostolorum iam euangelio coruscante Stephano fecerint Hierosolymae fratres planctum magnum et utique planctus magnus non in plangentium exanimatione, ut tu aestimas, sed in pompa funeris et exequiarum frequentia intellegendus sit.
- 39.4.4.1
denique de Iacob scriptura sic loquitur: et ascendit Ioseph sepelire patrem suum et ascenderunt cum eo omnes pueri Pharao et omnes seniores domus eius et seniores omnes terrae Aegypti et omnis domus Ioseph et fratres eius. et post paululum: et ascenderunt cum eo quadrigae et equites et facta sunt castra grandia nimis. ac deinde: et planctum magnum et fortem nimis. planctus iste sollemnis non longas Aegyptiis imperat lacrimas, sed funeris monstrat ornatum. iuxta quem modum Aaron quoque et Moysen fletos esse manifestum est.
- 39.4.5.1
nequeo scripturae satis laudare mysteria et diuinum sensum in uerbis licet simplicibus admirari, quid sibi uelit, quod Moyses plangitur et Iesus Naue, uir sanctus, sepultus refertur et tamen fletus esse non scribitur; nempe illud, quod in Moysi, id est in lege ueteri, omnes sub peccati Adam tenebantur elogio et ad inferos descendentes consequenter lacrimae prosequebantur secundum apostolum, qui ait: et regnauit mors ab Adam usque ad Moysen etiam super eos, qui non peccauerunt; in Iesu uero, id est in euangelio, per quem paradisus est apertus, mortem gaudia prosequuntur.
- 39.4.6.1
flent usque hodie Iudaei et nudatis pedibus in cinere uolutati sacco incubant ac, ne quid desit superstitioni, ex ritu uanissimo pharisaeorum primum cibum lentis accipiunt uidelicet ostendentes, quali edulio primogenita perdiderint. sed merito, quia in resurrectione domini non credentes antichristi parantur aduentui. nos uero, qui Christum induimus et facti sumus iuxta apostolum genus regium et sacerdotale, non debemus super mortuos contristari.
- 39.4.7.1
et dixit, inquit, Moyses ad Aaron et Eleazar et Ithamar filios eius, qui relicti erant: caput uestrum non denudabitis et uestimenta uestra non scindetis, ne moriamini et super omnem synagogam ueniat ira. nolite, inquit, scindere uestimenta et luctum exhibere gentilem, ne moriamini. mors nostra peccatum est. et — quod forsitan crudele alicui uideatur, sed fidei necessarium est — in eodem Leuitico scribitur, quomodo sacerdos magnus ad patrem, matrem fratresque uel liberos ire mortuos prohibeatur, ne uidelicet anima dei sacrificiis uacans et tota in illius mysteriis occupata aliquo inpediatur adfectu.
- 39.4.8.1
nonne aliis uerbis id ipsum in euangelio praecipitur, ut non renuntiet domui discipulus, ut mortuo patri non exhibeat sepulturam? et de sanctis, inquit, non exiet et non contaminabitur sanctificatio dei eius, quia sanctum oleum unctionis a deo super eum est. certe, postquam credimus in Christo et oleo unctionis eius accepto illum portamus in nobis, non debemus exire de templo, id est de proposito Christiano, non foras egredi, incredulitati uidelicet gentilium commisceri, sed esse semper intrinsecus, uoluntati domini ministrare.
- 39.5.1.1
Haec idcirco, ne ignoratio scripturarum auctoritatem tibi praeberet in luctum et uidereris rationabiliter errare. et adhuc sic locutus sum, quasi unam de turbis conuenerim Christianam. nunc uero, cum sciam toto renuntiasse te mundo et abiectis calcatisque deliciis orationi, ieiuniis, lectioni uacare cotidie, cum ad exemplum Abraham cupias exire de terra tua et de cognatione tua, ut Chaldaeis et Mesopotamia derelictis terram repromissionis introeas, cum omnem substantiolam aut pauperibus dilargita sis aut filiis ante mortem mundo mortua dederis, miror te ea facere, quae si facerent ceterae, reprehensione dignae uiderentur.
- 39.5.2.1
redit tibi in memoriam confabulatio eius, blanditiae, sermo, consortium et, cur his careas, pati non potes: ignoscimus matris lacrimis, sed modum quaerimus in dolore. si parentem cogito, non reprehendo, quod plangis; si Christianam et monacham Christianam, istis hominibus mater e.xcluditur. recens uulnus est et adtactus iste, quo blandior, non tam curat, quam exasperat; attamen, quod tempore mitigandum est, cur ratione non uincitur?
- 39.5.3.1
nam et Noemin famem fugiens in terram Moab et maritum perdidit et filios. et cum suorum esset auxilio destituta, Ruth alienigena ab eius latere non recedit. uide, quanti meriti sit desertae praestitisse solacium: ex eius -semine Christus exoritur. respice, Iob quanta sustineat. et uidebis — te nimium delicatam! — erectis in caelum oculis inter ruinam domus, poenas ulceris, innumeras orbitates et ad extremum uxoris insidias inuictam tenuisse patientiam.
- 39.5.4.1
scio, quid responsura sis: hoc illi quasi iusto ad probationem euenisse. et tu e duobus elige, quid uelis: aut sancta es et probaris, aut peccatrix et iniuste quereris minora sustinens, quam mereris. quid uetera replicem? praesentia exempla sectare. sancta Melanium, nostri temporis inter Christianos uera nobilitas, cum qua tibi dominus mihique concedat in die sua habere partem, calente adhuc mariti corpusculo et necdum humato duos simul filios perdidit. rem sum dicturus incredibilem, sed Christo teste non falsam.
- 39.5.5.1
quis illam tunc non putaret more lymphatico, sparsis crinibus, ueste conscissa lacerum pectus inuadere? lacrimae gutta non fluxit; stetit inmobilis et ad pedes aduoluta Christi, quasi ipsum teneret, adrisit: \'expeditius tibi seruitura sum, domine, quia tanto me liberasti onere\'. Sed forsitan superatur in ceteris? quin immo, qua illos mente contempserit, in unico postea filio probat, cum omni, quam habebat, possessione concessa ingrediente iam hieme Hierosolymam nauigauit.
- 39.6.1.1
Parce, quaeso, tibi, parce filiae iam cum Christo regnanti, parce saltim Eustochiae tuae, cuius parua adhuc aetas et rudis paene infantia te magistrante dirigitur. saeuit nunc diabolus et, quia cernit unam de tuis liberis triumphantem, obtritum esse se condolens quaerit in remanente uictoriam, quam in praeeunte iam perdidit. grandis in suos pietas inpietas in deum est.
- 39.6.2.1
Abraham unicum filium laetus interficit et tu unam de pluribus quereris coronatam? non possum sine gemitu eloqui, quod dicturus sum. cum de media pompa funeris exanimem te referrent, hoc inter se populus mussitabat: \'nonne illud est. quod saepius dicebamus? dolet filiam ieiuniis interfectam, quod non uel de secundo eius matrimonio tenuerit nepotes. quousque genus detestabile monachorum non urbe pellitur, non lapidibus obruitur, non praecipitatur in fluctus? matronam miserabilem seduxerunt, quae quam monacha esse noluerit, hinc probatur, quod nulla gentilium ita suos umquam filios fleuerit\'.
- 39.6.3.1
qualem putas ad istas uoces Christum habuisse tristitiam, quomodo exultasse satanan, qui nunc tuam animam eripere festinans et pii tibi proponens doloris inlecebras, dum ante oculos tuos filiae semper imago uersatur, cupit matrem simul necare uictricis et sororis inuadere relictae?
- 39.6.4.1
non, ut terream, loquor, sed, ut mihi testis est dominus, quasi ante tribunal eius adsistens in haec te uerba conuenio. detestandae sunt istae lacrimae plenae sacrilegio, incredulitate plenissimae, quae non habent modum, quae usque ad uicina mortis accedunt. ululas et exclamitas et quasi quibusdam facibus accensa, quantum in te est, tui semper homicida es. sed ad talem clemens ingreditur Iesus et dicit: \'quid ploras? non est mortua puella, sed dormit\'.
- 39.6.5.1
rideant circumstantes: ista infidelitas Iudaeorum est. quin, si ad sepulchrum filiae uolueris uolutari, angeli increpabunt: \'quid quaeris uiuentem cum mortuis?\' quod quia Maria fecerat Magdalene, postquam uocem domini se clamantis agnouit, ad eius pronoluta pedes audiuit: ne tetigeris me; necdum enim ascendi ad patrem meum, id est: \'non mereris tangere resurgentem, quem mortuum aestimas in sepulchro.\'
- 39.7.1.1
Quas nunc Blesillam nostram aestimas pati cruces, quae ferre tormenta, quod tibi Christum uideat subiratum? clamat nunc illa lugenti: csi umquam me amasti, mater, si tua suxi ubera, si tuis instituta sum monitis, ne inuideas gloriae meae, ne hoc agas, ut a nobis in perpetuum separemur. putas esse me solam? habeo pro te Mariam, matrem domini. multas hic uideo, quas ante nesciebam.
- 39.7.2.1
o quanto melior iste comitatus est! habeo Annam quondam in euangelio prophetantem et, quo magis gaudeas, tantorum annorum laborem ego in tribus mensibus consecuta sum. unam palmam castitatis accepimus. misereris mei, quia mundum reliqui? at ego uestri sortem doleo, quas adhuc saeculi carcer includit, quas cotidie in acie proeliantes nunc ira, nunc auaritia, nunc libido, nunc uariorum incentiua uitiorum pertrahunt ad ruinam.
- 39.7.3.1
si uis, ut mater mea sis, cura placere Christo. non agnosco matrem meo domino displicentem\'. loquitur illa et alia multa, quae taceo, et pro te deum rogat mihique, ut de eius mente securus sum, ueniam inpetrat peccatorum, quod monui, quod hortatus sum, quod inuidiam propinquorum, ut salua esset, excepi.
- 39.8.1.1
Itaque dum spiritus hos artus regit, dum uitae huius fruimur commeatu, spondeo, promitto, polliceor: illam mea lingua resonabit, illi mei dedicabuntur labores, illi sudabit ingenium. nulla erit pagina, quae non Blesillam sonet. quocumque sermonis nostri monumenta peruenerint, illa cum meis opusculis peregrinabitur. hanc in meam mentem defixam legent uirgines, uiduae, monachi, sacerdotes.
- 39.8.2.1
breue uitae spatium aeterna memoria pensabit. quae cum Christo uiuit in caelis, in hominum quoque ore uictura est. transiet et praesens aetas, sequentur saecula post futura, quae sine amore, sine inuidia iudicabunt: inter Paulam et Eustochiae nomen media ponetur. numquam in meis moritura est libris. audiet me semper loquentem cum sorore, cum matre.
- 40.1.1.1
Medici, quos uocant chirurgicos, crudeles putantur et miseri sunt. an non est miseria alienis dolere uulneribus et mortuas carnes clementi secare ferro? non horrere curantem, quod horret ipse, qui patitur, et inimicum putari? ita se natura habet, ut amara sit ueritas, blanda uitia aestimentur.
- 40.1.2.1
Esaias in exemplum captiuitatis futurae nudus non erubescit incedere; Hieremias de media Hierusalem ad Eufraten, fluuiura Mesopotamiae, mittitur, ut inter inimicas gentes, ubi est Assyrius et castra sunt Chaldaeorum, ponat ; Hiezechiel stercore primum humano, dein bubulo panem de omni semente conspersum edere iubetur et uxoris interitum siccis oculis uidet; Amos de Samaria pellitur: cur quaeso?
- 40.1.3.1
nempe ideo, quia chirurgici spiritales secantes uitia peccatorum ad paenitentiam cohortabantur. Paulus apostolus: inimicus, inquit, uobis factus sum uera dicens. et quia saluatoris dura uidebantur eloquia, plurimi discipulorum retrorsum abierunt.
- 40.2.1.1
Unde non mirum est, si et nos uitiis detrahentes offendimus plurimos. disposui nasum secare fetentem: timeat, qui strumosus est. uolo corniculae detrahere garrienti: rancidulam se intellegat cornix. numquid unus in orbe Romano est, qui habeat truncas inhonesto uulnere Segestanus caua uerba et in uesicarum modum tumentia buccis trutinatur inflatis?
- 40.2.2.1
dico quosdam scelere, periurio, falsitate ad dignitatem nescio quam peruenisse: quid ad te, qui te intellegis innocentem? rideo aduocatum, qui patrono egeat; quadrante dignam eloquentiam nare subsanno: quid ad te, qui disertus es? uolo in nummarios inuehi sacerdotes: tu, qui diues es, quid irasceris? claudum cupio suis ignibus ardere Vulcanum: numquid hospes eius es aut uicinus, quod a delubris idoli niteris incendium submouere? placet mihi de laruis, de noctua, de bubone, de Niliacis ridere portentis: quicquid dictum fneritv in te dictum putas.
- 40.2.3.1
in quodcumque uitium stili mei mucro contorquetur, te clamitas designari, conserta manu in ius uocas et satiricum scriptorem in prosa stulte arguis. an ideo tibi bellus uideris, quia fausto uocaris nomine? quasi non et lucus ideo dicatur, quod minime luceat, et Parcae ab eo, quod nequaquam parcant, et Eumenides Furiae et uulgo Aethiopes uocentur argentei. quodsi in descriptione foedorum semper irasceris, iam te cum Persio cantabo formosum: te optent generum rex et regina, puellae te rapiant: quicquid calcaueris tu, rosa fiat.
- 40.3.1.1
Dabo tamen consilium, quibus absconditis possis pulchrior apparere: nasus non uideatur in facie, sermo non sonet ad loquendum, atque ita et formosus uideri poteris et disertus.
- 41.1.1.1
Testimonia, quae de Iohannis euangelio congregata tibi quidam Montani sectator ingessit, in quibus saluator noster se ad patrem iturum missurumque pollicetur, in quod promissa sint tempus et quo conpleta sint tempore, apostolorum Acta testantur: decima die post ascensum domini, hoc est quinquagesima post resurrectionem, spiritum sanctum descendisse linguasque credentium esse diuisas, ita ut unusquisque omnium gentium sermone loqueretur, quando quidam adhuc parum credentium eos musto ebrios adserebant et Petrus stans in medio apostolorum omnisque conuentus ait:
- 41.1.2.1
uiri Iudaei et omnes, qui habitatis in Hierusalem, hoc uobis notum sit et percipite auribus uerba mea. non enim, sicut uos aestimatis, hi ebrii sunt — nam est hora diei tertia-, sed hoc est, quod dic-. tum est per lohel prophetam: in nouissimis diebus, dicit dominus, effundam de spiritu meo in omnem carnem et prophetabunt filii etfiliae eorum etiuuenes uisiones uidebunt et seniores somnia somniabunt; et quidem in seruos meos et ancillas effundam de spiritu meo.
- 41.2.1.1
Si igitur apostolus Petrus, super quem dominus fundauit ecclesiam, et prophetiam et promissionem domini illo tempore conpletam memorauit, quomodo possumus nobis tempus aliud uindicare? quodsi uoluerint respondere et Philippi deinceps quattuor filias prophetasse et propheten Agabum repperiri et in diuisionibus spiritus inter apostolos et doctores prophetas quoque apostolo scribente formatos ipsumque Paulum multa de futuris et de fine saeculi prophetasse, sciant a nobis non tam- prophetiam repelli, quae domini signata est passione, quam eos non recipi, qui cum scripturae ueteris et nouae auctoritate non congruant.
- 41.3.1.1
Primum in fidei regula discrepamus. nos patrem et filium et spiritum sanctum in sua unumquemque persona ponimus, licet substantia copulemus; illi Sabellii dogma sectantes trinitatem in unius personae angustias cogunt. nos secundas nuptias non tam adpetimus, quam concedimus Paulo iubente, ut uiduae adulescentulae nubant; illi in tantum scelerata putant iterata coniugia, ut, quicumque hoc fecerit, adulter habeatur.
- 41.3.2.1
nos unam quadragesimam secundum traditionem apostolorum toto nobis orbe congruo ieiunamus; illi tres in anno faciunt quadragesimas, quasi tres passi sint saluatores, non quo et per totum annum excepto pentecosten ieiunare non liceat, sed quod aliud sit necessitate, aliud uoluntate munus offerri. apud nos apostolorum locum episcopi tenent; apud eos episcopus tertius est. habent enim primos de Pepusa Phrygiae patriarchas, secundos, quos appellant 7.oiv»voti?, atque ita in tertium, id est paene ultimum, gradum episcopi deuoluuntur, quasi exinde ambitiosior religio fiat, si, quod apud nos primum est, apud illos nouissimum sit.
- 41.3.3.1
illi ad omne paene delictum ecclesiae obserant fores; nos cotidie legimus: malo paenitentiam peccatoris quam mortem et: numquid, qui cadit, non resurgit?dicit dominus: conuertimini ad me, filii conuertentes, et ego curabo contritiones uestras. rigidi autem sunt, non quo et ipsi peiora non peccent, sed quod hoc inter nos et illos sit, quod illi erubescunt confiteri peccata quasi iusti, nos, dum paenitentiam agimus, facilius ueniam promeremur.
- 41.4.1.1
Praetermitto scelerata mysteria, quae dicuntur de lactante puero et de uicturo martyre confarrata. malo iniqua non credere; sit falsum omne, quod sanguinis est. aperta est conuincenda blasphemia dicentium deum primum uoluisse in ueteri testamento per Moysen et prophetas saluare mundum; quod quia potuerit explere, corpus. sumpsisse de uirgine et in Christo sub specie filii praedicantem mortem obisse pro nobis et, quia per duos gradus mundum saluare nequiuerit, ad extremum per spiritum sanctum in Montanum, Priscam et , insanas feminas, descendisse et plenitudinem, quam Paulus non habuerit dicens: ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus et: nunc uidemus per speculum in aenigmate abscisum et semiuirum habuisse Montanum.
- 41.4.2.1
haec coargutione non indigent; perfidiam eorum exposuisse superasse -\'est, nec necesse est, ut singula deliramenta, quae proferunt, breuior epistulae sermo subuertat, cum et tu ipsa scripturas adprime tenens non tam ad eorum mota sis quaestiones, quam, quid sentirem, a me uolueris sciscitari.
- 42.1.1.1
Breuis quaestiuncula, quam misisti, et aperta responsio est. enim de eo, quod in euangelio scribitur: quicumque dixerit uerbum contra filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque , Nouatianus adfirmat non posse peccare in spiritum sanctum nisi eum, qui Christianus sit et postea negauerit, manifestum est Iudaeos, qui eo tempore blasphemabant, peccato blasphemiae non teneri, quippe qui, inpii coloni, interfectis prophetis de nece domini cogitabant et in tantum erant perditi, ut ad saluandos eos se dei filius uenisse responderit.
- 42.1.2.1
unde et de toto ipsius scripturae ordine conuincendi sunt, non his inremissibilem dictam blasphemiam, qui tormentis conpulsi et uariis euiscerati cruciatibus dominum denegassent, sed his, qui, cum uideant in uirtutibus opera dei, calumnientur et clamitent daemonis esse uirtutem et omnia signa, quae facta sunt, non ad diuinam magnificentiam, sed ad diabolum pertinere.
- 42.1.3.1
unde et saluator toto responsionis suae hoc agit argumento, ut doceat non posse a satana eici satanan et regnum eius inter se non esse diuisum. cum enim diaboli studium sit dei laedere creaturam, quomodo eiusdem esse poterit uoluntatis sanare languentes et se ipsum de obsessis fugare corporibus?
- 42.1.4.1
probet itaque Nouatianus aliquem de his, qui sacrificare conpulsi sunt ante tribunal iudicis, respondisse omnia, quae in euangelio scripta sunt, non a filio dei, sed a Belzebub, principe daemoniorum, esse perfecta, et tunc poterit adprobare inremissibilem in spiritum sanctum esse blasphemiam.
- 42.2.1.1
Ut autem et acutius aliquid interrogemus, respondeant, quid sit contra filium hominis dicere et in spiritum sanctum blasphemare. ego quippe adsero iuxta sensum illius eos, qui Christum in persecutione negauerint, contra filium hominis dixisse et non in spiritum sanctum blasphemasse. qui enim interrogatur, an Christianus sit, et Christianum se non esse responderit, utique negando Christum, est filium hominis, spiritui sancto non fecit iniuriam.
- 42.2.2.1
si autem Christum negando negauit et spiritum, edisserat hereticus, quomodo non peccet in spiritum, qui filium hominis denegarit. aut si spiritum sanctum hoc loco intellegendum patrem putat, patris nulla est a negatore mentio facta, cum negaret. Petrus apostolus eo tempore, cum ancillae interrogatione perterritus dominum negauit, in filium hominis an in spiritum sanctum uidetur commisisse peccatum?
- 42.2.3.1
si id, quod ait: nescio hominem, ridicule uoluerit interpretari non Christum eum negasse, sed hominem, mendacem faciet saluatorem, qui se, hoc est filium dei, negandum esse praedixerat. si autem negauit filium dei, unde et amare fleuit et trinam negationem trina postea confessione delenit, manifestum est peccatum in spiritum sanctum id non posse dimitti, quod habeat blasphemiam, ut, cum uideas in uirtutibus deum, Belzebub calumnieris in factis.
- 42.2.4.1
doceat igitur aliquem negatorem Belzebub uocasse Christum, et ultro referam gradum negatorem non posse ueniam consequi. aliud est tormentis cedere et se Christianum negare, aliud Christum diabolum dicere, sicut tibi ipsa scriptura atque contextus adtentius lecta poterunt demonstrare.
- 42.3.1.1
Fuerat quidem prolixius disserendum, sed quoniam et amicis, qui ad nostrum hospitioltfm conuenerunt, praesentiam nostram negare non possumus et tibi non statim respondere admodum uisum est adrogantis. latam disputationem breui sermone conprehendimus, ut non tam epistulam quam commentariolum dictaremus.
- 43.1.1.1
Ambrosius, quo chartas, sumptus, notarios ministrante tam innumerabiles libros uere Adamantius et noster ; explicauit, in quadam epistula, quam ad eundem de Athenis scripserat, refert numquam se cibos Origene praesente sine lectione sumpsisse, numquam uenisse somnum, nisi e fratribus aliquis sacris litteris personaret, hoc diebus egisse uel noctibus, ut et lectio orationem susciperet et oratio lectionem.
- 43.2.1.1
Quid nos, uentris animalia, tale umquam fecimus? quos si secunda hora legentes inuenerit, oscitamus, manu faciem defricantes continemus stomachum et quasi post multum laborem mundialibus rursum negotiis occupamur. praetermitto prandia, quibus onerata mens premitur. pudet dicere de frequentia salutandi, qua aut ipsi cotidie ad alios pergimus aut ad nos uenientes ceteros expectamus.
- 43.2.2.1
deinceps itur in uerba, sermo teritur, lacerantur absentes, uita aliena describitur et mordentes inuicem consumimur ab inuicem. talis nos cibus et occupat et dimittit. cum uero amici recesserint, ratiocinia subputamus. nunc ira personam nobis leonis inponit, nunc cura superflua in annos multos duratura praecogitat, nec recordamur euangelii dicentis: stulte, hac nocte repetunt animam tuam a te; quae autem praeparasti, cuius erunt? uestes non ad usum tantum, sed ad delicias conquiruntur.
- 43.2.3.1
ubicumque conpendium est, uelocior pes, citus sermo, auris adtentior; si damnum, ut saepe in re familiari accidere solet, fuerit nuntiatum, uultus maerore deprimitur., laetamur ad nummum, obolo contristamur. unde, cum in uno homine animorum tam diuersa sit facies, propheta dominum deprecatur dicens: domine, in ciuitate tua imaginem eorum dissipa.
- 43.2.4.1
cum enim ad imaginem et similitudinem dei conditi sumus, ex uitio nostro personas nobis plurimas superinducimus. et quomodo in theatralibus scaenis unus atque idem histrio nunc Herculem robustus ostentat, nunc mollis in Uenerem frangitur, nunc tremulus in Cybelen, ita et nos, qui, si mundi non essemus, odiremur a mundo, tot habemus personarum similitudines, quot peccata.
- 43.3.1.1
Quapropter, quia multum iam uitae spatium transiuimus fluctuando et nauis nostra nunc procellarum concussa turbine, nunc scopulorum inlisionibus perforata est, quam primum licet, quasi quendam portum secreta ruris intremus. ibi cibarius panis et holus nostris manibus inrigatum, lac, deliciae rusticanae, uiles quidem, sed innocentes cibos praebeant. ita uiuentes non ab oratione somnus, non saturitas a lectione reuocabit.
- 43.3.2.1
si aestas est, secretum arboris umbra praebebit; si autumnus, ipsa aeris temperies et strata subter folia locum quietis ostendit. uere ager floribus depingitur et inter querulas aues psalmi dulcius decantabuntur. si frigus fuerit et brumales niues, ligna non coemam: calidius uigilabo uel dormiam, certe, quod sciam, uilius non algebo.
- 43.3.3.1
habeat sibi Roma suos tumultus, harena saeuiat, circus insaniat, theatra luxurient et, quia de nostris dicendum est, matronarum cotidie uisitetur senatus: nobis adhaerere deo bonum est, ponere in domino spem nostram, ut, cum paupertatem istam caelorum regna mutauerint, erumpamus in uocem: quid enim mihi restat in caelo et a te quid uolui super terram? quo scilicet, cum tanta reppererimus in caelo, parua et caduca quaesisse nos doleamus in terra.
- 44.1.1
Ut absentiam corporum spiritus confabulatione solemur, faciat unusquisque, quod praeualet. uos dona transmittitis, nos epistulas remittimus gratiarum, ita tamen, ut, quia uelatarum uirginum munus est, aliqua in ipsis munusculis esse mysteria demonstremus.
- 44.2.1
saccus orationis signum atque ieiunii est; sellae, ut foras pedes uirgo non moueat; cerei, ut accenso lumine sponsi expectetur aduentus; calices mortificationem carnis ostendunt et semper animum ad martyrium praeparatum — c ix quippe domini inebrians perquam optimus —; quod autem et matronis offertis muscaria paruis animalibus uentilanda, procul ab illis abesse debere luxurias, quae cito cum isto interiturae mundo oleum uitae suauioris exterminant. hic typus uirginum, haec figura sit matronarum.
- 44.3.1
nobis autem, in peruersum licet, munera uestra conueniunt: sedere aptum est otiosis, in sacco iacere paenitentibus, calices habere potantibus, licet et propter nocturnos metus et animo semper malo conscientiae formidante cereos quoque accendisse sit gratum.
- 45.1.1.1
Si tibi putem a me gratias referri posse, non sapiam. potens est deus super personam meam sanctae animae tuae restituere, quod meretur. ego enim indignus nec aestimare umquam potui nec optare, ut mihi tantum in Christo largireris adfectum.
- 45.1.2.1
et licet me sceleratum quidam putent et omnibus flagitiis obrutum et pro peccatis meis etiam haec parua sint, tamen tu bene facis, quod ex tua mente etiam malos bonos putas. periculosum quippe est de seruo alterius iudicare et non facilis uenia praua dixisse de rectis. ueniet, ueniet illa dies, et mecum dolebis ardere non paucos.
- 45.2.1.1
Ego probrosus, ego uersipellis et lubricus, ego mendax et satanae arte decipiens! quid est astutius, haec uel credidisse uel finxisse de insontibus, an etiam de noxiis credere noluisse? osculabantur mihi quidam manus et ore uipereo detrahebant; dolebant labiis, corde gaudebant: uidebat dominus et subsannabat eos et miserum seruum suum futuro cum eis iudicio reseruabat.
- 45.2.2.1
alius incessum meum calumniabatur et risum, ille uultui detrahebat, haec in simplicitate aliud suspicetur. paene certe triennio cum eis uixi; multa me uirginum crebro turba circumdedit; diuinos libros, ut potui, nonnullis saepe disserui; lectio adsiduitatem, adsiduitas familiaritatem; familiaritas fiduciam fecerat. dicant, quid umquam in me aliter senserint, quam Christianum decebat? pecuniam cuius accepi? munera uel parua uel magna non spreui? in manu mea aes alicuius insonuit? obliquus sermo, oculus petulans fuit? nihil mihi aliud obicitur nisi sexus meus?, et hoc numquam obicitur, nisi cum Hierosolyma Paula proficiscitur.
- 45.2.3.1
esto: crediderunt mentienti; cur non credunt neganti? idem est homo ipse, qui fuerat: fatetur insontem, qui dudum noxium loquebatur; et certe ueritatem magis exprimunt tormenta quam risus, nisi quod facilius creditur, quod aut fictum libenter auditur aut non fictum, ut fingatur, inpellitur.
- 45.3.1.1
Antequam domum sanctae Paulae nossem, totius in me urbis studia consonabant. omnium paene iudicio dignus summo sacerdotio decernebar; beatae memoriae Damasi os meus sermo erat; dicebar sanctus, dicebar humilis et disertus. numquid domum alicuius lasciuioris ingressus sum? numquid me uestes sericae, nitentes gemmae, picta facies, auri rapuit ambitio?
- 45.3.2.1
nulla fuit Romae alia matronarum, quae meam posset domare mentem, nisi lugens atque ieiunans, squalens sordibus, fletibus paene caecata, quam continuis noctibus domini misericordiam deprecantem sol saepe deprehendit, cuius canticum psalmi sunt, sermo euangelium, deliciae continentia, uita ieiunium. nulla me alia potuit delectare, nisi illa, quam manducantem numquam uidi; postquam eam pro suae merito sanctitatis uenerari, colere, suspicere coepi, omnes me ilico deseruere .
- 45.4.1.1
0 inuidia primum mordax tui! o satanae calliditas semper sancta persequens! nullae aliae Romanae urbi fabulam praebuerunt, nisi Paula et Melanium, quae contemptis facultatibus pignoribusque desertis crucem domini quasi quoddam pietatis leuauere uexillum. Baias peterent, unguenta eligerent, diuitias et uiduitatem haberent, materias luxuriae et libertatis, domnae uocarentur et sanctae: nunc in sacco et cinere formonsae uolunt uideri et in gehennae ignis cum ieiuniis et pedore descendere. uidelicet non eis licet adplaudente populo perire cum turbis.
- 45.4.2.1
si gentiles hanc uitam carperent, si Iudaei, haberem solacium non placendi eis, quibus displicet Christus; nunc uero — pro nefas! — nomine Christianae praetermissa domfim suarum cura et proprii oculi trabe neglecta in alieno festucam quaerunt. lacerant sanctum propositum et remedium poenae suae arbitrantur, si nemo sit sanctus, si omnibus detrahatur, si turba sit pereuntium, multitudo peccantium.
- 45.5.1.1
Tibi placet lauare cotidie, alius has munditias sordes putat; tu attagenam ructuas et de comeso acipensere gloriaris, ego faba uentrem inpleo; te delectant cachinnantium greges, Paulam Melaniumque plangentium; tu aliena desideras, illae contemnunt sua; te delibuta melle uina delectant, illae potant aquam frigidam suauiorem; tu te perdere aestimas, quidquid in praesenti non hauseris, comederis, deuoraris, et illae futura desiderant et credunt uera esse, quae scripta sunt. esto: inepte et aniliter, quibus resurrectio persuasit corporum;
- 45.5.2.1
quid ad te? nobis e contrario tua uita displicet. bono tuo crassus sis, me macies delectat et pallor; tu tales miseros arbitraris, nos te miseriorem putamus. par pari refertur sententia: inuicem nobis uidemur insani.
- 45.6.1.1
Haec, mi domina Asella, cum iam nauem conscenderem, raptim flens dolensque conscripsi et gratias ago deo meo, quod dignus sum, quem mundus oderit. ora autem, ut de Babylone Hierosolyma regrediar nec mihi dominetur Nabuchodonosor, sed Iesus, filius Iosedech; ueniat Hesdras, qui interpretatur \'adiutor\', et reducat me in patriam meam.
- 45.6.2.1
stultus ego, qui uolebam cantare canticum domini in terra aliena et deserto monte Sion Aegypti auxilium flagitabam. non recordabar euangelii, quod, qui Hierusalem egreditur, statim incidit in latrones, spoliatur, uulneratur, occiditur. sed licet sacerdos decipiat atque leuites, Samaritanus ille misericors est, cui cum diceretur: Samarites es et daemonium habes, daemonem rennuens Samariten se non negauit, quia, quem nos \'custodem\', Hebraei \'samariten\' uocant.
- 45.6.3.1
maleficum me quidam garriunt: titulum fidei seruus agnosco; magum uocabant et Iudaei dominum meum, seductor et apostolus dictus est. temptatio me non adprehendit nisi humana. quotam partem angustiarum perpessus sum, qui cruci milito? infamiam falsi criminis inportarunt, sed scio per bonam et malam famam ad regna caelorum.
- 45.7.1.1
Saluta Paulam et Eustochium — uelit nolit mundus, in Christo meae sunt -, saluta matrem Albinam sororesque Marcellas, Marcellinam quoque et sanctam Felicitatem, et dic eis: ante tribunal Christi stabimus; ibi parebit, qua mente quis uixerit. memento mei, exemplum pudicitiae et uirginitatis insigne, fluctusque maris tuis precibus mitiga.
- 46.1.1.1
Mensuram caritas non habet et inpatientia nescit modum et desiderium non sustinet. unde et nos oblitae uirium nostrarum et non, quid possimus, sed, quid uelimus, tantum cogitantes magistram cupimus docere discipulae et, ut est uulgare prouerbium: sus artium reppertricem.
- 46.1.2.1
tu, quae prima scintillam nostro fomiti subiecisti, quae ad hoc studium nos et sermone hortata es et exemplo et quasi gallina congregasti sub alas pullos tuos, nunc nos libere absque matre uolitare pateris et accipitris pauere formidinem et ad omnem umbram auium formidare?
- 46.1.3.1
igitur, quod solum absentes facere possumus, querulas fundimus preces et desiderium nostrum non tam fletibus quam heiulatibus contestamur, ut Marcellam nostram nobis reddas et illam mitem, illam suauem, illam omni melle et dulcedine dulciorem non patiaris apud eas esse rigidam et tristem rugare frontem, quas adfabilitate sua ad simile uitae studium prouocauit.
- 46.2.1.1
Certe, si sunt meliora, quae poscimus, non est inpudens desiderium. si cunctae scripturarum uoces nostrae sententiae congruunt, non faciamus audacter ad ea te prouocantes, ad quae tu nos saepissime cohortata es. prima uox dei ad Abraham: exi, inquit, de terra tua et de cognatione tua et uade in terram, quam monstrabo tibi.
- 46.2.2.1
iubetur patriarchae, ad quem primum de Christo est facta promissio, ut relinquat Chaldaeos; relinquat confusionis urbem et , id est latitudines eius, relinquat campum Sennaar, in quo superbiae usque ad caelum erecta turris est, et post fluctus istius saeculi, post flumina, super quae sederunt sancti et fleuerunt, cum recordarentur Sion, post grauem gurgitem Chobar, de quo capillo subleuatus Hierosolyma usque transfertur, habitet terram repromissionis, quae non rigatur ut Aegyptus de deorsum, sed de sursum, nec facit holera languentium cibos, sed temporaneum et serotinum de caelo expectat - imbrem.
- 46.2.3.1
haec terra montuosa et in sublimi sita, quantum a deliciis saeculi uacat, tantum maiores habet delicias spiritales. denique et Maria, mater domini, postquam ad eam angeli est facta promissio et uterum suum intellexit esse domum filii dei, derelictis campestribus ad montana perrexit. de hac urbe allophylo quondam hoste superato ac diabolicae percussa frontis audacia, postquam ille in faciem conruit, exultantium animarum turba processit et concinens chorus decem milium Dauid nostri uictoriam praedicauit.
- 46.2.4.1
in hac angelus gladium tenens et totum inpietatis deuastans orbem in Orna, Iebusaeorum regis, area templum domini designauit iam tunc significans ecclesiam Christi non in Israhel, sed in gentibus consurgentem. recurre ad Genesim, et Melchisedec, regem Salem, huius principem inuenies ciuitatis, qui iam tunc in typo Christi panem et uinum obtulit et mysterium Christianum in saluatoris corpore et sanguine dedicauit.
- 46.3.1.1
Tacita forsitan mente reprehendas, cur non sequamur ordinem scripturarum, sed passim et, ut quidquid obuiam uenerit, turbidus sermo perstringat. et in principio testatae sumus dilectionem ordinem non habere et inpatientiam nescire mensuram — unde et in Cantico Canticorum quasi difficile praecipitur: ordinate in me caritatem-et nunc eadem dicimus, nos non ignoratione, sed adfectu labi.
- 46.3.2.1
denique, ut multo inor- dinatius aliquid proferamus, antiquiora repetenda sunt. in hac urbe, immo in hoc tunc loco et habitasse dicitur et mortuus esse Adam. unde et locus, in quo crucifixus est dominus noster, Caluaria appellatur, scilicet quod ibidem sit antiqui hominis caluaria condita, ut secundus Adam et sanguis Christi de cruce stillans primi Adam et iacentis propagatoris peccata dilueret et tunc sermo ille apostoli conpleretur: excitare, qui dormis, et exsurge a mortuis, et inluminabit te Christus.
- 46.3.3.1
quantos haec urbs prophetas, quantos emiserit sanctos uiros, longum est recensere. totum mysterium nostrum istius prouinciae urbisque uernaculum est. in tribus nominibus trinitatis demonstrat fidem: Iebus et Salem et Hierusalem appellatur. primum nomen \'calcata\', secundum (pax>, tertium uisio pacis\' est.
- 46.3.4.1
paulatim quippe peruenimus ad finem et post conculcationem ad pacem uisionis erigimur; ex qua pace Salomon, id est \'pacificus\', in ea natus est et factus est in pace locus eius et in figura Christi sub etymologia urbis \' dominantium). et \'rex regnantium\' nomen accepit. quid referamus Dauid et totam progeniem eius, quae in hac ciuitate regnauit? quanto Iudaea a ceteris prouinciis, tanto haec urbs cuncta sublimior est Iudaea. et ut coactius disseramus, totius prouinciae gloria metropoli uindicatur et, quidquid in membris laudis est, omne refertur ad corpus.
- 46.4.1.1
Iamdudum te cupientem in uerba prorumpere ipsi litterarum apices -sentiunt et uenientem contra charta intellegit quaestionem. respondeas quippe et dicas haec olim fuisse, quando dilexit dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob et fuerunt fundamenta eius in montibus sanctis — licet et haec possint altius interpretari —, postquam uero consurgentis domini uox illa pertonuit: ecce relinquetur uobis domus uestra deserta et flebiliter ruinam ipsius prophetauit dicens: Hierusalem, Hierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quotiens uolui congregare filios tuos sicut gallina pullos sub alas suas, et noluisti. ecce dimittetur uobis domus uestra deserta et, postquam uelum templi scissum est et circumdata ab exercitu Hierusalem et dominico cruore uiolata, tunc ab ea etiam angelorum praesidia et.
- 46.4.2.1
Christi gratiam recessisse; denique etiam Iosephum, qui uernaculus scriptor est Iudaeorum, adserere illo tempore, quo crucifixus est dominus, ex adytis templi uirtutum caelestium erupisse uocem dicentium: \' ex his sedibus\', ex quibus et aliis apparere, ubi abundauit gratia, ibi superabundasse peccatum;
- 46.4.3.1
et postquam audierunt apostoli: euntes ergo docete omnes gentes et ipsi apostoli dixerunt: oportebat quidem uobis primum adnuntiare uerbum; quoniam autem noluistis, ecce transimus ad gentes, tunc omne sacramentum Iudaeae et antiquam dei familiaritatem per apostolos in nationes fuisse translatam.
- 46.5.1.1
Ualida quidem quaestio et quae possit etiam eos, qui scripturarum aliquid adtigerunt, concutere, sed perfacile soluitur. numquam enim fleret eam dominus conruentem, nisi diligeret; fleuit et Lazarum, quia amabat illum. et hoc tamen prima fronte cognoscito, non loci, sed hominum fuisse peccatum, uerum, quia interfectio populi captiuitas ciuitatis est, propterea urbem deletam, ut populus puniretur, ideo templum subrutum, ut typicae hostiae tollerentur.
- 46.5.2.1
ceterum, quantum ad locum pertinet, per profectus temporum multo nunc augustior est, quam ante fuit. uenerabantur quondam Iudaei sancta sanctorum, quia ibi erant cherubin et propitiatorium et arca testamenti et manna et uirga Aaron et altare aureum: nonne tibi uenerabilius uidetur sepulchrum domini?
- 46.5.3.1
quod quotienscumque ingredimur, totiens -iacere in sindone cernimus saluatorem et paululum ibidem commorantes rursum uidemus angelum sedere ad pedes eius et ad caput sudarium conuolutum. cuius sepulchri gloriam multo ante, quam excideretur a Ioseph, scimus Esaiae uaticinio prophetatam dicentis: et erit requies eius honor, quod scilicet sepulturae domini locus esset ab omnibus honorandus.
- 46.6.1.1
Sed dicis: in Apocalypsi Iohannis legimus: et occidet illos — haud dubium quin prophetas — bestia, quae ascendit ex abysso. et corpora eorum in plateis ciuitatis magnae, quae uocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus, ubi et dominus eorum crucifixus est? si enim\', ais, \'ciuitas magna, in qua crucifixus est dominus, spiritaliter Sodoma appellatur et Aegyptus, ergo Hierusalem Sodoma est et Aegyptus, in qua crucifixus est dominus\'.
- 46.6.2.1
primum scire te uolumus omnem sanctam scripturam non posse sibi esse contrariam et maxime unum aduersum se non discrepare librum et, ut plus adiciamus, eundem locum eiusdem libri. in Apocalypsi quippe, de qua nunc testimonium protulisti, ante decem circiter uersiculos scribitur: surge et metire templum dei et altare et adorantes in eo. atrium autem, quod templum, eice foras et ne metiaris eum, quoniam datum est gentibus et ciuitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus.
- 46.6.3.1
si enim Apocalypsis multo post passionem domini scripta est a Iohanne et in ea Hierusalem sancta ciuitas appellatur, quomodo rursum spiritaliter Sodoma uocatur et Aegyptus? nec statim potes dicere sanctam dici Hierusalem caelestem, quae futura est, et Aegyptum et Sodomam eam, quae conruit, appellari, quia de futura dicitur, quod bestia, quae ascensura est de abysso, faciat aduersus duos prophetas bellum et uincat illos et occidat et corpora eorum iaceant in plateis ciuitatis magnae.
- 46.6.4.1
de qua ciuitate et in fine eiusdem libri scribitur: et ciuitas in quadrato posita est et longitudo eius et latitudo tanta est, quanta et altitudo. et mensus est ciuitatem de harundine per stadia duodecim milia. longitudo et latitudo et altitudo eius aequalia sunt. et mensus est muros eius centum quadraginta quattuor cubitorum mensura hominis, quae est angeli. et erat structura muri eius ex lapide iaspide, ipsa uero ciuitas auro mundo et cetera.
- 46.6.5.1
ubi quadrum est, nec longitudo nec latitudo appellari potest. et quae est ista mensura, ut tanta sit longitudo et latitudo, quanta et altitudo eius, et muri de lapide iaspide et tota ciuitas de auro mundo et fundamenta et plateae eius de lapidibus pretiosis et duodecim portae fulgentes margaritis?
- 46.7.1.1
Cum ergo haec non possint carnaliter accipi — absurdum quippe est per duodecim milia stadiorum tantam ciuitatis longitudinem et latitudinem, quantam et altitudinem praedicari —, spiritaliter intellegenda sunt singula. et ciuitas magna, quam uidelicet prius aedificauit Cain et nominauit eam ex uocabulo filii sui, hic mundus accipiendus est, quem accusator fratrum suorum diabolus et fratricida periturus extruxit uitiis, sceleribus condidit, iniquitate conpleuit, qui spiritaliter appellatur Sodoma et Aegyptus.
- 46.7.2.1
de qua Sodoma scribitur: restituetur Sodoma in antiquum, quod scilicet ita restituendus sit mundus, ut ante fuit. neque enim possumus credere rursum aedificandam Sodomam et ceteras, Gomorram uidelicet et Adaman et Seboim, in perpetuos cineres relinquendas. Aegyptum autem numquam pro Hierusalem legimus, sed semper hunc mundum.
- 46.7.3.1
et quia longum est de scripturis innumerabilia exempla congerere, unum testimonium proferamus, ubi manifestissime mundus hic Aegyptus appellatur. in epistula catholica ludas apostolus, frater Iacobi, scribit dicens: scientes semel omnia, quoniam Iesus populum de terra Aegypti saluans secundo eos, qui non crediderunt, perdidit. et ne putares de Iesu dici filio Naue, statim sequitur:
← Previous · Next → — showing 801–900 of 4,625
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0162.stoa004.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.