Epistulae
- 34.6.1.1
Cum haec furtiuis, ut\' aiunt, operis ad lucubratiunculam uelox notarii manus me dictante signaret et plura dicere cogitarem, iam ferme quarta noctis hora excesserat et repente stimulis quibusdam dolentis stomachi suscitatus in orationem prorui, ut saltim reliquo horarum spatio subrepente somno frustraretur infirmitas. c
- 35.1.1.1
Dormientem te et longo iam tempore legentem potius quam scribentem quaestiunculis ad te missis excitare disposui, non quo et legere non debeas — hoc enim ueluti cotidiano cibo alitur et pinguescit oratio —, sed quo lectionis fructus sit iste, si scribas.
- 35.1.2.1
itaque, quoniam et heri tabellario ad me remisso nullas te iam epistulas habere dixisti exceptis. his, quas in heremo aliquando dictaueras quasque tota auiditate legi atque descripsi, et ultro pollicitus es te furtiuis noctium operis aliqua, si uellem, posse dictare, libenter accipio ab offerente, quod rogare uolneram, si negasses. neque uero ullam puto : digniorem disputationis nostrae confabulationem fore, quam si de scripturis inter nos sermocinemur, id est, ut ego interrogem, tu respondeas.
- 35.1.3.1
qua uita nihil in hac luce puto iocundius, quo animae pabulo omnia mella superantur. quam dulcia, inquit propheta, gutturi meo eloquia tua, super mei ori meo. nam cum idcirco, ut ait praecipuus orator, homines bestiis differamus, quod loqui possumus, qua laude dignus est, qui in ea re ceteros superat, in qua homines bestias antecellunt?
- 35.2.1.1
Accingere igitur et mihi, quae subiecta sunt, dissere seruans utrobique moderamen, ut nec proposita solutionem desiderent nec epistulae breuitatem. fateor quippe tibi, eos, quos mihi iam pridem Lactantii dederas libros, ideo non libenter lego, quia et plurimae epistulae eius usque ad mille uersuum spatia tenduntur et raro de nostro dogmate disputant; quo fit, ut et legenti fastidium generet longitudo et, si qua breuia sunt, scolasticis magis sint apta quam nobis de metris et regionum situ et philosophis disputantis.
- 35.2.2.1
Quid sibi uult, quod in Genesi scriptum est: omnis, qui occiderit Cain, septem uindictas exsoluet?,
- 35.2.3.1
Si omnia deus fecit bona ualde, quare Noe de mundis et inmundis animalibus praecepit, cum inmundum bonum esse nihil possit et in nouo testamento post uisionem, quae Petro fuerat ostensa dicenti: absit, domine, quoniam commune et inmundum numquam introiuit in os meum, uox de caelo responderit: quod deus mundauit, tu ne commune dixeris?
- 35.2.4.1
Cur deus loquitur ad Abraham, quod quarta progenie filii Israhel essent de Aegypto reuersuri, et postea Moyses scribit: quinta autem progenie exierunt filii Israhel de terra Aegypti? quod utique nisi exponatur, uidetur esse contrarium.
- 35.2.5.1
Cur Abraham fidei suae signum in circumcisione suscepit?
- 35.2.6.1
Cur Isaac, uir iustus et deo carus, non illi, cui uoluit, sed, cui noluit, deceptus errore benedixit?
- 36.1.1.1
Postquam epistulam tuae sanctitatis accepi, confestim accito notario, ut exciperet, imperaui; quo ad officium praeparato, quod eram uoce prompturus, ante mihi cogitatione pingebam. interim iam et ego linguam et ille articulum mouebamus, cum subito Hebraeus interuenit deferens non pauca uolumina, quae de synagoga quasi lecturus acceperat.
- 36.1.2.1
et ilico habes\', inquit, \'quod \' meque dubium et, quid facerem, nescientem ita festinus exterruit, ut omnibus praetermissis ad scribendum transuolarem; quod quidem usque ad praesens facio.
- 36.1.3.1
uerum, quia heri diacono ad me misso, ut tu putas, epistulam, ut ego sentio, commentarium te expectare dixisti breuem responsionem ad ea desiderans, quae singula magnorum uoluminum indigent, ταῦτά σοι ἐσχεδίασα tantum quaestiunculis praetermissis, non quo non potuerim et ad illas aliquid respondere, sed quod ab eloquentissimis uiris, Tertulliano nostro scilicet et Nouatiano, Latino sermone sint editae et, si noua uoluerimus adferre, sit latius disputandum.
- 36.1.4.1
certe expecto, quid placeat: utrumne epistolari breuitate sententias tibi uelis digeri aut singulorum libros confici. nam et Origenes in quarto Pauli ad Romanos tomo de circumcisione magnifice disputauit et de mundis atque inmundis animalibus in Leuitico plura disseruit, ut, si ipse inuenire nihil possem, de eius tamen fontibus mutuarem. et ut uerius loquar, Didymi de spiritu sancto librum in manibus habeo, quem translatum tibi cupio dedicare, ne me aestimes tantummodo dormitare, qui lectionem sine stilo somnum putas.
- 36.1.5.1
antelatis itaque problematibus, quae epistulae tuae subieceras, quid mihi uideretur, adnexui ueniam postulans et festinationis pariter et morarum: festinationis, quia ad unam lucubratiunculam dictare uolui rem dierum; tarditatis, quia alio opere detentus non statim ad interrogata rescripsi.
- 36.2.1.1
Quid sibi uult, quod in Genesi scriptum est: omnis, qui occiderit Cain, septem uindictas exsoluet?
- 36.2.1.2
Antequam de quaestione dicamus, rectum uidetur, ut editiones interpretum singulorum cum ipso Hebraico digeramus, quo facilius sensus scripturae possit intellegi: uaiomer lo adonai lochen chol orec cain sobathaim ; Aquila: et dixit ei dominus: propterea omnis, qui occiderit Cain, septempliciter ulciscetur; Symmachus: et dixit ei dominus: non sic, sed omnis, qui occiderit Cain, ebdomatos siue septimus uindicabitur; Septuaginta et Theodotion: et dixit ei dominus: non (sic, sed omnis, qui occiderit Cain, septem uindictas exsoluet.
- 36.2.2.1
postquam Cain occiderat fratrem, interrogatus a domino: ubi est Abel, frater tuus? contumeliose responderat: nescio: numquid custos fratris mei sum? quam ob rem maledictione damnatus, ut gemens et tremens uiueret super terram, noluit ueniam deprecari, sed peccatis peccata congeminans tantum putauit nefas, cui a domino non posset ignosci.
- 36.2.3.1
denique respondit ad dominum: maior causa mea, quam ut dimittar—\'id est:*pluspeccaui, absolui\' —. ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar et ero gemens et tremens super terram; et erit: omnis, qui inuenerit me, occidet me. \'eicior,\' inquit, \'a conspectu tuo et conscientia sceleris lucem ipsam ferre non sustinens abscondar, ut latitem, eritque: omnis, qui inuenerit me, occidet me, dum ex tremore corporis et furiatae mentis agitatu eum esse intellegit, qui mereatur interfici\'.
- 36.2.4.1
uerum deus nolens eum conpendio mortis finire cruciatus nec tradens poenae, qua se ipse damnauerat, ait: non sic, id est: non, ut aestimas, morieris et mortem pro remedio accipies, uerum uiues usque ad septimam generationem et conscientiae tuae igne torqueberis ita, ut, quicumque te occiderit, secundum duplicem intellegentiam aut in septima generatione aut septimo te liberet cruciatu\', non quod ipse, qui percusserit Cain, septem ultionibus subiciendus sit, sed quod septem uindictas, quae in Cain tanto tempore cucurrerunt, soluat interfector occidens eum, qui uitae fuerat derelictus ad poenam.
- 36.3.1.1
Ut autem, quod dicimus, manifestius fiat, cotidianae consuetudinis ponamus exemplum. loquatur inter uerbera seruus ad dominum: quia incendi domum tuam et uniuersam substantiam dissipaui, interfice me\' dominusque respondeat: non, ut uis, morieris et finies morte supplicia; uerum longo tempore custodieris ad uitam et tam infeliciter in hac luce uersaberis, ut, quicumque te occiderit, beneficium praestet occiso, dum de tam multis te liberat cruciatibus\'. et secundum Septuaginta quidem editionem hic nobis sensus uidetur.
- 36.4.1.1
De eo autem, quod Aquila posuit septempliciter et Symmachus ebdomatos siue septimus ulciscetur, maiorum nostrorum ista sententia est, quod putent in septima generatione a Lamech interfectum Cain. Adam quippe genuit Cain, Cain genuit Enoch, Enoch genuit Gaidad, Gaidad genuit Maleleel, Maleleel genuit Mathusalam, Mathusalam genuit Lamech, qui septimus ab Adam non sponte, sicuti in quodam Hebraeo uolumine scribitur, interfecit Cain.
- 36.4.2.1
et ipse postea confitetur: quia uirum occidi in uulnere mihi et iuuenem in liuore meo, quoniam septies uindicabitur de Cain, de Lamech autem septuagies septies. et quidem de Cain, quod in septima generatione interfectus sit et iuxta aliam expositionem poenam sui sceleris dederit, nihil obscuri arbitror remansisse.
- 36.5.1.1
Nunc illud, quod non interrogaueras, dum aliud agimus, inrepsit: quae sint septuaginta septem uindictae, quae in Lamech exsoluendae sint. aiunt ab Adam usque ad Christum generationes septuaginta septem. relege Lucam euangelistam et inuenies ita esse, ut dicimus.
- 36.5.2.1
sicuti ergo septima generatione Cain peccatum est dissolutum — non uindicabit quippe bis dominus in id ipsum et, qui semel recepit mala sua in uita sua, non eosdem cruciatus patietur in morte, quos est passus in uita — ita et Lamech peccatum, id est totius mundi atque sanguinis, qui effusus est, Christi soluetur aduentu, qui tollit peccata mundi, qui lauit amictum suum in sanguine uuae et torcular calcauit solus, qui de Edom ad caelum rubicundus ascendens clamantibus angelis miraculum praebuit: leuate portas, principes, uestras, et introibit rex gloriae et cetera.
- 36.5.3.1
referebat mihi quidam Hebraeus in apocryphorum libris septuaginta et septem animas ex Lamech progenie repperiri, quae diluuio deletae sint, et in hoc numero de Lamech factam esse uindictam, quod genus ipsius usque ad cataclysmum perseuerarit.
- 36.6.1.1
Alii de septem uindictis Cain uaria suspicantur et primum eius adserunt fuisse peccatum, quod non recte diuiserit; secundum, quod inuiderit fratri; tertium, quod dolose egerit dicens: transeamus in campum; quartum, quod interfecerit; quintum, quod procaciter negauerit: nescio; numquid custos fratris mei sum? sextum, quod se ipse damnauerit: maior culpa mea est, quam ut dimittar; septimum, quod nec damnatus egerit paenitentiam secundum Nineuitas et Ezechiam regem Iudae, qui inminentem mortem lacrimis distulerunt.
- 36.6.2.1
et dicunt illum a clementissimo deo ideo usque ad septimam generationem fuisse dilatum, ut saltim malis ipsis et longae uitae maerore conpulsus paenitentiam ageret et mereretur absolui.
- 36.7.1.1
Nonnulli septenarium numerum plenum et perfectum interpretantur de multis scripturarum locis testimonia contrahentes et hunc esse sensum, quem supra perstrinximus, quod, qui interfecerit Cain, ab ingenti eum et omnia supplicia transeunte liberet poena.
- 36.8.1.1
Sunt autem, qui et de euangelio interrogationem Petri replicent: domine, quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei? usque septies? dicit ei Iesus: non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies. et putant mortem atque peccatum in septima progenie sabbatizasse, quando Enoch raptus est et non inueniebatur, quia transtulit illum deus. de septuaginta autem et septem illam expositionem secuntur: in aduentu Christi mortis atque peccati aculeum esse confractum.
- 36.9.1.1
Ponam et aliam opinionem, ne quid uidear\' praetergressus. quidam septimum annum remissionis et quinquagesimum iobelei et quadringentesimum nonagesimum, quod uolunt intellegi \'septuagies septies\', multis modis interpretantur adserentes ob hanc causam quinquagesimi et quingentesimi numeri sacrate in euangelio positum debitorem et quinquagesimum psalmum paenitentiae, qui septem conficitur septimanis et in principium ogdoadis erumpit.
- 36.9.2.1
uerum ne longius sermo procedat, hucusque super hoc locutum esse sufficiat, quia et ex his, quae respersimus, ingentem tibi disputationis siluam poteris ipse conficere sciens Origenem duodecimum et tertium decimum in Genesim librum de hac tantum quaestione dictasse.
- 36.10.1.1
Cur deus loquitur ad Abraham, quod quarta progenie filii Israhel essent de terra Aegypti reuersuri, et postea Moyses scribit: quinta autem progenie ascenderunt filii Israhel de terra Aegypti? quod utique nisi exponatur, uidetur esse contrarium.
- 36.10.2.1
Hoc uero problema cum legissem, coepi mecum tacitus aestuare et e uestigio Genesim Exodumque percurrens repperi loca, in quibus scripta sunt, quae uidentur facere quaestionem. ac primo aestimabam spiritalibus spiritalia conparans indissolubile esse, sicuti et multa sunt alia.
- 36.10.3.1
nam et Mathusalam quattuordecim annos post diluuium uixisse scribitur, nec tamen arcam ingressus est cum Noe; et, cum ipse deus locutus sit ad Abraham: sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non sua et in seruitutem redigent eos et adfligent eos et humiliabunt eos quadringentis annis, postea Moyses scribit in Exodo: et factum est post quadringentos triginta annos, exiuit omnis potentia domini de terra Aegypti.
- 36.10.4.1
Agar quoque Ismahelem quasi lactantem et tenerum portat in humeris, cum decem et octo ferme et amplius repperiatur annorum et ridiculum sit tam grandem iuuenem matris sedisse cornicibus; Roboam uero, filius Salomonis, quadragesimo primo aetatis suae anno regni sumpsit exordium et regnauit in Hierusalem annis sedecim, cum utique pater eius duodecimo anno regnare incipiens annis quadraginta regnauerit et undecimo filium generare non quiuerit.
- 36.11.1.1
Dum haec et multa istiusmodi mecum sollicitus uoluerem, aperuit mihi ostium, qui habet clauem Dauid, et introduxit me in cubiculum suum posuitque in foramine petrae, ut post spiritum saeuientem, post terrae meae motum, post incendium ignorantiae, quo urebar, uox ad me aurae lenioris accederet diceremque: inueni, quem quaesiuit anima mea: tenebo eum et non dimittam eum.
- 36.11.2.1
etenim, cum uideatur scriptura inter se esse contraria, utrumque uerum est, cum diuersum sit. egressi sunt quarta generatione filii Israhel de terra Aegypti. replica genealogiam Leui: Leui genuit Caath, Caath genuit Ambram, Ambram genuit Aaron, Aaron genuit Eleazar, Eleazar genuit Finees. Caath cum patre suo Leui ingressus est Aegyptum. rursum Eleazar cum patre suo Aaron egressus est Aegyptum.
- 36.11.3.1
a Caath usque ad Eleazar conputantur generationes quattuor, licet quidam uelint ab Ambram incipere et usque ad Finees, ut nos in Eleazar fecimus, peruenire. si uero uolueris disparem numerum ostendere, quomodo secundum Exodum quinta generatione egressi sint filii Israhel de terra Aegypti, tribus tibi Indae ordo numeretur: Iuda genuit Phares, Phares genuit Esrom, Esrom genuit Aram, Aram genuit Aminadab, Aminadab genuit Naasson, Naasson genuit Salmon.
- 36.11.4.1
Phares cum patre suo Iuda ingressus est Aegyptum, Naasson princeps tribus Iuda in deserto describitur, cuius filius Salmon terram repromissionis introiit. conputa a Phares usque et inuenies generationes quinque, tametsi nonnulli, ut in tribu Leui ostendimus, in Esrom initium faciant et ad Salmon usque perueniant.
- 36.12.1.1
Puto problema dissolutum; quod si displicet, ad conpendium ueniam et dicam in Hebraeo non esse diuersum. Aquila namque, qui non contentiosius, ut quidam putant, sed studiosius uerbum interpretatur ad uerbum, in eo loco, ubi Septuaginta posuerunt: quinta autem generatione ascenderunt filii Israhel de terra Aegypti, ita transtulit: καὶ ἐνοπλισάμενοι ἀνέβησαν οἱοὶ Ἰσραὴλ ἀπὸ γῆς Αἰγύπτου, id est: et armati ascenderunt filii Israhel de terra Aegypti, licet pro eo, quod \' nos diximus, secundum Graeci sermonis ambiguitatem et \' siue \'muniti\' propter supellectilem, qua Aegyptios. , possit intellegi.
- 36.13.1.1
Aestimas curiositatem esse finitam? maior quaerendi ardor exoritur et in similitudinem Hieremiae dissoluor undique et ferre non possum, quare Septuaginta\'quintam generationem\' et Aquila transtulerit \'. uolumen Hebraeum replico, quod Paulus iuxta quosdam uocat, et ipsos characteres sollicitus adtendens scriptum repperio: uamusim alu bne israhel mearez mezraim.
- 36.13.2.1
in reliqua parte interpretatio non discordat; omnis pugna de uerbo est \'\', quod his litteris scribitur: heth, mem, sin, iod, mem, utrumnam \'\' an \'munitos\' sonet. et quidem \'quinque\' hoc sermone dici negare non possumus, uerum \'quinque\' plurali numero, non \', ut illi interpretati sunt, singulari. sed nec \' inuenitur adiuncta, quae lingua Hebraea <\' dicitur, ut, si esset \'quinta generatio\', sermone legeretur illorum \'amesa \'.
- 36.13.3.1
nunc autem \'\', id est \'quinque\', tantum scripti sunt et fit quasi sensus: \'quinque autem ascenderunt filii Israhel de terra Aegypti\'; quod quia minus uidebatur intellegi, adiuncta \'generatio\' est. Aquilam uero et in ceteris et in hoc maxime loco proprie transtulisse omnis Iudaea conclamat et synagogarum consonant uniuersa subsellia, quod uidelicet idem sermo et eisdem litteris scriptus diuersas apud eos et uoces et intellegentias habeat.
- 36.13.4.1
ex quibus exempli causa unum ponimus, ut, quod dicimus, perspicuum fiat: \'pastores\' et \'amatores\' eisdem litteris scribuntur: res, ain, iod, mem, sed pastores \'roim\', amatores leguntur <reim\'. unde euenit, ut, ubi Hierusalem in prophetis cum amatoribus suis fornicationis arguitur, ibi in nostris codicibus pro amatoribus pastorum nomen sit inmutatum.
- 36.14.1.1
Scio haec molesta esse lectori, sed de Hebraeis litteris disputantem non decet Aristotelis argumenta conquirere nec ex flumine Tulliano eloquentiae ducendus est riuulus nec aures Quintiliani flosculis et scolari declamatione mulcendae.
- 36.14.2.1
pedestris et cotidianae similis et nullam lucubrationem redolens oratio necessaria est, quae \'rem explicet, sensum. edisserat, obscura manifestet, non quae uerborum conpositione frondescat sint alii diserti, laudentur, ut uolunt, et inflatis buccis spumantia uerba trutinentur: mihi sufficit sic loqui, ut intellegar et ut de scripturis disputans scripturarum imiter simplicitatem.
- 36.15.1.1
Cur Isaac, uir iustus et deo canis) non illi, cui noluit, sed, cui noluit, deceptus errore benedixit?
- 36.15.1.2
Differo paulisper typos et ea, quae a maioribus nostris super hoc loco sunt interpretata, praetereo, non quo opinioni eorum non adquiescam, sed quo tu hoc tantum quaeris, quare uir iustus aliquid ignorauerit et contra suam fecerit uoluntatem.
- 36.15.2.1
ad quod districta responsio est nullum hominum excepto eo, qui ob nostram salutem carnem est dignatus adsumere, plenam habuisse scientiam et certissimam ueritatem. denique Paulus ex parte cognoscit et ex parte prophetat et nunc per speculum uidet in aenigmate et, secundum quod oportet orare, nescire nos dicit, quia, cum uenerit, quod perfectum est, tunc, quod ex parte est, destruetur.
- 36.15.3.1
Samuhel propheta connumeratus Moysi in Psalterio ad unguendum regem missus, cum maximum filiorum Iesse uidisset Heliab, ait: ecce coram domino Christus eius. et dixit dominus ad Samuhel: noli adspicere ad faciem eius et in staturam illius, quoniam reprobaui eum, quia non, quomodo uidet homo, uidebit deus; homo uidet in facie, deus uidet in corde. et per singulos semper ignorans usque ad Dauid nescisse describitur.
- 36.15.4.1
Helisaeus quoque, qui duplici glorificatus est spiritu, cuius ossa uitam exanimo cadaueri reddiderant, cum Sunamitis ad eum uenisset in montem et ad pedes eius flebiliter corruisset, Giezi prohibente, ne faceret, ait: dimitte eam, quoniam anima illius in amaritudine est et dominus abscondit a me et non nuntiauit mihi.
- 36.15.5.1
plura sunt, quam ut exemplis debeamus docere sanctos uiros et deo caros ea tantummodo scisse, quae eis a domino reuelata sunt, ignorasse uero, quae reuelata non fuerant, et ad singulas uisiones Zachariam atque Danihelum interrogare angelum et suppliciter deprecari, ut exponant sibi, quae sint illa, quae uideat.
- 36.15.6.1
unde non mirum est et Isaac in suam maxime utilitatem nescisse, quid faceret, cum magis eo tempore erraret, quo filium sanguinariae deditum uoluptati et eum, qui postea fratrem posset occidere, I praetermisso illo, qui innocenter habitabat domum, uellet efferre et suam magis quam dei facere uoluntatem. ergo puto diuinae dispensationis fuisse, ut oculis caecaretur et, cum ipse diceret: uox uox Iacob, manus autem manus Esau, tamen non intellegeret minorem esse filium, qui ad benedictionem fratris praereptor adstiterat.
- 36.16.1.1
Quoniam autem polliciti sumus et de eo, quid in figura significaret, adiungere, Hippolyti martyris uerba ponemus, a quo et Victorinus noster non plurimum discrepat, non quo omnia plenius exsecutus sit, sed quo possit occasionem praebere lectori ad intellegentiam latiorem:
- 36.16.2.1
\'Isaac portat imaginem dei patris, Rebecca spiritus sancti, Esau populi prioris et diaboli, Iacob ecclesiae siue Christi. senuisse Isaac consummationem orbis ostendit; oculos illius caligasse fidem perisse de mundo et religionis lumen ante eum neglectum esse significat. quod filius maior uocatur, acceptio legis est Iudaeorum; quod escas eius atque capturam diligit pater, homines sunt ab errore saluati, quos per doctrinam iustus quisque uenatur.
- 36.16.3.1
sermo dei benedictionis est repromissio et spes regni futuri, in quo cum Christo sancti regnaturi sunt et uerum sabbatum celebraturi. Rebecca plena spiritu sancto et sciens, quid audisset, antequam pareret, quia maior seruiet minori, — magis autem forma spiritus sancti, quae futura norat in Christo, in Iacob ante meditatur — loquitur ad filium minorem: uade ad gregem et accipe mihi inde duos haedos praefigurans carneum saluatoris aduentum, in quo eos uel maxime liberaret, qui peccatis tenebantur obnoxii, siquidem in omnibus scripturis haedi pro peccatoribus accipiuntur.
- 36.16.4.1
quod autem duos iubetur adferre, duorum populorum significatur adsumptio; quod teneros et bonos, dociles et innocentes animae. stola Esau fides et scripturae sunt Hebraeorum, quibus gentilium indutus est populus; pelles, quae eius brachiis circumdatae sunt, peccata utriusque sunt plebis, quae Christus in extensione manuum cruci secum pariter adfixit. quod Isaac quaerit ab Iacob, cur tam cito uenerit, admiratur uelocem credentium fidem; quod cibi delectabiles offeruntur, hostia placens deo salus est peccatorum.
- 36.16.5.1
post esum sequitur benedictio et eius odore perfruitur uirtutem resurrectionis et regni aperta uoce praenuntians, quomodo etiam adorent eum fratres sui et seruiant ei credentes ex Israhel. quia igitur iniquitas est inimica iustitiae, Esau in discordiam concitatur et necem fraudulentus excogitat dicens in corde suo: adpropient dies passionis patris mei et occidam Iacob, fratrem meum. diabolus fratricidae Iudae os in Cain ante praemeditans in Esau manifestissime confitetur tempus quoque interfectionis ostendens: adpropinquent, inquit, dies passionis, ut interficiam fratrem meum.
- 36.16.6.1
quapropter Kebecca, id est patientia, nuntiauit uiro fratris insidias, qui uocato Iacob praecepit ei, ut Mesopotamiam pergeret et inde acciperet uxorem de genere Laban Syri, fratris matris suae. quomodo itaque fratris dolos fugiens Mesopotamiam tendit Iacob, ita et Christus Iudaeorum incredulitate conpulsus proficiscitur in Galilaeam inde sibi ex gentibus sponsam sumpturus ecclesiam\'. haec supra dictus uir.\\
- 36.17.1.1
Nos autem dicimus non uenisse dominum nisi ad oues perditas domus Israhel nec uoluisse panem accipere filiorum et dare eum canibus et benedictionem primam Iudaeorum populo detulisse, quibus sunt credita eloquia dei et repromissio et legis datio et confectio testamenti; uerum quia illi credere noluerunt, ad Iacob, minorem populum, benedictionem esse translatam. neque tamen maiorem filium penitus fuisse despectum, quia, cum subintrauerit plenitudo gentium, tunc omnis Israhel saluus erit.
- 37.1.1.1
Nuper, cum Reticii Augustodunensis episcopi, qui quondam a Constantino imperatore sub Siluestro episcopo ob causam Montensium missus est Romam, commentarios in Canticorum Canticum perlegissem, quod Hebraei uocant sir asirim, uehementer miratus sum uirum eloquentem praeter ineptias sensuum ceterorum Tharsis urbem putasse Tarsum, in qua Paulus apostolus natus sit, et aurum Ofaz petram significari, quod Cephas in euangelio Petrus sit appellatus.
- 37.1.2.1
habuerat utique et in id ipsum uerbum, ubi de quattuor animalibus scribitur: et species rotarum sicut species tharsis, et in Danihele de domino: et corpus eius ut tharsis, quod Aquila um, m Symmachus interpretantur, et in Psalmis: spiritu uiolento conteres naues Tharsis. et inter lapides, qui in ornatum sacerdotis tribuum nominibus sculpti sunt, eiusdem lapidis nomen insertum est et omnis ferme scriptura hoc referta uocabulo est.
- 37.1.3.1
de Ofaz uero quid dicam, cum supra dictus Danihel propheta in tertio anno Cyri, regis Persarum, post tres ebdomadas ieiunii atque tristitiae dicat: extuli oculos meos et uidi, et ecce uir unus indutus baddim et renes eius cincti auro Ofaz? plura quippe apud Hebraeos auri sunt genera; unde ob distinctionem nunc Ofaz positum est, ne quis zaab putaret, quod in Genesi nasci cum lapide carbunculo praedicatur.
- 37.2.1.1
Quaeras, si tharsis lapis chrysolithus sit aut hyacinthus, ut diuersi interpretes uolunt, ad cuius similitudinem dei species describatur, quare Ionas propheta Tharsis ire uelle dicatur et Salomon etlosaphat libris naues habuerint, quae de Tharsis solitae sint adferre uel exercere commercia.
- 37.2.2.1
ad quod facilis responsio est 6[juvd[iov esse uocabulum, quod et Indiae regio ita appelletur et ipsum mare, quia caeruleum sit et saepe solis radiis repercussum, colorem supra dictorum lapidum trahat, a colore nomen acceperit, licet Iosephus tau littera commutata Graecos putet Tarsum appellasse pro Tharsis.
- 37.3.1.1
Innumerabilia sunt, quae in. illius mihi commentariis sordere uisa sunt. est sermo quidem conpositus et Gallicano coturno fluens: sed quid ad interpretem, cuius professio est non, quomodo ipse disertus appareat, sed quomodo eum, qui lecturus est, sic faciat intellegere, quomodo intellexit ille, qui scripsit?
- 37.3.2.1
rogo, non habuerat decem Origenis uolumina, non interpretes ceteros aut certe aliquos necessarios Hebraeorum aut ad interrogare aut ad legere [et], quid sibi uellent, quae ignorabat? sed tam male existimasse de posteris, ut nemo posset de eius erroribus iudicare!
- 37.4.1.1
Frustra igitur a me eiusdem uiri commentarios postulas, cum mihi in illis multo displiceant plura, quam placeant. quod si opposueris, cur ceteris dederim, audies non omnes eodem uesci cibo. Iesus in- deserto plures hordeaceis panibus pascit, triticeis pauciores; Corinthii, in quibus fornicatio audiebatur et talis fornicatio, qualis nec inter gentes quidem, lacte pascuntur, quia necdum poterant solidum cibum capere.
- 37.4.2.1
Ephesii autem, in quibus nullum crimen arguitur, ipso domino caelesti uescuntur pane et sacramentum, quod a saeculis absconditum fuerat, agnoscunt. neque uero eorum, qui a me exemplaria acceperunt, uel auctoritate uel aetate ducaris, cum et Danihel senes iudicet et Amos, pastor caprarum, in sacerdotum principes inuehatur.
- 38.1.1.1
Abraham temptatur in filio et fidelior inuenitur; Ioseph in Aegypto uenditur, ut patrem pascat et fratres; Ezechias uicina morte terretur, ut fusus in lacrimas quindecim annorum spatio proteletur ad uitam; Petrus apostolus domini passione concutitur, ut amare flens audiat: pasce oues meas; Paulus, lupus rapax et Beniamin adulescentior, in extasi caecatur, ut uideat, et repentino tenebrarum horrore circumdatus dominum uocat, quem dudum ut hominem persequebatur.
- 38.2.1.1
Ita et nunc, mi Marcella, Blesillam nostram uidimus ardore febrium per triginta ferme dies iugiter aestuasse, ut sciret reiciendas delicias corporis, quod paulo post uermibus exarandum sit. uenit et ad hanc dominus Iesus tetigitque manum eius et ecce surgens ministrat ei.
- 38.2.2.1
redolebat aliquid neglegentiae et diuitiarum fasciis conligata in saeculi iacebat sepulchro, sed confremuit Iesus et conturbatus in spiritu clamauit dicens: Blesilla, exi foras. quae uocata surrexit et egressa cum domino uescitur. Iudaei minentur et tumeant, quaerant occidere suscitatam, soli apostoli glorientur: scit se uitam suam ei debere, cui credidit; scit se eius amplexare pedes, cuius paulo ante iudicium pertimescebat.
- 38.2.3.1
corpus paene iacebat exanime et anhelos artus mors uicina quatiebat. ubi tunc erant auxilia propinquorum, ubi uerba omni inaniora fumo? nihil tibi debet o ingrata cognatio, quae mundo periit et Christo reuixit. qui Christianus est, gaudeat; qui irascitur, non esse se indicat Christianum.
- 38.3.1.1
Uidua, quae soluta est uinculo maritali, nihil necesse habet nisi perseuerare. at scandalizat quempiam uestis fuscior: scandalizet Iohannes, quo inter natos mulierum maior nullus fuit, qui angelus dictus ipsum quoque dominum baptizauit, qui camelorum uestitus tegumine zona pellicia cingebatur. cibi displicent uiliores: nihil uilius est locustis.
- 38.3.2.1
illae Christianos oculos potius scandalizent, quae purpurisso et quibusdam fucis ora oculosque depingunt, quarum facies gypseae et nimio candore deformes idola mentiuntur, quibus si forte inprouidens lacrimarum stilla eruperit, sulco defluit, quas nec numerus annorum potest docere, quod uetulae sunt, quae capillis alienis uerticem instruunt et praeteritam iuuentutem in rugis anilibus poliunt, quae denique ante nepotum gregem trementes uirgunculae conponuntur. erubescat mulier Christiana, si naturae cogit decorem, si carnis curam facit ad concupiscentiam, in qua qui sunt, secundum apostolum Christo placere non possunt.
- 38.4.1.1
Uidua nostra ante monilibus ornabatur et die tota, quid sibi deesset, quaerebat ad speculum; nunc loquitur confidenter: nos autem omnes reuelata facie gloriam domini speculantes in eandem imaginem transformamur a gloria in gloriam, quasi a domini spiritu.
- 38.4.2.1
tunc crines ancillulae disponebant et mitellis crispantibus uertex artabatur innoxius; nunc neglectum caput scit sibi tantum sufficere, quod uelatur. illo tempore plumarum quoque dura mollities uidebatur et in extructis toris iacere uix poterat; nunc ad orandum festina consurgit et modulata uoce ceteris \'alleluia\' praeripiens prior incipit laudare dominum suum.
- 38.4.3.1
flectuntur genua super nudam humum et crebris lacrimis facies psimithio ante sordidata purgatur. post orationem psalmi concrepant et lassa ceruix, poplites uacillantes in somnumque uergentes oculi nimio mentis ardore uix inpetrant, ut quiescant. pulla est tunica: minus, cum humi iacuerit, sordidatur. soccus uilior: auratorum pretium calceorum egentibus largietur.
- 38.4.4.1
cingulum non auro gemmisque distinctum est, sed laneum et tota simplicitate purissimum et quod possit adstringere magis uestimenta quam scindere. si huic proposito inuidet scorpius et sermone blando de indebita rursum arbore comedere persuadet, inlidatur ei pro solea anathema et suo morienti puluere dicatur: uade retro, satanas, quod interpretatur\'aduerse\';aduersarius quippe Christi est antichristus, cui praecepta displicent Christi.
- 38.5.1.1
Oro te, quid tale umquam, quale apostoli, fecimus, ut merito scandalizentur? patrem senem cum nauicula et rete dimittunt; publicanus a teloneo surgit et sequitur saluatorem; uolens discipulus reuerti domum et suis ante renuntiare magistri uoce prohibetur; sepultura non datur patri et pietatis genus est inpium esse pro domino.
- 38.5.2.1
nos, quia serica ueste non utimur, monachi iudicamur, quia ebrii non sumus nec cachinno ora dissoluimus, continentes uocamur et tristes. si tunica non canduerit, statim illud e triuio: \'inpostor et Graecus est\'. cauillentur uafriora licet et pingui aqualiculo farsos circumferant homines: Blesilla nostra ridebit nec dignabitur loquacium ranarum audire conuicia, cum dominus eius dictus sit Beelzebub.
- 39.1.1.1
Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo — non, ut Hieremias ait, uulneratos populi mei nec, ut Iesus, miseram Hierusalem, sed plorabo — sanctitatem, misericordiam, innocentiam, castitatem; plorabo omne pariter in unius morte uirtutes, non quo lugenda sit illa, quae abiit, sed quod nobis inpatientius sit dolendum, quod talem uidere desiuimus.
- 39.1.2.1
quis enim siccis oculis recordetur uiginti annorum adulescentulam tam ardenti fide crucis leuasse uexillum, ut magis amissam uirginitatem quam mariti doleret interitum? quis sine singultibus transeat orandi instantiam, nitorem linguae, memoriae tenacitatem, acumen ingenii? si Graece audisses loquentem, Latine eam nescire iurasses; si in Romanum sonum lingua se uerterat, nihil omnino peregrinus sermo redolebat.
- 39.1.8.1
iam uero, quod in Origene illo Graecia tota miratur, in paucis non dico mensibus, sed diebus ita Hebraeae linguae uicerat difficultates, ut in ediscendis canendisque psalmis cum matre contenderet. humilitas uestium non, ut in plerisque, tumentes animos arguebat, sed cum interiori se mente deiecerat, inter ancillarum uirginum cultum dominamque nihil medium, nisi quod in eo facilius dinoscebatur, quod neglectius incedebat. uacillabat aegrotatione gressus et pallentem faciem uix collum tenue sustinebat, et J.amen aut propheta aut euangelium semper in manibus.
- 39.1.4.1
lacrimis ora conplentur, singultus occupant uocem et haerentem linguam uiscera commota non laxant: cum sanctum corpusculum febrium ardor excoqueret et semianimis lectulum uallaret circulus propinquorum, haec in extrema uerba mandabat: orate dominum Iesum, ut mihi ignoscat, quia inplere non potui, quod nolebam: secura, esto, mi Blesilla, confidimus; probas uera, quae dicimus: numquam est sera conuersio\'.
- 39.1.5.1
uox haec primum dedicata est in latrone: amen dico tibi; hodie mecum eris paradiso. postquam autem sarcina carnis abiecta ad suum anima reuolauit auctorem et in antiquam possessionem diu peregrinata conscendit, ex more parantur exsequiae et nobilium ordine praeeunte aureum feretro uelamen obtenditur. uidebatur mihi tunc clamare de caelo non agnosco uestem; amictus iste non meus, hic ornatus alieuus est\'.
- 39.2.1.1
Sed quid agimus? matris prohibituri lacrimas ipsi plangimus. confiteor affectus meos, totus hic liber fletibus scribitur. fleuit Iesus Lazarum, quia amabat eum. non est optimus consolator, quem proprii uincunt gemitus, cuius uisceribus emollitis fracta in lacrimis uerba desudant.
- 39.2.2.1
testor, mi Paula, Iesum, quem Blesilla nunc sequitur, testor sanctos angelos eius, quorum consortio fruitur, eadem me dolorum perpeti tormenta, quae pateris: patrem esse spiritu, nutricium caritate, et interdum dicere: pereat dies illa, in qua natus sum, et: heu mihi, mater, ut quid me genuisti uirum, qui iudicer et discernar omni terrae? sed et illud: iustus es, domine, uerumtamen iudicia loquar ad te: quid est, quod uia peccatorum prosperatur? et: mei paene moti sunt pedes pacem peccatorum uidens et dixi: quomodo agnouit deus et si est scientia in excelso? ecce isti peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt diuitias. sed rursum illud occurrit: si narrauero sic, ecce generationem filiorum tuorum praeuaricatus sum.
- 39.2.3.1
numquid et in meam mentem non hic saepius fluctus inliditur? quare senes inpii saeculi diuitiis perfruuntur? quare adulescentia rudis et sine peccato pueritia inmaturo flore exuitur? quid causae est, ut saepe bimuli trimulique et ubera materna lactantes daemonio corripiantur, repleantur lepra, morbo regio deuorentur et e contrario inpii, adulteri, homicidae ac sacrilegi uegeti atque securi de sua in deum sanitate blasphement, praesertim cum iniustitia patris non redundet ad filium et anima, quae peccauerit, ipsa moriatur?
- 39.2.4.1
aut si manet uetus illa sententia, peccata patrum in filios oportere restitui, iniquum sit longaeui patris innumera delicta innocentem infantiam repensare: et dixi: ergo sine causa iustificaui cor meum et laui inter innocentes manus meas et factus sum flagellatus tota die.
- 39.2.5.1
sed cum haec cogitarem, statim didici cum propheta: et suscepi, ut cognoscerem; hoc labor est in conspectu meo, donec ingrediar in sanctuarium dei et intellegam in nouissima eorum. iudicia enim domini abyssus multa et: o profundum diuitiarum et sapientiae et scientiae dei, quam inscrutabilia iudicia eius et inuestigabiles uiae eius!
- 39.2.6.1
bonus est deus et omnia, quae bonus fecit, bona sint necesse est. mariti orbitas inrogatur: plango, quod accidit, sed quia sic placet domino, aequo animo sustinebo. unicus raptus est filius: durum quidem, sed tolerabile, quia sustulit ille, qui dederat. si caecus fuero, amici me lectio consolabitur. si auditum quoque surdae aures negauerint, uacabo a uitiis; nihil aliud nisi dominum cogitabo. inminebit super haec et dura pauperies, frigus, languor et nuditas: extremam expectabo mortem et breue putabo malum, quod finis melior subsequetur. consideremus, quid ethicus ille psalmus sonet:
- 39.2.7.1
iustus es, domine, et rectum iudicium tuum. hoc non potest dicere nisi ille, qui ad uniuersa, quae patitur, magnificat deum et suo merito inputans de eius in aduersis clementia gloriatur. exultauerunt enim filiae Iudae in omnibus iudiciis domini. si ludaea \'confessio\' interpretatur, confitens autem omnis anima credentis est, necesse est, ut, qui se credere dicit in Christo, in omnibus Christi iudiciis gaudeat.
- 39.2.8.1
sanus sum: gratias refero creatori. langueo: et in hoc laudo domini uoluntatem. quando enim infirmor, tunc fortior sum et uirtus spiritus in carnis infirmitate perficitur. patitur et apostolus aliquid, quod non uult, pro quo ter dominum deprecatur. sed dicitur ei: sufficit tibi gratia mea et ad reuelationum humiliandam superbiam monitor quidam humanae inbecillitatis adponitur in similitudinem triumphantum, quibus in curru retro comes adhaerebat per singulas adclamationes ciuium dicens: \'hominem te memento\'.
- 39.3.1.1
Cur autem -durum sit, quod quandoque patiendum est? dolemus quemquam mortuum: ad hoc enim nati sumus, ut maneamus aeterni? Abraham, Moyses, Esaias, Petrus, Iacobus et Iohannes, Paulus, electionis uas, et super omnia dei filius moritur: et nos indignamur aliquem exire de corpore, qui ad hoc forsitan raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius? placita enim erat deo anima eius; propter hoc properauit* educere eum de media iniquitate, ne longo uitae itinere deuiis oberraret anfractibus. lugeatur mor-
- 39.3.2.1
tuus, sed ille, quem gehenna suscipit, quem tartarus deuorat, in cuius poenam aeternus ignis exaestuat. nos, quorum exitum angelorum turba comitatur, quibus obuiam Christus occurrit, grauemur magis, si diutius in tabernaculo isto mortis habitemus. quia, quamdiu hic moramur, peregrinamur a domino, illa, illa cupido nos teneat: heu me, quia peregrinatio mea prolongata est; habitaui cum habitantibus Cedar, multum peregrinata est anima mea.
- 39.3.3.1
si Cedar \'tenebrae\' sunt et mundus iste sunt tenebrae, quia lux lucet in tenebris et tenebrae eam non conprehenderunt, faueamus Blesillae nostrae, quae de tenebris migrauit ad lucem et inter fidei incipientis ardorem consummati operis percepit coronam. reuera, si saeculare desiderium et — quod deus a suis uitae istius cogitantem mors inmatura rapuisset, plangenda erat et omni lacrimarum fonte deflenda.
- 39.3.4.1
nunc uero, cum propitio Christo ante quattuor ferme menses secundo quodam modo se propositi baptismo lauerit et ita deinceps uixerit, ut calcato mundo semper monasterium cogitarit, nonne uereris, ne tibi saluator dicat: (, Paula, quia filia tua mea facta est filia? indignaris de iudicio meo et rebellibus lacrimis facis inuidiam possidenti?
- 39.3.5.1
scis enim, quid de te, quid de ceteris tuis cogitem. cibum tibi denegas non ieiuniorum studio, sed doloris. non amo frugalitatem istam; ieiunia haec aduersarii mei sunt. nullam animam recipio, quae nolente me separatur a corpore. tales stulta philosophia martyres habeat: Zenonem, Cleombrotum uel Catonem. super nullum requiescit spiritus meus nisi super humilem et quietum et trementem uerba mea.
← Previous · Next → — showing 701–800 of 4,625
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0162.stoa004.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.