Epistulae
- 46.7.4.1
angelos uero, qui non ; suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in iudicium magni diei uinculis aeternis sub caligine reseruauit. et ut credas, ubicumque simul Aegyptus et Sodoma et Gomorra nominantur, non loca, sed mundum hunc interpretari, statim iungit exemplum: sicutSodomaetGomorra et finitimae ciuitates simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram factae sunt exemplum ignis aeterni poenam sustinentes.
- 46.7.5.1
et quid necesse est plura conquirere, cum post passionem et resurrectionem domini Mattheus euangelista commemoret: et petrae scissae sunt et sepulchra aperta et plurima corpora dormientium sanctorum surrexerunt. et egredientes de sepulchris post resurrectionem suam ingressi sunt sanctam ciuitatem et apparuerunt multis?
- 46.7.6.1
nec statim Hierosolyma caelestis, ut plerique ridicule arbitrantur, in hoc loco intellegitur, cum signum nullum esse potuerit apud homines domini resurgentis, si corpora sanctorum in caelesti Hierusalem uisa sunt. cum ergo et euangelistae et omnis scriptura Hierosolymam sanctam nominent ciuitatem et psalmista praecipiat: adoremus in loco, ubi steterunt pedes eius, ne patiaris audire eam appellari Sodomam et Aegyptum, per quam dominus iurari uetat, quia sit ciuitas magni regis.
- 46.8.1.1
Maledictam terram nominant, quod cruorem domini hauserit, et quomodo benedicta loca putant, in quibus Petrus et Paulus, Christiani exercitus duces, sanguinem fudere pro Christo? si seruorum et hominum confessio gloriosa est, cur domini et dei non sit gloriosa confessio? martyrum ubique sepulchra ueneramur et sanctam fauillam oculis adponentes, si liceat, etiam ore contingimus: et monumentum, in quo dominus conditus est, quidam aestimant neglegendum?
- 46.8.2.1
si nobis non credimus, credamus saltim diabolo et angelis eius, qui, quotienscumque ante illud de obsessis . corporibus expelluntur, quasi in conspectu tribunalis Christi stantes contremescunt, rugiunt et sero dolent crucifixisse, quem timeant. si post passionem domini, ut scelerata uox concrepat, hic detestabilis locus est, quid sibi uoluit Paulus Hierosolymam festinare, ut ibi faceret pentecosten?
- 46.8.3.1
qui retinentibus se locutus est dicens: quid facitis flentes et conturbantes cor meum? ego enim non solum ligari, sed et mori in Hierusalem paratus sum pro nomine domini Iesu. quid ceteri sancti et inlustres uiri, quorum uota et oblationes post praedicationem Christi ad fratres, qui erant Hierosolymis, deferebantur?
- 46.9.1.1
Longum est nunc ab ascensu domini usque ad praesentem diem per singulas aetates currere, qui episcoporum, qui martyrum, qui eloquentium in doctrina ecclesiastica uirorum Hierosolymam uenerint putantes se minus religionis, minus habere scientiae nec summam, ut dicitur, manum accepisse uirtutum, nisi in illis Christum adorassent locis, in quibus primum euangelium de patibulo coruscauerat.
- 46.9.2.1
certe, si etiam praeclarus orator reprehendendum nescio quem putat, quod litteras Graecas non Athenis, sed Lilybaei, Latinas non Romae, sed in Sicilia didicerit, quod uidelicet unaquaeque prouincia habeat aliquid proprium, quod alia aeque habere non possit, cur nos putamus absque Athenis nostris quemquam ad studiorum fastigium peruenisse?
- 46.10.1.1
Nec hoc dicimus, quo rennuamus regnum dei intra nos esse et sanctos uiros etiam in ceteris esse regionibus, sed quo hoc adseramus uel maxime, eos, qui in toto orbe sunt primi, huc pariter congregari. ad quae nos loca non ut primae, sed ut extremae uenimus, ut primos in eis omnium gentium cerneremus. certe flos quidam et pretiosissimus lapis inter ecclesiastica ornamenta monachorum et uirginum chorus est.
- 46.10.2.1
quicumque in Gallia fuerit primus, huc properat. diuisus ab orbe nostro Britannus, si in religione processerit, occiduo sole dimisso quaerit locum fama sibi tantum et scripturarum relatione cognitum. quid referamus Armenios, quid Persas, quid Indiae et Aethiopum populos ipsamque iuxta Aegyptum fertilem monachorum, Pontum et Cappadociam, Syriam Coelen et Mesopotamiam cunctaque orientis examina? quae iuxta saluatoris eloquium dicentis: ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae concurrunt ad haec loca et diuersarum nobis uirtutum specimen ostendunt.
- 46.10.3.1
uox quidem dissona, sed una religio. tot paene psallentium chori, quot gentium diuersitates, et inter haec, quae uel prima in Christianis uirtus est, nihil adrogans, nihil de continentia supercilii: humilitatis inter omnes contentio est. quicumque nouissimus fuerit, hic primus putatur. in ueste nulla discretio, nulla admiratio. utcumque placuerit incedere, nec detractionis nec laudis est.
- 46.10.4.1
ieiunia quoque neminem subleuant; nec defertur inediae nec moderata saturitas condemnatur. suo domino stat unusquisque aut cadit. nemo iudicat alterum, ne a domino iudicetur. et quod in plerisque prouinciis familiare est, ut genuino dente se lacerent, hic penitus non habetur. procul luxuria, procul uoluptas.
- 46.11.1.1
Tanta in ipsa urbe orationum loca, ut ad peragrandum dies sufficere non possit: uerum, ut ad uillulam Christi et ad Mariae diuersorium ueniamus — plus enim laudat unusquisque, quod possidet —, quo sermone, qua uoce speluncam tibi possumus saluatoris exponere? et illud praesepe, in quo infantulus uagiit, silentio magis quam infirmo sermone honorandum est. ubi sunt latae porticus? ubi aurata laquearia? ubi domus miserorum poenis et damnatorum labore uestitae? ubi ad instar palatii opibus priuatorum extructae basilicae, ut uile corpusculum hominis pretiosius inambulet et, quasi mundo quicquam possit esse ornatius, tecta sua magis uelit aspicere quam caelum?
- 46.11.2.1
ecce in hoc paruo terrae foramine caelorum conditor natus est. hic inuolutus pannis, hic uisus a pastoribus, hic demonstratus ab stella, hic adoratus a magis. et, puto, sanctior locus est rupe Tarpeia, quae de caelo saepius fulminata ostendit, quid domino displiceret.
- 46.12.1.1
Lege Apocalypsin Iohannis et, quid de muliere purpurata et scripta in eius fronte blasphemia, septem montibus, aquis multis et Babylonis cantetur exitu, contuere. exite, inquit dominus, de illa, populus meus, et ne participes sitis delictorum eius et de plagis eius non accipiatis. ad Hieremiam quoque regrediens scriptum pariter adtende: fugite de medio Babylonis et resaluate unusquisque animam suam. cecidit enim, cecidit Babylon illa magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis spiritus inmundi.
- 46.12.2.1
est quidem ibi sancta ecclesia, sunt tropea apostolorum et martyrum, est Christi uera confessio et ab apostolis praedicata fides et gentilitate calcata in sublime se cotidie erigens uocabulum Christianum, sed ipsa ambitio, potentia, magnitudo urbis, uideri et uidere, salutari et salutare, laudare et detrahere, audire uel proloqui et tantam frequentiam hominum saltim inuitum pati a proposito monachorum et quiete aliena sunt. aut enim uidemus ad nos uenientes et silentium perdimus, aut non uidemus et superbiae arguimur. interdumque, ut uisitantibus reddamus uicem, ad superbas fores pergimus et inter linguas rodentium ministrorum postes ingredimur auratos.
- 46.12.3.1
in Christi uero, nt supra uillula tota rusticitas et extra psalmos silentium est. quocumque te uerteris, arator stiuam tenens alleluia decantat, sudans messor psalmis se auocat et curua adtondens uitem falce uinitor aliquid Dauiticum canit. haec sunt in hac prouincia carmina, hae, ut uulgo dicitur, amatoriae cantiones, hic pastorum sibilus, haec arma culturae.
- 46.13.1.1
Uerum quid agimus nec, quid deceat, cogitantes solum, quod cupimus, hoc uidemus? o quando illud tempus adueniet, cum anhelus nuntium uiator adportet, Marcellam nostram ad Palaestinae litus adpulsam, et toti monachorum chori, tota uirginum agmina concrepabunt? obuiam iam gestimus occurrere et non expectato uehiculo concitum pedibus ferre corpus. tenebimus manus, ora cernemus et a desiderato uix auellemur amplexu.
- 46.13.2.1
ergone erit illa dies, quando nobis liceat speluncam saluatoris intrare? in sepulchro domini flere cum sorore, flere cum matre? crucis deinde lignum lambere et in oliueti monte cum ascendente domino uoto et animo subleuari? uidere exire Lazarum fasceis conligatum et fluenta Iordanis ad lauacrum domini puriora? inde ad pastorum caulas pergere, in Dauid orare mausoleo, Amos prophetam etiam nunc bucina pastorali in sua conspicere rupe clangentem? ad Abraham, Isaac et Iacob, trium quoque inlustrium feminarum uel tabernacula properare uel memorias? uidere fontem, in quo a Philippo eunuchus est tinctus? Samariam pergere et Iohannis baptistae Helisaeique et Abdiae pariter cineres adorare? ingredi speluncas, in quibus persecutionis et famis tempore prophetarum agmina sunt nutrita?
- 46.13.3.1
ibimus ad Nazareth et iuxta interpretationem nominis eius \'florem\' uidebimus Galilaeae. haud procul inde cernetur Cana, in qua aquae in uinum uersae sunt. pergemus ad Itabyrium et ad tabernacula saluatoris, non, ut Petrus quondam uoluit, (eum) etHelia, sed cum patre cernemus et spiritu sancto. inde ad mare ueniemus Gennesareth et de quinque et septem panibus uidebimus in deserto quinque et quattuor milia hominum saturata. apparebit oppidum Naim, in cuius portis uiduae filius suscitatus est. uidebitur Hermonin et torrens Endor, in quo superatus est Sisara. Capharnaum quoque signorum domini familiaris, sed et omnis pariter Galilaea cernetur.
- 46.13.4.1
tunc, comitante Christo cum per Selo et Bethel et cetera loca, in quibus ecclesiae quasi quaedam uictoriarum domini sunt erecta uexilla, ad nostram speluncam redierimus, canemus iugiter, crebro flebimus, indesinenter orabimus et uulneratae iaculo saluatoris in commune dicemus: inueni, quem quaesiuit anima mea: tenebo eum et non dimittam illum.
- 47.1.1.1
Lecto sermone dignationis tuae, quem mihi nec opinanti tua beniuolentia tribuit, gauisus quidem sum testimonium honesti et eloquentissimi uiri, sed in memet reuersus satis dolui indignum tantis laudibus atque praeconio opprimi me potius quam leuari. scis enim dogma nostrum humilitatis tenere uexillum et per ima gradientes ad summa nos scandere.
- 47.1.2.1
quotus igitur ego uel quantus sum, ut eruditae uocis merear testimonium, ut mihi ab eo palma eloquentiae deferatur, qui scribendo disertissime deterruit, ne scriberem? uerumtamen audendum est et caritas, quae non quaerit, quae sua sunt, sed quae proximi, reddat salutationis officia, quoniam locum inplere non ualet praeceptoris.-
- 47.2.1.1
Gratulor tibi et sanctae atque uenerabili sorori tuae Serenillae, quae (psptov6{j.ois calcatis fluctibus saeculi ad Christi tranquilla peruenit, quamquam hoc. nominis uaticinium etiam in te praedestinatum sit. legimus enim sanctum quoque Danihelum appellatum \'desideriorum uirum\' et amicum dei, quia mysteria eius scire desiderabat.
- 47.2.2.1
itaque, quod uenerabilis Paula me est deprecata, ut facerem, sponte facio hortorque uos et precor per domini caritatem, ut nobis uestros tribuatis aspectus et per occasionem sanctorum locorum tanto ditetis munere. certe, si consortia displicuerint, adorasse, ubi steterunt pedes domini, pars fidei est et quasi recentia natiuitatis et crucis ac passionis uidisse uestigia.
- 47.3.1.1
Opusculorum-meorum, quia plurima euolauerunt de nidulo suo et temerario editionis honore uulgata sunt, nihil misi, ne eadem forsitan mitterem, quae habebas. quodsi exemplaria libuerit mutuari, uel a sancta Marcella, quae manet in Auentino, uel a temporis nostri, Domnione, uiro sanctissimo, accipere poteris. ego autem opperiens praesentiam tuam aut totum dabo, cum adfueris, aut, si hoc aliquae impedierint difficultates, quaecumque praeceperis, libens mittam.
- 47.3.2.1
scripsi librum de inlustribus uiris ab apostolis usque ad nostram aetatem imitatus Tranquillum Graecumque Apollonium et post catalogum plurimorum me quoque in calce uoluminis quasi abortiuum et minimum omnium Christianorum posui; ubi mihi necesse fuit, usque ad quartum decimum annum Theodosii principis quae scripserim, breuiter adnotare: quem librum cum a supra dictis sumpseris, quidquid de indice minus habueris, -paulatim scribi faciam, si uolneris. t
- 48.1.1.1
Christiani interdum pudoris est etiam apud amicos tacere et humilitatem suam magis silentio consolari quam retractando ueteres amicitias ambitionis crimen incurrere. quamdiu tacuisti, tacui nec expostulare umquam super hac re uolui, ne non amicum quaerere, sed potentiorem uiderer expetere. nunc autem prouocatus officio litterarum primas semper partes habere temptabo et non tam rescribere quam scribere, ut et uerecunde hucusque tacuisse et uerecundius loqui coepisse cognoscar.
- 48.2.1.1
De opusculis meis contra Iouinianum quod et prudenter et amanter feceris exemplaria subtrahendo, optime noui. sed nihil profuit ista diligentia, cum aliquanti ex urbe uenientes mihi eadem lectitarint, quae se Romae excepisse referebant. in hac quoque prouincia iam libri fuerant diuulgati et, ut ipse legisti, nescit uox missa reuerti.
- 48.2.2.1
non sum tantae felicitatis, quantae plerique huius temporis tractatores, ut nugas meas, quando uoluerim, emendare possim. statim ut aliquid scripsero, aut amatores mei aut inuidi diuerso quidem studio, sed pari certamine in uulgus nostra disseminant et uel in laude uel in uituperatiorie nimii sunt non meritum stili, sed suum stomachum sequentes.
- 48.2.3.1
itaque, quod solum facere potui, ipsius operis tibi , quem cum legeris, aut ipse pro nobis ceteris satisfacies aut, si tu quoque narem contraxeris, illam apostoli , in qua de uirginitate et nuptiis disputat, aliter disserere conpelleris.
- 48.3.1.1
Nec hoc dico, quo te ad scribendum prouocem, cuius in sacris litteris studium prae me fero, sed ut alios, qui nos lacerant, hoc facere conpellas. norunt litteras, uidentur sibi scioli: possunt me non reprehendere, sed docere. si aliquid scripserint, magis ex operis eorum conparatione mea interpretatio neglegetur.
- 48.3.2.1
lege, quaeso te, et diligenter apostoli uerba considera, et tunc uidebis me propter calumniam declinandam multo plus, quam ille uoluit, in maritos fuisse clementem. Origenes, Dionysius, Pierius, Eusebius Caesariensis, Didymus, Apollinaris latissime hanc epistulam interpretati sunt; quorum Pierius, cum sensum apostoli uentilaret atque dissereret et exponere: uolo autem omnes esse sicut me ipsum, adiecit: ταῦτα λέγω Παῦλος ἄντικρυς ἀγαμίαν κηρύσσει.
- 48.3.3.1
quod hic peccatum meum, quae duritia? uniuersa, quae scripsi, huic sententiae couparata lenissima sunt. reuolue omnium, quos supra memoraui, commentarios et ecclesiarum bibliothecis fruere, et magis concito gradu ad optata coeptaque peruenies.
- 48.4.1.1
Audio totius in te urbis studia concitata, audio pontificis et populi uoluntatem pari mente congruere. minus est tenere sacerdotium quam mereri. libros sedecim prophetarum, quos in Latinum de Hebraeo sermone uerti, si legeris et delectari te hoc opere conperero, prouocabis nos etiam cetera clausa armario non tenere.
- 48.4.2.1
transtuli nuper Iob in linguam nostram; cuius exemplar a sancta Marcella, consobrina tua, poteris mutuari. lege eundem Graecum et Latinum et ueterem editionem nostrae translationi conpara, et liquido peruidebis, quantum distet inter ueritatem et mendacium. miseram quaedam τῶν ὑπομνημάτων in prophetas duodecim sancto patri Domnioni, Samuhelem quoque et , id est quattuor Regum libros.. quae si legere uolueris, probabis, quantae difficultatis sit diuinam scripturam et maxime prophetas intellegere, et interpretum uitio, quae apud suos purissimo cursu orationis labuntur, apud nos scatere uitiis.
- 48.4.3.1
porro eloquentiam, quam pro Christo in Cicerone contemnis, in paruulis ne requiras. ecclesiastica interpretatio, etiam si habet eloquii uenustatem, dissimulare eam debet et fugere, ut non otiosis philosophorum scholis paucisque discipulis, sed uniuerso loquatur hominum generi. -
- 49.1.1.1
Quod ad te huc usque non scripsi, causa fuit silentium tuum. uerebar enim, ne, si tacenti scriberem, molestum me magis quam officiosum putares. nunc autem prouocatus dulcissimis litteris tuis et huiuscemodi litteris, quae me ad philosophiam nostri dogmatis prouocarent, et condiscipulum quondam et sodalem et amicum obuiis, ut aiunt, manibus excipio defensoremque meorum opusculorum paro, ita tamen, si ante te placatum indicem habuero, immo, si oratorem meum super omnibus, quae in me arguuntur, instruxero. hoc enim et Tullius tuus et ante illum in breui et solo uolumine scribit Antonius, primam causae esse uictoriam diligenter causam, pro qua dicturus es, discere.
- 49.2.1.1
Reprehendunt in me quidam, quod in libris, quos aduersum Iouinianum scripsi, nimius fuerim uel in laude uirginum uel in suggillatione nuptarum, et aiunt condemnationem quodammodo esse matrimonii in tantum pudicitiam praedicari, ut nulla posse uideatur inter uxorem et uirginem conparatio derelinqui.
- 49.2.2.1
ego si bene problematis memini, inter Iouinianum et nos ista contentio est, quod ille exaequet uirginitati nuptias, nos subiciamus; ille uel parum uel nihil, nos multum interesse dicamus. denique idcirco te post dominum faciente damnatus est, quod ausus sit perpetuae castitati matrimonium conparare. aut, si id ipsum uirgo putatur et nupta, cur piaculum uocis huius Roma audire non potuit? uirgo a uiro, non uirgo a partu. medium esse nihil potest: aut mea sententia sequenda est aut Iouiniani.
- 49.2.3.1
si reprehendor, quod nuptias uirginitati subicio, laudetur ille, qui conparat; si autem damnatus est, qui aequales putabat, damnatio eius mei operis testimonium sit. si saeculi homines indignantur in minori gradu se esse quam uirgines, miror clericos et monachos et continentes id non laudare, quod faciunt. castrant se ab uxoribus suis, ut imitentur uirginum castitatem, et id ipsum uolunt maritos esse, quod uirgines? aut iungantur itaque uxoribus suis, quibus renuntiauerant, aut, si se abstinuerint, etiam tacentes fatebuntur melius esse, quod nuptiarum operi praetulerunt.
- 49.2.4.1
an rudis in scripturis et nunc primum sacra uolumina legens lineam et, ut ita dicam, tenue dicendi filum inter uirginitatem et nuptias seruare non potui? uidelicet nesciebam dictum: noli esse iustus multum et, dum unum latus protego, in altero uulneratus sum atque, ut manifestius loquar, dum contra Iouinianum presso gradu pugno, a Manicheo mea terga confossa sunt. nonne, quaeso, statim in principio operis mei ista praefatus sum?
- 49.2.5.1
neque uero Marcionis et Manichei dogma sectantes nuptiis detrahimus. nec Tatiani, principis Encratitarum, errore decepti omnem coitum spurcum putamus, qui non solum nuptias, sed cibos quoque, quos deus creauit ad utendum, damnat et reprobat. scimus in domo magna non solum uasa esse aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, et super fundamentum Christi, quod Paulus architectus posuit, alius aedificat aurum, argentum, lapides pretiosos, alius e contrario faenum, ligna, stipulam.
- 49.2.6.1
non ignoramus honorabiles . sententiam: \'crescite terram\', sed ita nuptias recipimus, ut uirginitatem, quae de nuptiis nascitur, praeferamus. numquid argentum non erit argentum, si aurum argento pretiosius est? aut arboris et segetis contumelia est, si radici et foliis, culmo et aristis poma praeferantur et fructus? ut poma ex arbore, frumentum ex stipula, ita uirginitas e nuptiis.
- 49.2.7.1
centesimus et sexagesimus et tricesimus fructus, quamquam de una terra et de una semente nascatur, tamen multum differt in numero. triginta referuntur ad nuptias; nam et ipsa digitorum coniunctio et quasi molli osculo se conplexans et foederans maritum pingit. et coniugem. sexaginta uero ad uiduas, eo quod in angustia et tribulatione sint positae, unde et superiori digito deprimuntur, quantoque maior est difficultas expertae quondam uoluptatis inlecebris abstinere, tanto maius et praemium.
- 49.2.8.1
porro centesimus numerus — diligenter quaeso, lector. adtende — de sinistra transfertur ad dextram, et isdem quidem digitis, sed non eadem manu, quibus in laeua nuptae significantur et uiduae, circulum faciens exprimit uirginitatis coronam.
- 49.3.1.1
Oro te, qui haec loquitur, damnat nuptias? aurum uirginitatem, argentum diximus matrimonium. centesimum et sexagesimum et tricesimum fructum de una terra et de una exposuimus semente generari, licet multum in numero differat. et quisquam tam iniquus lector. erit, ut non ex meis dictis, sed ex suo me sensu iudicet? et certe multo clementiores erga coniugia fuimus omnibus paene Latinis et Graecis tractatoribus, qui centesimum numerum ad.martyras referunt, sexagesimum ad uirgines, tricesimum ad uiduas. atque ita fit iuxta illorum sententiam, ut de bona terra et de patris familiae semine excludantur mariti.
- 49.3.2.1
uerum in principio cautus, in reliquis forsitan inprouidus fuerim: nonne post partitionem opusculi, cum ad quaestiones uenirem, statim intuli: uos quaeso, utriusque sexus uirgines et continentes, mariti quoque et digami, ut conatus meos orationibus adiuuetis. cunctorum in commune Iouinianus hostis est? quorum orationibus indigeo et quos adiutores mei operis precor, eos possum Manichei errore damnare?
- 49.4.1.1
Curramus ad reliqua — neque enim epistulae patitur breuitas diutius in singulis inmorari —: interpretantes illud apostoli testimonium: uxor proprii corporis non habet potestatem, sed uir; similiter et uir corporis sui non habet potestatem, sed uxor, haec subiunximus: omnis hic quaestio de his est, qui in matrimonio sunt, an eis liceat uxores dimittere, quod et dominus in euangelio prohibuit.
- 49.4.2.1
unde et apostolus: \'bonum est\', ait, \'homini mulierem non tangere\', sed quia, qui semel duxit uxorem, nisi ex consensu se non ualet abstinere nec dare repudium non peccanti, \'reddat coniugi debitum\', quia sponte se alligauit, ut reddere cogeretur. qui domini dicit esse praeceptum, ne dimittantur uxores, et absque consensu, quod deus coniunxit, homo non separat, hic potest dici nuptias condemnare?
- 49.4.3.1
rursum in consequentibus: sed unusquisque, ait, proprium habet donum ex deo, alius quidem sic, alius autem sic. quam sententiam nos : quid, inquit, uelim, perspicuum est. sed quoniam in ecclesia diuersa sunt dona, concedo et nuptias, ne uidear damnare naturam. simulque considera, quod aliud donum uirginitatis sit, aliud nuptiarum.
- 49.4.4.1
si enim eadem esset merces nuptarum et uirginum, numquam dixisset post praeceptum continentiae: \'sed unusquisque proprium habet donum ex deo, alius quidem sic, alius autem sic\'.ubi proprietas singulorum est, ibi .
- 49.4.5.1
concedoetnuptiasessedeidonum, sed inter donum et donum magna diuersitas est. denique et apostolus de eodem post incestum paenitente: \'e contrario\', inquit, \'donate ei et consolamini\' et: \'si cui quid donastis, et . ac ne putaremus donum hominis contemnendum, addidit: \'nam et ego, quod donaui, si quid donaui, propter uos coram Christo).
- 49.4.6.1
diuersa dona sunt Christi. unde et Ioseph in typo eius uariam habebat tunicam et n psalmo quadragesimo quarto adstitit regina a dextris eius in nestitn deaurato circumdata uarietate. et Petrus apostolos: «sicut coheredes*, ait, \' gratiae*, quod significantius Graece dieitur zsiXIJ-T,;, id est "*.
- 49.5.1.1
. quae est ista contentio claudere oculos nec apertissimum lumen aspicere? in ecclesia diximus dona diuersa et aliud donum uirginitatis. aliud nuptiarum. et post paululum: concedo et nuptias esse dei donum, sed inter donum et donum magna est. et quod dei donum uoce apertissima pronuntiamus, damnare dicimur?
- 49.5.2.1
porro, si Ioseph in typo domini accipitur, tunica eius uaria atque distincta in uirginibus, uiduis, continentibus ae maritis est et potest uideri quasi alienus, qui de tunica Christi , cum et ipsam reginam, hoc est ecclesiam saluatoris, in uestitu deaurato eadem uarietate circumdatam dixerimus? sed et in consequentibus de coniugio disputantes eundem sensum secuti sumus: hie locus ad praesentem non pertinet. enim iuxta sententiam domini uxorem excepta causa non repudiandam et repudiatam uiuo marito alteri non nubere aut certe uiro suo debere .
- 49.5.3.1
nee non et alie loco: \'Mulier alligata est, quanto tempore nir eius uiuit- quodsi dormierit nir eius. libera est: uult, nubat, tantum in domino\', id est Christiano. qui secundas nuptias tertiasque concedit in domino, primas cum ethnico prohibet.
- 49.6.1.1
Aperiant, quaeso, aures obtrectatores mei et uideant me secundas et tertias nuptias in domino concessisse. qui secundas et tertias non damnaui, primum potui damnare matrimonium? in eo quoque loco, ubi interpretamur capitulum apostoli: circumcisus aliquis uocatus est: non . in praeputio uocatus est: non circumcidatur, licet quidam-prudentissimi interpretes scripturarum hoc de circumcisione et seruitute dictum esse contendant, nonne apertissime foedera seruauimus nuptiarum?
- 49.6.2.1
diximus enim: \'si in praeputio quis uocatus est, non circumcidatur.\' habebas, in.quit, uxor, cum credidisti; noli fidem Christi causam putare discidii, quia in pace nos uocauit deus. \'circumcisio nihil est et praeputium nihil est, sed obseruatio mandatorum dei\'. nihil enim prode est absque operibus caelibatus et nuptiae, cum etiam fides, quae proprie Christianorum est, si opera non habuerit, mortua esse dicatur et hac lege uirgines quoque Uestae et Iunonis uniuirae in sanctarum queant ordine numerari.
- 49.6.3.1
et post paululum: \'seruus uocatus es: non sit tibi curae; sed et si potes liber fieri, magis utere\\ etiam si habes, inquit, soluis debitum et non habes tui corporis potestatem atque — ut manifestius loquar — seruus uxoris es, noli propter hoc habere tristitiam nec de amissa uirginitate . sed etiam inuenire discidii, ut libertatem pudicitiae perfruaris, noli salutem tuam cum alterius interitu quaerere. habeto paulisper uxorem nec praecurras morantem: expecta, dum sequitur. si egeris patienter, coniux mutabitur in sororem.
- 49.7.1.1
In eo quoque loco, ubi tractauimus, cur dixisset apostolus: de uirginibus autem praeceptum domini non habeo; consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a domino, ut sim fidelis, ita uirginitatem extulimus, ut nuptiarum ordinem seruaremus: si uirginitatem dominus imperasset, uidebatur nuptias condemnare et hominum auferre seminarium, unde et ipsa uirginitas nascitur. si praecidisset radicem, quomodo fruges quaereret? nisi ante , qua ratione aedificium extrueret et operturum cuncta desuper culmen inponeret?
- 49.7.2.1
si radicem nuptias, uirginitatem fruges diximus, si fundamentum matrimonium et aedificium uel culmen perpetuam castitatem, quisquam uel tam inuidus uel tam caecus obtrectator mei erit, ut in eadem domo aedificium et culmen uideat, fundamentum, quod aedificium et culmen portat, ignoret? porro in alio loco proponentes apostoli testimonium, in quo ait: alligatus es uxori: noli quaerere solutionem; solutus es ab uxore: noli quaerere uxorem, ilico ista subiecimus: habet unusquisque nostrum terminos suos; redde mihi meum et tu tene tuum. si alligatus es uxori, ne illi des repudium; si solutus sum ab uxore, non quaeram uxorem. ut ego non soluo coniugia, si semel ligata sunt, ita tu non liges, quod solutum est.
- 49.7.3.1
sed et in alio testimonio, quid de uirginitate et nuptiis senserimus, manifestissime declaratur: non inponit nobis apostolus laqueum nec cogit esse, nolumus, sed suadet, quod honestum est et decorum, et intente facit seruire domino et semper esse sollicitum et expectare paratum domini uoluntatem, ut, cum quid imperauerit, quasi strenuus et armatus miles statim inpleat, quod praeceptum est, et hoc faciat sine ulla distentione. quae data est secundum Ecclesiasten hominibus huius mundi, ut distendantur in ea.
- 49.7.4.1
in fine quoque conparationis nuptarum et uirginum disputationem nostram hoc sermone conclusimus: ubi bonum et melius est, ib boni et melioris non unum est praemium;etnbinon unum praemium, ibi utique dona diuersa. tantum est igitur inter nuptias et uirginitatem, quantum inter non peccare et benefacere, immo, ut leuius dicam, quantum inter bonum et melius.
- 49.8.1.1
Porro in consequentibus, cum dicimus: finita disputatione coniugiorum et uirginitatis et cauto moderamine praeceptorum, ut nec ad sinistram nec ad dextram diuerteret, sed uia regia graderetur et illud inpleret: \'ne sis multum iustus\', digamiae conparat et, , am n subicit, nonne perspicue ostendimus, quae sit in scripturis sanctis sinistra, quae dextra, et quid significet: ne sis multum iustus?
- 49.8.2.1
quod uidelicet sinistra sit, si Iudaeorum et gentilium sequamur libidinem et semper aestuemus ad coitum dextra, si Manicbeorum sequamur errorem et simulatae pudicitiae retibus , uia autem regia sit ita adpetere. uirginitatem, ne nuptiae condemnentur. praeterea quis tam iniquus meorum opusculorum iudex erit, ut prima matrimonia damnare me dicat, cum etiam de secundis nuptiis dixisse me legerit? concedit apostolus secundas nuptias, sed uolentibus, sed his, quae se continere non possunt, ne luxuriatae in Christo nubere uelint habentes damnationem, quod fidem primam inritam fecerint, et hoc concedit, quia multae abierunt retro Satanan. ceterum beatiores erunt, si sic permanserint.
- 49.8.3.1
continuoque subiungit apostolicam auctoritatem: \'secundum meum consilium\'. porro, ne auctoritas apostoli quasi leuior uideretur, addidit: \'puto autem, quod et ego spiritum dei ). ubi ad continentiam prouo\'cat, ibi non hominis, sed spiritus dei consilium est. ubi autem nubendi concedit ueniam, spiritum dei non nominat, sed prudentiae librat consilium ita singulis relaxans, ut unusquisque ferre potest.
- 49.8.4.1
propositis quoque testimoniis, in quibus apostolus secundas concedit nuptias, statim subiecimus: quomodo uirginibus fornicationis periculum concedit nuptias et excusabile facit, quod per se non adpetitur, ita eadem fornicatio concedit uiduis . , licetalterum et tertium, unum uirum nosse quam plurimos, id \' est: tolerabilius est uni homini prostitutam esse quam multis. facessat calumnia!
- 49.8.5.1
de secundo hic et tertio et quarto, si libeat, matrimonio disputauimus, non de primo, ne quis in eo, quod diximus: uni homini prostitutam esse quam multis. ad primum maritum referat, cum omnis nobis quaestio de digamia et trigamia fuerit. denique digamiae et trigamiae disputationem hac calce signauimus: \'omnia licent, sed non omnia expediunt\'. non damno digamos, immo nec trigamos et, si dici potest, . plus aliquid inferam: etiam scortatorem recipio paenitentem. quidquid aequaliter licet, aequa lance pensandum est.
- 49.9.1.1
Erubescat calumniator meus dicens me prima damnare matrimonia, quando legit: non damno digamos, immo nec trigamos et, si dici potest, . aliud est non damnare, aliud praedicare; aliud est ueniam concedere, aliud laudare uirtutem. si autem in eo durus uideor, quia dixi: quidquid aequaliter licet, aequa lance pensandum est, puto non me crudelem iudicabit et rigidum, qui alia loca uirginitati et nuptiis, alia trigamis et octogamis et paenitentibus (scortatoribus) legerit praeparata.
- 49.9.2.1
Christum in carne uirginem, in spiritu monogamum, quod unam haberet ecclesiam, noster in reliquis sermo testatus est: et crediti sumus nuptias condemnare! damnare dicor nuptias, cuius hic sermo est: nullique dubium est sacerdotes de Aaron et Eleazar et Finees stirpe generatos. qui cum et ipsi uxores habuerint, recte nobis opponerentur, si errore Encratitarum contenderemus matrimonia reprobanda. Tatianum, Encratitarum principem, qui abicit matrimonia, reprehendimus, et ipsi nuptias condemnamus?
- 49.9.3.1
rursumque, ubi uirgines et uiduas conparo, quid de nuptiis senserim et quomodo tres gradus uirginitatis uiduitatisque et continentiae et coniugii fecerim, declarant ipsa, quae scripta sunt: beatas esse uiduas, quae ita manserint, nec illarum detraho merito, quae cum uiris in castitate perdurant, sed sicut hae maioris apud deum praemii sunt quam nuptae coniugali officio seruientes, ita et ipsae aequo patiantur animo uirginitatem sibi praeferri.
- 49.10.1.1
Ad Galatas quoque testimonium apostoli proponentes: ex operibus legis non iustificabitur omnis caro sensum intulimus: opera legis et nuptiae sunt. unde et maledicuntur in ea, quae non habent filios. quae si conceduntur etiam in euangelio, aliud est indulgentiam infirmitati tribuere, aliud uirtutibus praemia polliceri. ecce perspicue nuptias diximus concedi in euangelio, sed tamen easdem in suo officio permanentes praemia castitatis capere non posse. quod si indigne accipiunt mariti, non mihi irascantur, sed scripturis sanctis, immo episcopis, presbyteris et diaconis et uniuerso choro sacerdotali et Leuitico, qui se nouerunt hostias offerre non posse, si operi seruiant coniugali.
- 49.10.2.1
sed et in eo loco, ubi de Apocalypsi testimonium posuimus, nonne manifestum est, quid de uirginibus, uiduis et coniugibus senserimus? hi sunt, qui cantant canticum nouum, quod nemo potest cantare, nisi qui uirgo est. hi sunt primitiae dei et agni et sine macula. si uirgines primitiae dei sunt, ergo uiduae et in matrimonio continentes erunt post primitias, id est in secundo et tertio gradu. in secundo et tertio gradu uiduas ponimus et maritas, et heretico furore damnare dicimur nuptias?
- 49.11.1.1
Multa sunt, quae per omnem librum cauto moderamine de uirginitate, de uiduis, de nuptiis diximus. sed breuitatis studio unum adhuc ponam testimonium, cui non reor contradicturum nisi eum, qui aut inimicum se probare uoluerit aut uaecordern. nam cum proposuissem, quod dominus isset ad nuptias in Cana Galilaeae, post quaedam etiam haec addidi: qui enim semel iuit ad nuptias, semel docuit esse nubendum.
- 49.11.2.1
et tunc uirginitati posset officere, si nuptias post uirginitatem et uiduitatis castimonia non in gradu tertio poneremus; nunc autem, cum hereticorum sit damnare coniugia et dei spernere conditionem, , libenter audimus. ecclesia enim matrimonia non damnat, sed subicit, nec abicit, sed dispensat sciens, ut supra diximus, in domo magna non solum uasa esse aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, et alia esse in honorem, alia in contumeliam, et quicumque se mundauerit, eum futurum esse uas honorabile et necessarium, in omne opus bonum praeparatum.
- 49.11.3.1
quidquid, inquam, de laude dixerint nuptiarum, libenter audimus. laudari nuptias libenter audimus, et nuptias condemnamus? ecclesia matrimonia non damnat, sed subicit — uelitis nolitis, mariti, subicit — uirginitati et uiduitati. ecclesia nuptias, sed nuptias in suo opere permanentes subicit, non damnat, nec abicit, sed dispensat. in potestate uestra est, si uelitis, secundum pudicitiae gradum scandere. quid indignamini, si in tertio stantes nolitis ad superiora properare?
- 49.12.1.1
Igitur, cum totiens et tam crebro lectorem admonuerim et per singula paene tractatuum milia cautus uiator incesserim, me ita recipere nuptias, ut eis continentes, uiduas uirginesque praeferam, debuerat prudens et benignus lector etiam ea, quae uidebantur dura, aestimare de ceteris et non in uno atque eodem libro criminari me diuersas sententias protulisse.
- 49.12.2.1
quis enim tam hebes et sic in scribendo rudis, ut idem damnet et laudet, aedificata destruat, destructa aedificet et, cum aduersarium uicerit, suo nouissime mucrone feriatur? si rusticani homines et uel rhetoricae uel dialecticae artis ignari detraherent mihi, tribuerem ueniam inperitiae nec accusationem reprehenderem, ubi non uoluntatem in culpa cernerem, sed ignorantiam; nunc uero, cum diserti homines et liberalibus studiis eruditi magis uolunt laedere quam intellegere, breuiter a me responsum habeant: corrigere eos debere peccata, non reprehendere.
- 49.12.3.1
patet campus, stat e contra acies, aduersarii dogma manifestum est et — ut Uergilianum aliquid inferam — illum aspice contra, qui uocat: respondeant aliter, teneant modum in disputando et me, in libris suis quid uel praetermiserim uel addiderim, doceant. reprehensores non audio, sequor magistros. delicata doctrina est pugnanti ictus dictare de muro et, cum ipse unguentis delibutus sis, cruentum militem accusare formidinis.
- 49.12.4.1
nec haec dicens statim iactantiae reus sum, quod ceteris dormientibus solus pugnauerim, sed hoc dico, cautius eos posse pugnare, qui me uiderint uulneratum. nolo tale certamen, in quo te tantum protegas, et torpente dextera sinistra clipeum circumferri. aut feriendum tibi est aut cadendum. non possum te aestimare uictorem, nisi aduersarium uidero trucidatum.
- 49.13.1.1
Legimus, O eruditissimi uiri, in scolis pariter et Aristotelia illa uel de Gorgiae fontibus manantia simul didicimus, plura uidelicet esse genera dicendi et inter cetera aliud esse γυμναστικῶς scribere, aliud δογματικῶς: in priori uagam esse disputationem et aduersario respondentem nunc haec nunc illud proponere, argumentari, ut libet, aliud loqui, aliud agere, panem, ut dicitur, ostendere, lapidem tenere; in sequenti autem aperta frons et, ut ita dicam, ingenuitas necessaria est.
- 49.13.2.1
aliud est quaerere, aliud definire: in altero pugnandum, in altero docendum est. tu me stantem in proelio et de uita periclitantem studiosus magister doceas. noli ex obliquo et, unde non putaris, uulnus inferre: directo percute gladio. turpe tibi est hostem dolis perire, non uiribus; quasi non et haec ars summa pugnantium sit, alibi minitari et alibi percutere.
- 49.13.3.1
legite, obsecro uos, Demosthenen, legite Tullium; ac ne forsitan rhetores uobis displiceant, quorum artis est uerisimilia magis quam uera dicere, legite Platonem, Theophrastum, Xenophonta, Aristotelen et reliquos, qui de Socratis fonte manantes diuisis cucurrere fluminibus: quid in illis apertum, quid simplex est? quae uerba non sensuum? qui sensus non uictoriae?
- 49.13.4.1
Origenes, , Eusebius, Apollinaris multis uersuum milibus scribunt aduersus Celsum et Porphyrium: considerate, quibus argumentis et quam lubricis problemata diaboli spiritu contexta subuertant et, quia interdum coguntur loqui, non quod sentiunt, sed quod necesse est, dicantur esse gentiles. taceo de Latinis scriptoribus, Tertulliano, Cypriano, Minucio, Victorino, Lactantio, Hilario, ne non tam me defendisse quam alios uidear accusare: Paulum apostolum proferam, quem quotienscumque lego, uideor mihi non uerba audire, sed .
- 49.13.5.1
legite epistulas eius et maxime ad Romanos, ad Galatas, ad Ephesios, in quibus totus in certamine positus est, et uidebitis eum in testimoniis, quae sumit de ueteri testamento, quam artifex, quam prudens, quam dissimulator sit eius, quod agit. uidentur quidem uerba simplicia et quasi innocentis hominis ac rusticani et qui nec facere nec declinare norit insidias. sed, quocumque respexeris, fulmina sunt. haeret in causa, capit omne, quod tetigerit; tergum uertit, ut superet; fugam simulat, ut occidat.
- 49.13.6.1
calumniemur ergo illum atque dicamus: testimonia, quibus contra Iudaeos uel ceteras hereses usus es, aliter in suis locis, aliter in tuis epistulis sonant. uidemus exempla c\'aptiua: seruierunt tibi ad uictoriam, quae in suis uoluminibus non dimicant.nonue nobis loquitur cum saluatore: aliter foris, aliter domi loquimur? turba parabolas, discipuli audiunt ueritatem. pharisaeis proponit dominus quaestiones et non disserit. aliud est docere discipulum, aliud aduersarium uincere. mysterium, inquit, meum mihi, mysterium meum mihi et meis.
- 49.14.1.1
Indignamini mihi, quod Iouinianum non docuerim, sed uicerim. immo indignantur hi, qui illum anathematizatum dolent, et, cum laudent, quod sunt, accusant, quod esse se simulant. quasi uero rogandus fuerit, ut mihi cederet, et non inuitus ac repugnans in ueritatis uincla ducendus. et haec dicerem, si uincendi studio contra regulam scripturarum quippiam locutus fuissem et, sicut uiri fortes in controuersiis solent facere, culpam praemio redimerem.
- 49.14.2.1
nunc uero, cum interpres magis apostoli fuerim quam dogmatistes et commentatoris sim usus officio, quidquid durum uidetur, ei magis inputetur, quem exposuimus, quam nobis, qui exposuimus. nisi forte aliter ille dixit et nos simplicitatem uerborum eius maligna - I tione . qui hoc arguit, de ipsis scriptis probet. diximus: si bonum est mulierem non tangere, malum est ergo tangere; nihil enim bono contrarium est nisi malum. si autem malum est et ignoscitur. ideo conceditur, ne malo quid deterius fiat, et cetera usque ad propositionem alterius capituli.
- 49.14.3.1
hoc ideo subiecimus. quia apostolus dixerat: bonum est homini mulierem non tangere; propter fornicationem autem I unusquisque uxorem suam habeat et unaquaeque . uirum suum habeat. in quo differunt mea uerba a sensu apostoli? nisi forte in eo, quod ille pronuntiat, ego dubito; ille definit, ego sciscitor; ille aperte dicit: bonum est homini mulierem non tangere, ego timide quaero, si bonum est mulierem non tangere.
- 49.14.4.1
\'si\' dubitantis est, non confirmantis. ille dicit: bonum est non tangere, ego, quid bono contrarium esse possit, adiungo. statimque in consequentibus: animaduertenda apostoli prudentia. non dixit: \'bonum est uxorem non habere\', sed \'bonum est mulierem non tangere\', quasi et in tactu periculum sit, quasi, qui illam tetigerit, non euadat. uides igitur non de coniugibus nos exponere, sed de coitu simpliciter disputare, quod ad conparationem pudicitiae et uirginitatis et angelicae similitudinis bonum sit homini mulierem non tangere.
- 49.14.5.1
uanitas uanitantium, omnia uanitas, dixit Ecclesiastes. si omnes creaturae bonae ut a bono creatore conditae, quomodo*uniuersa uanitas? si terra uanitas, numquid et caeli et angeli et throni, dominationes, potestates ceteraeque uirtutes? sed quae per se bona sunt ut a bono creatore condita, ad conparationem maiorum uanitas appellantur. uerbi gratia: lucerna lampadis conparatione pro nihilo est; lampas stellae conlatione non lucet; stellam lunae confer, et caeca est; lunam soli iunge, non rutilat; solem Christo confer, et tenebrae sunt.
- 49.14.6.1
ego sum, inquit, qui sum. omnem igitur creaturam si deo contuleris, non subsistit. ne tradas, inquit Hester, hereditatem tuam his, qui non sunt, uel idolis scilicet uel daemonibus. et certe erant idola et daemones, quibus ne traderentur, orabat. in Iob quoque legimus a Baldad dictum de inpio: auellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus. habitent in tabernaculo illius socii eius, qui non est, haud dubium quin diaboli, qui cum habeat socios, non autem haberet, nisi esset, tamen, quia deo periit, non esse dicitur.
- 49.14.7.1
ergo secundum hunc conparationis sensum malum diximus mulierem , tangere — licet uxoris nulla facta sit mentio —, quia bonum est non tangere. et subiecimus uirginitatem frumentum, nuptias hordeum, fornicationem stercus bubulum nuncupantes: utique et frumentum et hordeum creatura dei est. uerum , minor I pascitur: \'homines), inquit,\'etiumenta saluos facies, domine).
- 49.14.8.1
aliis uerbis idipsum locuti sumus, quando aurum uirginitatem, argentum nuptias diximus, et centum quadraginta quattuor milia uirginum signatorum, qui. cum mulieribus non sunt coinquinati; ex quo ostendi uoluimus omnes, qui uirgines non permanserint, ad conparationem purissimae et angelicae castitatis et ipsius domini nostri Iesu Christi esse pollutos.
- 49.14.9.1
quodsi cui asperum et reprehensione dignum uidetur tantam nos inter uirginitatem et nuptias fecisse distantiam, quanta inter frumentum et hordeum est, legat sancti Ambrosii de uiduis librum et inueniet illum inter cetera, quae de uirginitate et nuptiis disputauit, etiam ista dixisse: neque ita coniugium apostolus praetulit, ut studia integritatis extingueret, sed a continentiae remedia descendit et, cum brauium supernae uocationis fortibus demonstrasset, deficere passus est ita plaudens prioribus, ut non despiceret et sequentes.
- 49.14.10.1
didicerat enim et ipse, quia dominus Iesus aliis panem hordeacium, ne in uia deficerent, aliis corpus suum, ut ad regnum contenderent, demonstrauit; et in consequentibus: non ergo copula nuptialis quasi culpa uitanda, sed quasi necessitatis sarcina declinanda. lex enim adstrinxit uxorem, ut in laboribus et tristitia filios generet et conuersio eius ad uirum sit, quod ei ipse dominetur.
- 49.14.11.1
ergo laboribus et doloribus in geuerationefiliorum addicitur nupta, non uidua, et dominatui uiri sola subditur copulata, non uirgo; et in alio loco: \'pretio\', inquit, \'empti estis, nolite fieri serui hominum\'. uidete, quam euidens sit coniugalis definitio seruitutis; et post pauxillulum: coniugium seruitus, malum quid est, quando nequeunt se inuicem sanctificare, sed perdere?
- 49.14.12.1
uniuersa, quae nos de uirginitate ac nuptiis lato sermone diffudimus, ille breui artauit conpendio in paucis multa conprehendens. uirginitas ab eo persuasio continentiae, nuptiae remedia incontinentiae praedicantur. et significanter a maioribus ad minora descensus: uirginibus brauium supernae uocationis ostendit, nuptas, ne in uia deficiant, consolatur; alios laudat, alios non despicit; coniugia hordeo, uirginitatem Christi corpori conparat.
- 49.14.13.1
et puto multo minorem distantiam inter frumentum esse et hordeum, quam inter hordeum et corpus Christi. deinde nuptias dicit et quasi necessitatis sarcinam declinandam et definitionem esse euidentissimae seruitutis et multa alia, quae in tribus libellis de uirginibus latissime prosecutus est.
← Previous · Next → — showing 901–1000 of 4,625
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0162.stoa004.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.