Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Epistulae

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 4,625 sections

  1. 28.4.1.1

    Scire autem debes apud Hebraeos in fine librorum unum e tribus solere subnecti, ut aut \'amen\' scribant aut (\' aut ", quo exprimunt \'pacem\', unde et Salomon \'pacificus\' dicitur.

  2. 28.4.2.1

    igitur, ut nos solemus conpletis opusculis ad distinctionem rei alterius subsequentis medium interponere \'explicuit\' aut \'feliciter\' aut aliquid istiusmodi, ita et Hebraei aut, quae scripta sunt, roborant, ut dicant \'amen\', aut in sempiternum et scripta et scribenda commemorant, ut ponant \'\', aut transacta feliciter protestantur \'pacem\' in ultimo subnotantes.

  3. 28.5.1.1

    Haec nos de intimo Hebraeorum fonte libauimus non opinionum riuulos persequentes neque errorum, quibus totus mundus expletus est, uarietate perterriti, sed cupientes et scire et docere, quae uera sunt. quod si tibi non uidetur. quid Origenes de diapsalmate senserit, uerbum interpretabor ad uerbum, ut, quia nouicia musta contemnis, saltim ueteris uini auctoritate ducaris.

  4. 28.6.1.1

    "Saepe perquirens causas, cur in quibusdam psalmis interponatur \', obseruaui diligentissime in Hebraeo et cum Graeco contuli inuenique, quia, ubi lingua Hebraea \'\', Graeca uero habet \'semper\' aut quid istiusmodi, ibi Septuaginta et Theodotion et Symmachus transtulerint \'diapsalma).

  5. 28.6.2.1

    neque uero nocet exemplis adfirmare, quod dicimus. in septuagesimo quarto psalmo, cuius principium est: confitebimur tibi, deus, confitebimur et inuocabimus nomen tuum, post illud: ego confirmaui columnas eius apud Septuaginta et Theodotionem et Symmachum est \'diapsalma\', pro quo apud Aquilam: ponderaui columnas eius, semper, in quinta autem editione: ego sum, qui paraui columnas eius, semper, in sexta uero: ego firmaui columnas eius, iugiter. porro. in Hebraeo habet post \'\', quod est \'columnas eius\', \'\'.

  6. 28.6.3.1

    et rursum in septuagesimo quinto, cuius principium est: notus in ludaea deus, nimus apud Septuaginta et Theodotionem post scutum et frameam et bellum \'diapsalma\', apud Symmachum post clipeum et gladium et bellum similiter *diapsalma\\ pro quo apud Aquilam post clipeum, gladium et bellum \'semper\', apud quintam editionem post scutum et et bellum \'semper\'. in sexta uero post scutum et gladium et bellum \'in finem\', eratque rursum in Hebraeo post: \'\', quod est \'et bellum\', <\'.

  7. 28.6.4.1

    et in eodem psalmo post illum locum: ut saluos faciat mites terrae \'diapsalma\' apud Symmachum similiter\'diapsalma\' et apud Aquilam \'semper\' necnon et apud quintam. in sexta uero \'i n finem\', et in Hebraico erat post \'anie ares\', quod est \'mites terrae\', \'\'. atque ita, cum talem uniuscuiusque editionis opinionem repperissemus, haec . utrum autem cuiusdam musicae cantilenae aut rhythmi inmutationem, qui interpretati sunt \'diapsalma\', senserint aliudue quid intellexerint, tuo iudicio \'.

  8. 28.7.1.1

    Hucusque Origenes, cuius nos maluimus in hac disputatione dumtaxat inperitiam sequi, quam stultam habere scientiam nescientum.

  9. 29.1.1.1

    Epistolare officium est de re familiari aut de cotidiana conuersatione aliquid scribere et quodammodo absentes inter se praesentes fieri, dum mutuo, quid aut uelint aut gestum sit, nuntiant, licet interdum confabulationis tale conuiuium doctrinae quoque sale condiatur.

  10. 29.1.2.1

    uerum tute in tractatibus occuparis, nihil mihi scribis, nisi quod me torqueat et scripturas legere conpellat. denique heri famosissima quaestione proposita postulasti, ut, quid sentirem, statim rescriberem; quasi uero pharisaeorum teneam cathedram, ut, quotienscumque de uerbis Hebraicis iurgium est, ego arbiter et litis sequester exposcar. non sunt suaues epulae, quae non et placentam redoleant, quas non condit Apicius, in quibus nihil de magistrorum huius temporis iure suffumat.

  11. 29.1.3.1

    sed quia uector et internuntius sermonis nostri redire festinat, rem grandem celerius dicto, quam debeo, licet de scripturis sanctis disputanti non tam necessaria sint uerba quam sensus, quia, si eloquentiam quaerimus, Demosthenes legendus aut Tullius est, si sacramenta diuina, nostri codices, qui de Hebraeo in Latinum non bene resonant, peruidendi.

  12. 29.2.1.1

    In fronte epistulae tuae posueras, quid sibi uelit, quod in Regnorum libro primo scriptum est: et Samuhel puer seruiebat ante conspectum domini cinctus ephod bad et diploidam habebat pusillam, quam fecerat ei mater sua et afferebat ei de diebus in dies, cum ascenderet cum uiro suo ad sacrificare sacrificium dierum.

  13. 29.2.2.1

    itaque quaeris, quid sit ephod bad, quo futurus propheta praecingitur, utrumne zona an, ut quidam putant, turabulum uel genus aliquod uestimenti sit. et si uestis, quomodo ea cingitur? et post ipsum ephod quare adiungitur ei bad?

  14. 29.2.3.1

    in sequentibus quoque legisse te scribis, ubi uenit homo dei ad Heli et dicit : haec dicit dominus: manifeste ostendi me ad domum patris tui, cum essent in terra Aegypti seruientes in domo Pharaonis, et elegi domum patris tui ex omnibus tribubus Israhel mihi in sacerdotium, ut ascenderent ad altare meum et incenderent incensum et portarent ephod.

  15. 29.2.4.1

    totum libri ordinem persecuta etiam de illo loco\' exemplar sumpsisti. in quo Doec Idumaeus iussu regis interfecit sacerdotes: et conuersus, inquit scriptura, Doec Syrus mortificauit ipse sacerdotes domini et occidit in illa die trecentos quinque uiros — siue, ut in Hebraeo legitur, octoginta quinque —. omnes portantes ephod. et Nonbat, ciuitatem sacerdotum, occidit in ore gladii a uiro usque ad mulierem. ab infante usque ad nutrientem et uitulum et asinum et ouem in ore gladii. et saluatus est unus filius Achimelech, filii Achitob, et nomen ei Abiathar et ! fugiit post Dauid.

  16. 29.3.1.1

    Non me teneo, quin- problematis ordinem responsione praeueniam, ubi nunc legimus: et omnes portantes ephod, in Hebraeo habere: et omnes portantes ephod . hoc quare ita dixerim, in sequentibus disces.

  17. 29.3.2.1

    illud quoque, quod, sequitur, addidisti: et factum est, cum , - i la descendit habens ephod in . - i tum est Saul. quia uenit Dauid in Ceila. ubi cum regis aduentus et ciuitatis timeretur obsidio, dixit Dauid ad Abiathar: \' defer ephod domini.

  18. 29.3.3.1

    haec sunt, quae de Regnorum libro excerpta proponens ad uolumen Iudicum transcendisti, in quo Micha de monte Ephraim scribitur mille centum argenti siclos matri, quos illa uouerat, reddidisse eamque sculptile inde fecisse atque conflatile. et addis haec post modicum uocari ephod et teraphim, cum utique, si zona sit aut uestimenti genus, sculptile atque conflatile esse non possit.

  19. 29.3.4.1

    agnosco errorem paene omnium Latinorum putantium ephod et teraphim, quae postea nominantur, de hoc argento, quod Micha matri dederat, fuisse conflatum, cum scriptura sic referat: et accepit mater eius — haud dubium, quin Michae — argentum et dedit illud conflatori et fecit illud sculptile et conflatile; et fuit in domo Michae et et domus eius domus dei; et fecit ephod et teraphim et inpleuit manum unius de filiis suis et factus est ei in sacerdotem.

  20. 29.3.5.1

    si autem putas ea, quae superius appellata sunt sculptile atque conflatile, ephod et teraphim deinceps nominari, disce esse non eadem, siquidem post matris idolum. quod dicitur sculptile atque conflatile, fecit l\'licha ephod et teraphim, sicut ex consequentibus adprobatur: et responderunt quinque uiri, qui abierant considerare terram, et dixerunt ad fratres suos: ecce nostis, quia est in domibus istis ephod et teraphim et sculptile et conflatile.

  21. 29.3.6.1

    et post multa, quae in medio praetermisisti: et ascenderunt, inquit, quinque uiri et inruerunt illuc et sumpserunt sculptile atque conflatile et ephod et teraphim. et sexcenti uiri, qui cincti erant uasis bellicis, ingressi sunt domum Micha et sumpserunt sculptile atque conflatile et ephod et teraphim. coarguitur igitur eorum opinio, qui, ut indissolubilem facerent quaestionem, ephod argenteum putauerunt. illud breuiter adtende, quod numquam nisi in sacerdotio nominetur.

  22. 29.3.7.1

    nam et Samuhel, qui illo cinctus refertur, leuites fuit et sacerdotes Nonbat hoc. dignitatis suae insigne portabant et — quod in Latinis codicibus non habetur —, quando Dauid fugiens a Saul uenit ad Achimelech et gladium postulauit dicens: uide, si est ad manum tuam lancea aut gladius, quoniam gladium et uasa mea non sustuli in manu mea. respondensque sacerdos dixit: ecce gladius Goliath alienigenae, terebinthi, et hic inuolutus est in uestimento post ephod, in sacrario utique ephod conditum seruabatur.

  23. 29.3.8.1

    hoc quoque ipsum, quod nunc posuimus. \'sculptile et conflatiles, licet idolum sit, tamen, quia per errorem religio putabatur, ad uenerationem eius, sicut ad dei ministerium ephod et teraphim, insigne conficitur.

  24. 29.4.1.1

    Teraphim quid sit, si spatium dictandi fuerit, prosequemur. nunc interim de ephod, ut coepimus, explicandum est. in Exodo, ubi Moysi praecipitur, ut sacerdotalia iubeat fieri uestimenta, post cetera legitur: stolae, . pectorale et superhumerale et podere et tunicas *coo!ipo)ta5 et cidarim et cinctorium.

  25. 29.4.2.1

    ubi autem nos posuimus \'superhumerale\', in Graeco ἐπωμίδα et septuaginta interpretes transtulerunt, quod scilicet super humeros istiusmodi ueniat uestimentum. deinde iungitur: et hi accipient aurum et hyacinthum et purpuram et coccinum et byssum et facient superhumerale de bysso torta, opus textile uarium. et quid plura?

  26. 29.4.3.1

    totus Exodi liber hac uestium plenus est specie. nam et in fine eiusdem uoluminis scribitur: et fecit omnis sapiens in operibus , , sicut praecepit dominus Moysi. et fecerunt de auro et hyacinth.o et purpura et coccino et bysso retorta.

  27. 29.4.4.1

    sed quia in Exodo hoc genus uestimenti praecipitur tantum, ut fiat, et postea factum refertur, non tamen eo Aaron uestitur, in Leuitico. quomodo sacerdotalibus uestimentis indutus fuerit, explicatur: Aaron et filios eius et lauit eos aqua et uestiuit cum tunica et cinxit eum zona et uestiuit eum — quod nos \'\' siue \'tunicam, qua subter uestitus est,> possumus interpretari — et inposuit ei, inquit, et cinxit eum secundum .

  28. 29.4.5.1

    uides ita hunc superhumerali cingi, quomodo Samuhel ephod bad illo nescio quo cingebatur. sed, ne te longius traham, hanc habeto sententiam, ubicumque in septuaginta interpretibus, hoc est in codicibus nostris, stccojj.Cc, id est \'\'. legitur, in Hebraeo scriptum est ephod. quod quare alibi interpretari uoluerint et alibi ininterpretatum reliquerint, non est mei iudicii, cum hoc ipsum in pluribus fecerint, ut, quae alibi aliter atque aliter expresserant, nouissime translationis uarietate lassati ipsa Hebraica posuerint.

  29. 29.4.6.1

    Aquila autem id, quod illi 6;tot7]v et lra)|i\'\'5a dixerunt, švo°!L(X et !<revSo;j.a. id est \'uestimentum\' \', quod scilicet , quod Hebraeo sermone uocatur mail, \' tunicam\', ἐπένδυμα uero, id est ἐπωμίς, quod Hebraice dicitur ephod, \'superius pallium\' significet, quo tota sacerdotalis protegatur ambitio.

  30. 29.5.1.1

    Quaeras forsitan, si ephod sacerdotale sit pallium, quare in quibusdam locis addatur \'\'? audiens \'\' risum tenere non possum. nam cum apud Hebraeos dicatur \'bad\', ipsos quoque septuaginta interpretes sic transtulisse manifestum sit, pro \'bad\' ut \'\' scribatur, error obtinuit; bad autem lingua Hebraica \'linum* dicitur, licet linum \' significantius exprimatur.

  31. 29.5.2.1

    denique, ubi nos legimus: et fac eis femorale lineum, turpitudines a lumbis usque ad crura eorum, in Hebraeo pro lineo \'bad\' ponitur. qua specie uir quoque ille, qui Dauihelo monstratur, indutus est: et extuli oculos meos et uidi; et ecce uir unus uestitus baddim, quo plurali numero \' lineae\' nuncupantur.

  32. 29.5.3.1

    propterea autem et Samuhel et octuaginta quinque uiri sacerdotes ephod lineum portasse referuntur, quoniam sacerdos magnus solus habebat licentiam ephod non lineo uestiendi, uerum, ut scriptura commemorat, auro, hyacintho, purpura, coccino byssoque contexto. ceteri habebant ephod, non illa uero uarietate distinctum et duodecim lapidibus ornatum, qui in humero utroque residebant, sed lineum et simplex et toto candore purissimum.

  33. 29.6.1.1

    Verum, quia supra promiseram me, si spatium dictandi ! fuisset, de teraphim quoque breuiter disserturum nec quisquam interim interpellator aduenit, scito teraphim ab Aquila μορφώματα interpretari, quas nos \'figuras\' siue \'figurationes\' possumus dicere.

  34. 29.6.2.1

    nam et in eo loco, quando misit Saul nuntios, ut accipiant Dauid, et responderunt uexari illum grauiter et misit rursum dicens: adferte illum in lecto ad me, ut occidam eum. et uenerunt nuntii, et ecce cenotaphia in lecto, pro \'cenotaphia\' in Hebraeo teraphim, id est μορφώματα, posita sunt, et non \'iecur caprarum\', ut nostri codices habent, sed \'puluillus de caprarum pelle \', qui intonsis pilis caput inuoluti in lectulo hominis mentiretur.

  35. 29.6.3.1

    ut autem utriusque sermonis pariter explicem ueritatem, in Osee comminatur deus se a populo fornicante omnes gratias ablaturum dicens: quia diebus multis sedebunt filii, Israhel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari et sine sacerdotio et sine i ill f est a t i bus. pro (sacerdotio) et \'\' in Hebraeo habetur \'sine ephod et sine teraphim\', sicut Theodotion quoque et Symmachus transtulerunt.

  36. 29.6.4.1

    ex quo intellegimus in ephod iuxta Septuaginta quoque, qui sensum magis quam I uerbum interpretati sunt, \'sacerdotium\' significari, in teraphim uero, id est \'\' uel \'figuris\', uaria opera, quae teraphim uocantur, intellegi.

  37. 29.6.5.1

    nam et in Exodo ceterisque locis, ubi describuntur uestes plumaria arte contextae, \'opus cherubim\', id est \'uarium atque depictum\', factum esse describitur, ita tamen, ut uau litteram cherubim non habeant, quia, ubicumque cum hac littera scribuntur, animalia magis quam opera significant. iuxta hunc igitur sensum et Micha cum ueste sacerdotali cetera quoque, quae ad sacerdotale pertinent ornamentum, per teraphim fecisse monstratur.

  38. 29.7.1.1

    Quam uellem nunc tibi omnem habitum sacerdotis exponere et per singulas uestium species diuina ostendere sacramenta! uerum, quia et in hoc ipso breuitatem epistulae excessimus et Iosephus ac Philo, uiri doctissimi Iudaeorum, multique de nostris id latissime persecuti sunt, coram uiua, ut aiunt, uoce audies me. (aeque), quae de cetero uelis, praesens percontato, praesentem, ut, si quid forte nescimus, sine teste, sine iudice in fida aure moriatur.

  39. 29.7.2.1

    nos, ut scis, Hebraici sermonis lectione detenti in Latina lingua rubiginem obduximus in tantum, ut loquentibus quoque nobis stridor quidam non Latinus interstrepat. unde ignosce ariditati: etsi inperitus sum, inquit, sermone, apostolus, sed non scientia. illi utrumque non deerat, et unum humiliter rennuebat; nobis utrumque deest, quia et, quidquid pueri plausibile habueramus, amisimus nec scientiam, quam uolebamus, consecuti sumus — Aesopici canis fabula —, dum magna sectamur, etiam minora perdentes.

  40. 30.1.1.1

    Nudius tertius, cum centesimum et octauodecimum psalmum tibi insinuare conarer et dicerem omnem moralem locum in eo esse conprehensum et, quomodo philosophi solerent disputationes suas in physicam et ethicam logicamque partiri, ita et eloquia. diuina aut de natura disputare, ut in Genesi et Ecclesiaste, aut de moribus, ut in Prouerbiis et in omnibus sparsim libris, aut de logica, pro qua nostri θεολογικὴν sibi uindicant, ut in Cantico canticorum et euangeliis — licet (et) apostolus saepe proponat, adsumat, confirmet atque concludat, quae proprie artis dialecticae sunt —, studiosissime , quid sibi uelint Hebraeae litterae, quae psalmo, quem legebamus, uidebantur insertae.

  41. 30.2.1.1

    Respondi secundum ordinem litterarum eum esse conpositum, quo uidelicet ex prima littera, quae apud eos uocatur aleph, octo uersus inciperent, rursus ex sequenti beth totidem uersus exordium sumerent ac postea ex gimel idem numerus conpleretur atque ita usque ad tau, quae apud eos extrema littera est, psalmum esse conscriptum et in singulis quibusque elementis secundum interpretationem eorum debere intellegi, quae sequerentur.

  42. 30.2.2.1

    identidem flagitasti, ut tibi interpretationes singularum edicerem litterarum. dixi, fateor; uerum, quia propter barbariem linguae memoria elabitur omne, quod diximus, desideras commentariolum fieri, ut, si in aliquo forte titubaris, obliuionem lectio consoletur.

  43. 30.3.1.1

    Ac priusquam de singulis disseram, scire debes quattuor psalmos secundum ordinem Hebraeorum incipere elementorum: centesimum decimum et centesimum undecimum et hunc, de quo nunc scribimus, et centesimum quadragesimum quartum, uerum in prioribus singulis litteris singulos uersiculos, qui trimetro iambico constant, esse subnexos, inferiores uero tetrametro iambico constare, sicuti et Deuteronomii canticum scriptum est; in centesimo octauodecimo in singulas litteras octoni uersus secuntur; in centesimo quadragesimo quarto singulis litteris singuli uersus deputantur. sunt, qui et alios putent hoc ordine incipere, sed falsa eorum opinio est.

  44. 30.3.2.1

    habes et in Lamentationibus Hieremiae quattuor alfabeta, e quibus duo prima quasi Saffico metro scripta sunt, quia tres uersiculos, qui sibi conexi sunt et ab una tantum littera incipiunt, heroici comma concludit; tertium uero alfabetum trimetro scriptum est et a ternis litteris, sed eisdem, terni uersus incipiunt; quartum alfabetum simile est primo et secundo. Prouerbia quoque Salomonis extremum eludit alfabetum, quod tetrametro .

  45. 30.4.1.1

    Quomodo autem in his nostris litteris non potest quis ad legenda uerba procedere, nisi prius ab elementis coeperit, ita et in scripturis diuinis non ualemus ea, quae maiora sunt, nosse, nisi ethicae habuerimus exordium, secundum illud, quod propheta dicit: a mandatis tuis intellexi, quo uidelicet post opera coeperit habere scientiam secretorum. uerum iam conplendum est, quod petisti, ut sensum uniuscuiusque elementi interpretatio adnexa significet.

  46. 30.5.1.1

    ALEPH interpretatur \'doctrina\', BETH \'domus\', GIMEL \'plenitudo\', DELETH \'tabularum\',. HE \'ista\', VAV \'et\', ZAI \'haec\', HETH \'uita\', TETH \'bonum\', IOD \'principium\', CAPH \'manus\', LAMED \'disciplinae\' siue \'cordis\', MEM \'ex ipsis\', NUN \'sempiternum\', SAMECH \'adiutorium\', AIN \'fons* siue \'oculus\', PHE \'os\' — ab ore, non ab osse intellege, ne litterarum ambiguitate fallaris —, SADE \'iustitiae\', COPH \'uocatio\', RES \'capitis\', SEN \'dentium\', TAU \'signa\'.

  47. 30.6.1.1

    Post interpretationem elementorum intellegentiae ordo dicendus est.

  48. 30.6.1.2

    Prima conexio est \'doctrina domus plenitudo tabularum ista\', quo uidelicet doctrina ecclesiae, quae domus dei est, in librorum repperiatur plenitudine diuinorum.

  49. 30.7.1.1

    Secunda conexio est \'et haec uita\'. quae enim alia potest esse uita sine scientia scripturarum, per quas etiam ipse Christus agnoscitur, qui est uita credentium?

  50. 30.8.1.1

    Tertia conexio habet \'bonum principium\', quia, quamuis nunc sciamus uniuersa, quae scripta sunt, tamen ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus et nunc per speculum uidemus in aenigmate; cum autem meruerimus esse cum Christo et similes angelis fuerimus, tunc librorum doctrina cessabit.

  51. 30.9.1.1

    Quarta conexio est \'manus cordis\' siue \'disciplinae\'. manus intelleguntur in opere, cor et disciplina interpretantur in sensu, quia nihil facere possumus, nisi prius, quae facienda sunt, scierimus.

  52. 30.10.1.1

    Quinta conexio est \'ex ipsis aeternum adiutorium). hoc explanatione non indiget et omni luce manifestius est ex scripturis aeterna subsidia ministrari. -

  53. 30.11.1.1

    Sexta conexio habet \'fons\' siue \'oculus oris iustitiae\' secundum illud, quod in tertio numero exposuimus.

  54. 30.12.1.1

    Septima conexio est, quae et extrema, quo et in ipso quoque septenario numero sit mysticus intellectus, \'uocatio capitis dentium signa\'. per dentes articulata uox promitur et his signis ad caput omnium, qui Christus est, peruenitur.

  55. 30.13.1.1

    Oro te, quid hoc sacratius sacramento? quid hac uoluptate iucundius? qui cibi, quae mella sunt dulciora dei scire prudentiam, in adyta eius intrare, sensum creatoris inspicere et sermones domini tui, qui ab huius mundi sapientibus deridentur, plenos docere sapientia spiritali!

  56. 30.13.2.1

    habeant sibi ceteri suas opes, gemma bibant, serico niteant, plausu populi delectentur et per uarias uoluptates diuitias suas uincere nequeant: nostrae deliciae sint in lege domini meditari die ac nocte, pulsare ianuam non patentem, panes trinitatis accipere et saeculi fluctus domino praeeunte calcare.

  57. 30.14.1.1

    Saluta Blesillam et Eustophium, tirunculas nostras; saluta Felicianen, uere carnis et spiritus uirginitate felicem; saluta reliquum castitatis chorum et domesticam tuam ecclesiam, cui omnia, etiam quae tuta sunt, timeo, ne dormiente patre familias inimicus homo zizania superseminet.

  58. 30.14.2.1

    quamuis enim dicere audeant: ego ciuitas firma, ciuitas, quae obpugnatur, -nullus hostili exercitu obsidente securus est. nemo, ut beatus Cyprianus ait, satis tutus periculo proximus. exemplar epistulae, si accipere uoluerit (ptXoitov(oto\'tt] nostra Marcella, tribuito et memento mei obsecrans, ut dominus Iesus conterat satanan sub pedibus nostris uelociter.

  59. 31.1.1.1

    Parua specie, sed caritate magna sunt munera accepisse a uirgine armillas, epistulas et columbas. et quoniam mei in dei sacrificiis non offertur, nimia dulcedo arte mutata est et quadam, ut ita dicam, piperis austeritate condita. apud deum enim nihil uoluptuosum, nihil tantum suaue placet, nihil, quod non in se habeat et mordacis aliquid ueritatis. pascha Christi cum amaritudinibus manducatur.

  60. 31.2.1.1

    Festus est dies et natalis beati Petri festius solito conciuendus, ita tamen, ut scripturarum cardinem iocularis sermo non fugiat nec a praescripto palaestrae nostrae longius euagemur. armillis in Ezechihele ornatur Hierusalem; Baruch epistulas accepit ab Hieremia; in columbae specie spiritus sanctus .

  61. 31.2.2.1

    itaque, ut te aliquid et piperis mordeat et pristini libelli etiam nunc recorderis, caue ne operis ornamenta dimittas, quae uerae armillae sunt brachiorum; ne epistulam pectoris tui scindas, quam a Baruch traditam nouacula rex profanus incidit; ne ad similitudinem Ephraim per Osee audias: \'facta es insipiens ut columba\'. \'nimium\', respondebis, \'austere et, quod festo non conueniat diei\'. talibus ipsa muneribus prouocasti; dum dulcibus amara sociata sunt, et a nobis paria recipies: laudem amaritudo comitabitur.

  62. 31.3.1.1

    Verum — ne uidear dona minuisse — accepimus et canistrum cerasiis refertum talibus et tam uirginali uerecundia rubentibus, ut ea nunc a Lucullo delata existimarim; siquidem hoc genus pomi Ponto et Armenia subiugatis de Cerasunto primus Romam pertulit, unde et e patria arbor nomen accepit.

  63. 31.3.2.1

    igitur, \' quia in scripturis canistrum ficis plenum legimus, cerasia uero non inuenimus, in eo, quo allatum est, id, quod allatum est, praedicamus optamusque te de illis pomis fieri, quae contra templum dei sunt et de quibus deus dicit: quae bona, bona ualde. nihil quippe saluator medium amat et, sicuti frigidum non refugiens calidis delectatur, ita tepidos in Apocalypsi euomere uelle se loquitur.

  64. 31.3.3.1

    unde nobis sollicitius prouidendum, ut sollemnem diem non tam ciborum abundantia quam spiritus exultatione celebremus, quia ualde absurdum est nimia saturitate honorare uelle martyrem, quem sciamus deo placuisse ieiuniis. ita tibi semper comedendum est, ut cibum et oratio sequatur et lectio. quod si aliquibus displicet, apostoli uerba cantato: si adhuc hominibus placerem, Christi ancilla non essem.

  65. 32.1.1.1

    Ut tam paruam epistulam scriberem, causae duplicis fuit: quod et tabellarius festinabat et ego alio opere detentus . hoc quasi parergio me occupare nolui. quaeras, quidnam illud sit tam grande, tam necessarium, quo epistolicae munus exclusum sit.

  66. 32.1.2.1

    iam pridem cum uoluminibus Hebraeorum editionem Aquilae confero, ne quid forsitan propter odium Christi synagoga mutauerit, et, ut amicae menti fatear, quae ad nostram fidem pertineant roborandam, plura repperio. nunc iam Prophetis, . Salomone, Psalterio Regnorumque libris examussim recensetis Exodum teneo, quem illi ele smoth uocant, ad Leuiticum transiturus.

  67. 32.1.3.1

    uides igitur, quod nullum officium huic operi praeponendum est. attamen, ne Currentius forte noster frustra cucurrerit, duas epistulas, quas ad sororem tuam Paulam eiusque pignus Eustochium-miseram, huic sermunculo adnexui, ut, dum illa legis et in his aliquid doctrinae pariter ac leporis inueneris, putes tibi quoque scripta esse, quae scripta sunt.

  68. 32.2.1.1

    Albinam, communem matrem, ualere cupio.- de corpore loquor, quin spiritu ualeat, non ignorans — eamque per te salutari obsecro et duplici pietatis officio focilari, quo in una atque eadem Christiana simul diligatur et mater.

  69. 33.1.1.1

    Marcum Terentium Varronem miratur antiquitas, quod apud Latinos tam innumerabiles libros scripserit. Graeci Chalcenterum miris efferunt laudibus, quod tantos libros conposuerit, quantos quiuis nostrum alienos sua manu describere non potest.

  70. 33.1.2.1

    et quia nunc otiosum est apud Latinos Graecorum uoluminum indicem texere, de eo, qui Latine scripsit, aliqua commemorabo, ut intellegamus nos Epimenidis dormire somnum et studium, quod illi posuerunt in eruditione saecularium litterarum, in congregandis opibus ponere.

  71. 33.2.1.1

    Scripsit igitur Varro XLV libros Antiquitatum, IIII De uita populi Romani, Imaginum XV, LXXVI, De lingua Latina XXV, Disciplinarum VIIII, De sermone Latino V, Quaestionum Plautinarum V, Annalium III, De origine linguae Latinae III, De poematis III, De originibus scaenicis III, De scaenicis actionibus III, De actis scaenicis III, De descriptionibus III, De proprietate scriptorum III, De bibliothecis III, De lectionibus III, De similitudine uerborum III, Legationum III, Suasionum III, De Pompeio III, Singulares X, De personis III, De iure ciuili XV, \' Antiquitatum ex libris XLII libros VIIII, Επιτομὴν ex Imaginum libris XV libros IIII, Επιτομὴν de lingua Latina ex libris XV libros VIIII, De principiis numerorum libros VIIII, Rerum rusticarum libros III, De ualetudine tuenda librum I, De sua uita libros III, De forma philosophiae libros III, Rerum urbanarum libros III, Sa.tirarum Menippearum libros CL, Poematum libros X, Orationum libros XXII, Pseudotragoediarum libros VI, Satirarum libros IIII et alia plurima, quae enumerare longum est. uix medium descripsi iudicem et legentibus fastidium est.

  72. 33.3.1.1

    At e contrario nostra saecula habent homines eruditos sciuntque, pisces in quo gurgite nati sint, quae concha in quo litore creuerit. de turdorum saliuis non ambigimus, Paxamus et Apicius semper in manibus, oculi ad hereditates, sensus ad patinas et, si quis de philosophis uel de Christianis, qui uere philosophi sunt, trito pallio et sordida tunica lectioni uacauerit, quasi uesanus exploditur.

  73. 33.4.1.1

    Quorsum Varronis et Chalcenteri mentio facta sit, quaeritis? uidelicet, ut ad Adamantium nostrum nostrumque Chalcenterum ueniamus, qui tanto in sanctarum scripturarum commentariis sudore laborauit, ut iuste adamantis nomen acceperit. uultis nosse, quanta ingenii sui reliquerit monimenta? sequens titulus ostendet:

  74. 33.4.2.1

    scripsit In Genesim libros XIII, Mistarum omeliarum libros II, In Exodum excerpta, In Leuiticum excerpta, Stromatum libros X, In Isaiam libros XXXVI, item In Isaiam excerpta, In Osee de Effraim librum I, In Osee commentarium, In Iohel libros II, In Amos libros VI, In Ionam librum I, In Micheam libros III, In Naum libros II, In Abacuc libros III, In Sophoniam libros II, In Aggeum librum I, In principio Zachariae libros II, In Malachiam libros II, In Hiezechiel libros XXVIUI, Excerpta in Psalmos a primo usque ad quintum decimum;

  75. 33.4.3.1

    rursum In Psalmo primo librum I, In secundo librum I, In tertio librum I, In quarto-librum I, In quinto librum I, In VI° librum I, In VIIO librum I, In VIII° librum I, In librum I, In X° librum 1, In librum I, In XII° librum I, In X;UĮo librum I, In XIIIIO librum I, In XV° librum I, In XVI° librum I, In XX" librum I, In XXIIIF librum I, In XXVIIIIO librum I, In XXXVIIIO librum I, In XL° librum I, In libros II, In XLIIIIO libros III, In XLV° librum I, In librum I, In LO libros II, In LI° librum I, In LII° librum I, In LIIIO librum I, In LVII° librum I, In LVIIIO librum I, In LVIIIIO librum I, In LXIIO librum I, In LXIIIO librum I, In LXIIII° librum I, In LXV° librum I, In LXVIIIO librum I, In LXX° librum I, In LXXI° librum I, In principio LXXmi librum I, In libros II;

  76. 33.4.4.1

    In Prouerbia libros III, In Ecclesiasten excerpta, In Canticum Canticorum libros X et alios tomos II, quos super scripsit in adulescentia, In Lamentationes Hieremiae tomos V, item , Periarchon libros IIII, De resurrectione libros II et alios De resurrectione dialogos II, De Prouerbiorum quibusdam quaestionibus librum I, Dialogum aduersus Candidum Valentinianum, De martyrio librum;

  77. 33.4.5.1

    de nouo testamento: In Matheum libros XXV, In Iohannem libros XXXII, In partes quasdam Iohannis excerptorum librum I, In Lucam libros XV, In epistulam Pauli apostoli ad Romanos libros XV, In epistulam ad Galatas libros XV, In epistulam ad Ephesios libros III, In epistulam ad Philippenses librum I, In epistulam ad Colossenses libros II, In epistula ad Thessalonicenses III, In epistula ad librum I, In epistula ad Titum librum I, In epistula ad Philemonem librum I; rursus omeliarum in uetus testamentum:

  78. 33.4.6.1

    In Genesi omeliae XVII, In Exodo omeliae VIII, In Leuitico omeliae XI, In Numeris omeliae XXVIII, In Deuteronomio omeliae , In Iesu Naue omeliae XXVI, In libro Iudicum omeliae VIIII, De pascha omeliae VIII, In primo Regnorum libro omeliae IIII, In Iob omeliae XXII, In Paroemias omeliae VII, In Ecclesiasten omeliae VIII, In Cantico Canticorum omeliae II, In Isaiam omeliae XXXII, In Hieremiam omeliae , In Hiezechiel omeliae XII; de Psalmis:

  79. 33.4.7.1

    In Psalmo III0 omelia I, In 1111° omelia I, In VIII° omelia I, In \' omelia I, In XIII° omelia I, In XV° omeliae III, In XVI° omelia I, In XVIIIO omelia I, In XXII° omelia I, In XXII1° omelia I, In omelia I, In XXV° omelia I, In XXVI° omelia I, In XXVIIO omelia 1, In XXXVI° omeliae V, In XXXVII° ome-liae II, In XXXVIIIO omeliae II, In XXXVIIII° omeliae II, In XLVIIIIO omelia I, In Ll° omelia I, In LII° omeliae II, In ° omelia I, In LXVII° omeliae VII, In LXX1° omeliae II, In LXXII° omeliae III, In LXXIII° omeliae III, In omelia I, In LXXV °\' omelia I, In LXXVI° omeliae III, In LXXVII° omeliae VIIII, In LXXVIHIO omeliae IIII, In LXXX° omeliae II, In LXXXI° omelia I, In LXXXII° omeliae III, In LXXXIIIO omelia I, In LXXXIIIIO omeliae II. In LXXXV° omelia I, In LXXXVIIO omelia I, In CVIIIO omelia I. In CX° omelia I, In CXVIIIO omeliae III, In CXX° omelia I, In CXXI° omeliae II, In CXXII° omeliae II, In CXXIIIO omeliae II, In CXXIIIIO omeliae II, In CXXV° omelia I, In CXXVIP omelia I, In CXXVIII° omelia I, In CXXVIIIIO omelia I, In CXXXI omelia I, In CXXXII omeliae II, In CXXXIIIO omeliae II, In CXXXIIIIO omeliae n, In CXXXV° omeliae IIII, In CXXX VIIO omeliae II, In CXXX o IIII, In CXXX VIIIIO omeliae II, In CXLIIIIO omeliae III, In CXLV° omelia I, In CXLVI° omelia I, In CXLVII° omelia I, In CXLVIIIIO omelia I, Excerpta in totum psalterium;

  80. 33.4.8.1

    omeliae in nouum testamentum: In euangelium M(Xt{}o(XtoV omeliae XXV, In euangelium omeliae XXXVIIII, In Actus apostolorum omeliae XVII, In epistula "ad Corinthios IP omeliae XI, In epistula ad Thessalonicenses omeliae II, In epistula ad Galatas omeliae VII, In epistula ad Titum omelia I, In epistula ad Hebraeos omeliae XVIII;

  81. 33.4.9.1

    De pace omelia I, Exhortatoria ad Pioniam, De ieiunio, De monogamis et trigamis omeliae II, In Tarso omeliae TI, Origenis, Firmiani et Gregorii, item Excerpta Origenis et diuersarum ad eum epistularum libri II """7"" epistula f esifodorum super causa Origenis in libro 11° —, Epistularum eius ad diuersos libri , Aliarum epistularum libri II, item Epistula pro apologia operum suorum libri II.

  82. 33.5.1.1

    Videtisne et Graecos pariter et Latinos unius labore superatos? quis enim umquam tanta legere potuit, quanta ipse conscripsit? pro hoc sudore quid accepit praemii? damnatur a Demetrio episcopo; exceptis Palaestinae et Arabiae et Phoenices atque Achaiae sacerdotibus in damnationem eius consentit orbis; Roma ipsa contra hunc cogit senatum non propter dogmatum nouitatem, non propter heresim, ut nunc aduersum eum rabidi canes simulant, sed quia gloriam eloquentiae eius et scientiae ferre non poterant et illo dicente omnes muti putabantur.

  83. 33.6.1.1

    Haec quare scripserim et ad pauperis lucernae igniculum cito, sed non cauto sermone dictauerim, potestis intellegere, si Epicuros et Aristippos cogitetis.

  84. 34.1.1.1

    Beatus Pamphilus martyr, cuius uitam Eusebius Caesa. episcopus tribus ferme uoluminibus explicauit, cum Demetrium Phalereum et Pisistratum in sacrae bibliothecae studio uellet aequare imaginesque ingeniorum, quae uera sunt et aeterna monumenta, toto orbe perquireret, tunc uel maxime Origenis libros inpensius persecutus Caesariensi ecclesiae dedicauit, [quam ex parte corruptam , dehinc , eiusdem ecclesiae sacerdotes, in membranis instaurare conati

  85. 34.1.2.1

    sunt.] hic cum multa repperiret et inuentorum nobis indicem derelinqueret, centesimi uicesimi sexti psalmi commentarium et phe litterae tractatum ex eo, quod non inscripsit, confessus est non repertum; non quod talis tantusque uir — dicimus - aliquid praeterierit, sed quod neglegentia posterioium ad nostram usque memoriam non durarit.

  86. 34.1.3.1

    hoc ideo, ut, quia mihi de eodem psalmo proposuisti, qui esset \'panis doloris\' in eo, quod dicitur: in uanum uobis est ante lucem surgere, surgere, postquam sederitis, qui manducatis panem doloris, ostenderem me de Origenis commentariis, quid senserit, non habere.

  87. 34.2.1.1

    Unde ad Hebraeum recurrens inueni pro \'pane doloris\' scriptum esse \'leem \', quod Aquila interpretatus est ἄρτον τῶν διαπονημάτῶν, id est \'panem \', Symmachus xaxoita$o6(i.evov, quod exprimitur \'panem aerumnosum\', quinta editio et Theodotion. qui in ceteris cum septuaginta translatoribus facit, <panem idolorum\'. sexta πλάνης. id est \'erroris\'.

  88. 34.2.2.1

    nec mirandum de Aquila, si διαπονήματα pro \'idolis\' ponat, cum opera manuum hominis sint et prophetice populus arguatur ad templum diluculo frustra consurgere et post quietem ad sanctuarium festinare, cum idola dei honore uenerentur, secundum quod Ezechihel scripsit in ipso templo sacrificare idolis sacerdotes.

  89. 34.2.3.1

    ut autem plenius adducaris pro \'dolore\' in Hebraeo idola posita, hoc ipsum uerbum, hoc est \'\', etiam in centesimo tertio decimo psalmo scriptum Septuaginta quoque \'idola\' transtulerunt. nam in eo loco, ubi legimus: idola gentium argentum et aurum, opera manuum hominum, in Hebraeo habet \'\', quod Aquila elaborationes eorum .

  90. 34.2.4.1

    unde, cum ita se ueritas habeat, frustra quidam doloris panem aut hereticorum intellegunt sacramenta aut uitae istius miserabilis et aerumnosae interpretantur laborem, apud quam in sudore faciei comedimus panem nostrum interque spinas et tribulos breuis uitae alimenta nascuntur.

  91. 34.3.1.1

    Illud quoque de eodem psalmo interrogare dignata es, qui sint filii excussorum. miror te in Hilarii commentariis non legisse excussorum filios credentium populos interpretari, quod uidelicet apostolos illo nomine putauerit appellatos, quibus in euangeliis sit praeceptum, in quamcumque ciuitatem introierint et non fuerint recepti, excutere puluerem pedum suorum in testimonium non credentium, licet tu argute praecaueris non posse apostolos sub nomine excussorum intellegi, cum aliud sit excutientium, aliud excussorum. quia excutientes sint, qui excutiant, excussi uero ab aliis excutiantur, et incongruum esse excussos apostolos accipi, qui magis excutientes debuerint appellari.

  92. 34.3.2.1

    quid igitur faciam? tantum uirum et suis temporibus disertissimum reprehendere non audeo, qui et confessionis suae merito et uitae industria et eloquentiae claritate, ubicumque Romanum nomen est, praedicatur; nisi quod non eius culpae adscribendum est, qui Hebraei sermonis ignarus fuit, Graecarum quoque litterarum quandam aurulam ceperat, sed Heliodori presbyteri, quo ille familiariter usus ea, quae intellegere non poterat, quomodo ab Origene essent dicta, quaerebat. qui, quia in hoc psalmo commentarium Origenis inuenire non potuit, opinionem magis insinuare suam quam inscientiam uoluit confiteri, quam ille sumptam claro sermone disseruit et alienum errorem disertius exsecutus est.

  93. 34.4.1.1

    Restat igitur, ut rursum ad fontem sermonis recurramus Hebraei et uideamus, quomodo scriptum sit. ubi nos habemus sic filii excussorum, ibi legitur \'chen bne \', quod Aquila interpretatus est- sic filii pubertatum, Symmachus et sic filii iuuentutis, sexta 7jxov»j[iivot, quod nos dicere possumus exacuti sensus.

  94. 34.4.2.1

    ex quo manifestum est adulescentiae populos intellegi Christianos secundum illud exemplum, quo deus sanctos suos in modum arcus et sagittarum dicatur extendere, ut in propheta Zacharia: quoniam extendi te mihi, Iuda, ut arcum, et saluator de semet ipso: posuit me sicut sagittam electam et in pharetra sua abscondit me.

  95. 34.4.3.1

    denique in sequenti uersu exceptis Septuaginta, qui aliter transtulerunt, et in Hebraeo et in cunctis editionibus ita repperi: beatus uir, qui repleuerit pharetram suam ex ipsis, ut, quia metaphoram semel sumpserat ex sagittis, et in pharetra quoque translatio seruaretur.

  96. 34.4.4.1

    cexcussos\' autem et consuetudo sermonis humani \'uegetos\' et \'robustos\' et \'expeditos\' uocat et ipsi septuaginta interpretes in Esdrae libro pro \'iuuenibus\' transtulerunt, in quo ita scribitur: et factum est ex die illa, medii excussorum faciebant opus et medii eorum habebant hastas et scuta et arcus et thoracas et principes post omnem domum Iuda aedificantium in muro.

  97. 34.4.5.1

    ex quo animaduertimus et in praesenti loco pro adulescentibus atque puberibus \'excussos\' positos, non, ut ille opinatus est, pro apostolis, qui excussi a pedum excussione dicantur.

  98. 34.4.6.1

    legi et cuiusdam librum et elegantem in \' eo sensum repperi, \' Iudaeos dici a templo et lege et gratia domini pro eo, quod est \'\': eorum esse filios apostolos, qui ex ipsorum semine procreentur et in similitudinem sagittarum manu domini contineantur.

  99. 34.5.1.1

    In sequenti quoque psalmo Heliodorus magis quam Hilarius noster errauit, qui de eo loco, in quo scriptum est: labores fructuum tuorum manducabis, uaria opinatus adseruit magis stare sententiam, si scribatur \'fructus laborum\' aliquem manducare: et non labores fructuum\'; unde spiritalem intellegentiam debere perquiri.

  100. 34.5.2.1

    et ex hac occasione in longam egrediens disputationem tanta operositate, quod uolebat intellegi, usus est persuadendi, quanta semper falsitas indiget, ut uera uideatur, cum in hoc loco non septuaginta interpretes, sed Latini de Graeci uerbi ambiguitate decepti \'fructus\' magis quam \'manus\' interpretati sunt, cum \'manus\' quoque dicantur, quod in Hebraeo ponitur \'chaffach\', et Symmachus quintaque editio transtulerunt \'manuum tuarum\', ut ambiguitatem prioris sermonis effugerent.

← Previous · Next → — showing 601700 of 4,625

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0162.stoa004.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.