Epistulae
- 22.30.3.1
dum ita me antiquus serpens inluderet, in media ferme quadragesima medullis infusa febris corpus inuasit exhaustum et sine ulla requie — quod dictu quoque incredibile sit — sic infelicia membra depasta est, ut ossibus uix haererem. interim parabantur exsequiae et uitalis animae calor toto frigente iam corpore in solo tantum tepente pectusculo palpitabat, cum subito raptus in spiritu ad tribunal iudicis pertrahor, ubi tantum luminis et tantum erat ex circumstantium claritate fulgoris, ut proiectus in terram sursum aspicere non auderem.
- 22.30.4.1
interrogatus condicionem Christianum me esse respondi. et ille, qui residebat: \'mentiris\', ait, \'Ciceronianus es, non Christianus; ubi thesaurus tuus, ibi et cor tuum\'. ilico obmutui et inter uerbera — nam caedi me iusserat — conscientiae magis igne torquebar illum mecum uersiculum reputans: in inferno autem quis confitebitur tibi? clamare tamen coepi et heiulans dicere: miserere mei, domine, .
- 22.30.5.1
rere mei. haec uox inter flagella resonabat. tandem ad praesidentis genua prouoluti, qui adstiterant, precabantur, ut ueniam tribueret adulescentiae, ut errori locum paenitentiae commodaret exacturus deinde cruciatum, si gentilium litterarum libros aliquando legissem. ego, qui tanto constrictus articulo uellem etiam maiora promittere, deiurare coepi et nomen eius obtestans dicere: , si umquam habuero codices saeculares, si legero, te negaui\'. in haec sacramenti uerba dimissus reuertor ad superos et mirantibus cunctis oculos aperio tanto lacrimarum imbre perfusos, ut etiam incredulis fidem facerent ex dolore.
- 22.30.6.1
nec uero sopor ille fuerat aut uaua somnia, quibus saepe deludimur. teste est tribunal, ante quod iacui, iudicium teste est, quod timui — ita mihi numquam contingat talem incidere quaestionem! —, liuentes habuisse me scapulas, plagas sensisse post somnum et tanto dehinc studio diuina legisse, quanto mortalia ante non legeram.
- 22.31.1.1
Auaritiae quoque tibi uitandum est malum, non quo aliena non adpetas-hoc enim et publicae leges puniunt —, sed quo tua, quae sunt aliena, non serues. si in alieno, inquit, fideles non fuistis, quod uestrum est, quis dabit uobis? aliena nobis auri argentique sunt pondera, nostra possessio spiritalis est, de qua alibi dicitur: redemptio uiri propriae diuitiae.
- 22.31.2.1
nemo potest duobus dominis seruire; aut enim unum odiet et alterum amabit, aut unum patietur et alterum contemnet. non potestis deo seruire et mammonae, id est diuitiis. nam gentili Syrorum lingua mammona \'diuitiae\' nuncupantur. cogitatio uictus spinae sunt fidei, radix auaritiae, cura gentilium.
- 22.31.3.1
at dices: \'puella sum delicata et quae meis manibus laborare non possum. si ad senectam uenero, si aegrotare coepero, quis mei miserebitur?\' audi ad apostolos loquentem Iesum: ne cogitetis in corde uestro, quid manducetis, neque corpori uestro, quid induamini. nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam uestimentum? respicite uolatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et pater uester caelestis pascit illa.
- 22.31.4.1
si uestis defuerit, lilia proponentur; si , beatos audies pauperes r et esurientes; si aliquis adflixerit dolor, legito: propter hoc conplaceo mihi in infirmitatibus meis et: datus I est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, f qui me colafizet, ne extollar.
- 22.31.5.1
laetare in omnibus iudiciis dei; exultauerunt filiae Iudae in omnibus iudiciis tuis, domine. illa tibi semper in ore uox resonet: nudus exiui de utero matris meae, nudus et redeam \' et: nihil intulimus in hunc mundum nec auferre I quid possumus.
- 22.32.1.1
At nunc plerasque uideas armaria stipare uestibus, tunicas mutare cotidie et tamen tineas non posse superare. quae religiosior fuerit, unum exterit uestimentum et plenis arcis pannos trahit. inficitur membrana colore purpureo, aurum liquescit in litteras, gemmis codices uestiuntur et nudus ante fores earum Christus emoritur. cum manum porrexerint, bucinant; cum ad agapen uocauerint, praeco conducitur.
- 22.32.2.1
uidi nuper — nomina taceo, ne saturam putes — nobilissimam mulierum in basilica beati Petri semiuiris antecedentibus propria manu, quo religiosior putaretur, singulos nummos dispertire pauperibus. interea — ut usu nosse perfacile est — anus quaedam annis pannisque obsita praecurrit, ut alterum nummum acciperet; ad quam cum ordine peruenisset, pugnus porrigitur pro denario et tanti criminis reus sanguis effunditur.
- 22.32.3.1
radix malorum omnium est auaritia ideoque et ab apostolo idolorum seruitus appellatur. quaere primum regnum dei et haec omnia adponentur tibi. non occidet dominus fame animam iusti: iuuenior fui et senui et non uidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem. Helias coruis ministrantibus pascitur; uidua Sareptena ipsa cum filiis nocte moritura prophetam pascit esuriens et mirum in modum capsace conpleto, qui alendus uenerat, alit.
- 22.32.4.1
Petrus apostolus: argentum, inquit, et aurum non habeo; quod autem habeo, hoc tibi do. in nomine domini Iesu Christi r surge et ambula. at nunc multi, licet sermone taceant, re loquuntur: \'fidem et misericordiam non habeo; quod autem habeo, aurum et argentum, non do tibi. habentes igitur uictum et uestitum his contenti sumus.
- 22.32.5.1
\' audi, Iacob in sua oratione quid postulet: si fuerit dominus deus mecum et seruauerit me in uia hac, per quam ego iter facio, et dederit mihi panem ad manducandum et uestem ad induendum. tantum necessaria deprecatus est et post annos uiginti diues dominus et ditior pater ad terram reuertitur Chanaan. infinita de scripturis exempla subpeditant, quae et auaritiam doceant esse fugiendam.
- 22.33.1.1
Verum quia nunc ex latere de ea dicitur et suo, si Christus adnuerit, uolumini reseruatur, quid ante non plures annos Nitriae gestum sit, referam. quidam e fratribus parcior magis quam auarior et nesciens triginta argenteis dominum uenditum centum solidos, quos lina texendo quaesierat, moriens dereliquit. initum inter monachos consilium — nam in eodem loco circiter quinque milia diuisis cellulis habitant —, quid facto opus esset.
- 22.33.2.1
alii pauperibus distribuendos esse dicebant, alii dandos ecclesiae, nonnulli parentibus remittendos. Macarius uero et Pambos et Isidorus et ceteri, quos patres uocant, sancto in eis loquente spiritu decreuerunt infodiendos esse cum domino suo dicentes: pecunia tua tecum sit in perditionem. nec hoc crudeliter quisquam factum putet: tantus per totam Aegyptum cunctos terror inuasit, ut unum solidum dimisisse sit criminis.
- 22.34.1.1
Et quoniam monachorum fecimus mentionem et te scio libenter audire, quae sancta sunt, aurem paulisper adcommoda. tria sunt in Aegypto genera monachorum: coenobium, quod illi sauhes gentili lingua uocant, nos \'in commune uiuentes\' possumus appellare; anachoretae, qui soli habitant per deserta et ab eo, quod procul ab hominibus recesserint, nuncupantur; tertium genus est, quod dicunt remnuoth, deterrimum atque neglectum. et quod in nostra prouincia aut solum ant primum est.
- 22.34.2.1
hi bini uel terni nec multo plures simul habitant suo arbitratu ac dicione uiuentes et de eo, quod laborauerint, in medium partes conferunt, ut habeant alimenta communia. habitant autem quam plurimum in urbibus et castellis, et, quasi ars sit sancta, non uita, quidquid uendiderint, maioris est pretii. inter hos saepe sunt iurgia, quia suo uiuentes cibo non patiuntur se alicui esse subiectos.
- 22.34.3.1
re uera solent certare ieiuniis et rem secreti uictoriae faciunt. apud hos sunt omnia: laxae manicae, caligae follicantes, uestis grossior, crebra suspiria, uisitatio uirginum, detractatio clericorum, et si quando festior dies uenerit, saturantur ad uomitum.
- 22.35.1.1
His igitur quasi quibusdam pestibus exterminatis ueniamus ad eos, qui plures in commune habitant, id est, quos uocari coenobium diximus. prima apud eos confoederatio est oboedire maioribus et, quidquid iusserint, facere. diuisi sunt per decurias atque centurias, ita ut nouem hominibus decimus praesit et rursus decem praepositos sub se centesimus habeat. manent separati, sed iunctis cellulis.
- 22.35.2.1
usque ad horam nonam quasi iustitium est: nemo pergit ad alium exceptis his, quos \' decanos diximus, ut, si cogitationibus forte quis fluctuat, illius consoletur alloquiis. post horam nonam in commune concurritur, psalmi resonant, scripturae ex more recitantur et conpletis orationibus cunctisque residentibus medius, quem patrem uocant, incipit disputare. quo loquente tantum silentium fit, ut nemo ad alium respicere, nemo audeat excreare.
- 22.35.3.1
dicentis laus in fletu est audientum. tacite uoluuntur per ora lacrimae et ne in singultus quidem erumpit dolor. cum uero de regno Christi, de futura beatitudine, de gloria coeperit adnuntiare uentura, uideas cunctos moderato suspirio et oculis ad caelum leuatis intra se dicere: quis dabit mihi pinnas sicut columbae, et uolabo et requiescam?
- 22.35.4.1
post hoc concilium soluitur et unaquaeque decuria cum suo parente pergit ad mensas, quibus per singulas ebdomadas uicissim ministrant. nullus in cibo strepitus, nemo comedens loquitur. uiuitur pane, leguminibus et olere, quae sale et oleo condiuntur. uinum tantum senes accipiunt, quibus et paruulis saepe fit prandium, ut aliorum fessa sustentetur aetas, aliorum non frangatur incipiens. dehinc consurgunt pariter et hymno dicto ad praesepia redeunt. ibi usque ad uesperam cum suis unusquisque loquitur et dicit: \'uidistis illum et illum, quanta in ipso sit gratia, quantum silentium, quam moderatus incessus?
- 22.35.5.1
\' si inSrmum uiderint, consolantur; si in dei amore feruentem, cohortantur ad studium. et quia nocte extra orationes publicas in suo cubili unusquisque uigilat, circumeunt cellulas singulorum et aure adposita, quid faciant, diligenter explorant. quem tardiorem deprehenderint, non increpant, sed dissimulato, quod norunt, eum saepius uisitant et prius incipientes prouocant magis orare, quam cogunt.
- 22.35.6.1
opus diei statutum est, quod decano redditum fertur ad oeconomum, qui et ipse per singulos menses patri omnium cum magno reddit tremore rationem. a quo etiam cibi, cum facti fuerint, degustantur et, quia non licet dicere cuiquam: (tunicam et sagum textaque iuncis strata non habeo\', ille ita uniuersa moderatur, ut nemo quid postulet, nemo dehabeat.
- 22.35.7.1
si uero quis coeperit aegrotare, transfertur ad exedram latiorem et tanto senum ministerio confouetur, ut nec delicias urbium matris quaerat affectum. dominicis diebus orationi tantum et lectionibus uacant; quod quidem et omni tempore conpletis opusculis faciunt.
- 22.35.8.1
cotidie de scripturis aliquid discitur. ieiunium totius anni aequale est excepta quadragesima, in qua sola conceditur restrictius uiuere. pentecoste cenae mutantur in prandia, quo et traditioni ecclesiasticae satisfiat et uentrem cibo non onerent duplicato. tales Philo, Platonici sermonis imitator, tales Iosephus, Graecus Liuius, in secunda Iudaicae captiuitatis historia Essenos refert._
- 22.36.1.1
Verum quia nunc de uirginibus scribens paene super: flue de monachis disputaui, ad tertium genus ueniam, quos anachoretas uocant et qui de coenobiis exeuntes excepto pane et sale amplius ad deserta nil perferunt, huius uitae auctor Paulus, inlustrator Antonius et, ut ad superiora conscendam, princeps Iohannes baptista fuit.
- 22.36.2.1
talem uirum Hieremias quoque propheta descripsit dicens: bonum est uiro, cum portauerit iugum ab adulescentia sua. sedebit solus et tacebit, quoniam sustulit super se iugum, dabit percutienti se maxillam, saturabitur inproperiis, quia non in sempiternum abiciet dominus. horum laborem et conuersationem in carae, non carnis, alio tempore, si uolueris, explicabo.
- 22.36.3.1
nunc ad propositum redeam, quia de auaritia disserens ad monachos ueneram. quorum tibi exempla proponens, non dicam aurum et argentum et ceteras opes, sed ipsam ten-am caelumque despicies et Christo copulata cantabis: pars mea dominus.
- 22.37.1.1
Post haec, quamquam apostolus semper orare nos iubeat et sanctis etiam ipse somnus oratio sit, tamen diuisas orandi horas habere debemus, ut, si forte aliquo fuerimus opere detenti, ipsum nos ad officium tempus admoneat: horam tertiam, sextam, nonam, diluculum quoque et uesperam nemo, qui nesciat. nec cibus a te sumatur nisi oratione praemissa nec recedatur a mensa, nisi referantur gratiae creatori.
- 22.37.2.1
noctibus bis terque surgendum, reuoluenda de scripturis, quae memoriter tenemus. egredientes hospitium armet oratio, regredientibus de platea oratio occurrat ante, quam sessio, nec prius corpusculum requiescat, quam anima pascatur. ad omnem actum, ad omnem incessum manus pingat crucem. nulli detrahas nec aduersus filium matris tuae ponas scandalum.
- 22.37.3.1
tu quae e s, ut alienum seruum iudices? suo domino cadit. stabit autem; potens statuere illum. nec, si biduo ieiunaueris, putes te a non ieiunante esse meliorem. tu ieiunas et irasceris, ille comedit et forte blanditur; tu uexationem mentis et uentris esuriem rixando digeris, ille moderatius alitur et deo gratias refert.
- 22.37.4.1
unde cotidie clamat Esaias: non tale ieiunium elegi, dicit dominus, et iterum: in diebus enim ieiuniorum inueniuntur uoluntates uestrae et omnes, qui sub potestate uestra sunt, stimulatis. si in iudiciis et litibus ieiunatis et percutitis pugnis humilem, ut quid mihi ieiunatis? quale illud potest esse ieiunium, cuius iram, non dicam occupat, sed luna integra derelinquit? te ipsam considerans noli in alterius ruina, sed in tuo opere gloriari.
- 22.38.1.1
Nec illarum tibi exempla proponas, quae carnis curam facientes possessionum reditus et cotidianas domus inpensas subputant. neque enim undecim apostoli Iudae proditione sunt fracti nec Phygelo et Alexandro faciente naufragium ceteri a cursu fidei substiterunt. nec dicas: \'illa et illa suis rebus fruitur; honoratur ab omnibus; fratres ad eam conueniunt et sorores:
- 22.38.2.1
numquid ideo uirgo esse desiuitr\' primum dubium, an uirgo sit talis. non enim, quomodo uidet homo, uidebit deus. homo uidet in facie, deus uidet in corde. dehinc, etiam si corpore uirgo est, an spiritu uirgo sit, nescio. apostolus autem ita uirginem definiuit: u t sit Sancta et corpore et spiritu. ad extremum habeat sibi gloriam suam. uincat Pauli sententiam, deliciis fruatur et uiuat: nos meliorum exempla sectemur.
- 22.38.3.1
propone tibi beatam Mariam, quae tantae extitit puritatis, ut mater esse domini mereretur. ad quam cum angelus Gabriel in uiri specie descendisset dicens: aue, gratia plena, dominus tecum, consternata [perterrita] respondere non potuit; numquam enim a uiro fuerat salutata. denique nuntium discit et loquitur et, quae I hominem formidarat, cum angelo fabulatur intrepida. potes. esse mater domini.
- 22.38.4.1
accipe tibi tomum magnum, nouum et scribe in eo stilo hominis uelociter spolia detrahentis et, cum accesseris ad prophetissam et conceperis in utero et pepereris filium, dic: a timore tuo, domine, concepimus et doluimus et peperimus; spiritum saluationis tuae fecimus super terram. tunc et filius tuus tibi respondebit et dicet: ecce mater mea et fratres mei.
- 22.38.5.1
et mirum in modum ille, quem in latitudine pectoris tui paulo ante descripseras, quem in nouitate cordis stilo uolante signaueras, postquam spolia ex hostibus ceperit, postquam denudauerit principatus et potestates et adfixerit eas cruci, conceptus adolescit et maior effectus sponsam te incipit habere de matre.
- 22.38.6.1
grandis labor, sed grande praemium esse, quod-martyras, esse, quod apostolos, esse, quod Christus est. quae quidem uniuersa. tunc prosunt, cum in ecclesia fiunt, cum in una domo pascha celebramus, si arcam ingredimur cum Noe, si pereunte Hiericho Raab iustificata nos continet.
- 22.38.7.1
ceterum uirgines, quales apud diuersas hereses et quales apud inpurissimum Manicheum esse dicuntur, scorta sunt aestimanda, non uirgines. si enim corporis earum auctor est diabolus, quomodo possunt honorare plasticam hostis sui? sed quia sciunt uirginale uocabulum gloriosum, sub ouium pellibus lupos tegunt. Christum mentitur antichristus et turpitudinem uitae falso nominis honore conuestiunt. gaude, soror, gaude, filia, gaude, mi uirgo: quod aliae simulant, tu uere esse coepisti.
- 22.39.1.1
Haec omnia, quae digessimus, dura uidebuntur ei, qui non amat Christum. qui autem omnem saeculi pompam pro purgamento habuerit et uana duxerit uniuersa sub sole, ut Christum lucrifaciat, qui conmortuus est domino suo et conresurrexit et crucifixit carnem cum uitiis et concupiscentiis, libere proclamabit: quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an famis? an nuditas? an periculum? an gladius?
- 22.39.2.1
et iterum: certus autem sum, quia neque mors neque uita neque angelus neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudo neque excelsum neque profundum neque alia creatura poterit nos separare a caritate dei, quae domino nostro. dei filius pro nostra salute hominis factus est filius, decem mensibus in utero, ut nascatur, expectat, fastidia sustinet, cruentus egeritur, inuoluitur pannis, blanditiis deridetur et ille, cuius pugillo mundus includitur, praesepis continetur angustiis.
- 22.39.3.1
taceo, quod usque ad tricesimum annum ignobilis parentum paupertate contentus est; uerberatur et tacet; crucifigitur et pro crucifigentibus deprecatur. quid igitur retribuam domino pro omnibus, quae retribuit mihi? calicem salutaris accipiam et nomen domini inuocabo. pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius. haec est sola digna. retributio, cum sanguis sanguine conpensatur et redempti cruore Christi pro redemptore libenter obcumbimus.
- 22.39.4.1
quis sanctorum sine certamine coronatus est? Abel iustus occiditur; Abraham uxorem periclitatur amittere et, ne in inmensum uolumen extendam, quaere et inuenies singulos diuersa perpessos. solus in deliciis Salomon fuit et forsitan ideo corruit. quem enim diligit dominus, corripit; castigat autem omnem filium, quem recipit. nonne melius est breui tempore dimicare, ferre uallum, arma, cibaria, lassescere sub lorica et postea gaudere uictorem, quam inpatientia unius horae seruire perpetuo?
- 22.40.1.1
Nihil amantibus durum est, nullus difficilis cupienti labor. respice, quanta Iacob pro Rachel pacta uxore sustineat. et seruiuit, inquit scriptura, pro Rachel annis septem. et erant in conspectu eius quasi pauci dies, quia amabat illam. unde et ipse postea memorat: in die urebar aestu et gelu nocte. amemus et nos Christum, semper eius quaeramus amplexus, et facile uidebitur omne difficile.
- 22.40.2.1
breuia putabimus uniuersa, quae longa sunt, et iaculo illius uulnerati per horarum momenta dicemus: heu me, quia peregrinatio mea prolongata est; non sunt enim condignae passiones huius mundi ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis; quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio autem spem, spes uero non confundit.
- 22.40.3.1
quando tibt graue uidetur esse, quod snstines, Pauli secundam ad Corinthios lege: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter - a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi, ter uirgis caesus sum, sum, ter naufragium feci -, nocte et die in profundo maris fui, in itineribus saepius, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in ciuitate, periculis in deserto, periculis in mare, periculis in falsis fratribus, in laboribus, in miseriis, in uigiliis multis, in fame et siti, in ieiuniis plurimis, in frigore et nuditate.
- 22.40.4.1
quis nostrum saltim minimam portionem de catalogo harum sibi potest uindicare uirtutum? utique ille postea confidenter aiebat: cursum consummaui, fidem seruaui. superest mihi corona iustititiae, quam retribuet mihi dominus.
- 22.40.5.1
si cibus insulsior fuerit, contristamur et putamus nos deo praestare beneficium; cum aquatius bibimus, calix frangitur, mensa subuertitur, uerbera sonant et aqua tepidior sanguine uindicatur. regnum caelorum uim patitur et uiolenti diripiunt illud. nisi uim feceris, caelorum regna non capies. nisi pulsaueris , panem non accipies sacramenti. an non tibi uidetur esse uiolenti, cum caro cupit esse, quod deus est, et illuc, unde angeli corruerunt, angelos iudicatura conscendere?
- 22.41.1.1
Egredere, quaeso, paulisper e corpore et praesentis laboris ante oculos tuos pinge mercedem, quam nec oculus uidit nec auris audinit nec in cor hominis ascendit. qualis erit illa dies, cum tibi Maria, mater domini, choris occurret comitata uirgineis, cum post Rubrum Mare et submersum cum suo exercitu Pharaonem tympanum tenens praecinet responsuris: cantemus domino; gloriose enim magnificatus est. equum et ascensorem proiecit in mare? tunc Thecla in tuos laeta uolabit amplexus.
- 22.41.2.1
tunc et ipse sponsus occurret et dicet: surge, ueni, proxima mea, speciosa mea, columbamea, quia ecce hiemps transiit, pluuia abiit sibi. tunc angeli mirabuntur et dicent: quae est ista prospiciens quasi diluculum, speciosa ut luna, electa ut sol? uidebunt te filiae et laudabunt te reginae et concubinae te praedicabunt.
- 22.41.3.1
tunc et alius castitatis chorus occurret: Sarra cum nuptis ueniet, filia Phanuelis Anna cum uiduis. erunt ut in diuersis gregibus, carnis et spiritus, matres tuae. laetabitur illa; quod genuit; exultabit ista, quod docuit. tunc uere super asinam dominus ascendet et caelestem ingredietur Hierusalem. tunc paruuli, de quibus in Esaia saluator effatur: ecce ego et pueri, quos mihi dedit dominus, palmas uictoriae sublenantes consono ore cantabunt: osanna in excelsis; benedictus, qui uenit in nomine domini, osanna in excelsis.
- 22.41.4.1
tunc centum quadraginta quattuor milia in conspectu throni et seniorum tenebunt citharas et cantabunt canticum nouum et nemo poterit scire canticum illud, nisi numerus definitus: hi sunt, qui se cum mulieribus non coinquinauerunt uirgines enim permanserunt —; hi sunt, qui secuntur agnum, quocumque .
- 22.41.5.1
quotIenscumque te uana saecun delectant ambitio, quotiens in mundo aliquid uideris gloriosum, ad paradisum mente transgredere; esse incipe, quod futura es, et audies ab sponso tuo: pone me sicut signaculum in corde tuo, sicut signaculum in brachio tuo, et opere pariter ac mente munita clamabis; aqua multa non poterit extinguere caritatem et flumina non cooperient eam.
- 23.1.1.1
Cum hora ferme tertia hodiernae diei septuagesimum secundum psalmum, id est tertii libri principium, legere coepissemus et docere cogeremur tituli ipsius partem ad finem secundi libri, partem ad principium tertii libri pertinere quod scilicet \'defecerunt hymni Dauid, filii ,\' finis esset prioris, \'psalmus\' uero \'Asaph\' principium sequentis - et usque ad eum locum peruenissemus, in quo iustus loquitur: dicebam: si narrauero sic, ecce generationem filiorum tuorum praeuaricatus sum, quod in Latinis codicibus non ita habemus expressum, repente nobis nuntiatum est sanctissimam Leam exisse de corpore.
- 23.1.2.1
ibique ita te palluisse conspexi, ut uere ant pauca aut nulla sit anima, quae fracto uase testaceo non tristis erumpat. et tu quidem, non quod futuri incerta esses, dolebas, sed quo triste funeri obsequium non dedisses. denique in mediis fabulis rursum didicimus reliquias eius iam Ostia fuisse delatas.
- 23.2.1.1
Quaeras, quo pertineat ista replicatio? respondebo tibi uerbis apostoli: multum per omnem modum. primum, quod uniuersorum gaudiis prosequenda sit, quae calcato diabolo coronam iam securitatis accepit; secundo, ut eius uita breuiter explicetur; tertio, ut designatum consulem de suis saeculis detrahentes esse doceamus in tartaro.
- 23.2.2.1
equidem conuersationem Leae nostrae quis possit digno eleuare praeconio? ita eam totam ad dominum fuisse conuersam, ut monasterii princeps, mater uirginum fieret; post mollitiem uestium sacco membra triuisse; orationibus duxisse noctes et comites suas plus exemplo docuisse quam uerbis. humilitatis tantae tamque subiectae, ut quondam domina plurimorum ancilla hominis putaretur, nisi quod eo Christi magis esse ancilla, dum domina hominum non putatur. inculta uestis, nilis cibus, neglectum caput, ita tamen, ut, cum omnia faceret, ostentationem fugeret singulorum, ne reciperet in praesenti saeculo mercedem suam.
- 23.3.1.1
Nunc igitur pro breui labore aeterna beatitudine fruitur: excipitur angelorum choris, Abrahae sinibus confouetur et cum paupere quondam Lazaro diuitem purpuratum et non palmatum consulem, sed sacratum, stillam digiti minoris cernit inquirere. o rerum quanta mutatio!
- 23.3.2.1
ille, quem ante paucos dies dignitatum omnium culmina praecedebant, qui, quasi de subiectis hostibus triumpharet, Capitolinas ascendit arces, quem plausu quodam et tripudio populus Romanus excepit, ad cuius interitum urbs uninersa commota est, nunc desolatus est, nudus, non in lacteo caeli palatio, ut uxor conmentitur infelix, sed in sordentibus tenebris continetur.
- 23.3.3.1
haec uero, quam unius cubiculi secreta , quae pauper uidebatur et tenuis, cuius uita putabatur amentia, Christum sequitur et dicit: quaecumque audiuimus, et uidimus in ciuitate dei nostri et reliqua.
- 23.4.1.1
Quapropter moneo et flens gemensque contestor, ut, dum huius mundi currimus, non duabus tunicis, id est duplici uestiamur fide, non calciamentorum pellibus, mortuis uidelicet operibus, praegrauemur, non diuitiarum nos pera ad terram premat, non uirgae, id est potentiae saecularis, quaeratur auxilium, non pariter et Christum habere uelimus et saeculum, sed pro breuibus et caducis aeterna succedant et, cum cotidie secundum corpus loquor - praemoriamur, in ceteris non nos perpetuos aestimemus, ut possimus esse perpetui.
- 24.1.1.1
Nemo reprehendat, quod in epistulis aliquos aut laudamus aut carpimus, cum et in arguendis malis sit correptio ceterorum et in optimis praedicandis bonorum ad uirtutem studia concitentur. nudius tertius de beatae memoriae Lea aliqua dixeramus: ilico pupugit animum et mihi uenit in mentem non debere nos tacere de uirgine, qui de secundo ordine castitatis locuti sumus.
- 24.1.2.1
igitur Asellae nostrae uita breuiter explicanda est, cui quaeso ne hanc epistulam legas - grauatur quippe laudibus suis -, sed his potius, quae adulescentulae sunt, legere dignare, ut ad exemplum eius se instituentes conuersationem illius perfectae uitae normam arbitrentur.
- 24.2.1.1
Praetermitto, quod in matris utero benedicitur ei, antequam nascatur, quod in fiala nitentis uitri et omni speculo purioris patri uirgo traditur per quietem, quod adhuc infantiae inuoluta pannis, uix annum decimum aetatis excedens honore futurae beatitudinis consecratur; sit gratiae omne, quod ante laborem fuit, licet deus praescius futurorum et Hieremiam sanctificet in utero et Iohannem in aluo matris faciat exultare et Paulum ante constitutionem mundi separet in euangelium filii sui: ad ea uenio, quae post duodecimum annum sudore proprio elegit, arripuit, tenuit. coepit, inpleuit.
- 24.3.1.1
Unius cellulae clausa angustiis latitudine paradisi fruebatur. idem terrae solum et orationis locus extitit et quietis. ieiunium pro ludo habuit, inediam refectionem; et cum eam non uescendi desiderium, sed humana confectio ad cibum traheret, pane et sale et aqua frigida concitabat magis esuriem, quam restinguebat. et quia paene oblitus sum, quod in principio debui dicere, : cum primum hoc propositum arripuit, aurum colli sui. quam murenulam uulgus uocat, quod scilicet metallo in uirgulas lentescente quaedam ordinis flexuosi catena contexitur, absque parentibus uendidit et tunicam fusciorem, quam a matre inpetrare non poterat, pio iuduta negotiationis auspicio se repente domino consecrauit, ut intellegeret uniuersa cognatio non posse ei aliud extorqueri, quae iam saeculum damnasset in uestibus.
- 24.4.1.1
Sed, ut dicere coeperamus, ita se semper moderate habuit et intra cubiculi sui secreta custodiit, ut numquam pedem proferret in publicum, numquam uiri nosset adloquium et. quod magis sit admirandum, sororem uirginem amaret potius, quam uideret. operabatur manibus suis sciens scriptum esse: qui non operatur, nec manducet.
- 24.4.2.1
sponso aut orans loquebatur aut psallens, ad martyrum limina paene inuisa properabat et, cum gauderet proposito suo, in eo uehementius exultabat, quod se nullus agnosceret. cumque per omnem annum iugi ieiunio pasceretur biduo triduoque sic permanens, tum uero in quadragesima. nauigii sui uela tendebat omnes paene ebdomadas uultu laetante coniungens.
- 24.4.3.1
et, quod inpossibile forsitan hominibus ad credendum deo praestante possibile est, ita ad quinquagenariam peruenit aetatem, ut non doleret stomachus, non uiscerum cruciaretur incuria, non sicca humus iacentia membra confringeret, non sacco asperata cutis fetorem aliquem situmque contraheret, sed sana corpore, animo sanior solitudinem putaret esse delicias et in urbe turbida inueniret heremum monachorum.
- 24.5.1.1
Et haec quidem tu melius nosti, a qua pauca didicimus et cuius oculis durities de genibus camelorum in illo sancto corpusculo per orandi frequentiam obcalluisse perspecta est. nos, quod scire possumus, explicamus. nihil illius seueritate iocundius, nihil iocunditate seuerius, nihil risu tristius, nihil tristitia suauius. ita in facie est. ut, cum continentiam indicet, non redoleat ostentationem.
- 24.5.2.1
sermo silens et silentium loquens, nec citus nec tardus incessus, idem semper habitus, neglecta mundities et inculta ueste cultus ipse sine cultu. sola uitae suae qualitate promeruit, ut in urbe pompae, lasciuiae, deliciarum, in qua humilem esse miseria est, et boni eam praedicent et mali detrahere non audeant, uiduae imitentur et uirgines, maritae colant, noxiae timeant, suspiciant sacer-, dotes.
- 25.1.1
Nonagesimum psalmum legens in eo loco, qui scribitur: qui habitat in adiutorio altissimi. in protectione dei caeli commorabitur, dixeram apud Hebraeos pro \'df\'i caeli\' esse positum \'\', quod Aquila interpretatur ty.avov, quod nos \'robustum\' et \'sufficientem ad omnia perpetranda\' accipere possumus, unumque esse de decem nominibus, quibus apud eos deus uocatur. ilico studiosissime postulasti, ut tibi \'uniuersa nomina cum sua interpretatione dirigerem. faciam, quod petisti.
- 25.2.1
Primum dei nomen est hel, quod Septuaginta \'deum\', Aquila £ -.ou/Aoy\'\'ocv eius exprimens , id est \'fortem\', interpretatur.
- 25.2.2
Deinde eloim et eloe, quod et ipsum \'deus\' dicitur.
- 25.2.3
Quartum sabaoth, quod Septuaginta \'uirtutum\', Aquila \'exercituum\' transtulerunt.
- 25.2.4
Quintum elion, quem nos \'excelsum\' dicimus.
- 25.2.5
Sextum eser ieie, quod in Exodo legitur: qui est, misit me.
- 25.3.1
Septimum adonai, quem nos \'dominum\' generaliter appellamus.
- 25.3.2
Octauum ia, quod in deo tantum ponitur et in alleluiae quoque extrema syllaba sonat.
- 25.3.3
Nonum tetragrammum, quod avsy.(pcbvTltciv, id est ineffabile, putauerunt et his litteris scribitur: iod, he, uau, he. quod quidam non intellegentes propter elementorum similitudinem, cum in Graecis libris reppereiint, IIIIII legere consueuerunt.
- 25.4.1
Decimum, quod superius dictum est, saddai et in Ezechiele ininterpretatum ponitur. scire autem debemus, quia eloim communis numeri sit, quod et unus deus sic uocetur et plures, ad quam similitudinem caeli quoque appellantur et caelum, . id est samaim. unde et saepe interpretes uariant, cuius rei exemplum nos in lingua nostra habere possumus (Athenas, Thebas, Salonas\'.
- 26.1.1.1
Nuper, cum pariter essemus, non per epistulam, ut ante consueueras, sed praesens ipsa quaesisti, quid ea uerba. quae ex Hebraeo in Latinum non habemus expressa, apud suos sonarent curque sine interpretatione sint posita, ut est illud: alleluia, amen, maran atha, ephod et cetera, quae in scripturis conspersa memorasti.
- 26.2.1.1
Ad quod nos, quia dictandi angustia coartamur, breuiter respondemus siue septuaginta interpretes siue apostolos id curasse, ut, quoniam prima ecclesia ex ludaeis fuerat congregata, nihil ob credentium scandalum innouarent, sed ita, ut a paruo inbiberant, traderent, postea uero quam in uniuersas gentes euangelii dilatatus est sermo, non potuisse semel suscepta mutari, licet et illud in libris suis, quos uocat, Origenes adserat, propter uernaculum linguae uniuscuiusque idioma non posse ita apud alios sonare, ut apud suos dicta sunt, et multo esse melius ininterpretata ponere, quam uim interpretatione tenuare.
- 26.3.1.1
Igitur alleluia exprimitur \'laudate dominum\'; ia quippe apud Hebraeos unum de decem dei nominibus est. et in illo psalmo, in quo legimus: laudate dominum, quoniam bonus est psalmus, apud Hebraeos legitur: \'alleluia chi tob zammer\'.
- 26.4.1.1
Amen uero Aquila irsi:iotw}j.EVM5 exprimit, quod nos \'fide liter\' possumus dicere, ductum aduerbium ex nomine fidei amuna, Septuaginta jŚ\'/Ol\'tIJ, id est (fiat). unde et in fine librorum, in quinque siquidem uolumina psalterium apud Hebraeos diuisum est, \'fiat, at. transtulerunt, quod in Hebraeo legitur \'amen amen\', quo scilicet ea uere dicta, quae supra dicta sunt, confirmentur. unde et Paulus adserit non posse aliquem respondere amen, id est confirmare, quae praedicta sunt, nisi intellexerit praedicationem.
- 26.4.2.1
maran atha magis Syrum est quam Hebraeum, tametsi ex confinio utrarumque linguarum aliquid et Hebraeum sonet, et interpretatur: \'dominus noster uenit\', ut sit sensus: si quis non amat dominum Iesum Christum, anathema, et illo conpleto deinceps inferatur: \'dominus noster uenit\', quod superfluum sit aduersus eum odiis pertinacibus uelle contendere, quem uenisse iam constet.
- 26.5.1.1
Vellem tibi aliquid et de diapsalmate scribere, quod apud Hebraeos dicitur sela, et de ephod et de eo, quod in cuiusdam psalmi titulo habetur pro \'\', et ceteris istius modi, nisi et modum epistolici characteris excederem et tibi auiditatem magis dilatae deberent facere quaestiones. tritum est quippe prouerbium ultroneas putere merces. unde et nos de industria dicenda reticemus, ut auidius uelis audire, quae tacita sunt.
- 27.1.1.1
Post priorem epistulam, in qua de Hebraeis uerbis pauca perstrinxeram, ad me repente perlatum est quosdam mihi studiose detrahere, cur aduersus auctoritatem ueterum et totius mundi opinionem aliqua in euangeliis emendare .
- 27.1.2.1
quos ego cum possim meo iure contemnere — asino quippe lyra superflue canit.,-, tamen. ne nos superbiae, ut facere solent, arguant, ita responsum habeant, non adeo hebetis fuisse me cordis et tam crassae rusticitatis — quam illi solam pro sanctitate habent piscatorum se discipulos adserentes, quasi idcirco iusti sint, si nihil scierint, — ut aliquid de dominicis uerbis aut corrigendum putauerim aut non diuinitus inspiratum, sed Latinorum codicum uitiositatem, quae ex diuersitate librorum omnium conprobatur, ad Graecam originem, unde et ipsi translata non denegant, noluisse reuocare.
- 27.1.3.1
quibus si displicet fontis unda purissimi, caenosos riuulos bibant et diligentiam, qua auium saliuas et gurgites norunt, in scripturis legendis abiciant sintque in hac tantum re simplices et Christi uerba aestiment rusticana, in quibus per tanta iam saecula tantorum ingenia sudauerunt, ut rationem uerbi uniuscuiusque magis opinati sint, quam expresserint; apostolum arguant inperitiae, qui ob multas litteras insanire dicatur.
- 27.2.1.1
Scio te, cum ista legeris, rugare frontem et libertatem rursum seminarium timere rixarum ac meum, si fieri potest, os digito uelle conprimere, ne audeam dicere, quae alii facere non erubescunt. rogo, quid a nobis libere dictum est? numquid in lancibus idola caelata descripsi? numquid inter epulas Christianas uirginalibus oculis Baccharum satyrorumque conplexus? num quam amarior sermo pulsauit? numquid ex mendicis diuites fieri dolui?
- 27.2.2.1
numquid reprehendi hereditarias sepulturas? unum miser locutus sum, quod uirgines saepius deberent cum mulieribus esse, quam cum masculis: totius oculos urbis offendi, cunctorum digitis notor. multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis, et factus sum eis in parabolam, et tu putas aliqua deinceps esse dicturum?
- 27.3.1.1
Verum, ne Flaccus de nobis rideat — amphora coepit institui: currente rota cur urceus exit?—, reuertimur ad nostros bipedes asellos et in eorum aurem bucina magis quam cithara concrepamus.
- 27.3.2.1
illi legant: spe gaudentes, tempori seruientes, nos legamus: spe gaudentes, domino seruientes; illi aduersus presbyterum accusationem omnino non putent recipiendam, nos legamus: aduersus. presbyterum accusationem ne receperis, nisi sub testibus; peccantes autem coram omnibus argue; illis placeat: humanus sermo et omni acceptione dignus, nos cum Graecis, id est cum apostolo: qui Graece , erremus: dignus.
- 27.3.3.1
ad extremum illi gaudeant Gallicis canteriis, nos solutus uinculis et in saluatoris mysterium praeparatus Zachariae asellus ille delectet, qui, postquam domino terga praebuit, coepit Esaiae consonare praeconio: beatus, qui seminat secus omnem aquam, ubi bos et asinus calcant.
- 28.1.1.1
Quae acceperis, reddenda cum fenore sunt sortisque dilatio usuram parturit. de diapsalmate nostram sententiam : epistulae breuitatem causati sumus et rem libri posse explicari litteris praetexuimus. uerum quid prode est ad epVGSiwy.tYjv meum? maior tibi cupiditas silentio concitatur. itaque, ne te diutius traham, habeto pauca pro pluribus.
- 28.2.1.1
Quidam diapsalma conmutationem metri esse dixerunt, alii pausam spiritus, nonnulli alterius sensus exordium, sunt qui rhythmi distinctionem et, quia psalmi tunc temporis iuncta uoce ad organum canebantur, cuiusdam musicae uarietatis.
- 28.2.2.1
nobis nihil horum uidetur, cum Aquila, qui uerborum Hebraeorum diligentissimus explicator est, sela, hoc est diapsalma, quod ex samech, lamed, he scribitur, \' transtulerit et inueniamus in psalmorum quoque fine diapsalma positum, ut est illud in tertio: dentes peccatorum contriuisti; domini est salus et super populum tuum benedictio tua, sela, id est \'semper\', et in uicesimo tertio: quis est iste rex gloriae? dominus uirtutum ipse est rex gloriae, semper, et e contra in psalmis multorum uersuum penitus non inueniatur, in tricesimo uidelicet sexto et septuagesimo septimo et centesimo octauo decimo, rursus nonus psalmus distinguatur: canticum diapsalmatis, cum utique, si, ut quibusdam uidetur, diapsalma est indicium silentii, canticum silentii esse non possit. :
- 28.3.1.1
Ex quo animaduertimus hoc uerbum superiora pariter et 15. inferiora conectere aut certe docere sempiterna esse, quae dicta sunt, ut est illud in tertio: multi dicunt animae meae: non est salus illi in deo suo, semper, et rursum: uoce mea ad dominum clamaui, et exaudiuit me de monte sancto suo, semper, et in quarto: ut quid diligitis uanitatem et quaeritis mendacium? semper, et alibi: quae dicitis in cordibus uestris, et in cubilibus uestris conpungimini, semper.
← Previous · Next → — showing 501–600 of 4,625
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0162.stoa004.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.