Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Epistulae

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 4,625 sections

  1. 22.8.1.1

    Si autem haec sustinent illi, qui exeso corpore solis cogitationibus oppugnantur, quid patitur puella, quae deliciis fruitur? nempe illud apostoli: uiuens mortua est. si quid itaque in me potest esse consilii, si experto creditur, hoc primum moneo, hoc obtestor, ut sponsa Christi uinum fugiat pro ueneno.

  2. 22.8.2.1

    haec aduersus adulescentiam prima arma sunt daemonum. non sic auaritia quatit, inflat superbia, delectat ambitio. facile aliis caremus uitiis; hic hostis intus inclusus est. quocumque pergimus, nobiscum portamus inimicum. -uinum et adulescentia duplex incendium uoluptatis. quid oleum flammae adicimus? quid ardenti corpusculo fomenta ignium ministramus?

  3. 22.8.3.1

    Paulus ad Timotheum: iam noli, inquit, aquam bibere, sed uinum modicum utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates. uide, quibus causis uini potio concedatur: uix hoc stomachi dolor et frequens meretur infirmitas. et ne nobis forsitan de aegrotationibus blandiremur, modicum praecepit esse sumendum, medici potius consilio quam apostoli -licet et apostolus sit medicus spiritalis — et, ne Timotheus inbecillitate superatus euangelii praedicandi non posset habere discursus. alioquin se dixisse meminerat et: uinum, in quo est luxuria, et: bonum est homini uinum non bibere et carnem non manducare.

  4. 22.8.4.1

    Noe uinum bibit et inebriatus est rudi adhuc saeculo; et tunc primum plantauit uineam: inebriare uinum forsitan nesciebat. et ut intellegas scripturae in omnibus sacramentum — margarita quippe est. sermo dei et ex omni parte forari potest — post ebrietatem nudatio femorum subsecuta est, libido iuncta luxuriae. prius uenter et statim cetera; manducauit enim populus et bibit, et surrexerunt ludere.

  5. 22.8.5.1

    Loth, amicus dei, in monte saluatus et de tot milibus populis solus iustus inuentus inebriatur a filiabus suis; et licet putarent genus hominum defecisse et hoc facerent liberorum magis desiderio quam libidinis, tamen uirum iustum sciebant hoc nisi ebrium non esse facturum; denique, quid fecerit, ignorauit: et — quamquam uoluntas non sit in crimine, error in culpa est — inde nascuntur Moabitae et Ammanitae, inimici Israhel, qui usque ad quartam et decimam progeniem et usque in aeternum non ingrediuntur ecclesiam dei.

  6. 22.9.1.1

    Helias, cum lezabel fugeret et sub quercu fessus iaceret, ueniente ad se angelo suscitatur et dicitur ei: \'surge et manduca\'. et respexit, et ecce ad caput eius panis olyrae et uas aquae.

  7. 22.9.2.1

    reuera non poterat deus conditum ei merum mittere et ex oleo cibos et carnes filios prophetarum inuitat ad prandium et herbis agrestibus eos alens consonum prandentium audit clamorem: mors in olla. homo dei. non iratus est cocis — lautioris enim mensae consuetudinem non habebat -, sed farina desuper iacta amaritudinem dulcorauit eadem spiritus uirtute, qua Moyses mutauerat Merra.

  8. 22.9.3.1

    necnon et illos, qui ad se conprehendendum uenerant, oculis pariter ac mente caecatos, cum Samariam nescios induxisset, qualibus epulis refici imperarit, ausculta: pone eis panem et aquam: et manducent et bibant et remittantur ad dominum suum.

  9. 22.9.4.1

    potuit et Danihelo de regis ferculis opulentior mensa transferri, sed Ambacum messorum prandium portat, arbitror, rusticanum. ideoque et \'desideriorum uir\' appellatus est, quia panem desiderii non manducauit et uinum concupiscentiae non bibit.

  10. 22.10.1.1

    Innumerabilia sunt scripturis respersa diuinis, quae gulam damnent et simplices cibos praebeant; uerum quia nunc non est propositum de ieiuniis disputare et uniuersa exsequi sui est tituli et uoluminis, haec sufficiant pauca de plurimis.

  11. 22.10.2.1

    alioquin ad exemplum horam poteris tibi ipsa colligere, quomodo et primus de paradiso homo uentri magis oboediens quam deo in hanc lacrimarum deiectus est uallem et ipsum dominum fame satanas temptauerit in deserto et apostolus clamitet: esca uentri et uenter escae, deus autem et hunc et illa destruet, et de luxuriosis: quorum deus uenter est. id enim colit unusquisque, quod diligit. ex quo sollicite prouidendum est, ut, quos saturitas de paradiso expulit, reducat esuries.

  12. 22.11.1.1

    Quodsi uolueris respondere te nobili stirpe generatam, semper in deliciis, semper in plumis, non posse a uino et esculentioribus cibis abstinere nec his legibus uiuere districtius, respondebo: uiue ergo lege tua, quae dei non potes\'. non quo deus, uniuersitatis creator et dominus, intestinorum nostrorum rugitu et inanitate uentris pulmonumque delectetur ardore, sed quo aliter pudicitia tuta esse non possit.

  13. 22.11.2.1

    Iob deo carus et testimonio ipsius inmaculatus et simplex, audi, quid de diabolo suspicetur: uirtus eius in lumbis et potestas eius in umbilico. honeste uiri mulierisque genitalia inmutatis sunt appellata nominibus.

  14. 22.11.3.1

    unde et de lumbis Dauid super sedem eius promittitur esse sessurus; et septuaginta et quinque animae introierunt Aegyptum, quae exierunt de femore Iacob, et postquam conluctante deo latitudo femoris eius emarcuit, a liberorum opere cessauit; et qui pascha facturus est, accinctis mortificatisque lumbis facere praecipitur; et ad Iob : accingere sicut uir lumbos tuos; zona pellicia cingitur; et apostoli iubentur accinctis lumbis habere in manibus euangelii lucernas.

  15. 22.11.4.1

    ad Hierusalem uero, quae respersa sanguine in campo inuenitur erroris, in Ezechiel dicitur: non est praecisus umbilicus tuus. omnis igitur aduersus uiros diaboli uirtus in lumbis est, omnis in umbilico contra feminas fortitudo.

  16. 22.12.1.1

    Vis scire ita esse, ut dicimus? accipe exempla. Sampson leone fortior, saxo durior et qui unus et nudus mille est persecutus armatos, in Dalilae mollescit amplexibus; Dauid secundum cor domini electus et qui uenturum Christum sancto saepe ore cantauerat, postquam deambulans super tectum domus suae Bersabee captus est nuditate, adulterio iunxit homicidium.

  17. 22.12.2.1

    ubi et illud breuiter adtende, quod nullus sit, etiam in domo, tutus aspectus. quapropter ad deum paenitens loquitur: tibi soli peccaui et malum coram te feci. rex enim alium non timebat. Salomon, per quem se cecinit ipsa sapientia, qui disputauit a cedro Libani usque ad hysopum, quae exit per parietem, recessit a domino, quia amator mulierum fuit. et ne aliquis etiam de sanguinis sibi propinquitate confideret, in inlicitum Thamar sororis Amnon frater exarsit incendium.

  18. 22.13.1.1

    Piget dicere, quot cotidie uirgines ruant, quantas de suo gremio mater perdat ecclesia, super quot sidera superbus inimicus ponat thronum suum, quot petras excauet et habitet coluber in foraminibus earum. uideas plerasque uiduas ante quam nuptas infelicem conscientiam mentita tantum ueste protegere, quas nisi tumor uteri et infantum prodiderit uagitus, erecta ceruice et ludentibus pedibus incedunt.

  19. 22.13.2.1

    aliae uero sterilitatem praebibunt et necdum sati hominis homicidium faciunt. nonnullae, cum se senserint concepisse de scelere, aborti uenena meditantur et frequenter etiam ipsae commortuae trium criminum reae ad inferos perducuntur, homicidae sui, Christi adulterae, necdum nati filii parricidae.

  20. 22.13.3.1

    istae sunt, quae solent dicere: \'omnia munda mundis. sufficit mihi conscientia mea. cor mundum desiderat deus. cur me abstineam a cibis, quos deus creauit ad utendum?\' et si quando lepidae et festiuae nolunt uideri et se mero ingurgitauerint, ebrietati sacrilegium copulantes aiunt: \'absit, ut ego me a Christi sanguine abstineam.\' et quam uiderint tristem atque pallentem, miseram et monacham et Manicheam uocant, et consequenter; I tali enim proposito ieiunium heresis est.

  21. 22.13.4.1

    hae sunt, quae per publicum notabiliter incedunt et furtiuis oculorum nutibus adulescentium gregem post se trahunt, quae semper audiunt per prophetam: facies meretricis facta est tibi, es tu.

  22. 22.13.5.1

    purpura tantum in ueste sit tenuis et laxius, ut crines decidant, ligatum caput, soccus uilior et per umeros maforte uolitans, strictae manicae bracchiis adhaerentes et solutis genibus fractus incessus: haec est apud illas tota uirginitas. habeant istiusmodi laudatores suos et sub uirginali nomine lucrosius pereant: libenter talibus non placemus.

  23. 22.14.1.1

    Pudet dicere, pro nefas! triste, sed uerum est: unde in ecclesias agapetarum pestis introiit? unde sine nuptiis aliud nomen uxorum? immo unde nouum concubinarum genus? plus inferam: unde meretrices uniuirae? eadem domo, uno cubiculo, saepe uno tenentur et lectulo, et suspiciosos nos uocant, si aliquid aestimemus.

  24. 22.14.2.1

    frater sororem uirginem deserit, caelibem spernit uirgo germanum, et, cum in eodem proposito esse se simulent, quaerunt alienorum spiritale solacium, ut domi habeant carnale commercium. istiusmodi homines in Prouerbiis Salomonis arguit deus dicens: alligabit quis ignem in sinu et uestimenta eius non conburentur? aut ambulabit supra carbones ignis et pedes illius non ardebunt?

  25. 22.15.1.1

    Explosis igitur et exterminatis bis, quae nolunt esse uirgines, sed uideri, nunc ad te mihi omnis dirigitur oratio, quae quanto prima Romanae urbis uirgo nobilis esse coepisti, tanto tibi amplius laborandum est, ne et praesentibus bonis careas et futuris. et quidem molestias nuptiarum et incerta coniugii de domestico exemplo didicisti, cum soror tua Blesilla aetate maior, sed proposito minor, post acceptum maritum septimo mense uiduata est.

  26. 22.15.2.1

    o mfelix humana condicio et futuri nescia! et uirginitatis coronam et nuptiarum perdidit uoluptatem. et quamquam secundum pudicitiae gradum teneat, tamen quas illam per momenta sustinere aestimas cruces spectantem cotidie in sorore, quod ipsa perdiderit, et, cum difficilius experta careat uoluptate, minorem continentiae habere mercedem? sit tamen et illa secura, sit gaudens: centesimus et sexagesimus fructus de uno sunt semine castitatis.

  27. 22.16.1.1

    Nolo habeas consortia matronarum, nolo ad nobilium accedas domos, nolo te frequenter uidere, quod contemnens uirgo esse uoluisti. si sibi solent adplaudere mulierculae de iudicibus uiris et in aliqua positis dignitate, si ad imperatoris uxorem concurrit ambitio salutantum, cur tu facias iniuriam uiro tuo? ad hominis coniugem dei sponsa quid properas? disce in hac parte superbiam sanctam, scito te illis esse meliorem.

  28. 22.16.2.1

    neque uero earum te tantum cupio declinare congressus, quae maritorum inflantur honoribus, quas eunuchorum greges saepiunt et in quarum uestibus adtenuata in filum metalla texuntur, sed etiam eas fuge, quas uiduas necessitas fecit, non quo mortem optare debuerint maritorum, sed quo I datam occasionem pudicitiae libenter arripere. nunc uero tantum ueste mutata pristina non mutatur ambitio. praecedit caueas basternarum ordo semiuir et rubentibus buccis cutis farsa distenditur, ut eas putes maritos non amisisse, sed quaerere.

  29. 22.16.3.1

    plena adulatoribus domus, plena conuiuis. clerici ipsi, quos et magisterio esse oportuerat et timori, osculantur capita patronarum et extenta manu, ut benedicere eos putes uelle, si nescias, pretium accipiunt salutandi. illae interim, quae sacerdotes suo uident indigere praesidio, eriguntur in superbiam et, quia maritorum expertae dominatum uiduitatis praeferunt libertatem, castae uocantur et nonnae et post cenam dubiam apostolos somniant.

  30. 22.17.1.1

    Sint tibi sociae, quas uideris quod ieiunia tenuant, quibus pallor in facie est, quas et aetas probauit et uita, quae cotidie in cordibus suis canunt: ubi pascis? ubi cubas in meridie? quae ex affectu dicunt: cupio dissolui et esse cum Christo. esto subiecta parentibus: imitare sponsum tuum. rarus sit egressus in publicum: martyres tibi quaerantur in cubiculo tuo. numquam causa deerit procedendi, si semper, quando (necesse, quando non) necesse est, processura sis.

  31. 22.17.2.1

    moderatus cibus et numquam uenter repletus. plurimae quippe sunt, quae, cum uino sint sobriae, ciborum largitate sunt ebriae. ad orationem tibi nocte surgenti non indigestio ructum faciat, sed inanitas. crebrius lege et disce quam plurima. tenenti codicem somnus obrepat et cadentem faciem pagina sancta suscipiat. sint tibi cotidiana ieiunia et refectio satietatem fugiens. nihil prodest biduo triduoque transmisso uacuum portare uentrem, si pariter obruitur, si conpensatur saturitate ieiunium. ilico mens repleta torpescit et inrigata humus spinas libidinum germinat.

  32. 22.17.3.1

    si quando senseris exteriorem hominem florem adulescentiae suspirare et accepto cibo cum te in lectulo conpositam dulcis libidinum pompa concusserit, arripe scutum fidei, in quo ignitae diaboli extinguuntur sagittae. omnes adulterantes, quasi clibanus corda eorum. at tu Christi comitata uestigiis et sermonibus. eius intenta dic: nonne cor nostrum erat ardens in uia, cum aperiret nobis Iesus scripturas? et illud: ignitum eloquium tuum, et seruus tuus dilexit illud.

  33. 22.17.4.1

    difficile est humanam animam non amare et necesse est, ut in quoscumque mens nostra trahatur affectus, carnis amor spiritus amore superatur; desiderium desiderio restinguitur. quidquid inde minuitur, hinc crescit. quin potius semper ingemina: super lectum meum in noctibus quaesiui, quem dilexit anima mea. mortificate, ait apostolus, membra uestra super terram. unde : uiuo autem iam non ego, uiuit autem in me Christus.

  34. 22.17.5.1

    qui mortificauit membra sua et in imagine perambulabat, non timet dicere: factus sum tamquam uter in pruina; quidquid enim in me fuit umoris, excoctum est, et: infirmata sunt in ieiunio genua mea, et: oblitus sum manducare panem meum; gemitus mei carni meae.

  35. 22.18.1.1

    Esto cicada noctium.laua per singulas noctes lectum tuum, in lacrimis stratum tuum riga. uigila et flere sicut passer in solitudine. psalle spiritu, psalle et mente: benedic, anima mea, dominum et ne obliuiscaris omnes retributiones eius, qui propitiatur , qui tuas et redimit ex .

  36. 22.18.2.1

    quis nostrum ex corde dicere potest: quia cinerem quasi panem manducaui et potionem meam cum fletu miscebam? an non flendum est, non gemendum, cum me rursus serpens inuitat ad inlicitos cibos? cum de paradiso uirginitatis eiectum tunicis uult uestire pelliciis, quas Helias ad paradisum rediens proiecit in terram? quid mihi et uoluptati, quae in breui perit? quid cum hoc dulci et mortifero carmine sirenarum?

  37. 22.18.3.1

    nolo illi subiacere sententiae, quae in hominem est lata damnatum: in doloribus et anxietatibus paries, mulier — est —, et ad uirum conuersio tua. sit conuersio illius ad maritum, quae uirum non habet Christum, et ad extremum \'morte morieris\' finis iste coniugii: meum propositum sine sexu est. habeant nuptiae suum tempus et titulum: mihi uirginitas in Maria dedicatur et Christo.

  38. 22.19.1.1

    Dicat aliquis: (et audes nuptiis detrahere, quae a domino benedictae sunt?\' non est detrahere nuptiis, cum illis uirginitas antefertur. nemo malum bono conparat. glorientur et nuptae, cum a uirginibus sunt secundae. crescite, ait, et multiplicamini et replete terram. crescat et multiplicetur ille, qui inpleturus est terram: tuum agmen in caelis est.

  39. 22.19.2.1

    crescite et multiplicamini. hoc expletur edictum post paradisum et nuditatem et ficus folia auspicantia pruriginem nuptiarum. nubat et nubatur ille, qui in sudore faciei comedit panem suum, cui terra tribulos generat et spinas, cuius herba sentibus suffocatur: meum semen centena fruge fecundum est. non omnes capiunt uerbum dei, sed hi, quibus datum est. alium eunuchum necessitas faciat, me uoluntas.

  40. 22.19.3.1

    tempus amplexandi et tempus abstinendi manus a conplexu; tempus mittendi lapides et tempus colligendi. postquam de duritia nationum generati sunt filii Abraham, coeperunt sancti lapides uolui super terram. pertranseunt quippe mundi istius . turbines et in curru dei rotarum celeritate uoluuntur. consuant tunicas, qui inconsutam desursum tunicam perdiderunt, quos uagitus delectat infantum in ipso lucis exordio fletu lugente, quod nati sunt.

  41. 22.19.4.1

    Eua in paradiso uirgo fuit; post pellicias tunicas initium nuptiarum. tua regio paradisus. serua, quod nata es, et dic: reuertere, anima mea, in requiem tuam. et ut scias uirginitatem esse naturae, nuptias post delictum: uirgo nascitur caro de nuptiis in fructu reddens, quod in radice perdiderat. exi uirga de radice Iesse et flos de radice ascendet.

  42. 22.19.5.1

    uirga mater est domini, simplex, pura, sinceris nullo extrinsecus germine cohaerente et ad similitudinem dei unione fecunda. uirgae flos Christus est dicens: ego flos campi et lilium conuallium. qui et in alio loco lapis praedicatur abscisus de monte sine manibus significante prophetia uirginem nasciturum esse de uirgine. manus quippe accipiuntur pro opere nuptiarum, ut ibi: sinistra eius sub capite meo et dextera eius amplexabitur me.

  43. 22.19.6.1

    in huius sensus congruit uoluntatem etiam illud, quod animalia, quae a Noe bina in arcam inducuntur, inmunda sunt — inpar numerus est mundus —; quod Moyses et Iesus Naue nudis in sanctam terram pedibus iubentur incedere et discipuli sine calciamentorum onere et uinculis pellium ad praedicationem euangelii destinantur; quod milites uestimentis Iesu sorte diuisis caligas non habuere, quas tollerent. nec enim poterat habere dominus, quod prohibuerat in seruis.

  44. 22.20.1.1

    Laudo nuptias, laudo coniugium, sed quia mihi uirgines generant: lego de spinis rosas, de terra aurum, de conca margaritum. numquid, qui arat, tota die arabit? nonne et laboris sui fruge laetabitur? plus honorantur nuptiae, quando, quod de illis nascitur, plus amatur. quid inuides, mater, filiae? tuo lacte nutrita est, tuis educta uisceribus in tuo adoleuit sinu, tu illam sedula pietate seruasti: indignaris, quod noluit militis uxor esse, sed regis? grande tibi beneficium praestitit: socrus dei esse coepisti.

  45. 22.20.2.1

    de uirginibus, inquit apostolus, praeceptum domini non habeo: cur? quia, et ipse ut esset uirgo, non fuit imperii, sed propriae uoluntatis. neque enim audiendi sunt, qui eum uxorem habuisse confingunt, cum de continentia disserens et suadens perpetuam castitatem intulerit: uolo autem omnes esse sicut me ipsum, et infra: dico autem innuptis et uiduis: bonum est illis, si sic permaneant, sicut t et ego, et in alio loco: numquid non habemus potestatem uxores circumducendi sicut et ceteri apostoli?

  46. 22.20.3.1

    quare ergo non habet domini de uirginitate praeceptum? quia maioris est mercis, quod non cogitur et offertur, quia, si fuisset uirginitas imperata, nuptiae uidebantur ablatae et durissimum erat contra naturam cogere angelorumque uitam ab hominibus extorquere et id quodam modo damnare, quod conditum est.

  47. 22.21.1.1

    Alia fuit in ueteri lege felicitas. beatus, qui habet semen in Sion et domesticos in Hierusalem, et maledicta sterilis, quae non pariebat, et: filii tui sicut nouella oliuarum in circuitu mensae tuae, et repromissio diuitiarum, et: non erit infirmus in tribubus tuis.

  48. 22.21.2.1

    nunc dicitur: \'ne te lignum arbitreris aridum; habes locum pro filiis et filiabus in caelestibus sempiternum\'; nunc benedicuntur pauperes et Lazarus diuiti praefertur in purpura; nunc, qui infirmus est, fortior est. uacuus erat orbis et, ut de typis taceam, sola erat benedictio liberorum.

  49. 22.21.3.1

    propterea et Abraham iam senex Cetturae copulatur et Iacob mandragoris redimitur et conclusam uuluam in ecclesiae figuram Rachel pulchra conqueritur. paulatim uero increscente segete messor inmissus est. uirgo Helias, Helisaeus uirgo, uirgines multi filii prophetarum. Hieremiae dicitur: et tu accipias uxorem. sanctificatus in utero captiuitate propinquante uxorem prohibetur accipere.

  50. 22.21.4.1

    aliis uerbis id ipsud apostolus loquitur: existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. quae est ista necessitas, quae auferet gaudia nuptiarum? tempus breuiatum est; reliquum est, ut et qui habent uxores sic sint, quasi non habentes.

  51. 22.21.5.1

    in proximo est Nabuchodonosor: promouit se leo de cubili suo. quo mihi superbissimo regi seruitura coniugia? quo paruulos, quos propheta conploret dicens: adhaesit lingua lactantis ad faucem ipsius in siti. paruuli postulauerunt panem et, qui frangeret eis, non e.rat?

  52. 22.21.6.1

    inueniebatur ergo, ut diximus, in uiris tantum hoc continentiae bonum et in doloribus iugiter Eua pariebat.

  53. 22.21.7.1

    postquam uero uirgo concepit in utero et peperit nobis puerum, cuius principatus in umero eius, deum fortem, patrem futuri saeculi, soluta maledictio est. mors per Euam, uita per Mariam. ideoque et ditius uirginitatis donum fluxit in feminas, quia coepit a femina. statim ut filius dei ingressus est super terram, nouam sibi familiam instituit, ut, qui ab angelis adorabatur in caelo, haberet angelos et in terris.

  54. 22.21.8.1

    tunc Olofernae caput Iudith continens amputauit; tunc Aman, quod interpretatur \'iniquitas\', suo igne conbustus est; tunc Iacobus et Iohannes relicto patre, rete, nauicula secuti sunt saluatorem affectum sanguinis et uincula saeculi et curam domus pariter relinquentes; tunc primum auditum est: qui uult uenire post me, neget se ipsum sibi et tollat crucem suam et sequatur me. nemo enim miles cum uxore pergit ad proelium.

  55. 22.21.9.1

    discipulo ad sepulturam patris ire cupienti non permittitur. uulpes foueas habent et uolucres caeli nidos; filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet: ne forsitan contristeris, si anguste manseris. qui sine uxore est, sollicitus est ea, quae domini sunt, quomodo placeat deo, qui , , quae sunt huius mundi, quomodo placeat uxori. diuisa est mulier et uirgo: quae non est nupta, cogitat, quae sunt domini, ut sit sancta corpore et spiritu; nam quae nupta est, cogitat, quae sunt mundi, quomodo placeat uiro.

  56. 22.22.1.1

    Quantas molestias habeant nuptiae et quot sollicitudinibus uinciantur, in eo libro, quem aduersus Heluidium de beatae Mariae perpetua uirginitate edidimus, puto breuiter expressum. nunc eadem replicare perlongum est et, si cui placet, de illo potest haurire fonticulo.

  57. 22.22.2.1

    uerum, ne penitus uidear omisisse, nunc dicam, quod, cum apostolus sine intermissione orare nos iubeat et, qui in coniugio debitum soluit, orare non possit, aut oramus semper et uirgines sumus, aut orare desinimus, ut coniugio seruiamus. et si nupserit, inquit, uirgo, non peccat; tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi.

  58. 22.22.3.1

    et in principio libelli praefatus sum me de angustiis nuptiarum aut nihil omnino aut pauca dicturum et nunc eadem admoneo. at, si tibi placet scire, quot molestiis uirgo libera, quot uxor adstricta sit, lege Tertulliani ad amicum philosophum et de uirginitate alios libellos et beati Cypriani uolumen egregium et papae Damasi super hac re uersu prosaque conposita et Ambrosii nostri quae nuper ad sororem scripsit opuscula. in quibus tanto se fudit eloquio, ut, quidquid ad laudem uirginum pertinet, exquisierit, ordinarit, expresserit.

  59. 22.23.1.1

    Nobis diuerso tramite inceditur: uirginitatem non efferimus, sed seruamus. nec sufficit scire, quod bonum est, nisi custodiatur adtentius, quod electum est, quia illud iudicii est, hoc laboris, et illud commune cum pluribus, hoc cum paucis. qui perseuerauerit, inquit, , erit et: multi uocati, pauci autem electi.

  60. 22.23.2.1

    itaque obtestor te coram deo et Christo Iesu et electis angelis eius, ne uasa templi, quae solis sacerdotibus uidere concessum est, facile in publicum proferas, ne sacrarium dei quisquam profanus inspiciat. Ozias arcam, quam non licebat, adtingens subita morte prostratus est. neque enim aureum uas et argenteum tam carum deo fuit, quam templum corporis uirginalis. praecessit umbra, nunc ueritas est.

  61. 22.23.3.1

    tu quidem simpliciter loqueris et ignotos quoque blanda non despicis, sed aliter inpudici uident oculi. non norunt animae pulchritudinem considerare, sed corporum. Ezechias thesaurum dei monstrat Assyriis, sed Assyrii uidere, quod cuperent. denique frequentibus bellis Iudaea conuulsa uasa primum domini capta atque translata sunt et inter epulas et concubinarum greges, quia palma uitiorum est honesta polluere, Baltasar potat in fialis.

  62. 22.24.1.1

    Ne declines aurem tuam in uerba mala. saepe indecens aliquid loquentes temptant mentis arbitrium. si libenter audias, uirgo, quod dicitur, si ad ridicula quaeque soluaris, quidquid dixeris, laudant; quidquid negaueris, negant. facetam uocant et sanctam et in qua nullus sit dolus, caece uera Christi ancilla\' dicentes, \'ecce tota simplicitas, non ut illa horrida, turpis, rusticana, terribilis et quae ideo forsitan maritum inuenire non potuit\'.

  63. 22.24.2.1

    naturali ducimur malo: adulatoribus nostris libenter fauemus et, quamquam nos respondeamus indignos et calidus rubor ora perfundat, tamen ad laudem suam intrinsecus anima laetatur. sponsa Christi arca est testamenti extrinsecus et int.rinsecus deaurata, custos legis domini. sicut in illa nihil aliud fuit nisi tabulae testamenti, ita et in te nullus sit extrinsecus cogitatus. super hoc propitiatorio quasi super - sedere uult dominus.

  64. 22.24.3.1

    mittit discipulos suos, ut in pullo asinae curis te saecularibus soluant, ut paleas et lateres Aegypti derelinquens Moysen sequaris in heremo et terram repromissionis introeas. nemo sit, qui prohibeat, non mater, non soror, cognata, germanus; dominus te necessariam habet. quod si uoluerint inpedire, timeant flagella Pharaonis, qui populum dei ad colendum eum nolens dimittere passus est illa, quae scripta sunt.

  65. 22.24.4.1

    Iesus ingressus templum omnia, quae templi non erant, proiecit. deus enim zelotes est et non uult domum patris fieri speluncam latronum. alioquin, ubi aera numerantur, ubi sunt caueae columbarum et simplicitas enecatur, ubi in pectore uirginali saecularium negotiorum cura aestuat, statim uelum templi scinditur; sponsus consurgit iratus et dicit: relinquetur uobis domus uestra deserta.,

  66. 22.24.5.1

    lege euangelium et uide, quomodo Maria ad pedes domini studio praeferatur- et sedulo hospitalitatis officio domino atque discipulis conuiuium praeparabat –: Martha, inquit, Martha, sollicita es et turbaris circa plurima; pauca autem necessaria sunt aut unum. Maria bonam partem elegit, quae non auferetur ab ea. esto et tu Maria, cibis praeferto doctrinam.

  67. 22.24.6.1

    sorores tuae cursitent et quaerant, quomodo Christum hospitem habeant; tu insemel saeculi onere proiecto sede ad pedes domini et dic: \'inueni eum, quem quaerebat anima mea; tenebo eum et non dimittam eum\', et ille respondeat: una est columba mea, perfecta mea; una est matri suae, electa genitrici suae, caelesti uidelicet Hierusalem. I

  68. 22.25.1.1

    Semper te cubiculi tui secreta custodiant, semper tecum sponsus ludat intrinsecus. oras: loqueris ad sponsum; legis: ille tibi loquitur et, cum te somnus oppresserit, ueniet post parietem et mittet manum suam per foramen et tanget uentrem tuum, et tremefacta consurges et dices: uulnerata caritatis ego sum, et rursus ab eo audies: hortus conclusus soror mea sponsa; hortus conclusus, fons signatus.

  69. 22.25.2.1

    caue ne domum exeas, ne uelis uidere filias regionis alienae, quamuis fratres habeas patriarchas et Israhel parente laeteris: Dina egressa corrumpitur. nolo te sponsum quaerere per plateas, nolo circumire angulos ciuitatis. dicas licet: surgam et circumibo in ciuitate, in foro et in plateis et quaeram, quem dilexit anima mea, et interroges: numquid, quem dilexit anima mea, uidistis? nemo tibi respondere dignabitur.

  70. 22.25.3.1

    sponsus in plateis non potest inueniri — arta et angusta uia est, quae ducit ad uitam - ; denique sequitur: quaesiui eum et non inueni eum, uocaui eum et non respondit mihi. atque utinam non inuenisse sufficiat! uulneraberis, nudaberis et gemebundanarrabis:inuenerunt me circumeunt ciuitatem; percusserunt me, uulnerauerunt me, tulerunt theristrum meum a me.

  71. 22.25.4.1

    si autem hoc exiens patitur illa, quae dixerat: ego dormio et cor meum uigilat et: fasciculus stactae fratruelis meus mihi, in medio uberum meorum commorabitur, quid de nobis fiet, quae adhuc adulescentulae sumus, quae sponsa I intrante cum sponso remanemus extrinsecus?

  72. 22.25.5.1

    zelotypus est Iesus, non uult ab aliis uideri faciem tuam. excuses licet atque causeris: \'adducto uelamine ora contexi, te quaesiui, tibi dixi: adnnntia mihi. quem dilexit anima mea, ubi pascis. ubi cubas in meridie, ne quando fiam sicut cooperta super greges sodalium tuorum,\' indignabitur, tumebit et dicet: si non cognoueris temet ipsam, o pulchra in mulieribus, egredere tu in uestigiis gregum et pasce haedos tuos in tabernacu-I lis pastorum.

  73. 22.25.6.1

    sis , inquit, Cpulchra et inter omnes mulieresI species tua diligatur ab sponso, nisi te cognoueris et omni custodia seruaueris cor tuum, nisi oculos iuuenum fugeris,1 egredieris de thalamo meo et pasces haedos, qui staturi sunt a sinistris\'.\'

  74. 22.26.1.1

    Itaque, mi Eustochia, filia, domina, conserua, germana, — aliud enim aetatis, aliud meriti, illud religionis, hoc caritatis est nomen — audi Esaiam loquentem: populus meus, intra in cubicula tua, claude ostium tuum, abscondere pusillum quantulum, donec pertranseat ira domini.

  75. 22.26.2.1

    foris uagentur uirgines stultae, tu intrinsecus esto cum sponso, quia, si ostium cluseris et secundum euangelii praeceptum in occulto oraueris patrem tuum, ueniet et pulsabit et dicet: ecce ego sto ante ianuam et pulso. si quis mihi aperuerit, intrabo et cenabo cum eo et ipse mecum, et tu statim sollicita respondebis: uox fratruelis mei pulsantis: aperi mihi, soror mea, proxima mea, columba mea, perfecta mea. nec est, quod dicas: dispoliaui , quomodo induar eam? laui pedes meos, quomodo inquinabo eos?

  76. 22.26.3.1

    ilico surge et aperi, ne te remorante pertranseat et postea conqueraris dicens: aperui ego fratrueli meo, fratruelis meus pertransiit. quid enim necesse est, ut cordis tui ostia clausa sint sponso? aperiantur Christo, claudantur diabolo secundum illud: si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum ne dederis ei.

  77. 22.26.4.1

    Danihel in cenaculo suo — neque enim manere poterat in humili — fenestras ad Hierusalem apertas habuit: et tu habeto fenestras apertas, sed unde lumen introeat, unde uideas ciuitatem dei. ne aperias illas fenestras, de quibus dicitur: mors intrauit per fenestras uestras.

  78. 22.27.1.1

    Illud quoque tibi uitandum est cautius, ne uanae gloriae ardore capiaris. quomodo, inquit Iesus, potestis credere gloriam ab hominibus accipientes? uide, quale malum sit, quod qui habuerit, non potest, credere.

  79. 22.27.2.1

    nos uero dicamus: quoniam gloriatio mea es tu, et: qui gloriatur, in domino glorietur, et: si adhuc hominibus placerem, Christi seruus non essem, et: mihi absit gloriari, nisi in cruce domini mei Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo, et illud: in te laudabimur tota die, et: in domino laudabitur anima mea.

  80. 22.27.3.1

    cum facis elemosynam, deus solus uideat. cum ieiunas, laeta sit facies tua. uestis nec satis munda nec sordida et nulla diuersitate notabilis, ne ad te obuia praetereuntium turba consistat et digito demonstreris. frater est mortuus, sororis est corpusculum deducendum: caue ne, dum hoc saepius facis, ipsa moriaris.

  81. 22.27.4.1

    ne satis religiosa uelis uideri nec plus humilis, quam necesse est. ne gloriam fugiendo quaeras. plures enim paupertatis, misericordiae atque ieiunii arbitros declinantes in hoc ipso placere cupiunt, quod placere contemnunt; et mirum in modum laus, dum uitatur, adpetitur. ceteris perturbationibus, quibus mens hominis gaudet, aegrescit, sperat et metuit, plures inuenio extraneos; hoc uitio pauci admodum sunt qui caruerint, et ille est optimus, qui quasi in pulchro corpore rara naeuorum sorde respergitur.

  82. 22.27.5.1

    neque uero moneo, ne de diuitiis glorieris, ne de generis nobilitate te iactes, ne te ceteris praeferas: scio humilitatem tuam, scio te ex affectu dicere: domine, non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei. noui et apud te et apud matrem tuam superbiam, per quam diabolus cecidit, locum penitus non habere. unde et super ea scribere supersedi. stultissimum quippe est docere, quod nouerit ille, quem doceas.

  83. 22.27.6.1

    sed ne hoc ipsud tibi iactantiam generet, quod saeculi iactantiam contempsisti, ne cogitatio tacita subrepat, ut, quia in auratis uestibus placere desisti, placere coneris in sordibus et, quando in conuentu fratrum ueneris uel sororum, humili sedeas scabello, te causeris indignam, uocem ex industria quasi confecta ieiuniis tenues et deficientis imitata gressum umeris \' innitaris alterius.

  84. 22.27.7.1

    sunt quippe nonnullae exterminantes facies suas, ut pareant hominibus ieiunare; quae, statim ut aliquem uiderint, ingemescunt, demittunt supercilium et operta facie\' uix unum oculum liberant ad uidendum; uestis pulla, cingulum sacceum et sordidis manibus pedibusque uenter solus, quia uideri non potest, aestuat cibo; his cotidie psalmus ille cantatur: deus dissipauit ossa hominum sibi placentium.

  85. 22.27.8.1

    aliae uirili habitu, ueste mutata, erubescunt feminae esse, quod natae sunt, crinem amputant et inpudenter erigunt facies eunuchinas. sunt, quae ciliciis uestiuntur et cucullis fabrefactis, ut ad infantiam redeant, imitantur noctuas et bubones.

  86. 22.28.1.1

    Sed ne tantum uidear disputare de feminis, uiros quoque fuge, quos uideris catenatos, quibus feminei contra apostolum crines, hircorum barba, nigrum pallium et nudi in patientiam frigoris pedes. haec omnia argumenta sunt diaboli. talem olim Antimum. talem nuper Sofronium Roma congemuit.

  87. 22.28.2.1

    qui postquam nobilium introierint domos et deceperint mulierculas oneratas peccatis, semper discentes et numquam ad scientiam ueritatis peruenientes, tristitiam simulant et quasi longa ieiunia furtiuis noctium cibis protrahunt; pudet reliqua dicere, ne uidear inuehi potius quam monere.

  88. 22.28.3.1

    sunt alii — de mei ordinis hominibus loquor —, qui ideo ad presbyterium et diaconatum ambiunt, ut mulieres licentius uideant. omnis his cura de uestibus, si bene oleant, si pes laxa pelle non folleat. crines calamistri uestigio rotantur, digiti de anulis radiant et, ne plantas umidior uia spargat, uix inprimunt summa uestigia. tales cum uideris, sponsos magis aestimato quam clericos.

  89. 22.28.4.1

    quidam in hoc omne studium uitamque posuerunt, ut matronarum nomina, domos moresque cognoscant. e quibus unum, qui. huius artis est princeps, breuiter strictimque describam, quo facilius magistro cognito discipulos recognoscas. cum sole festinus exsurgit; salutandi ei ordo disponitur; uiarum conpendia requiruntur et paene usque ad cubilia dormientium senex inportunus ingreditur.

  90. 22.28.5.1

    si puluillum uiderit, si mantele elegans, si aliquid domesticae supellectilis, laudat, miratur, adtrectat et se his indigere conquerens non tam inpetrat quam extorquet, quia singulae metuunt ueredarium urbis offendere. huic inimica castitas, inimica ieiunia; prandium nidoribus probat et \'altilis\', \'γέρων\' uulgo \'ποππόζω\' nominatur.

  91. 22.28.6.1

    os barbarum et procax et in conuicia semper armatum. quocumque te uerteris, primus in facie est. quidquid nouum insonuerit, aut auctor aut exaggerator est famae. equi per horarum momenta mutantur tam nitidi, tam feroces, ut illum Thracii regis putes esse germanum.

  92. 22.29.1.1

    Variis callidus hostis pugnat insidiis. sapientior erat coluber omnibus bestiis, quas fecerat dominus deus super terram. unde et apostolus: non, inquit, ignoramus eius astutias. nec affectatae sordes nec exquisitae munditiae conueniunt Christianis.

  93. 22.29.2.1

    si quid ignoras, si quid de scripturis dubitas, interroga eum, quem uita commendat, excusat aetas, fama non reprobat, qui possit dicere: desponsaui enim uos uni uiro, uirginem castam exhibere Christo. aut si non est, qui possit exponere, melius est aliquid nescire securam, quam cum periculo discere.

  94. 22.29.3.1

    memento, quoniam in medio laqueorum ambulas et multae ueteranae uirgines castitatis indubitatam in ipso mortis limine coronam perdidere de manibus. si quae ancillae sunt comites propositi tui, ne erigaris aduersus eas, ne infleris ut domina. unum sponsum habere coepistis, simul psallitis Christo, simul corpus accipitis, cur mensa diuersa sit? prouocentur et aliae. honor uirginum sit inuitatio ceterarum.

  95. 22.29.4.1

    quodsi aliquam senseris infirmiorem in fide, suscipe, consolare, blandire et pudicitiam illius fac lucrum tuum. si qua simulat fugiens seruitutem, huic aperte apostolum lege: melius est enim nubere quam uri. eas autem uirgines uiduasque, quae otiosae et curiosae domus circumeunt matronarum, quae rubore frontis adtrito parasitos uicere mimorum, quasi quasdam pestes abice. corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae.

  96. 22.29.5.1

    nulla illis nisi uentris cura est et quae uentri proxima. istiusmodi hortari solent et dicere: \'mi catella, rebus tuis utere et.uiue, dum uiuis\', et: \'numquid filiis tuis seruas?\' uinosae atque lasciuae quiduis mali insinuant ac ferreas quoque mentes ad delicias molliunt et, cum luxuriatae fuerint in Christo, nubere uolunt habentes damnationem, quia primam fidem inritam fecerunt.

  97. 22.29.6.1

    nec tibi diserta multum uelis uideri aut lyricis festiua carminibus metro ludere. non delumbem matronarum saliuam delicata secteris, quae nunc strictis dentibus, nunc labiis dissolutis balbutientem linguam in dimidiata uerba moderantur rusticum putantes omne, quod nascitur. adeo illis adulterium etiam linguae placet. quae enim communicatio luci ad tenebras? qui consensus Christo et Belial? quid facit cum psalterio Horatius?

  98. 22.29.7.1

    cum euangeliis Maro? cum apostolo Cicero? nonne scandalizatur frater, si te uiderit in idolio recumbentem? et licet omnia munda mundis et nihil reiciendum sit, quod cum gratiarum actione percipitur, tamen simul bibere non debemus calicem Christi et calicem daemoniorum. referam tibi meae infelicitatis historiam.

  99. 22.30.1.1

    Cum ante annos plurimos domo, parentibus, sorore, cognatis et, quod his difficilius est, consuetudine lautioris cibi propter caelorum me regna castrassem et Hierosolymam militaturus pergerem, bybliotheca, quam mihi Romae summo studio ac labore confeceram. carere non poteram. itaque miser ego lecturus Tullium ieiunabam.

  100. 22.30.2.1

    post noctium crebras uigilias, post lacrimas, quas mihi praeteritorum recordatio peccatorum ex imis uisceribus eruebat, Plautus sumebatur in manibus. si quando in memet reuersus prophetam legere coepissem, sermo horrebat incultus et, quia lumen caecis oculis non uidebam, non oculorum putabam culpam esse, sed solis.

← Previous · Next → — showing 401500 of 4,625

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0162.stoa004.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.