Epistulae
- 21.10.2.1
facta est fames ualida per regionem illam. omnis locus, quem patre incolimus absente, famis, penuriae, egestatis est. famis autem μετά ἐϰτάσεως ualidae haec est regio, de qua dicitur per prophetam: qui habitatis in regione umbrae mortis, lux fulgebit super uos. at contra... alia est regio, quam possessuri sumus mundi corde atque uiuentes, quam sanctus desiderat dicens: credo uidere bona domini in regione uiuentium.
- 21.11.1.1
Et ipse coepit egere et abiit et coniunxit se uni de principibus regionis illius. deserto nutricio, qui ad primam uocem bona ei fuerat cuncta largitus, iunxit se principi mundi huius, id est diabolo, rectori tenebrarum istarum, quem nunc inimicum hominem, nunc iudicem iniquitatis, nunc draconem, nunc satan, nunc malleum, nunc perdicem, nunc Belial, nunc rugientem leonem, nunc Leuiathan, nunc tenninim et multis aliis uocabulis scriptura cognominat.
- 21.11.2.1
quod autem ait \'uni de principibus: plures esse intellegendum est, qui per istum uolitent aerem et diuersorum fraude uitiorum genus hominum suae subiciant seruituti.
- 21.12.1.1
Qui misit illum in agro suo, ut pasceret porcos. porcus animal inmundum, quod caeno et sordibus delectatur. talis est daemonum multitudo, quae per idola manu facta cruore pecudum et uictimis pascitur et nouissime saginatiore quadam hostia, ipsius hominis morte, saturatur. misit ergo eum in possessionem suam, id est suum effecit esse famulum, ut pasceret porcos immolans eis animam suam.
- 21.13.1.1
Et cupiebat saturare uentrem suum de siliquis porcorum, et nemo illi dabat. id, quod in Ezechiele cum increpatione dicitur ad Hierusalem: et factum est in te* peruersum ultra mulieres in fornicatione tua, et post te non sunt fornicatae in eo, quod dedisti mercedes, et mercedes tibi non sunt datae, uidemus in filio minore conpletum.
- 21.13.2.1
substantiam suam in regione principis perdidit et post perditas facultates missus ad porcos egestate contabuit. daemonum cibus est ebrietas, luxuria, fornicatio et uniuersa uitia. haec blanda sunt et lasciua et sensus uoluptate demulcent statimque, ut apparuerint, ad usum sui prouocant. quibus ideo luxuriosus adulescens non poterat saturari, quia semper uoluptas famem sui habet et transacta non satiat.
- 21.13.3.1
et satanas, cum aliquem sua arte deceperit et proprium ei iugum inposuerit, ultra ad uitiorum abundantiam non procurat sciens esse iam mortuum, sicuti multos idolatras uidemus pannis, miseria, egestate confectos. hi sunt, in quibus propheticus sermo conpletur: omnibus meretricibus dantur mercedes, tu autem dedisti mercedes omnibus amatoribus tuis et non accepisti mercedes.
- 21.13.4.1
possumus autem et aliter siliquas interpretari. daemonum cibus est cafmina poetarum, saecularis sapientia, rhetoricorum pompa uerborum. haec sua omnes suauitate delectant et, dum aures uersibus dulci modulatione currentibus , animam quoque penetrant et pectoris interna deuinciunt. uerum ubi cum summo studio fuerint ac labore perlecta, nihil aliud nisi inanem sonum et sermonum strepitum suis lectoribus tribuunt: nulla ibi saturitas ueritatis, nulla iustitiae refectio repperitur. studiosi earum in fame ueri, in uirtutum penuria perseuerant.
- 21.13.5.1
huius sapientiae typus et in Deuteronomio sub mulieris captiuae figura describitur, de qua diuina uox praecipit, ut, si Israhelites eam habere uoluerit uxorem, caluitium ei faciat, ungues praesecet, pilos auferat et, cum munda fuerit effecta, tunc transeat in uictoris amplexus. haec si secundum litteram intellegimus, nonne ridicula sunt?
- 21.13.6.1
atqui et nos hoc facere solemus, quando philosophos legimus, quando in manus nostras libri ueniunt sapientiae saecularis: si quid in eis utile repperimus, ad nostrum dogma conuertimus, si quid uero superfluum, de idolis, de amore, de cura saecularium rerum, haec radimus, his caluitium indicimus, haec in unguium morem ferro acutissimo desecamus.
- 21.13.7.1
unde et apostolus prohibet, ne in idolo quis recumbat, dicens: uidete autem, ne haee licentia uestra offendiculum fiat infirmibus. si enim quis uiderit eum, qui habet scientiam, in idolio . recumbentem, nonne conscientia eius, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta et peribit, qui infirmus est, in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est?
- 21.13.8.1
nonne tibi uidetur sub aliis uerbis dicere, ne legas philosophos, oratores, poetas, ne in eorum lectione requiescas? nec nobis blandiamur, si his, quae sunt scripta, non credimus, cum aliorum conscientia uulneretur et putemur probare, quae, dum legimus, non reprobamus. alioquin quale erit, ut aestimemus apostolum eius, qui uescebatur in idolio, scientiam conprobasse et eum dixisse perfectum, quem sciret de idolothytis manducare? absit, ut de ore Christiano sonet \'Iuppiter omnipotens\' et \'mehercule\' et \'mecastor\' et cetera magis portenta quam numina.
- 21.13.9.1
at nunc etiam sacerdotes dei omissis euangeliis et prophetis uidemus comoedias legere, amatoria bucolicorum uersuum uerba cantare, tenere Vergilium et id, quod in pueris necessitatis est, crimen in se facere uoluntatis. cauendum igitur, ne captiuam habere uelimus uxorem, ne in idolio recumbamus; aut, si certe fuerimus eius amore decepti, mundemus eam et omni sordium horrore purgemus, ne scandalum patiatur frater, pro quo Christus est mortuus, cum ex uoce Christiani carmina in idolorum laudes conposita audierit personare.
- 21.14.1.1
In se autem conuersus dixit: quanti mercennarii patris mei abundant pane, ego autem hic fame pereo! mercennarios secundum alium intellectum eos aduertimus ex Iudaeis, qui ob praesentia tantum bona legis praecepta custodiunt, id est iusti sunt et misericordes, non ob ipsam iustitiam et ob ipsum misericordiae bonum, sed ut a deo terrenae fertilitatis et longae uitae praemium consequantur.
- 21.14.2.1
qui autem ista desiderat, metu conpellitur ad obsequium praeceptorum, ne eorum praeuaricatione, quae iussa sunt, careat concupitis. porro, ubi metus estnon est dilectio. perfecta quippe dilectio foras mittit timorem. nam qui diligit, non ideo imperata custodit, quia aut timore poenarum aut praemii auiditate conpellitur, sed quia hoc ipsum, quod a deo iubetur, est optimum. sensus itaque iste est: ex Iudaeis ob praesentia tantum bona a dei obsequio non recedunt, et ego egestate conficior
- 21.15.1.1
Surgens ibo ad patrem meum. pulchre ait \'surgens\'; patre quippe absente non steterat. peccatorum iacere, stare iustorum est. ad Moysen dicitur: tu uero hic sta mecum; et in centesimo tricesimo tertio psalmo: ecce nunc benedicite dominum, omnes serui domini, qui statis in domo domini, ad benedictionem domini stantes propheta in domo domini cohortatur.
- 21.16.1.1
Et dicam illi: pater, peccaui in caelum et coram te; iam non sum dignus uocari filius tuus. peccauerat in caelum, qui Hierusalem caelestem reliquerat matrem; peccauerat coram patre, qui conditore deserto fuerat ligna ueneratus; non erat dignus uocari filius dei, qui seruus esse maluerat idolorum. omnis enim, qui peccatum facit, de diabolo patre natus est.
- 21.17.1.1
Fac me sicut unum ex mercennariis tuis. fac me, inquit, \'sicut unum ex Iudaeis, qui te ob praesentium tantum rerum promissa uenerantur. recipe filium paenitentem, qui mercennariis tuis peccantibus saepissime pepercisti\'.
- 21.18.1.1
Et uenit usque ad patrem suum. uenimus ad patrem, quando a porcorum recedimus pastione, secundum illud: statim ut conuersus ingemueris, saluus eris.
- 21.19.1.1
Cumque adhuc longe esset, uidit eum pater eius et misericordia motus est. antequam dignis operibus et uera paenitentia ad patrem rediret antiquum, deus, apud quem cuncta futura iam facta sunt et qui omnium est praescius futurorum, ad eius praecurrit aduentum et per uerbum suum, quod carnem sumpsit ex uirgine, reditum filii iunioris anticipat.
- 21.20.1.1
Et procurrens incubuit super collum ipsius. ante uenit ad terras, quam ille domum confessionis intraret, incubuit super collum ipsius, id est corpus sumpsit humanum, et, sicuti super pectus Iohannes recubuit, qui secretorum eius effectus est particeps, ita et iugum suum leue, id est mandatorum suorum facilia praecepta, ex gratia magis quam ex merito super iuniorem filium conlocauit.
- 21.21.1.1
Et osculatus est eum iuxta illud, quod in Cantico Canticorum ecclesia de sponsi precatur aduentu: osculetur me ab osculis oris sui, nolo mihi,\' dicens, per Moysen, nolo per prophetas loquatur; ipse meum corpus adsumat, ipse me osculetur in carne\', ut et illud quoque, quod in Esaia scriptum est, huic sententiae coaptemus: si quaeris, quaere et ad me habita in saltu.
- 21.21.2.1
et ibi quippe flens ecclesia clamare iubetur ex Seir, quia Seir pilosus> et \'hispidus\' interpretatur, ut antiquum gentilium significet horrorem illa pariter I similitudine respondente: nigra sum et speciosa filia Hierusalem.
- 21.22.1.1
Dixit autem illi filius: pater, peccaui in caelum et coram te; iam non sum dignus uocari filius tuus. dicit se dignum non esse filium nuncupari et tamen ex naturae uoce, ex illa substantia, quam illi pater fuerat aliquando largitus, in nomen trepidus ueritatis erumpit: pater, inquiens, peccaui in caelum.
- 21.22.2.1
frustra igitur quidam argumentantur I nomen patris in sanctos tantummodo conuenire, cum etiam hic deum patrem uocet, qui se filii nomine confitetur indignum; nisi forte ideo patrem audet uocare, quia plena mente conuersus est.
- 21.23.1.1
Dixit autem pater ad pueros suos: celerius proferte stolam priorem, stolam, quam Adam peccando perdiderat, stolam, quae in alia parabola indumentum dicitur nuptiale, id est uestem spiritus sancti, quam qui non habuerit, non potest regis interesse conuiuio.
- 21.24.1.1
Et date anulum in manu illius, signaculum simi-. litudinis Christi secundum illud: credentes signati estis spiritu repromissionis sancto. et ad principem dicitur Tyri, qui similitudinem conditoris amiserat: tu es similitudinis et corona decoris, in deliciis paradisi dei natus es.
- 21.24.2.1
Esaias quoque de hoc signaculo loquitur: tunc manifesti erunt, qui signantur. hoc signaculum in manu datur, quando opera iustitiae scriptura significat, ut ibi: factum est uerbum domini in manu Aggei prophetae; et ad Hierusalem: ornaui te, inquit, ornamento et inposui tibi armillas circa manus tuas.
- 21.24.3.1
rursum ad eum uirum, qui indutus est podere, alius locus signaculi demonstratur: mediam Hierusalem et da signum in frontibus uirorum gementium et dolentium in omnibus iniquitatibus, quae fiunt in medio eorum. quare? ut postea possint dicere: signatum est super nos lumen uultus tui, domine.
- 21.25.1.1
Et calciamenta in pedibus eius. sponsi quippe perdiderat dignitatem. nudis pedibus pascha celebrare non poterat. haec sunt calciamenta, de quibus dominus ait: et calceaui te hyacinthum. et calciamenta in pedibus eius, necubi coluber insidians plantam gradientis inuaderet, ut super scorpiones et serpentes securius ambularet, ut praepararetur ad euangelium pacis iam non ingrediens secundum carnem, sed secundum spiritum, et dictum ei propheticum conueniret: quam speciosi pedes euangelizantium pacem, euangelizantium bona!
- 21.26.1.1
Et adferte uitulum saginatum et occidite, et manducemus et epulemur, quoniam hic filius meus mortuus fuerat et reuixit, perierat et inuentus est. uitulus saginatus, qui ad paenitentium immolatur salutem, ipse saluator est, cuius cotidie carne pascimur, cruore potamur.
- 21.26.2.1
fidelis mecum lector intellegis, qua pinguedine saturati in ructum laudum eius erumpimus dicentes: eructauit cor meum uerbum bonum, dico ego opera mea regi, licet quidam superstitiose magis quam uere non considerantes textum psalmi ex patris persona hoc arbitrentur intellegi.
- 21.26.3.1
quod autem ait: epulemur, quoniam hic filius meus mortuus fuerat et reuixit, perierat et inuentus est, ad eundem superioris parabolae pertinet sensum, in qua dicitur: sic, dico uobis, gaudium erit coram angelis dei super unum peccatorem paenitentiam agentem.
- 21.27.1.1
Et coeperunt epulari. hoc conuiuium cotidie celebratur, cotidie pater filium recipit: semper Christus credentibus immolatur.
- 21.28.1.1
Erat autem filius illius senior in agro. hucusque de persona iunioris filii disputatum est, quem secundum praesentem parabolam in publicanis et peccatoribus, qui a domino ad paenitentiam prouocabantur, debemus accipere, secundum mysticos autem intellectus de futura quoque uocatione gentium prophetari.
- 21.28.2.1
nunc ad seniorem filium sermo transgreditur, quem multi simpliciter ad omnium sanctorum personam, multi proprie ad Iudaeos referunt. et de sanctis quidem non difficilis interpretatio est in eo, quod dicitur: numquam mandatum tuum praeteriui, licet illud uideatur obsistere, quod reuersioni fratris inuideat. in Iudaeos autem cum liuor in fratris salute conueniat, hoc repugnat, quod numquam se dicat eius praeterisse mandatum; de quibus quid nobis uideatur, suis locis conabimur explanare.
- 21.28.3.1
erat autem filius illius senior in agro, in terrenis operibus labore desudans, longe a gratia spiritus sancti, a consilio patris extorris. hic est, qui ait: agrum emi et necesse habeo exire et uidere illum; rogo te, habe me excusatum; hic, qui iuga bouum conparat quinque et legis onere depressus terrenorum sensuum uoluptate perfruitur; hic, qui uxore ducta ire ad nuptias non potest et effectus caro nequaquam unum esse cum spiritu; in huius personam etiam illius parabolae operarii congruunt, in qua prima, tertia, sexta, nona hora, id est uocationibus uariis, mittuntur ad uineam et indignantur sibi undecimae horae operarios coaequari.
- 21.29.1.1
Et cum ueniret, adpropinquauit domui et audiuit symphoniam et.chorum. illud, quod in quodam psalmo superscribitur \'pro \', huic sensui conuenit, siquidem \'\' chorus in unum concinens dicitur. male autem quidam de Latinis symphoniam putant esse genus organi, cum concors in dei laudem concentus ex hoc uocabulo significetur; \'symphonia\' quippe \'consonantia\' exprimitur in Latinum.
- 21.30.1.1
Et uocauit unum de pueris et interrogauit, quidnam essent haec. et nunc interrogat Israhel, quare deus in gentium adsumptione laetetur, et aemulatione cruciatus paternam scire non potest uoluntatem.
- 21.31.1.1
Qui ait illi, quoniam frater tuus uenit et occidit pater tuus uitulum saginatum, quoniam incolumem illum recepit. causa laetitiae, quod pari in dei laudes toto orbe uoce concinitur, salus est gentium, salus est peccatorum. laetantur angeli, omnis in gaudium creatura consentit et de solo dicitur Israhel:
- 21.32.1.1
Iratus autem noluit intrare. irascitur se absente fratrem esse susceptum, irascitur eum uiuere, quem putabat extinctum. et nunc foris stat Israhel, et nunc discipulis euangelia in ecclesia audientibus mater eius et fratres foris stant quaerentes eum.
- 21.33.1.1
Egressus autem pater illius coepit rogare eum. quam benignus et clemens pater! rogat filium, ut laetitiae domus particeps fiat; rogat autem per apostolos, euangelii praedicatores. e quibus Paulus ait: precamur pro Christo, reconciliamini deo, et alibi: uobis primum oportebat adnuntiare uerbum domini, sed, quia indignos uos iudicastis, ecce conuertimur ad gentes.
- 21.34.1.1
Ipse autem respondens ait patri suo: ecce tot annis seruio tibi. pater supplex ad concordiam deprecatur, ille iustitiam, quae in lege est, sequens dei iustitiae non subicitur. porro quae maior iustitia dei, quam ignoscere paenitentibus, filium seruare redeuntem? ecce tot annis seruio tibi et numquam mandatum tuum praeteriui. quasi hoc ipsum non sit praeterire mandatum, saluti alterius inuidere, ante deum se iactare iustitiae, cum nemo coram eo mundus sit.
- 21.34.2.1
quis enim laetabitur castum se habere cor, nec si unius quidem fuerit diei? Dauid confitetur et dicit: ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in delictis concepit me mater mea, et in alio loco: si iniquitates adtendis,, domine, quis sustinebit? et hic dicit numquam se praeter- I isse mandatum, totiens ob idolatriam captiuitatibus traditus.
- 21.34.3.1
ecce tot annis seruio tibi et numquam mandatum tuum praeteriui. hoc est, quod Paulus apostolus loquitur: quid ergo dicimus? quia gentes, quae non sectabantur iustitiam, adprehenderunt iustitiam, iustitiam autem, quae ex fide est; Israhel uero sectando legem iustitiae ad legem iustitiae non peruenit. quare? quia non ex fide, sed quasi ex operibus legis.
- 21.34.4.1
potest ergo et ex eius persona dici, qui iuxta eundem apostolum in iustitia, quae ex lege est, sine reprehensione uersatus sit, licet mihi uideatur magis se iactare Iudaeus quam uera dicere ad exemplum illius pharisaei: deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri homines, raptores, iniusti, adulteri, et sicut hic publicanus.
- 21.34.5.1
oro te, nonne tibi uidetur ea, quae ille de publicano dixerat, dicere iste de fratre: hic, qui comedit omnem substantiam suam uiuens cum meretricibus? ad id autem, quod ait: mandatum tuum numquam praeteriui, patris sermo non congruit; non enim confirmauit uera esse, quae dixerat filius, sed irascentem alia ratione conpescuit: fili, tu mecum es semper. numquid ait:
- 21.34.6.1
lbene quidem dicis et fecisti cuncta, quae iusseram\'? sed: \'mecum es\', inquit, \'semper. mecum es lege, qua stringeris; mecum es, dum mihi et in captiuitatibus erudiris; mecum es, non quia mea praecepta conpleueris, sed quod te in longam regionem abire non passus sim; mecum es ad extremum secundum illud, quod locutus sum ad Dauid: si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulauerint, si iustificationes meas profanauerint et mandata mea non custodierint, uisitabo in uirga iniquitates eorum et in flagellis iniustitias eorum; misericordiam autem meam non auferam ab eo\'.
- 21.34.7.1
quo testimonio et id, in quo filius senior gloriatur, falsum esse conuincitur, dum in dei iudiciis non ambulauit et eius mandata non fecit. et, quomodo ista non faciens cum patre semper fuerit, edocemur: dum peccans uisitatur in uirga et uisitato misericordia non negatur.
- 21.34.8.1
nec mirandum est patri eum ausum fuisse mentiri, qui fratri potuit.inuidere, maxime cum in die iudicii quidam inpudentius mentiantur: \'nonne in nomine tuo comedimus et bibimus et uirtutes multas fecimus, daemonia eiecimus?\' quid uero sit: et omnia mea tua sunt, suo loco, congruentius explicabitur.
- 21.35.1.1
Et numquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer. \'tantus\', inquit Israhel, \'sanguis effusus est, tot hominum caesa sunt milia, et nullus eorum nostrae extitit salutis redemptor. ipse Iosias, qui placuit in conspectu tuo, et nuper Macchabaei, qui pro tua hereditate pugnabant, contra fas sanctitatis hostium gladiis interempti sunt, et nullus cruor nobis reddidit libertatem: ecce adhuc Romano imperio subiacemus. non propheta, non sacerdos, non iustus quisquam immolatus est nobis, et pro luxurioso filio, id est pro gentibus, pro peccatoribus totius creaturae gloriosus sanguis effusus est; cumque merentibus minora non dederis, inmeritis maiora tribuisti. numquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer\'.
- 21.35.2.1
erras, Israhel; dic potius: \'ut tecum epularer\'. aut potest tibi aliqua esse iocunditas nisi patre tecum celebrante conuiuium? saltem exemplo docere praesenti. reuerso filio iuniore et pater laetatur et pueri. manducemus, ait, et epulemur, non \'manducate et epulamini\'. at tu ea mente, qua inuides fratri, qua a patris recedis aspectu et semper in agro es, nunc quoque uis absente eo inire conuiuium. numquam dedisti mihi haedum.
- 21.35.3.1
numquam pater deteriora dat munera. habes uitulum immolatum: ingredere, manduca cum fratre. quid haedum quaeris, cui agnus est missus? et, ne simules te nescire, quod missus est, Iohannes tibi eum in heremo demonstrat: ecce agnus dei, ecce, qui to llit peccata mundi. et pater quidem quasi clemens et paenitentiam tribuens te hortatur ad uitulum non immolans haedum, quem stare scit a sinistris. tu uero in fine saeculi ipse tibi es haedum immolaturus antichristum et cum amicis tuis, spiritibus inmundis, eius carne saturandus expleto uaticinio: tu confregisti capita draconis; dedisti eum escam populis Aethiopibus.
- 21.36.1.1
Cum autem filius tuus hic, qui comedit omnem facultatem suam uiuens cum meretricibus, uenit, et occidisti ei uitulum saginatum. confitetur et nunc Israhel saginatum uitulum fuisse, qui caesus est; intellegunt uenisse Christum, sed torquentur inuidia et nolunt fratre non pereunte saluari.
- 21.37.1.1
Ipse autem dixit illi: fili, tu mecum es semper et omnia mea tua sunt. filium uocat, licet intrare nolentem. quomodo autem dei omnia Iudaeorum sunt? numquid angeli, throni, dominationes ceteraeque uirtutes? \'omnia\' ergo intellegamus legem, prophetas, eloquia diuina.
- 21.37.2.1
haec ei dedit, ut in lege eius meditaretur die ac nocte, secundum illum canonem, quem saepe exposuimus, scripturarum \'omnia\' non ad totum referenda esse, sed ad partem maximam, ut ibi: omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt, et alibi: omnes, qui uenerunt ante me, fures fuerunt et latrones, et Paulus ad Corinthios: omnibus, inquit, omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem, et ad Philippenses: omnes enim, quae sua sunt, quaerunt, non ea, quae sunt Christi Iesu. quamquam nihil umquam illi negasse credendus sit, quem ad esum uituli cohortatur.
- 21.38.1.1
Epulari nos oportet et gaudere, quoniam hic frater tuus mortuus fuerat et reuixit, perierat et inuentus est. confidamus igitur et nos uiuere posse per paenitentiam, qui fueramus mortui per delicta. et hic quidem ipse filius reuertitur; in superioribus uero, in oue scilicet et in dragma, quod errarat, adfertur et, quod perierat, inuenitur.
- 21.38.2.1
et simili tres parabolae fine clauduntur, dum et in ista ponitur: perierat et inuentus est, ut intellegamus diuersis similitudinibus de eadem peccatorum susceptione signatum.
- 21.39.1.1
Et haec quidem in ethnici persona dicta sint et Iudaei; uideamus autem, quomodo super sancto generaliter et peccatore parabola ista possit intellegi. et de ceteris quin iusto conueniant, non ambigitur; illud est, in quo legenti scrupulus commouetur, cur iustus saluti peccatoris inuideat et in tantum iracundia repleatur, ut nec fratris misericordia nec patris precibus nec totius domus iocunditate superetur.
- 21.39.2.1
ad quod breuiter respondebimus omnem mundi istius iustitiam ad dei conparationem non esse iustitiam. quomodo enim ex peccatis Hierusalem Sodoma iustificatur, non quo ipsa sit iusta, sed quo maioribus delictis fiant minora delicta iustitia, ita et hominum uniuersa iustitia est, deo conlata, iustitia.
- 21.39.3.1
denique Paulus, qui dixerat: quotquot ergo perfecti, hoc sapimus, in alio loco confitetur et clamitat: o profundum diuitiarum sapientiae et scientiae dei, quam inscrutabilia iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! et alibi: ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus, et: nunc per speculum uidemus in aenigmate, et ad Romanos: miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?
- 21.39.4.1
ex quibus omnibus edocemur dei solius perfectam esse iustitiam, qui.solem suum oriri facit super iustos et iniustos et dat pluuiam serotinam et matutinam merentibus pariter et non merentibus, qui de uicis, angulis et plateis inuitat ad nuptias et ouem, quae ad exemplum filii paenitentis redire ipsa non poterat uel nolebat, quaerit et inuenit et inuentam suis umeris reportat. multum enim errando laborauerat.
- 21.40.1.1
Ut autem doceamur in sanctos quoque cadere posse inuidiam et soli deo puram clementiam derelinqui, filiorum Zebedei consideremus exemplum, pro quibus cum mater mota pietatis affectu nimis grandia postulasset, reliqui decem discipuli indignati sunt. et Iesus aduocans eos dixit: scitis, quia principes gentium dominantur eorum et, qui maiores sunt, potestatem exercent in eis. non ita erit inter uos, sed quicumque uestrum uoluerit maior esse, fiat uester minister et, quicumque uoluerit inter uos esse primus, fiat uester seruus; quomodo et filius hominis non uenit ministrari, sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis.
- 21.40.2.1
nulli periculosum, nulli uideatur esse blasphemum, quod et in apostolis inuidiae malum diximus potuisse subrepere, cum etiam de angelis hoc putemus. sidera quippe non sunt munda in conspectu eius et contra angelos suos peruersum quid intellexit et in psalmis dicitur: non iustificabitur in conspectu eius omnis uiuens.
- 21.40.3.1
non ait \'non iustificabitur omnis homo\', sed uiuens\', id est non euangelista, non apostolus, non propheta, - ad maiora conscendo - non angelus, non throni, non dominationes, non potestates ceteraeque uirtutes. solus deus est, in quo peccatum non cadit; cetera, cum sint liberi arbitrii, iuxta quod et homo ad imaginem et similitudinem dei factus est, in utramque partem possunt suam flectere uoluntatem.
- 21.40.4.1
quodsi hac sententia non adduceris, saltem illius auctoritate parabolae commouere, in qua per totam diem operarii mittuntur ad uineam. et in prima hora uocatur Adam, Abel, Seth; in tertia Noe; in sexta Abraham; in nona Moyses; in undecima gentilium populus, cui dicitur: quid hic statis tota die otiosi? et ille respondit: nemo nos conduxit. quod autem extrema hora nostri sit saluatoris aduentus, testis estlohannes apostolus dicens: fratres, uouissima hora est. etenim, sicut audistis, quia antichristus uenit, nunc antichristi multi facti sunt, propter quod cognoscimus, quia nouissima hora est.
- 21.40.5.1
si haec displicet interpretatio, sequor, quocumque duxeris, ita tamen, ut eos, qui uocati sunt primi, iustos esse fatearis. quod cum obtinuero, illud inferam: et quomodo iustimurmurauerunt aduersus patrem familias dicentes: hi, qui nouissimi uenerunt et una hora fecerunt, aequales illos nobis fecisti, qui portauimus pondus diei et ardorem? uidentur quidem iuste dicere non aequalem debere esse mercedem eius, qui a prima hora ad noctem usque sudauerit, et eius, qui una hora sit in labore uersatus, sed ipsa iustitia habet in se liuorem, cur alterius inuideat felicitati.
- 21.40.6.1
denique et dominus oculum in eis arguit inuidentem dicens: aut oculus tuus nequam est, quia ego bonus eum? unde et ab apostolo solus iustus, solus dicitur inmortalis, non quo et angeli iniusti sint et mortales, sed quo ipse sit inmortalis et iustus, cui conlata uniuersa iustitia iniquitas inuenitur.
- 21.41.1.1
Ut autem in hac eadem parabola, quam nunc proposuimus, iniustitiam intellegas conductorum, adtende paulisper. qui prima hora conductus est, plus meretur ab eo, qui hora tertia est missus ad uineam; rursum horae tertiae operarius sextae horae operarium antecedit et sextae horae nonae horae uincit operarium. quomodo igitur nouissimo omnes inuident et eandem in se iustitiam non requirunt?
- 21.41.2.1
tu, qui hora nona conductus es, cur inuides ei, qui undecima hora est missus in uineam? quodcumque responderis, quamuis diuersum adserueris laborem, ut et praemium maius in diuerso labore merearis, eidem apud sextum sententiae subiacebis. et tu, qui hora sexta conductus es, nouissimo inuides, cur tecum denarium, id est aequalem consequatur salutem, licet salutis pro labore diuersa sit gloria. eadem de te tertius potest dicere et de tertio rursum primus
- 21.41.3.1
uerum ipsi inter se ob non aequalem laborem et uocationis\' spatia diuersa aequale praemium libenter accipiunt; in nouissimo tantum operario, id est in gentium salute, discordant et domino iniuriam faciunt et sub omnibus parabolis arguuntur inuidiae.
- 21.42.1.1
Non ambigo, quin inculta tibi nostrae paruitatis uideatur oratio; sed saepe causatus sum excoli non posse sermonem, nisi quem propria manus limauerit. itaque ignosce dolentibus oculis, id est ignosce dictanti, maxime cum. in ecclesiasticis rebus non quaerantur uerba, sed sensus, id est panibus sit uita sustentanda, non siliquis.
- 22.1.1.1
Audi, filia, et uide et inclina aurem tuam et obliuiscere populum tuum et domum patris tui; et concupiscet rex decorem tuum. in quadragesimo quarto psalmo deus ad animam loquitur humanam, ut secundum exemplum Abrahae exiens de terra sua et de cognatione sua relinquat Chaldaeos, qui \'quasi daemonia\' interpretantur, et habitet in regione uiuentium, quam alibi propheta suspirat dicens: credo uidere bona domini in terra uiuentium.
- 22.1.2.1
uerum non sufficit tibi exire de patria, nisi obliuiscaris populi et domum patris tui et carne contempta sponsi iungaris amplexibus. ne respexeris, inquit, retro nec steteris in tota circa regione; in montem saluum te fac, ne forte conprehendaris. non expedit adprehenso aratro respicere postergum nec de agro reuerti domum nec post Christi tunicam ad tollendum aliud uestimentum tecta descendere.
- 22.1.3.1
grande miraculum: pater filiam cohortatur: (ne memineris patris\'. uos de patre diabolo estis et desideria patris uestri uultis facere dicitur ad Iudaeos et alibi: qui facit peccatum, de diabolo est. tali primum parente generati nigri sumus et post paenitentiam necdum culmine uirtutis ascenso dicimus: nigra sum et speciosa filia Hierusalem.
- 22.1.4.1
exiui de domo infantiae meae, oblita sum patris, renascor in Christo. quid pro hoc mercedis accipio? sequitur: et concupiscet rex decorem tuum. hoc ergo illud magnum est sacramentum: propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae et erunt ambo — in carne una? iam non, ut ibi, in una carne, sed spiritu.
- 22.1.5.1
non est sponsus tuus adrogans, non superbus: Aethiopissam duxit uxorem. statim ut uolueris sapientiam ueri audire Salomonis et ad eum ueneris, confitebitur tibi cuncta, quae nouit, et inducet te rex in cubiculum suum et mirum in modum colore mutato sermo tibi ille conueniet: quae est ista, quae ascendit dealbata?
- 22.2.1.1
Haec idcirco, mi domina Eustochium — dominam quippe debeo uocare sponsam domini mei —, ut ex ipso principio lectionis agnosceres non me nunc laudes uirginitatis esse dicturum, quam probasti optime, eam cum secuta- es, nec enumeraturum molestias nuptiarum, quomodo uterus intumescat, infans uagiat, cruciet paelex, domus cura sollicitet et omnia, quae putantur bona, mors extrema praecidat — habent enim et maritatae ordinem suum, honorabiles nuptias et cubile inmaculatum —, sed ut intellegeres tibi exeunti de Sodoma timendum esse Loth uxoris exemplum.
- 22.2.2.1
nulla in hoc libello adulatio — adulator quippe blandus inimicus est —, nulla erit rhetorici pompa sermonis, quae te iam inter angelos statuat et beatitudine uirginitatis exposita mundum subiciat pedibus tuis.
- 22.3.1.1
Nolo tibi uenire superbiam de proposito, sed timorem. onusta incedis auro, latro uitandus est. stadium est haec uita mortalibus: hic contendimus, ut alibi coronemur. nemo inter serpentes et scorpiones securus ingreditur. inebriatus est, inquit dominus, gladius meus in caelo, et tu pacem arbitraris in terra, quae tribulos generat et spinas, quam serpens comedit?
- 22.3.2.1
non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus et potestates huius mundi et harum tenebrarum, aduersus spiritalia nequitiae in caelestibus. magnis inimicorum circumdamur agminibus, hostium plena sunt omnia. caro fragilis et cinis futura post modicum pugnat sola cum pluribus.
- 22.3.3.1
cum autem fuerit dissoluta et uenerit princeps mundi istius et inuenerit in ea nihil, tunc secura audies per prophetam: non timebis a timore nocturno, a sagitta uolante per diem, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano. cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis, ad te autem non adpropinquabit.
- 22.3.4.1
quodsi eorum te multitudo turbauerit et ad singula incitamenta uitiorum coeperis aestuare et dixerit tibi cogitatio tua: \'quid faciemus?\', respondebit Heliseus: noli timere, quoniam plures nobiscum sunt, quam cum illis, et orabit et dicet: domine, adaperi oculos puellae tuae et uideat. et apertis oculis uidebis igneum currum, qui te ad exemplum Heliae in astra sustollat, et tunc laeta cantabis: anima nostra quasi passer erepta est de laqueo uenantium: laqueus contritus est et nos liberati sumus.
- 22.4.1.1
Quamdiu hoc fragili corpusculo continemur, quamdiu habemus thesaurum istum in uasis fictilibus et concupiscit spiritus aduersus carnem et caro aduersus spiritum, nulla est certa uictoria. aduersarius noster diabolus tamquam leo rugiens aliquid deuorare quaerens circuit. posuisti, ait Dauid, tenebras et facta est nox. in ipsa pertransibunt omnes bestiae siluae, catuli leonum rugientes, ut rapiant et quaerant a deo escam sibi.
- 22.4.2.1
non quaerit diabolus homines infideles, non eos, qui foris sunt et quorum carnes rex in olla succendit Assyrius: de ecclesia Christi rapere festinat. escae eius secundum Ambacum electae sunt: Iob subuertere cupit et deuorato Iuda ad cribrandos apostolos expetit potestatem. non uenit saluator pacem mittere super terram, sed gladium.
- 22.4.3.1
cecidit lucifer, qui mane oriebatur, et ille, qui in paradiso deliciarum nutritus est, meruit audire: si alte feraris ut aquila, inde te detraham, dicit dominus. dixerat enim in corde suo: super sidera caeli ponam sedem meam et ero similis altissimo. unde cotidie ad eos, qui per scalam Iacob somniante descendunt, loquitur deus: ego dixi: dii estis et filii altissimi omnes. uos autem sicut homines moriemini et tamquam unus de principibus cadetis.
- 22.4.4.1
cecidit enim primus diabolus et, cum stet deus in synagoga deorum, in medio autem deos discernat, apostolus eis, qui dii esse desinunt, scribit: ubi enim in uobis aemulationesnonne homines estis et secundum hominem ambulatis?
- 22.5.1.1
Si Paulus apostolus, uas electionis et praeparatus in euangelium Christi, ob carnis aculeos et incentiua uitiorum reprimit corpus suum et seruituti subicit, ne aliis praedicans ipse reprobus inueniatur, et tamen uidet aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae et captiuantem se in lege peccati, si post nuditatem, ieiunia, famem, carcerem, flagella, supplicia in semet uersus exclamat: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?, tu te putas securam esse debere?
- 22.5.2.1
caue, quaeso, ne quando de te dicat deus: uirgo Israhel cecidit; non est, qui suscitet eam. audenter loquor: cum omnia deus possit, 1 suscitare uirginem non potest post ruinam. ualet quidem liberare de poena, sed non ualet coronare corruptam.
- 22.5.3.1
timea- ! mus illam prophetiam, ne in nobis etiam conpleatur: et uirgines bonae deficient. obserua, quid dicat: et uirgines bonae deficient: quia sunt et uirgiues malae. qui uiderit, inquit, mulierem ad concupiscendum, iam moechatus est eam in corde suo. perit ergo et mente uirginitas. istae sunt uirgines malae, uirgines carne, non spiritu, uirgines stultae, quae oleum non habentes excluduntur ab sponso.
- 22.6.1.1
Si autem et illae uirgines uirgines sunt, ob alias tamen culpas uirginitate corporum non saluantur, quid fiet illis, quae prostituerunt membra Christi et mutauerunt templum sancti spiritus in lupanar?
- 22.6.2.1
ilico audient: descende, sede in terra, uirgo filia Babylonis, sede in terra: non est thronus filiae Chaldaeorum; non uocaberis ultra mollis et delicata. accipe molam, mole farinam, discoperi uelamentum, denuda crura tua, transi flumina et reuelabitur ignominia tua et apparebunt obprobria tua, et hoc post dei filii thalamos, post oscula fratruelis et sponsi illa, de qua quondam sermo propheticus concinebat: adstitit regina a dextris tuis in uestitu deaurato, circumdata uarietate.
- 22.6.3.1
nudabitur et posteriora eius ponentur in facie ipsius; sedebit ad aquas solitudinis et posita base diuaricabit pedes suos omni transeunti et usque ad uerticem polluetur. rectius fuerat homini subisse coniugium, ambulasse per plana, quam ad altiora tendentem in profundum inferi cadere.
- 22.6.4.1
non fiat, obsecro, ciuitas meretrix fidelis Sion, ne post trinitatis hospitium ibi daemones saltent et sirenae nidificent et hiricii. non soluatur fascia pectoralis, sed statim ut libido titillauerit sensum, ut blandum uoluptatis incendium dulci nos calore perfuderit, erumpamus in uocem: dominus meus, non timebo, quid faciat mihi caro.
- 22.6.5.1
cumI paululum interior homo inter uitia atque uirtutes coeperit fluctuare, dicito: quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? spera in domino, quoniam confitebor illi, salutare uultus mei et deus meus.\'nolo sinas cogitationem crescere; nihil in te Babylonium, nihil confusionis adolescat. dum paruus est hostis, interfice; nequitia elidatur in semine.
- 22.6.6.1
audi psalmistam loquentem: filia Babylonis misera, beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam; beatus, qui tenebit et adlidet paruulos tuos ad petram. quia ergo inpossibile est in sensum hominis non inruere notum medullarum calorem, ille laudatur, ille praedicatur beatus, qui, statim ut coeperit cogitare, interficit cogitatus et elidit eos ad petram; petra autem est Christus.
- 22.7.1.1
0 quotiens in heremo constitutus et in illa uasta solitudine, quae exusta solis ardoribus horridum monachis praestat habitaculum, putaui me Romanis interesse deliciis! sedebam solus, quia amaritudine repletus eram. horrebam sacco membra deformis, squalida cutis situm Aethiopicae carnis adduxerat. cotidie lacrimae, cotidie gemitus et, si quando repugnantem somnus inminens oppressisset, nuda humo uix ossa haerentia conlidebam.
- 22.7.2.1
de cibis uero et potu taceo, cum etiam languentes aqua frigida utantur et coctum aliquid accepisse luxuriae sit. ille igitur ego, qui ob gehennae metum tali me carcere ipse damnaueram, scorpionum tantum socius et ferarum, saepe choris intereram puellarum. pallebant ora ieiuniis et mens desideriis aestuabat in frigido corpore et ante hominem suum iam carae praemortua sola libidinum incendia bulliebant.
- 22.7.3.1
itaque omni auxilio destitutus ad Iesu iacebam pedes, rigabam lacrimis, crine tergebam et repugnantem carnem ebdomadarum inedia subiugabam. non erubesco infelicitatis meae, quin potius plango non esse, quod fuerim. memini me clamantem diem crebro iunxisse cum nocte nec prius a pectoris cessasse uerberibus, quam domino rediret increpante tranquillitas. ipsam quoque cellulam meam quasi cogitationum consciam pertimescebam et mihimet iratus et rigidus solus deserta penetrabam.
- 22.7.4.1
sicubi concaua uallium, aspera montium, rupium praerupta cernebam, ibi meae orationi locus, illud miserrimae carnis ergastulum; et, ut mihi ipse testis est dominus, post multas lacrimas, post caelo oculos inhaerentes nonnumquam uidebar mihi interesse agminibus angelorum et laetus gaudensque cantabam: post te in odorem unguentorum tuorum currimus.
← Previous · Next → — showing 301–400 of 4,625
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0162.stoa004.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.