Epistulae
- 18a.7.1.1
Et duabus quidem uelabant faciem et duabus uelabant pedes et duabus uolabant. uelabant faciem non suam, sed dei. quis enim eius potest scire principium, quid, antequam istum conderet mundum, in rerum I fuerit aeternitate, quando thronos, dominationes, potestates, \' angelos totumque ministerium caeleste condiderit?
- 18a.7.2.1
et duabus uelabant pedes: non suos, sed dei. extrema quippe eius scire quis potest? quid post consummationem saeculi sit futurum, quid, postquam genus hominum fuerit iudicatum, quae sequatur uita, an rursum alia futura sit terra et post transitionem alia rursum elementa uel alius mundus solque condendus sit. priora adnuntiate mihi et, in nouissimo quae futura sunt, et dicam, quia dii estis, ait Esaias significans neminem posse, quid ante mundum fuerit et quid post mundum futurum sit, enarrare. et duabus uolabant :
- 18a.7.3.1
media tantum cognoscimus, quae ex scripturarum nobis lectione panduntur: quando mundus factus sit, quando plasmatus homo, quando diluuium, quando lex data sit, ut ex uno homine uniuersa terrarum spatia conpleta sint et in extremo tempore dei filius pro nostra salute sumpserit carnem. cetera uero, quae diximus, ista duo seraphim in facie pedibusque texerunt.
- 18a.7.4.1
Et clamabant alter ad alterum: pulchre positum alter ad alterum. quidquid enim in ueteri legimus testamento, hoc. idem et in euangelio repperimus et, quod in euangelio fuerit lectitatum, hoc ex ueteris testamenti auctoritate deducitur; nihil dissonum, nihil diuersum est.
- 18a.7.5.1
Et dicebant: sanctus sanctus sanctus dominus sabaoth. in ambobus testamentis praedicatur. quod autem sabaoth et saluator noster dicatur, accipe exemplum in uicesimo tertio psalmo: uirtutes, quae domino ministrabant, ad caelestes alias fortitudines proclamabant, ut pandant ianuam domino reuertenti: tollite portas, principes, uestras — sine, ut Aquila interpretatur, adtollite, portae, capita uestra — et introibit rex gloriae.
- 18a.7.6.1
rursum illae, quia indutum carne conspiciunt, nouo mysterio stupefactae interrogant: quis est iste rex gloriae? accipiuntque responsum: dominus uirtutum ipse est rex gloriae, quod in Hebraeo scribitur: \'dominus sabaoth\'. sciendumque, quia, ubicumque septuaginta interpretes \'dominum uirtutum\' et \'dominum omnipotentem\' expresserint, in Hebraeo sit positum \'dominus sabaoth\', quod interpretatur Aquila \'dominus \'. dominus quoque ipse hic quattuor litterarum est, quod proprie in deo ponitur: iod he iod he, id est duobus IA, quae duplicata ineffabile illud et gloriosum dei nomen efficiunt.
- 18a.7.7.1
Plena est uniuersa terra gloria eius. hoc adhuc a seraphim dicitur de aduentu domini saluatoris, quomodo in omnem terram praedicatio illius porrigatur et apostolorum sonus mundi limites penetret.
- 18a.8.1.1
Sequitur: et eleuatum est superliminare a uoce, qua clamabant. legimus in ueteri testamento, quod semper dominus Moysi et Aaron ad ostium tabernaculi sit locutus, quasi ante euangelium necdum eos in sancta sanctorum induxerit, sicuti ecclesia postea introducta est dicens: introduxit me rex in cubiculum suum.
- 18a.8.2.1
quando ergo dominus noster descendit ad terras, superliminare illud, id est quasi quoddam , intrare cupientibus sublatum est et uniuersus hic mundus inpletus fumo, id est gloria dei. ubi autem in Latino \'eleuatum\' legimus, in Graeco \'sublatum\' ponitur. sed quia uerbi ambiguitas utroque modo interpretari potest, nostri \'eleuatum\' interpretati sunt pro \'ablato.\' Et domus inpleta est fumo.
- 18a.8.3.1
deus, ut supra diximus, ignis est; hic cum in Sina monte descendisset ad Moysen, ad aduentum eius uidebantur lampades discurrentes et plenus omnis mons fumo. unde in psalmis dicitur: qui tangis montes, et fumigabunt. ex igne ergo, quoniam totam substantiam capere non possumus, leuior quaedam in uniuersum mundum et, ut ita dicam, rarior fumi natura dispergitur, quam nos capientes dicamus:ex parte cognoscimus et: mus aenigmate.
- 18a.9.1.1
Et seraphim stabant in circuitu eius: sex alae uni et sex alae alteri. quidam Graecorum, uir in scripturis adprime eruditus, seraphim uirtutes quasdam in caelis esse exposuit, quae ante tribunal dei adsistentes laudent eum et in diuersa ministeria mittantur maximeque ad eos, qui purgatione indigent et ob pristina peccata aliqua ex parte suppliciis. \'quod autem sublatum est\', inquit, \'superliminare et domus inpleta est fumo, signum est templi Iudaici destruendi et incendii uniuersae Hierusalem\'.
- 18a.9.2.1
nonnulli uero in superioribus consentientes in extrema parte dissentiunt. nam superliminare sublatum illo tempore praedicant, quando uelum templi scissum est et uniuersa domus Israhel erroris nube confusa, quando Iosephus refert sacerdotes ex adytis templi uirtutum caelestium audisse uocem: \'transeamus ex his sedibus\'.
- 18a.10.1.1
Est uero quidam, a quo ego perplurima didicisse me gaudeo et qui Hebraeum sermonem ita elimarit, ut inter scribas eorum Chaldaeus aestimetur. is longe alia uia ingressus est. ait enim nullum prophetarum extra Esaiam uidisse seraphim circa deum stantia et ne ipsa quidem seraphim alibi lectitari, dein consummationis et captiuitatis Hierusalem, quae sub Nabuchodonosor facta est, signum esse praemissum.
- 18a.10.2.1
ab Ozia quippe, sub quo prophetare orsus est, usque ad Sedechiam, qui extremus regnauit et qui caecus in Babylonem ductus est. fuisse reges undecim et duodecimum Godoliam, quem constituerat rex Babyloniae super terram. quem interfecit Ismahel filius Nathaniae inter medias epulas, reliquiarum patriae parricida, et has esse duodecim alas, e quibus quattuor faciem suam uelent, sicut in nonnullis exemplariis inuenitur, quattuor uolent, quattuor pedes suos contegant.
- 18a.10.3.1
ex his quippe duodecim regibus quattuor tantum iustos fuisse reges: Oziam, Ioatham, Ezechiam et Iosiam, qui sublimes per singulas captiuitates glorificare : sanctus sanctus sanctus dominus sabaoth. reliquos uero propter peccata uelare faciem et alios, quia in captiuitatem ducti sunt, pedum celare uestigia. superliminare nero sublatum et domum inpletam fumo, sicut supra diximus, euersionem Hierusalem et incendium templi exposuit.
- 18a.11.1.1
Et ut, quia semel eius coepi referre sententiam, etiam ea, quae necdum a me sunt tacta, contingam, forcipem, de qua altaris carbo conprehensus est, et labia purgata propriam Esaiae adseruit passionem, qua sub Manasse interfectus est rege. et tunc uere purgatis labiis dixit ad dominum: ecce ego, mitte me, et dixit: o miser ego, quoniam conpunctus sum!
- 18a.11.2.1
donec Ozias uiuit, non intellegis, Esaia, esse te miserum, non conpungeris, non moueris; sed quando ille mortuus est, tunc inmunda habere te labia, tunc indignum te esse cognoscis uisione dei. utinam autem et ego conpungar et post conpunctionem praedicatione dei dignus efficiar, quia, cum sim homo et inmunda labia habeam, in medio quoque populi inmunda labia habentis habitem!
- 18a.11.8.1
Esaias, ut iustus, tantum in sermone peccauerat; ideo sola labia habebat inmunda; ego uero, qui et oculis uideo ad concupiscendum et manu scandalizor et pede et omni membrorum parte delinquo, inmunda habeo omnia et, quia semel spiritu baptizatus tunicam pollui, secundi baptismatis purgatione, id est ignis, indigeo.
- 18a.12.1.1
Non sunt, ut quidam putant, in scripturis uerba simplicia; plurimum in his absconditum est. aliud littera, aliud mysticus sermo significat. ecce dominus in euangelio cingitur linteo, peluem ad lauandos pedes discipulorum praeparat, serui fungitur ministerio; esto, doceat humilitatem, ut nobis inuicem : non abnuo, non recuso. quid est, quod Petro recusanti dicit: nisi lauero pedes tuos, non habebis partem mecum et ille respondit: non solum, domine, pedes, sed et manus et caput?
- 18a.12.2.1
ascensurus dominus ad caelum, quia apostoli, ut homines terrae insistentes, adhuc habebant peccatorum sordibus pollutos pedes, uult eos a delictis penitus liberare, ut eis possit prophetalis sermo congruere: quam speciosi pedes euangelizantium pacem! et imitari ualeant ecclesiae uerba dicentis: laui pedes meos, quomodo inquinabo illos?, ut, etiam si quis post resurrectionem postea his adhaeserit puluis, in inpiam eum excutiant ciuitatem in testimonium laboris, quod eo usque pro omnium salute contenderint facti Iudaeis ut Iudaei, gentibus ut gentiles, ut etiam propria uestigia aliqua ex parte polluerint.
- 18a.12.3.1
igitur, ut ad propositum reuertamur, sicuti apostoli purgatione indigebant pedum, sic, quia Esaias tantum in sermone peccauerat, labia habebat inmunda et, quantum ego arbitror, quia Oziam in templum inruentem non corripuerat nec iuxta Heliae exemplum libera uoce inpium designarat, labia habebat inmunda.
- 18a.12.4.1
In medio quoque populi inmunda labia habentis habitem. Esaias, quia conpunctus est et se miserum contestatur, purgatione dignus efficitur; populus uero non solum non agens paenitentiam, sed ne sciens quidem, quia labia habeat inmunda, purgationis remedium non meretur. prouidendum igitur sub hoc exemplo non solum, ut ipsi simus iusti, sed, ne cum peccatoribus moremur, quia et hoc in peccati ac miseriae parte ducit propheta.
- 18a.13.1.1
Sequitur: et regem dominum sabaoth ego uidi oculis meis. aiunt Iudaei Esaiam a maioribus suis idcirco interemptum, quia, cum Moyses posteriora dei uiderit, hic dominum sabaoth oculis carnalibus uidisse se scribat, super hoc deo dicente: nemo faciem meam uidebit et uiuet.
- 18a.13.2.1
quos interrogabimus, quomodo se deus in lege aliis prophetis in uisione et somnio dicat ostendi, Moysi uero facie ad faciem conloqui, et quomodo stet illa sententia: nemo faciem meam uidebit et u i , cum facie ad faciem se ad Moysen locutum esse fateatur. respondebunt utique secundum possibilitatem humanam deum uisum, non ut est, sed ut uoluit se uideri. quibus et nos dicemus eodem modo et ab Esaia esse uisum restante summa, ut Moyses deum aut uiderit aut non uiderit.
- 18a.13.3.1
uidit: ergo et Esaias uidisse se dicens inpie est interfectus a uobis, quia deus uideri potest. non uidit: interficite et Moysen cum Esaia, quia eiusdem mendacii reus est dicens se uidisse eum, qui uideri non potest. quemcumque in expositione eius loci super Moysi habuerint intellectum, etiam nos ad Esaiae temperabimus uisionem.
- 18a.14.1.1
Sequitur: et missum est ad me unum de seraphim et in manu sua habebat carbonem, quem . meum et dixit: ecce tetigit hoc labia tua et auferet iniquitates tuas et peccata tua circumpurgabit. secundum omnes editiones, quas supra exposuimus, siue duo testamenta intellegere uolueris siue aliquas apparitrices in caelestibus uirtutes siue in signum captiuitatis umbram quandam futurae ueritatis praefiguratam, nunc accipe seraphim.
- 18a.14.2.1
nos, quia primam sententiam sequimur, euangelicum testamentum missum adserimus ad prophetam, quod habens in se utraque mandata, id est et sua et ueteris testamenti, ignitum sermonem dei duplici praeceptorum acie conprehendit et tactis labiis, quidquid fuerat ignorantiae, hoc, siquidem nos labia interpretamur inmunda, purgationis suae pepulit ueritate.
- 18a.14.3.1
hanc forcipem Iacob in scala conspicit; hic est gladius bis acutus; haec duo minuta, quae mulier uidua mittit in dona dei; hic stater duos denarios habens, qui in ore piscis repertus pro domino et Petro redditur; hac duplici, quae unione retinetur, uirtute carbo conprehensus mittitur ad prophetam, quem et in centesimo nono decimo psalmo, cum propheta deum rogaret dicens: domine, libera animam meam a labiis iniquis et dolosa, et post interrogationem spiritus sancti: quid detur tibi aut quid adponatur tibi ad linguam dl0sam?dictumesset: sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis, scimus prophetae esse concessum.
- 18a.14.4.1
uere quippe desolator carbo, qui linguam puram faciat a peccato, sermo diuinus est, de quo et in Esaia dicitur: habes carbones ignis, sedebis super eos, hi erunt tibi in adiutorium.
- 18a.15.1.1
Et audiui uocem domini dicentis: quem mittam et quis ibit ad populum istum? et dixi: ecce ego, mitte me. et ait: uade et dic populo huic: aure audietis et non intellegetis. interrogantis sunt uerba domini, non iubentis, quem debeat mittere et quis sit iturus ad populum, cui facilis propheta respondit: ecce ego, mitte me et post pollicitationem iubetur, ut dicat: uade et dic populo huic: aure audietis et non intellegetis, et cernentes aspicietis et non uidebitis et cetera, quae ipsius prophetiae sermo contexit.
- 18a.15.2.1
audiui ego hoc in loco non paruam Hebraei mei disputationem, cuius pauca ponam, ut sensum hominis aduertas. aiebat: (de Moysi , quis melius fecerit, requiramus: utrumne Moyses, qui, cum a deo mitteretur ad populum, ait: precor, domine, non sum dignus et rursum: prouide alium, quem mittas, an Esaias, qui, cum non fuisset electus, ultro se obtulit dicens: ecce ego, mitte me.
- 18a.15.3.1
nec ignoro\', dicebat, \'periculosum esse de sanctorum meritis disputare et aliquid uel minus uel plus adserere uelle de eo, quem dominus coronauit; sed quia ipse dixit: quaerite et inuenietis. pulsate et aperietur uobis, etiam nos, non ut de aliquo detrahamus, sed ut scripturae sensum scientes ad eius nos dirigamus exempla, debemus inquirere, quod potest facere quaestionem.
- 18a.15.4.1
qui Moysi\', inquit, \'adsertor est, humilitatem eius praedicat et mansuetudinem, quod se indignum iudicans ministerio dei maior effectus sit; Esaias uero, quia ultro se obtulit, incipiens prophetare a maledictis coepit: aure audietis et non intellegetis, et cernentes aspicietis et non uidebitis.
- 18a.15.5.1
ob quod multa perpessus et ab omni populo pro insano habitus, cum iterum ei uox diuina dixisset: clama, sciens, quid superiori facilitate se ipsum offerens pertulisset, non ait: ecce ego, mitte m e, sed interrogauit, quid illud esset, quod clamare deberet: et dixi, ait: quid clamabo?
- 18a.15.6.1
cui simile est illud Hieremiae: accipe calicem uini meri huius de manu mea et potionabis omnes gentes, ad quas ego te mittam, et bibent et uoment et insanient et cadent a facie gladii, quem mittam in medio eorum. quod cum audisset propheta, non rennuit, non secundum exemplum Moysi dixit: precor, domine, non sum dignus et: prouide alium, , sed amator populi sui et putans, quia ex potu calicis inimicae gentes interficerentur et ruerent, calicem meri libenter accepit non intellegens in omnibus gentibus etiam Hierusalem conprehendi.
- 18a.15.7.1
denique inter ceteras nationes: et accepi, ait, calicem de manu domini et potionaui omnes gentes, ad quas misit me dominus, et Hierusalem et ciuitates Iuda et reges eius eius ad ponendas ea in desolationem et et in sibilationem. pro qua prophetia, licet in plerisque codicibus ordo peruersus sit, quid etiam in alio loco dicat, ausculta: seduxisti me, domine, et seductus sum; Epistula me et potuisti; factus sum in derisum, tota die egi in subsannatione.
- 18a.15.8.1
e contrario, qui adsertor est\', dicebat, \'Esaiae, illa proferat: prophetam non tam suo merito quam misericordia dei confisum, postquam seraphim audierit: ecce tetigit hoc labia tua et auferet iniquitates tuas et peccata tua circumpurgabit, otio noluisse torpere et ultro in ministerium dei, quasi a peccatis liberum, zelo obtulisse se fidei.
- 18a.15.9.1
Moysen uero, quia saecularibus eruditus fuerit disciplinis et interfecto Aegyptio conscientia eius aliqua ex parte sorduerit, unde et uox ad eum de rubo facta sit dicens: ne accesseris huc. solue calciamentum depedibus tuis; locus enim, in quo tu stas, terra sancta est, et scierit sibi aduersus magos, aduersum Pharao, pessimum regem, futurum esse certamen, se excusasse dicentem: precor, domine, non sum dignus, pro quo in Hebraeo legitur: non habeo labia circumcisa septuaginta interpretibus sensum potius quam uerbum de uerbo exprimentibus.
- 18a.15.10.1
ex quo manifeste posse intellegi et Esaiam recte post circumcisa labia in dei se obtulisse ministerium et adhuc incircumcisis labiis tam grande ministerium recusasse\'.
- 18a.16.1.1
Aure audietis et non intellegetis, et cernentes aspicietis et non uidebitis. totus hic locus, sicut in euangelio saluator dicit, ad id pertinet tempus, quo ipse descendere dignatus ad terras signa Iudaeis non intellegentibus perpetrauit.
- 18a.16.2.1
Et quoniam usque ad finem capituli explanatio multiplex sequitur et excipientes iam inpleuimus ceras, hucusque dictasse sufficiat, quia et oratio, quae non propriae manus stilo expolitur, cum per se inculta est, tum multo molestior fit, si taedium sui prolixitate congeminet, et oculorum dolore cruciati auribus tantum studemus et lingua.
- 18b.1.1.1
(17.) Septuaginta: et missum est ad me unum de seraphim; Aquila et Theodotion: et uolauit ad me unum de seraphim; Symmachus: et uolauit ad me unus de seraphim. cotidie ad nos mittitur seraphim, cotidie ingemescentium atque dicentium: o miser ego, quoniam conpunctus sum, ora purgantur et, cum a peccatis fuerint liberati, praeparant se ministerio dei.
- 18b.1.2.1
quod autem ceteri interpretes pro \'missum esse\' \'uolasse\' dixerunt, intellege uelocem diuini sermonis aduentum super eos, qui digni societate illius iudicantur. in genere quoque diuersitas est. Septuaginta, Aquila et Theodotion seraphim neutro genere transtulerunt, Symmachus masculino. nec putandum sexum esse in uirtutibus dei, cum etiam ipse spiritus sanctus secundum proprietates linguae Hebraeae feminino genere proferatur \'ruach\', Graece neutro πνεύμα, Latine masculino \'spiritus\'.
- 18b.1.3.1
ex quo intellegendum est, quando de superioribus disputatur et masculinum aliquid\' seu femininum ponitur, non tam sexum significari, quam idioma sonare linguae; siquidem ipse deus inuisibilis et incorruptibilis omnibus paene linguis profertur genere masculino, et cum in eum non cadat sexus.
- 18b.1.4.1
illorum quoque, pius licet, attamen coarguendus error, qui in orationibus et oblationibus suis audent dicere: \'qui sedes super cherubim et seraphim\'. nam et super cherubim scriptum est sedere deum. ut ibi: qui sedes super cherubim, ostendere, super seraphim uero sedere deum nulla scriptura commemorat, et ne ipsa quidem seraphim circa deum stantia excepto praesenti loco in scripturis omnibus inuenimus.
- 18b.2.1.1
(18.) Septuaginta: et in manu habebat carbonem, quem forcipe acceperat de altari, et tetigit os meum; Aquila: et in manu eius calculus in forcipe, quem acceperat de altari, et tetigit os meum; Theodotion: et in manu eius calculus in forcipe, quem acceperat de altari, et tetigit os meum; Symmachus: et in manu eius calculus in forcipibus, quem sumpserat de altari, et detulit ad os meum.
- 18b.2.2.1
quantum ad historiam pertinet, uidetur deus sedere in templo Hierusalem et ante eum de altari secundum Septuaginta ad Esaiam carbo deferri, de altari uero incensi siue holocaustorum. quantum autem ad mysticos intellectus, ille eis ignis mittitur, quem Hieremias ferre non poterat, qui, cum animae nostrae arcana penetrarit, ita nos dissoluit, ita a ueteri homine in nouum excoquit, ut in illam uocem possimus erumpere: uiuo autem iam non ego, sed gratia dei, quae in me est.
- 18b.2.3.1
forcipes quoque secundum interpretes ceteros, licet in sacerdotali semper fuerint, diuersas gratias debemus accipere, quibus et multis modis olim deus patribus nostris locutus est in prophetis. quia in Hebraeo pro \'carbone\' \'calculus\' legitur ceteris quoque super hoc consonantibus, uidetur mihi sermo diuinus calculi appellatione signari. sicut enim calculus genus est lapidis durissimi et rotundi et omni puritate leuissimi, ita sermo dei, qui neque hereticorum neque omnium aduersariorum potest contradictionibus cedere, calculus dicitur.
- 18b.2.4.1
de hoc calcnlo Sephora filium circumcidit et Iesus populum purgat a uitiis; et in Apocalypsi dominus pollicetur uincentibus, ut accipiant calculum et scribatur super eum nomen nouum. uidetur autem mihi et Septuaginta in eo, quod transtulerunt, idem sensisse, quod ceteri; ἂνϑραξ quippe, quem nos carbunculum interpretamur, genus lapidis fulgidi atque lucentis, quem etiam in duodecim lapidibus inuenimus.
- 18b.2.5.1
siue igitur calculum siue carbunculum lapidem accipimus, in calculo diuini sermonis ueritas et rigor, in carbunculo lucens doctrina et ; eloquia enim domini eloquia casta, argentum igne probatum terrae, purgatum septuplum et alibi: mandatum domini lucidum, inluminans oculos.
- 18b.2.6.1
quod autem ait: in manu habebat carbonem, manum intellegamus operationem, ut ibi: in manu linguae mors et uita et in psalmo: cadent in manu gladii. aut certe uere manus apparuit, ut per similitudinem humanae formae, dum manus cernitur porrigentis, propheta non timeat; iuxta quod et ipsum deum et angelos in humanas uidimus mutasse formas, ut metus uidentibus demeretur.
- 18b.3.1.1
(19.) Septuaginta: et dixit: ecce tetigit hoc labia tua et auferet iniquitates tuas et peccata tua circumpurgabit; Aquila: ecce tetigit hoc labia tua et recedet iniquitas tua et peccatum tuum propitiabitur; ceteri interpretes in Aquilae uerba consentiunt.
- 18b.3.2.1
primum necesse est, ut labia nostra tangantur; deinde, cum tacta fuerint, fugetur iniquitas et, cum iniquitas fuerit effugata, propitietur dominus, quia apud ipsum est propitiatio et secundum apostolum ipse est propitiatio pro peccatis nostris. purgatis autem peccatis nostris audibimus uocem domini dicentis: quem mittam? et respondebimus: ecce ego, mitte me.
- 18b.4.1.1
(20.) Septuaginta: et audiui uocem domini dicentis: quem mittam et quis ibit ad populum istum? Aquila, Theodotion et Symmachus: et audiui uocem domini dicentis: quem mittam et quis ibit nobis? de conparatione Esaiae et Moysi, quomodo alius ministerium recusarit, alius ultro se offerens dura perpessus sit, in alio loco disputauimus.
- 18b.4.2.1
sed ne uideremur aliquid praeterisse eorum, quas Iudaei uocant δευτερώσεις et in quibus uniuersam scientiam ponunt, nunc breuiter illud adtingimus, quare in Hebraeo sit positum: et quis ibit nobis? sicut enim in Genesi dicitur: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ita et hic puto dictum: quis ibit nobis? «nobis\' autem quibus aliis aestimandum est, nisi patri et filio et spiritui sancto, quibus uadit, quicumque eorum obsequitur uoluntati?
- 18b.4.3.1
et in eo quidem, quod unius loquentis persona proponitur, diuinitatis est unitas; in eo uero, quod dicitur \'nobis\', personarum diuersitas indicatur. legimus in Canticis Canticorum uocem sponsi dicentis ad sponsam: surge, ueni, proxima mea, sponsa mea, columba mea, quia ecce hiems transiit, pluuia abiit sibi. quando enim anima in cogitationum tranquillitate consedit, quando supra petram fundata est et fides eius alta radice fixa est, uniuersi temptationum fluctus sibi pertranseunt et ei non , qui temptatur.
- 18b.4.4.1
notandum autem, quomodo ad , quod dominus dixerat: quem mittam et quis ibit nobis? propheta ex parte responderit: ecce ego, mitte me et sequenti tacuerit intellegens nullum hominum dignum esse, qui deo pergeret et omne iter suum eius faceret esse, qui mitteret. quam humilitatem dominus aduertens, quod se secundis putaret indignum, imperauit sequentia dicens: uade.
- 18b.5.1.1
(21.) Septuaginta: et dixi: ecce ego sum, mitte me; Aquila et Theodotion: ecce adsum, mitte me; Symmachus: ecce, mitte me. deus, qui uocauit ea, quae non sunt, quasi sint, et qui dixit: ego sum, qui sum, et alibi: qui est, misit me, quoscumque uocauerit, statim facit subsistere, quoniam omnia, quae absque eo sunt, non sunt.
- 18b.5.2.1
unde propheta purgatus a uitiis ausus est dicere: ecce ego sum, licet in Latinis codicibus propter interpretum uarietatem \'sum\' non sit adpositum. quidam obseruandum putant, ad quos prophetas \'mittentis\' aut \'missi\' sermo dicatur, quod est Graece \'apostolus\', et hanc esse differentiam nolunt, ut, quicnmque mittantur, et prophetae sint pariter et apostoli, ad quos uero mittentis sermo non ponitur, tantum prophetae sint; quod ego superfluum puto.
- 18b.5.3.1
et quia semel ad tractatum istius uocabuli uenimus, sciendum \'Silam\', collegam Pauli, lingua Hebraea \'apostolum\' dici, qui cum eo nonnullas epistulas scribit; et uitiose \'Siluanus\' legitur pro \'Sila\', cum Siluanum in apostolorum Actis legimus.
- 19.1.1.1
Commentaria cum legerem Graeco Latinoque sermone in euangeliorum interpretatione a nostris, id est orthodoxis, uiris olim ac nuper scripta de eo, quod legitur: osanna filio Dauid, non solum diuersa, sed etiam contraria sibimet proferunt. dilectionis tuae ardenti illo strenuitatis ingenio abscisis opinionibus ambiguitatibusque subplosis, quid se habeat apud Hebraeos, uiuo sensu scribas, ut hoc, sicut et de multis, tibi curae nostrae in Christo Iesu gratias referant.
- 20.1.1.1
Multi super hoc sermone diuersa finxerunt, e quibus noster Hilarius in commentariis Mathei ita posuit: \'osanna\' Hebraico sermone significatur\'redemptiodomusDauid\'. primum \'redemptio\' lingua Hebraea \'pheduth> interpretatur, deinde \'domus\' \'beth\', \'dauid\' uero in hoc loco non esse nomen insertum omnibus patet. alii opinati sunt \'osanna\' \'gloriam\' dici — porro \' \'chabod\' appellatur —, nonnulli \', cum \'gratia\' \' siue \'anna\' nuncupetur.
- 20.2.1.1
Restat ergo, ut omissis opinionum riuulis ad ipsum ab euangelistis sumptum est, recurramus. nam quomodo illud neque in Graecis neque in Latinis codicibus possumus inuenire: ut conpleretur id, quod dictum est per prophetas: quoniam Nazaraeus uocabitur, et illud: ex Aegypto uocaui filium meum, ita et nunc ex Hebraeis codicibus ueritas exprimenda est, unde in hanc uocem uulgus et maxime consona inter se paruulorum turba proruperit dicente Matheo: turbae autem, quae praecedebant et quae sequebantur, clamabant dicentes: osanna filio Dauid ; benedictus, qui uenit in nomine domini, osanna in excelsis.
- 20.2.2.1
Marcus uero ita posuit: clamabant dicentes: osanna, benedictus, qui uenit in nomine domini; benedictum, quod uenit in nomine domini, regnum patris nostri Dauid, osanna in excelsis. Iohannes quoque pari uoce consentit: et clamabant: osanna, benedictus, qui uenit in nomine domini, rex Israhel.
- 20.2.3.1
solus Lucas uerbum \'osanna non posuit in reliqua interpretationis parte consentiens: benedictus, qui uenit rex in nomine domini, pax in caelo et gloria in excelsis. igitur, ut diximus, ipsa Hebraea uerba ponenda sunt et omnium interpretum opinio digerenda, quo facilius, quid super hoc sentiendum sit, ex retractatione cunctorum ipse sibi lector inueniat.
- 20.3.1.1
In centesimo septimo decimo psalmo, ubi nos legimus: o domine, saluum [me fac, o , ; benedictus, qui uenit in nomine domini, in Hebraeo legitur: anna adonai, osianna, anna adonai, aslianna; abba basem adonai. quod Aquila, Symmachus, Theodotion et quinta editio, ne quid.in Latino mutare uideamur, ita exprimunt: w δή y.6pts, δή, w ϰóριε, εύόδωσον δή εύλογητὸς o ἐρχόμενς όνόμαπ ϰυριου.
- 20.3.2.1
sola sexta editio cum interpretibus septuaginta ita congruit, ut, ubi ceteri posuerant w δή, illa scripserit w. et quia \'osianna\', quod nos corrupte\'propter ignorantiam dicimus \'osanna\', \'saluifica\' siue \'saluum fac\' exprimatur, omnium interpretatione signatum est; nunc illud in cura est, quid sine adiectione saluandi solus \'anna sermo significet.
- 20.3.3.1
sciendumque. quia in hoc loco ter dicatur \'anna\'; et primum quidem ac secundum eisdem litteris scribitur, aleph, nun, he, tertium uero heth, nun, he. Symmachus igitur, qui in centesimo septimo decimo psalmo cum omnium interpretatione consenserat, ut nobis manifestiorem tribueret intellectum, in centesimo quinto decimo psalmo; ubi dicitur: o domine, libera animam meam, ita interpretatus est: obsecro, domine, libera animam meam.
- 20.3.4.1
ubi autem Septuaginta w et ille \'obsecro* transtulerunt, Aquila et ceteris editionibus w δή interpretantibus, in Hebraeo scribis \'anna\', uerum ita, ut in principio aleph habeat, non heth. ex quo animaduertimus, si ex aleph scribatur anna, significari \'obsecro\', si autem ex heth, esse coniunctionem siue interiectionem, quae apud Graecos ponitur δή et est in δή, cuius interpretationem Latinus sermo non exprimit.
- 20.4.1.1
Sed quoniam hae minutiae et istiusmodi disputationis arcanum propter barbariam linguae pariter ac litterarum legenti molestiam tribuunt, ad explanandi conpendium uenio, ut dicam de centesimo septimo decimo psalmo, qui manifeste de Christo prophetat et in synagogis Iudaeorum celeberrime legebatur, unde et populis notior erat, hos uersus esse adsumptos, quod ille, qui repromittebatur de genere Dauid, uenerit saluaturus Israhel dicente Dauid: lapidem, quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. a domino factus est hoc et est mirabilis in oculis nostris. haec est dies, quam fecit dominus: exultemus I et laetemur in ea. o domine, saluum fac, o domine, bene prospera; benedictus, qui uenit n nomine domini. benediximus uos de, domo domini; deus dominus et inluxit nobis.
- 20.4.2.1
unde et euangelistarum scriptura commemorat pharisaeos et scribas haec indignatos, quod uiderunt populum psalmi prophetiam super Christo intellegere conpletam et clamantes paruulos: osianna filio Dauid, di- I ei: audis, quid isti loquuntur? et Iesum respondisse: ) numquam legistis, quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem? centesimum septimum decimum psalmum octaui psalmi adsertione firmantem.
- 20.4.3.1
et de eo quidem, quod facile exprimi poterat: benedictus, qui uenit in nomine domini, omnium euangelistarum scriptura consentit; de uerbo uero \', quia in Graecum non poterant transferre sermonem, sicuti et in \'alleluia\' et in \'amen\' et in plerisque factum uidemus, ipsum Hebraeum posuerunt dicentes \'osianna\'.
- 20.4.4.1
Lucas igitur, qui inter omnes euangelistas Graeci sermonis eruditissimus fuit, quippe ut medicus et qui in Graecis euangelium scripserit, quia se uidit proprietatem sermonis transferre non posse, melius arbitratus est tacere, quam id ponere, quod legenti faceret quaestionem.
- 20.5.1.1
Ad summam, sicuti nos in lingua Latina habemus et. interiectiones quasdam, ut in exultando dicamus ua\' et in admirando \'papae\' et in dolendo \'heu\' et, quando silentium nolumus imperare, strictis dentibus spiritum coartamus et cogimus in sonandum \'st\', ita et Hebraei inter reliquas proprietates linguae suae habent interiectionem, ut, quando uolunt dominum deprecari ponant uerbum petentis affectu et dicant \'anna domine,\' quod Septuaginta dixerunt \'o domine!
- 20.5.2.1
\'osi\' ergo \'saluifica\' interpretatur, anna interiectio deprecantis est. si ex his duobus uelis conpositum uerbum facere, dices \'osianna\' siue, ut nos loquimur, \'osanna\' media uocali littera elisa, sicuti facere solemus in uersibus, quando desistere uictam scandimus \'men incepto\'. aleph quippe, littera prima uerbi sequentis, extremam prioris uerbi inueniens exclusit.
- 20.5.3.1
quapropter, ut ad quaestionis originem reuertamur, ubi nos legimus in Latino : . saluum fac, , bene conplace; benedictus, qui uenit in nomine domini, iuxta Hebraeum sensum legere possumus: obsecro, domine, saluum fac, (obsecro); obsecro, domine, prospera, obsecro; benedictus, qui uenit in nomine domini. \'saluum\' autem \'fac\' dicitur, ut subaudiamus \'populum tuum Israhel\' siue generaliter \'mundum\'.
- 20.5.4.1
denique Matheus, qui euangelium Hebraeo sermone conscripsit, ita posuit: \'osianna \', id est \'osanna in excelsis\', quod saluatore nascente salus in caelum usque, id est etiam ad excelsa, peruenerit pace facta non solum in terra, sed et in caelo, ut iam dici aliquando cessaret: inebriatus est gladius meus in caelo.
- 20.6.1.1
Haec interim iuxta mediocritatem sensus mei breuiter strictimque dictaui. ceterum sciat beatitudo tua in istiusmodi disputationibus molestiam in legendo non debere subrepere, quia facile et nos potuimus aliquid ementiri, quod uoce solueret quaestionem, sicuti et ceteros fecisse monstrauimus. sed magis condecet ob ueritatem laborare paulisper et peregrino aurem adcommodare sermoni, quam de aliena lingua fictam ferre sententiam..
- 21.1.1.1
Beatitudinis tuae interrogatio disputatio fuit et sic quaesisse quaerenda uiam est dedisse quaesitis. sapienter quippe interroganti sapientia reputabitur. ais: \'quis est iste in euangelio pater, qui duobus filiis substantiam diuidit? qui duo filii? qui maior quiue minor? quomodo iunior acceptam substantiam cum meretricibus dissipat, fame facta a principe regionis praeponitur porcis, siliquas comedit, ad patrem redit, accipit anulum, stolam et immolatur ei uitulus saginatus? qui sit maior frater et quomodo de agro ueniens susceptioni fratris inuideat? et cetera, quae in euangelio plenius explicantur\'.
- 21.1.2.1
addis insuper: \'scio multos diuersa in hac lectione dixisse b et fratrem maiorem Iudaeum, minorem aestimasse gentilem. sed quaero, quomodo Iudaico populo possit aptari: ecce tot annis seruio tibi et numquam mandatum tuum praeteriui, et numquam dedisti mihi haedum, ut cura amicis meis epularer, et illud: fili, tu mecum es semper et omnia mea tua sunt. si autem\', ais, \'de iusto et peccatore uoluerimus esse parabolam, iusto non poterit conuenire, ut de salute alterius, et fratris maxime, contristetur. si enim inuidia diaboli mors introiuit in orbem terrarum et imitantur eum, qui sunt ex parte ipsius, numquam personae iusti tam inmanis inuidia poterit coaptari, ut foris steterit et clementissimo patri rigidus obstiterit solusque liuore cruciatus laetitiae domus interesse noluerit\'.
- 21.2.1.1
Itaque, sicut in ceteris parabolis, quae non sunt a saluatore , quam ob causam dictae sint, solemus inquirere, ita et in hac facere debemus, quare dominus in istiusmodi uerba proruperit et ob quam interrogationem responsionis similitudo prolata sit. scribae et pharisaei mussitabant dicentes: quare hic peccatores recipit et uescitur cum eis? superior quippe sermo praemiserat: erant autem accedentes ad eum omnes publicani et peccatores audire eum.
- 21.2.2.1
itaque hinc omnis inuidia, cur, quos legis praecepta damnarent, eorum confabulationem atque conuiuium dominus non uitaret. et haec Lucas; ceterum Mattheus ita loquitur: cum autem discumberent in domo, ecce multi peccatores et publicani uenientes recumbebant cum Iesu et discipulis eius. J quod uidentes pharisaei dicebant discipulis eius: quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister \'uester? qui audiens dixit: non necesse habent sani medicum, sed male habentes. euntes autem discite, quid sit: misericordiam uolo et non sacrificium. non ueni I uocare iustos, sed peccatores.
- 21.2.3.1
Marcus quoque in eadem uerba consentit. igitur, ut diximus, omnis ex lege quaestio na- I . lex quippe iusti tenax clementiam non habebat, sed, quicumque adulter, homicida, fraudator et, ut breuiter dicam, mortali crimine tenebatur, nulla uenia paenitentiae laxabatur a crimine, oculum pro oculo, dentem pro dente, animam pro anima iubebatur exsoluere. omnes itaque declinauerunt, simul inutiles facti sunt; non erat, qui faceret bonum, non erat usque ad unum. ubi autem abundauit peccatum, superabundauit gratia et misit deus filium suum factum ex muliere, qui destructo medio pariete fecit utrumque unum et austeritatem legis euangelii gratia temperauit. unde et Paulus ad ecclesias scribens:
- 21.2.4.1
gratia uobis, inquit, et pax a deo patre et domino Iesu Christo: gratia, quae non ex merito retributa, sed ex donante concessa est; pax uero, qua reconciliati deo sumus, habentes propitiatorium dominum Iesum, qui donauit nobis delicta nostra et deleuit, quod erat chirographum mortis contra nos, adfigens illud cruci, et principatus et potestates fecit ostentui triumphans eas in ligno.
- 21.2.5.1
quae autem potest maior esse clementia, quam ut filius dei hominis filius nasceretur, decem mensum fastidia sustineret, partus expectaret aduentum, inuolueretur pannis, subiceretur parentibus, per singulas adoleret aetates et post contumelias uocum, alapas et flagella crucis quoque pro nobis fieret maledictum, ut nos a maledicto legis absolueret patri factus oboediens usque ad mortem, et id opere conpleret, quod ante ex persona mediatoris fuerat deprecatus dicens: pater, uolo, ut, quomodo ego et tu unum sumus, et isti in nobis unum sint?
- 21.2.6.1
ergo, quia ad hoc uenerat, ut, quod erat inpossibile legis, quia nemo ex ea iustificabatur, ineffabili misericordia uinceret, publicanos et peccatores ad paenitentiam prouocabat conuiuium quoque eorum expetens, ut et inter conuiuia docerentur, sicuti manifestum esse poterit ei, qui euangelia sollicita mente perlegerit, quomodo et cibus eius et potus et deambulatio et uniuersa, quae gessit, salutem hominum procurarint. hoc uidentes scribae et pharisaei aduersum legem eum facere dicebant: ecce homo uorax et uini potator, amicus publicanorum et peccatorum. nam et ante reprehenderant, quare curaret in sabbatis dominus.
- 21.2.7.1
ergo, ut hanc eorum accusationem clementiae ratione superaret, tres parabolas posuit, e quibus una est nonaginta nouem ouium in montibus relictarum et unius perditae, quae pastoris umeris est reuecta, alia dragmae, quam mulier accenso lumine perquisiuit et inuenta ea uicinas ad laetitiam conuocauit dicens: congratulamini -mihi, quia inueni dragmam, quam perdideram, tertia uero duorum filiorum, de qua ut disputarem pauca, iussisti.
- 21.3.1.1
Et de oue quidem ac dragma, licet ad unum pertineant intellectum, non est istius temporis disputatio; hoc tantum dixisse sufficiat ob id has parabolas esse propositas, ut*, quomodo ibi in inuentione pecons et dragmae laetitia est angelorum et circum manentium uicinarum, sic in publicanorum peccatorumque paenitentia omnium debere esse laetitiam, quibus non sit necessaria paenitentia.
- 21.3.2.1
unde uehementer admiror Tertullianum in eo libro, quem de pudicitia aduersum paenitentiam scripsit et sententiam ueterem noua opinione dissoluit, hoc uoluisse sentire, quod publicani et peccatores, qui cum domino uescebantur, ethnici fuerint dicente scriptura: non erit uectigal pendens ex Israhel; quasi uero et Mattheus ( non ex circumcisione fuerit publicanus et ille, qui cum pharisaeo in templo orans oculos ad caelum non audebat erigere, non ex Israhel fuerit publicanus ac non Lucas memoret: et\' omnis populus audiens et publicani iustificauerunt dominum baptizati baptismo Iohannis, aut cuiquam - \' possit uideri ethnicum templum ingressum aut dominum cum ethnicis habuisse conuiuium, cum id maxime cauerit, ne legem soluere uideretur, et primum uenerit ad oues perditas domus Israhel, Chananaeae quoque deprecanti pro filiae salute responderit: non oportet tollere panem filiorum et dare eum canibus et alibi discipulis praeceperit: in uiam gentium ne abieritis et in ciuitates Samaritanorum ne introieritis.
- 21.3.3.1
ex quibus omnibus edocemur in publicanis non tam gentilium quam generaliter omnium peccatorum, id est, qui erant et de gentibus et de Iudaeis, accipi posse personas. ille autem, quia iuxta insanas feminas suas id dogmatis defendebat, quo Christianos nollet recipi paenitentes, frustra ar-I est publicanos Iudaeos non fuisse, ut in persona I eorum gentilium tantum populus possit intellegi. itaque, ne longum faciam, ipsa euangelii uerba proponam et in modum commentatoris, quid mihi uideatur, ad singula quaeque subnectam. -
- 21.4.1.1
Homo quidam habebat duos filios. hominem deum dici multis testimoniis adprobatur, ut ibi: duorum hominum testimonium uerum est. ego de me testimonium dico et pater, qui me misit.
- 21.4.2.1
in alia parabola pastor, in alia pater familias nuncupatur, in alia uineam locat, in alia inuitat ad nuptias et diuersis similitudinibus rem significat eandem, ut Iudaeorum superbiam reprobet et in commune omnium peccatorum, siue gentilium siue Israhel, paenitentiam probet. quod autem ait \'duos filios\', omnes paene scripturae de duorum uocatione populorum plenae sunt sacramentis.
- 21.5.1.1
Et dixit illi adulescentior: pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit. substantia dei est omne, quod uiuimus, sapimus, cogitamus, in uerba prorumpimus. hoc deus aequaliter uniuersis et in commune largitus est euangelista dicente: erat lux uera, quae inluminat omnem hominem uenientem in mundum.
- 21.5.2.1
iste est dexter oculus, qui ab scandalis obseruandus est; haec lucerna corporis; hoc talentum, quod non est in sudario conligandum, id est delicate otioseque tractandum, nec in terra defodiendum, terrenis scilicet cogitationibus obscurandum.
- 21.6.1.1
Qui diuisit eis substantiam. significantius in Graeco legitur δlειλεν αύτοις p(ov, id est, dedit liberum arbitrium, dedit mentis propriae uoluntatem, ut uiueret unusquisque non ex imperio dei, sed ex obsequio suo, id est non ex necessitate, sed ex uoluntate, ut uirtus haberet locum, ut a ceteris animantibus distaremus, dum ad exemplum dei permissum est nobis facere, quod uelimus. unde et in peccatores aequum iudicium et in sanctos aut in iustos praemium retribuetur.
- 21.7.1.1
Et non post multos dies collectis omnibus adulescentior filius p eregre profectus est in regionem longinquam. si deus tenet caelum palmo et terram pugillo et Hieremias dicit: deus adpropinquans et non deus de longinquo, per Dauid quoque, quia nullus absque eo locus sit, praedicatur, quomodo filius peregre proficiscitur et a patre discedit? sciendum igitur non locorum spatiis, sed affectu aut esse nos cum deo aut ab eo abscedere. quomodo enim ad discipulos loquitur: ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, ita ad eos, qui sui iactantiam praeferunt et esse cum domino non merentur, dicit: discedite a me, non noui uos, qui operamini iniquitatem.
- 21.8.1.1
Recessit ergo iunior filius cum sua substantia a patre ret peregre profectus est. et Cain egressus a facie dei habitauit in terra Naid, quod interpretatur \'fluctuatio.\' quicumque a deo recedit, statim saeculi fluctibus quatitur et mouentur pedes eius.
- 21.8.2.1
nam postquam moti sunt homines ab oriente et a uero lumine recesserunt, tunc aduersum deum inpietatis suae aedificauere turrem, tunc dogmatum superbias confinxerunt uolentes curiositate non licita in ipsius caeli alta penetrare. et uocatus est locus ille Babel, id est \'confusio\'.
- 21.9.1.1
Et ibi dissipauit substantiam suam uiuens luxuriose. luxuria inimica deo, inimica uirtutibus perdit omnem substantiam patris et ad praesens uoluptate deleniens futuram cogitari non sinit paupertatem.
- 21.10.1.1
Cumque consumpsisset omnia, facta est fames ualida per regionem illam. a patre acceperat facultates, ut inuisibilia eius per ea, quae sunt uisibilia, cognosceret et ex pulchritudine creaturarum consequenter intellegeret creatorem. qui ueritatem in iniustitia detinens et pro deo idola colens naturae bona uniuersa consumpsit et consumptis omnibus coepit egere uirtutibus derelicto fonte uirtutum.
← Previous · Next → — showing 201–300 of 4,625
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0162.stoa004.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.