Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Epistulae

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 4,625 sections

  1. 13.3.1

    uae mihi misero, ne dicam et tibi, qui tanto temporeaut non obtuli munus ad altare aut ira permanente sine causa obtuli! quomodo in cotidiana prece umquam diximus: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, animo discordante cum uerbis, oratione dissidente cum factis?

  2. 13.4.1

    precor itaque, quod et ante annum prioribus litteris rogaueram, ut pacem, quam nobis dominus reliquit, habeamus. et meum desiderium et tuam mentem Christus intuetur: in breui ante tribunal eius reconciliata seu scissa concordia aut praemium recuperabit aut poenam. quod tu, quod procul absit, nolueris; ego liber ero; epistula me haec, cum lecta fuerit, absoluet.

  3. 14.1.1.1

    Quanto studio et amore contenderim, ut pariter in heremo moraremur, conscium mutuae caritatis pectus agnoscit. quibus lamentis, quo dolore, quo gemitu te abeuntem prosecutus sim, istae quoque litterae testes sunt, quas lacrimis cernis interlitas. uerum tu quasi paruulus delicatus contemptum rogantis per blandimenta fouisti et ego incautus, quid tunc agerem, nesciebam. tacerem?

  4. 14.1.2.1

    sed quod ardenter nolebam, moderate dissimulare non poteram. inpensius obsecrarem? sed audire nolebas, quia similiter non amabas. quod unum potuit, spreta caritas fecit. quem praesentem retinere non ualuit, quaerit absentem. quoniam igitur et tu ipse abiens postularas, ut tibi, postquam ad deserta migrassem, inuitatoriam a me scriptam transmitterem, et ego facturum receperam, inuito, iam propera. nolo pristinarum necessitatum recorderis — nudos amat heremus —, nolo te antiquae peregrinationis terreat difficultas. qui in Christo credis, et eius crede sermonibus: quaerite primum regnum dei, et haec omnia adponentur uobis. non pera tibi sumenda, non uirga est; adfatim diues est, qui cum Christo pauper est.

  5. 14.2.1.1

    Sed quid ago? rursus inprouidus obsecro? abeant , blandimenta discedant; debet amor laesus irasci. qui rogantem contempseras, forsitan audies obiurgantem. quid facis in paterna domo, delicate miles? ubi uallum, ubi fossa, ubi hiemps acta sub pellibus? ecce de caelo tuba canit, ecce cum nubibus debellaturus orbem imperator armatus egreditur, ecce bis acutus gladius ex regis ore procedens obuia quaeque metit: et tu mihi de cubiculo ad aciem, de umbra egrederis ad solem?

  6. 14.2.2.1

    corpus adsuetum tunica loricae onus non suffert, caput opertum linteo galeam recusat, mollem otio manum durus exasperat capulus. audi edictum regis tui: qui mecum non est, contra me est; et qui mecum non colligit, spargit. recordare tirocinii tui diem, quo Christo in baptismate consepultus in sacramenti uerba iurasti: pro nomine eius non te matri parciturum esse, non patri.

  7. 14.2.3.1

    ecce aduersarius in pectore tuo Christum conatur occidere; ecce donatiuum, quod militaturus acceperas, hostilia castra suspirant. licet paruulus ex collo pendeat nepos, -licet sparso crine et scissis uestibus ubera, quibus nutrierat, mater ostendat, licet in limine pater iaceat, per calcatum perge patrem, siccis oculis ad uexillum crucis uola! pietatis genus est in hac re esse crudelem.

  8. 14.3.1.1

    Ueniet postea dies, quo uictor reuertaris in patriam, quo Hierosolymam caelestem uir fortis coronatus incedas. tunc municipatum cum Paulo capies, tunc et parentibus tuis eiusdem ciuitatis ius petes, tunc et pro me rogabis, qui, ut uinceres, incitaui. neque uero nescio, qua te nunc dicas conpede praepediri.

  9. 14.3.2.1

    non est nobis ferreum pectus nec dura praecordia, non ex silice natos Hyrcanae nutriere tigrides. et nos per ista transiuimus. nunc tibi blandis uidua soror haeret lacertis, nunc illi, cum quibus adoleuisti, uernulae aiunt: \'cui nos seruituros relinquis?\' nunc et gerula quondam, iam anus, et nutricius, secundus post naturalem pietatis pater, clamitat: \'morituros expecta

  10. 14.3.3.1

    paulisper et sepeli.\' forsitan et laxis uberum pellibus, arata rugis fronte antiquum referens mamma lallare congeminet. dicant, si uolunt, et grammatici: in te omnis domus inclinata recumbit. facile rumpit haec uincula amor Christi et timor gehennae.

  11. 14.3.4.1

    (at scriptura praecipit parentibus obsequendum\': sed quicumque eos supra Christum amat, perdit animam suam. gladium tenet hostis, ut me perimat, et ego de matris lacrimis cogitabo ? propter patrem militiam deseram, cui sepulturam Christi causa non debeo, quam etiam omnibus eius causa debeo? domino passuro timide consulens Petrus scandalum fuit. Paulus retinentibus fratribus, ne Hierosolymam pergeret, respondit: quid facitis plorantes et conturbantes cor meum? ego enim non solum ligari, sed et mori in Hierusalem paratus sum pro nomine domini nostri Iesu Christi.

  12. 14.3.5.1

    aries iste pietatis, quo fides quatitur, euaugelii retundendus est muro: mater mea et fratres mei hi sunt, quicumque faciunt uoluntatem patris mei, qui in caelis est. si credunt in Christo, faueant mihi pro eius nomine pugnaturo; si non credunt, mortui sepeliant mortuos suos.

  13. 14.4.1.1

    \'Sed hoc,\' ais, \'in martyrio\'. erras, frater, erras, si putas umquam Christianum persecutionem non pati; et nunc cum maxime oppugnaris, si te oppugnari nescis. aduersarius noster tamquam leo rugiens aliquem deuorare quaerens circuit et tu pacem putas? , ut interficiat innocentem; oculi eius in pauperem respiciunt; insidiatur in occulto sicut leo in spelunca sua; insidiatur, ut rapiat pauperem: et tu frondosae arboris tectus umbraculo molles somnos, futura praeda, carpis?

  14. 14.4.2.1

    inde me persequitur luxuria, inde auaritia conatur inrumpere, inde uenter meus uult mihi deus esse pro Christo, conpellit libido, ut habitantem in me spiritum sanctum fugem, ut templum eius uiolem, persequitur me, inquam, hostis, cui nomina mille, mille nocendi artes: et ego infelix uictorem me putabo, dum capior?

  15. 14.5.1.1

    Nolo, frater carissime, examinato pondere delictorum minora arbitreris idolatriae crimina esse, quae diximus; immo apostoli disce sententiam, qui ait: hoc enim scitote intellegentes, quia omnis fornicator aut inmundus aut fraudator, , in regno dei et .

  16. 14.5.2.1

    et quamquam generaiiter aauersus deum sapiat, quidquid diaboli est, et, quod diaboli est, idolatria sit, cui omnia idola mancipantur, tamen et in alio loco speciatim nominatimque determinat dicens: mortificate membra uestra, quae in terra sunt, exponentes fornicationem, inmunditiam et concupiscentiam malam et cupiditatem, quae sunt idolorum seruitus, propter quae uenit ira dei. non est tantum in eo seruitus idoli.

  17. 14.5.3.1

    si quis duobus digitulis tura conprehensa in bustum arae iaciat aut haustum patera fundat merum. neget auaritiam idolatriam, qui potest triginta argenteis dominum uenditum appellare iustitiam; neget sacrilegium in libidine, sed is, qui membra Christi et hostiam uiuam placentem deo cum publicarum libidinum uictimis nefaria conluuione uiolauit; non fateatur idolatras eos, sed similis eorum, qui in actibus apostolorum ex patrimonio suo partem pretii reseruantes praesenti periere uindicta.

  18. 14.5.4.1

    animaduerte, frater: non tibi licet de tuis quicquam habere . rebus. omnis, inquit dominus, qui non renuntiauerit cunctis, quae possidet, non potest meus. esse discipulus.

  19. 14.6.1.1

    Cur timido animo Christianus es? respice cum patre relictum rete, respice surgentem de teloneo publicanum, statim apostolum. filius hominis non habet, ubi caput reclinet: et tu amplas porticus et ingentia tectorum spatia metaris? hereditatem expectas saeculi, coheres Christi? interpretare uocabulum monachi, hoc est nomen tuum: quid facis in turba, qui solus es?

  20. 14.6.2.1

    et haec ego non integris rate uel mercibus quasi ignaros fluctuum doctus nauta praemoneo, sed quasi nuper naufragio eiectus in litus timida nauigaturis uoce denuntio. in illo aestu Charybdis luxuriae salutem uorat, ibi ore uirgineo ad pudicitiae perpetranda naufragia Scyllaceum renidens libido blanditur; hic barbarum litus, hic diabolus pirata cum sociis portat uincla capiendis.

  21. 14.6.3.1

    nolite credere, nolite esse securi. licet in morem stagni fusum aequor adrideat, licet uix summa iacentis elementi spiritu terga crispentur, magnus hic campus montes habet, intus inclusum est periculum, intus est hostis. expedite rudentes, uela suspen-I dite. crux antemnae figatur in frontibus: tranquillitas ista tempestas est. \'quid ergo? quicumque in ciuitate sunt, Christiani non sunt?\' non est tibi eadem causa, quae ceteris. dominum ausculta dicentem: si uis perfectus esse, uade, uende omnia tua et da pauperibus et ueni, sequere me. tu autem perfectum te esse pollicitus es. nam cum derelicta mi- litia castrasti te propter regnum caelorum, quid aliud quam perfectam sectatus es uitam? perfectus autem seruus Christi nihil praeter Christum habet aut, si praeter Christum habet, perfectus non est. et si perfectus non est, cum se perfectum deo fore pollicitus sit, ante mentitus est. os autem, quod mentitur, occidit animam. igitur, ut concludam, si per- fectus es, cur bona paterna desideras? si perfectus non es, dominum fefellisti. diuinis euangelium uocibus tonat: non. potestis duobus dominis seruire, et audet quisquam mendacem Christum facere mamonae et domino seruiendo? uociferatur ille saepe: si quis uult post me ueni, ab- neget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur iii e. et ego onustus auro arbitror me Christum sequi? qui dicit se in Christo manere, debet, quomodo ille ambulauit, et ipse ambularet.

  22. 14.7.1.1

    Quodsi nihil habes, ut responsurum te scio, cur tam bene paratus ad bella non militas? nisi forte in patria tua te arbitraris hoc facere, cum in sua dominus signa non fecerit. et cur id? cum auctoritate sume rationem: nemo propheta in sua patria honorem habet. \'non quaero\', inquies, \'honorem; sufficit mihi conscientia mea\'. neque dominus quaerebat, quippe qui, ne a turbis rex constitueretur, aufugit.

  23. 14.7.2.1

    sed honor non est, ibi contemptus est; ubi contemptus, ibi frequens iniuria; ubi autem iniuria, ibi et indignatio; ubi indignatio, ibi quies nulla; ubi quies non est, ibi mens a proposito saepe deducitur; ubi autem per inquietudinem aliquid aufertur ex studio, minus fit ab eo, quod tollitur, et ubi minus est, perfectum non potest dici. ex hac supputatione illa summa nascitur, monachum perfectum in patria sua esse non posse. perfectum autem esse nolle delinquere est.

  24. 14.8.1.1

    Sed de hoc gradu pulsus prouocabis ad clericos: \'an de his aliquid audeam dicere, qui certe in suis urbibus commorantur?\' absit ut quicquam de his sinistrum loquar, qui apostolico gradui succedentes Christi corpus sacro ore conficiunt, per quos nos etiam Christiani sumus, qui claues regni caelorum habentes quodammodo ante iudicii diem iudicant, qui sponsam domini sobria castitate conseruant. sed alia, ut ante praestruxi, monachi causa est, alia clericorum.

  25. 14.8.2.1

    clerici oues pascunt, ego pascor; illi de altario uiuunt, mihi quasi infructuosae arbori securis ponitur ad radices, si munus ad altare non defero. nec possum obtendere paupertatem, cum in euangelio anum uideam duo, quae sola sibi supererant, aera mittentem. mihi ante presbyterum sedere non licet; illi, si peccauero, licet tradere me satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus fiat.

  26. 14.8.3.1

    et in ueteri quidem lege, quicumque sacerdotibus non obtemperasset, aut extra castra positus lapidabatur a populo aut gladio ceruice subiecta contemptum expiabat cruore. nunc uero inoboediens spiritali mucrone truncatur aut eiectus de ecclesia rabido daemonum ore discerpitur.

  27. 14.8.4.1

    quod si te quoque ad eundem ordinem pia fratrum blandimenta sollicitant, gaudebo de ascensu, timebo de lapsu. qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. scimus ista, sed iunge, quod sequitur: oportet autem huiusmodi inreprehensibilem esse, unius uxoris uirum, sobrium, pudicum, prudentem, ornatum, hospitalem, docibilem, uinolentum, non percussorem, sed modestum.

  28. 14.8.5.1

    et ceteris de eo, quae sequuntur, explicitis non minorem in tertio gradu adhibuit diligentiam dicens: diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo deditos, non turpilucros, habentes mysterium fidei in conscientia pura. et hi autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes. ;

  29. 14.8.6.1

    uae illi homini, qui uestem non habens nuptialem ingreditur ad cenam! nihil superest, nisi ut statim audiat: amice, quomodo huc uenisti? et illo obmutescente dicatur ministris: tollite illum pedibus et manibus et mittite eum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium.

  30. 14.8.7.1

    uae illi, qui acceptum talentum in sudario ligans ceteris lucra facientibus id tantum, quod acceperat, reseruarit! ilico indignantis domini clamore ferietur: s e nequam, quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, et ego ueniens cum usuris exegissem? id est: \'deposuisses ad altare, quod ferre non poteras. dum enim tu, ignauus negotiator, denarium tenes, alterius locum, qui pecuniam duplicare poterat, occupasti\'. quam ob rem sicut, qui bene ministrat, bonum gradum sibi adquirit, ita, qui indigne ad calicem domini accedit, reus erit dominici corporis et sanguinis.

  31. 14.9.1.1

    Non omnes episcopi episcopi. adtendis Petrum, sed et ludam considera. Stephanum suspicis, sed et Nicolaum respice, quem dominus in Apocalypsi sua odit; qui tam turpia et nefanda commentus est, ut Ophitarum heresis ex illa radice nascatur. probet se unusquisque et sic accedat. non facit ecclesiastica dignitas Christianum. Cornelius centurio adhuc ethnicus dono spiritus sancti inundatur; presbyteros Danihel puer iudicat; Amos ruborum mora destringens repente propheta est; Dauid pastor adlegitur in regem; minimum discipulum Iesus amat plurimum.

  32. 14.9.2.1

    inferius, frater, accumbe, ut minore uemente sursum iubearis accedere. super quem dominus requiescit, nisi super humilem et quietum et trementem uerba sua? cui plus creditur, plus ab eo exigitur. potentes potenter tormenta patientur. nec sibi quisquam de corporis tantum mundi castitate supplaudat, cum omne uerbum otiosum, quodcumque locuti fuerint homines, reddituri sint pro eo rationem in die iudicii, cum etiam conuicium in fratrem homicidii sit reatus.

  33. 14.9.3.1

    non est facile stare loco Pauli, tenere gradum iam cum Christo regnantium, ne forte ueniat angelus, qui scindat uelum templi tui, qui candelabrum tuum loco moueat. aedificaturus turrem futuri operis sumptus supputa. infatuatum sal ad nihilum est utile, nisi ut proiciatur foras et a porcis conculcetur. monachus si ceciderit, rogabit pro eo sacerdos; pro sacerdotis lapsu quis rogaturus est?

  34. 14.10.1.1

    Sed quoniam e scopulosis locis enauigauit oratio et inter cauas spumeis fluctibus cautes fragilis in altum cumba processit, expandenda uela sunt uentis et quaestionum scopulis transuadatis laetantium more nautarum epilogi celeuma cantandum est. o desertum Christi floribus uernans!

  35. 14.10.2.1

    o solitudo, in qua illi nascuntur lapides, de quibus in Apocalypsi ciuitas magni regis extruitur! o heremus familiari deo gaudens! quid agis, frater, in saeculo, qui maior es mundo? quam diu te tectorum umbrae premunt? quam diu fumeus harum urbium carcer includit? crede mihi, nescio quid plus lucis aspicio. libet sarcina carnis abiecta ad purum aetheris uolare fulgorem.

  36. 14.10.3.1

    pau- pertatem times? sed beatos pauperes Christus appellat. labore terreris? sed nemo athleta sine sudoribus coronatur. de cibo cogitas? sed fides famem non sentit. super nudam metuis humum exesa ieiuniis membra conlidere? sed dominus tecum iacet: squalidi capitis horret inculta caesaries? sed caput tuum Christus est. infinita heremi uastitas tenet? sed tu paradisum mente deambula. quotienscumque illuc cogitatione conscenderis. totiens in heremo non eris. scabra sine balneis adtrahitur cutis? sed qui in Christo semel lotus est, non illi necesse est iterum lauare.

  37. 14.10.4.1

    et, ut breuiter, ad cuncta apostolum audias respondentem: non sunt condignaepassiones huius saeculi ad superuenturam gloriam, quae reuelabitur in uobis. delicatus es, carissime, si et hic uis gaudere cum saeculo et postea regnare cum Christo.

  38. 14.11.1.1

    , ueniet illa dies, qua corruptiuum hoc et mortale incorruptionem induat et inmortalitatem. beatus seruus, quem dominus inuenerit uigilantem. tunc ad uocem tubae pauebit terra cum populis, tu gaudebis. indicaturo domino lugubre mundus inmugiet; tribus ad tribum ferient pectora; potentissimi quondam reges nudo latere palpitabunt; exhibebitur cum prole sua uere tunc ignitus Iuppiter; adducetur et cum suis stultus Plato discipulis; Aristoteli argumenta non proderunt.

  39. 14.11.2.1

    tunc tu rusticanus et pauper exultabis, ridebis et dices: \'ecce crucifixus deus meus, ecce iudex, qui obuolutus pannis in praesepio uagiit. hic est ille operarii et quaestuariae filius, hic, qui matris gestatus sinu hominem deus fugit in Aegyptum, hic uestitus coccino, hic sentibus coronatus, hic magus daemonium habens et Samarites. cerne manus, Iudaee, quas fixeras; cerne latus, Romane, quod foderas. uidete corpus, an idem sit, quod dicebatis clam nocte tulisse discipulos\'. ut haec tibi, frater. dicere. ut his interesse contingat, qui nunc labor durus est? .

  40. 15.1.1.1

    Quoniam uetusto oriens inter se populorum furore conlisus indiscissam domini tunicam et desuper textam minntatim per frusta discerpit et Christi uineam exterminant uulpes, ut inter lacus contritos, qui aquam non habent, difficile, ubi fons signatus et hortus ille conclusus sit, possit intellegi, ideo mihi cathedram Petri et fidem apostolico ore laudatam censui consulendam inde nunc meae animae postulans cibum, unde olim Christi uestimenta suscepi.

  41. 15.1.2.1

    neque uero tanta uastitas liquentis elementi et interiacens longitudo terrarum me a pretiosae margaritae potuit inquisitione prohibere. ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae. profligato a subole mala patrimonio apud uos solos incorrupta patrum seruatur hereditas. ibi caespite terra fecundo dominici seminis puritatem centeno fructu refert; hic obruta sulcis frumenta in lolium anenasque degenerant.

  42. 15.1.3.1

    nunc in occidente sol iustitiae I oritur; in oriente autem lucifer ille, qui ceciderat, super sidera posuit thronum suum. uos estis lux mundi, uos sal terrae, uos uasa aurea et argentea; hic testacea uasa uel lignea uirgam ferream et aeternum opperiuntur incendium.

  43. 15.2.1.1

    Quamquam igitur tui me terreat magnitudo, tamen inuitat humanitas. a sacerdote uictima salutem, a pastore praesidium ouis flagito. facessat inuidia, Romani culminis recedat ambitio: cum successore piscatoris et discipulo crucis loquor. ego - Ilum primum nisi Christum sequens beatitudini tuae, id est cathedrae Petri, communione consocior. super illam petram aedificatam ecclesiam scio. quicumque extra hanc domum comederit, profanus est. si quis in Noe arca non fuerit, periet regnante diluuio.

  44. 15.2.2.1

    et quia pro facinoribus meis ad eam solitudiliem conmigraui, quae Syriam iuncto barbariae fine determinat, nec possum sanctum domini tot interiacentibus spatiis a sanctimonia tua semper expetere, ideo hic collegas tuos Aegyptios confessores sequor et sub onerariis nauibus parua nauicula delitesco. non noui Vitalem, Meletium respuo, ignoro Paulinum. quicumque tecum non colligit, spargit, hoc est, qui Christi non est, antichristi est.

  45. 15.3.1.1

    Nunc igitur — pro dolor! — post Nicenam fidem, post Alexandrinum iuncto pariter occidente decretum trium ύποστάεν ab Arrianorum prole, Campensibus, nouellum a me, homine Romano, nomen exigitur. qui ista, quaeso, apostoli prodidere? quis nouus magister gentium Paulus haec docuit? interrogamus, quid tres hypostases posse arbitrentur intellegi: \'tres personas subsistentes\' aiunt.

  46. 15.3.2.1

    respondemus nos ita credere: non sufficit sensus, ipsum nomen efflagitant, quia nescio quid ueneni in syllabis latet. clamamus: \'si quis tres hypostases ut tria ἐνυπόστατα, hoc est ut tres subsistentes personas, non confitetur, anathema sit\' et, quia uocabula non edicimus, heretici iudicamur. si quis autem hypostasin usian intellegens non in tribus personis unam hypostasin dicit, alienus a Christo est et sub hac confessione uobiscum pariter cauterio unionis inurimur.

  47. 15.4.1.1

    Decernite, obsecro: si placet, non timebo tres hypostases dicere; si iubetis, condatur noua post Nicenam fides et similibus uerbis cum Arrianis confiteamur orthodoxi. tota saecularium litterarum schola nihil aliud hypostasin nisi usian nouit. et quisquam, rogo, ore sacrilego tres substantias praedicabit?

  48. 15.4.2.1

    una est dei sola natura, quae uere est — ad id enim, quod subsistit, non habet aliunde, sed suum est —, cetera, quae creata sunt, etiamsi uidentur esse, non sunt, quia aliquando non fuerunt et potest rursus non esse, quod non fuit. deus solus, qui aeternus est, hoc. est, qui exordium non habet, essentiae nomen uere tenet. idcirco et ad Moysen de rubo loquitur: ego sum, qui sum, et rursum: qui est, misit me. erant utique tunc angeli, caelum, terra uel maria: et quomodo commune nomen essentiae proprium sibi uindicat deus?

  49. 15.4.3.1

    sed quia illa sola est infecta natura et in tribus personis deitas una subsistit, quae est uere, una natura est: quisque tria esse, hoc est tres ύποστάσεlς, dicit, sub nomine pietatis tres naturas conatur adserere. et si ita est, cur ab Arrio parietibus -separamur perfidia copulati? iungatur cum beatitudine tua Ursinus, cum Ambrosio societur Auxentius.

  50. 15.4.4.1

    absit hoc a Romana fide: sacrilegium tantum religiosa populorum corda non hauriant. sufficiat nobis dicere unam substantiam, tres personas subsistentes perfectas, aequales, coaeternas; taceantur tres hypostases, si placet, et una teneatur. non bonae suspicionis est, cum in eodem sensu uerba dissentiunt.

  51. 15.4.5.1

    sufficiat nobis memorata credulitas aut, si rectum putatis, scribite tres hypostases cum interpretationibus suis debere nos dicere. non negamus, sed, mihi credite, uenenum sub melle latet. transfigurauit se angelus satanae in angelum lucis: bene interpretantur hypostasin, et cum id, quod ipsi exponunt, habere me dicam, hereticus iudicor. quid tam anxie unum uerbum tenent? quid sub ambiguo sermone latitant? si sic credunt, ut , non damno, quod retinent; si sic credo, ut ipsi sentire se simulant, permittant mihi meis uerbis suum sensum loqui.

  52. 15.5.1.1

    Quam ob rem obtestor beatitudinem tuam per crucifixum, mundi salutem, per homousiam trinitatem, ut mihi epistulis tuis siue tacendarum siue dicendarum detur auctoritas. et ne forte obscuritas, in quo dego, loci fallat baiulos litterarum, ad Euagrium presbyterum, quem optime nosti, dignare scripta transmittere.

  53. 15.5.2.1

    simul etiam, cui apud Antiochiam debeam communicare, significes, quia Campenses, cum Tarsensibus hereticis copulantur, nihil aliud ambiunt, quam ut auctoritate communionis uestrae fulti tres hypostases cum antiquo sensu praedicent.

  54. 16.1.1.1

    Inportuna in euangelio mulier tandem meruit audiri et cluso cum seruis ostio, media licet nocte, ab amico amicus panes accepit; deus ipse, qui nullis contra se superari uiribus potest, publicani precibus uincitur; Nineue ciuitas, quae peccato periit, fletibus stetit. quorsum ista tam longo repetita prooemio? uidelicet, ut paruum magnus aspicias, ut diues pastor morbidam non contemnas ouem.

  55. 16.1.2.1

    Christus in paradisum de cruce latronem tulit et, ne quis aliquando seram conuersionem putaret, fecit homicidii poena martyrium. Christus, inquam, prodigum filium reuertentem laetus amplectitur et nonaginta nouem sanis pecudibus derelictis una ouicula, quae remanserat, umeris boni pastoris aduehitur\'. Paulus ex persecutore fit praedicator; oculis carnalibus excaecatur, ut mente plus uideat, et qui uinctos Christi famulos ducebat ad concilium Iudaeorum, ipse postea de Christi uinculis gloriatur.

  56. 16.2.1.1

    Ego igitur, ut ante iam scripsi, Christi uestem in Romana urbe suscipiens nunc barbaro Syriae limite teneor. et ne putes alterius hanc de me fuisse sententiam, quid mererer, ipse constitui. uerum, ut ait gentilis poeta: caelum, non animum mutat, qui trans mare currit, ita me incessabilis inimicus postergum secutus est, ut maiora in solitudine bella nunc patiar.

  57. 16.2.2.1

    hinc enim praesidiis fulta mundi Arriana rabies fremit; hinc in tres partes scissa ecclesia ad se rapere festinat. monachorum circa commanentium antiqua in me surgit auctoritas. ego interim clamito: \'si quis cathedrae Petri iungitur, meus est\'. Meletius, atque Paulinus tibi haerere se dicunt: possem credere, si hoc unus adsereret; nunc aut . duo mentiuntur aut omnes.

  58. 16.2.3.1

    idcirco obtestor beatitudinem tuam per crucem domini, per necessarium fidei nostrae decus, passionem: ita, qui apostolos honore sequeris, sequaris et merito, ita in solio cum duodecim iudicaturis sedeas, ita te alius senem cum Petro cingat, ita municipatum caeli cum Paulo consequaris, ut mihi litteris tuis, apud quem in Syria debeam communicare, significes. noli despicere animam, pro qua Christus est mortuus.

  59. 17.1.1.1

    Decreueram quidem utendum mihi psalmistae uoce dicentis: cum consisteret aduersum me peccator, obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et iterum: ego uero tamquam surdus non audiebam et tamquam mutus non aperiens os suum factus sum ut homo non audiens, sed quoniam caritas omnia superat et propositum uincit affectus, non tam iniuriam facientibus reddo uicem, quam tibi respondeo postulanti. apud Christianos enim non qui patitur, ut ait quidam, sed qui facit contumeliam, miser est.

  60. 17.2.1.1

    Et primo quidem, antequam de fide mea, quam optime nosti, tecum loquar, aduersus barbariam istius loci uersu cogor clamare uulgato: quod genus hoc hominum? quaeue hunc tam barbara morem permittit patria? hospitio prohibemur arenae. bella cient primaque netant consistere terra et cetera. quae idcirco de gentili poeta sumpsimus, ut qui Christi pacem non seruat, pacem saltim discat ab ethnico.

  61. 17.2.2.1

    hereticus uocor homousiam praedicans trinitatem; Sabellianae inpietatis arguor tres subsistentes, ueras, integras perfectasque personas indefessa uoce pronuntians. si ab Arrianis, merito; si ab , qui huiusmodi arguunt fidem, esse orthodoxi desierunt aut, si eis placet, hereticum me cum occidente, hereticum cum Aegypto, hoc est cum Petroque, condemnent. quid unum hominem exceptis sociis criminantur?

  62. 17.2.3.1

    si riuus tenuiter effluit, non est aluei culpa, sed fontis. pudet dicere: de cauernis cellularum damnamus orbem, si in sacco et cinere uolutati de episcopis sententiam ferimus. quid facit sub tunica paenitentis regius animus? catena, sordes et comae non sunt diadematis signa, sed fletus.

  63. 17.2.4.1

    permittant mihi, quaeso, nihil loqui. cur eum lacerant, qui non meretur inuidiam? hereticus sum: quid ad te? quiesce, iam dictum est. plane times, ne eloquentissimus homo in Syro sermone uel Graeco ecclesias circumeam, populos seducam, scisma conficiam. nihil alicui praeripui, nihil otiosus accipio. manu cotidie et proprio sudore quaerimus cibum scientes ab apostolo scriptum esse: qui autem non operatur, nec manducet.

  64. 17.3.1.1

    Haec, uenerabilis et sancte pater, cum quali gemitu, cum quali dolore conscripserim, testis est Iesus. tacui, numquid semper tacebo? dicit dominus. non mihi conceditur unus angulus heremi. cotidie exposcor fidem, quasi sine fide renatus sim. confiteor, ut uolunt: non placet. subscribo: non credunt.

  65. 17.3.2.1

    unum tantum placet, ut hinc recedam. iam iam cedo. abruperunt a me partem animae meae, carissimos fratres. ecce discedere cupiunt, immo discedunt melius esse dicentes inter feras habitare, quam cum talibus Christianis; et ego ipse, nisi me et corporis inbecillitas et hiemis retineret asperitas, modo fugerem. uerumtamen, dum uernum tempus adueniat, obsecro, ut paucis mihi mensibus heremi concedatur hospitium; aut si et hoc tardum uidetur, abscedo.

  66. 17.3.3.1

    domini est terra et plenitudo eius. ascendant soli caelum, propter illos tantum Christus mortuus sit, habeant, possideant, glorientur; mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo.

  67. 17.4.1.1

    De fide autem quod dignatus es scribere, sancto Cyrillo dedi conscriptam fidem. qui sic non credit, alienus a Christo est. ceterum ego fidei meae testes habeo aures tuas et beati fratris Zenobii, quem tecum omnes, qui hic sumus, plurimum salutamus.

  68. 18a.1.1

    Ozias : uidi dominum sedentem super thronum excelsum et eleuatum, et plena domus a gloria eius.

  69. 18a.2.1

    et seraphim stabant in circuitu eius: sex alae uni et sex alae alteri. et duabus quidem uelabant faciem et duabus uelabant pedes et duabus uolabant.

  70. 18a.3.1

    et clamabant alter ad alterum et dicebant: sanctus sanctus sanctus dominus sabaoth, plena est uniuersa terra gloria eius.

  71. 18a.4.1

    et eleuatum est superliminare a uoce, qua clamabant, et domus inpleta est fumo.

  72. 18a.5.1

    et dixi: o miser ego, quoniam conpunctus sum, quia, cum sim homo et inmunda labia habeam, in medio quoque populi inmunda labia habentis habitem, et regem dominum sabaoth ego uidi ocu- lis meis.

  73. 18a.6.1

    et missum est ad me unum a e seraphim, et in manu sua habebat carbonem, quem forcipe acceperat de altari.

  74. 18a.7.1

    et tetigit os meum et dixit: ecce tetigit hoc labia tua et auferet iniquitates tuas et peccata tua circumpurgabit.

  75. 18a.8.1

    et audiui uocem domini dicentis: quem mittam et quis ibit ad populum istum?

  76. 18a.9.1

    et dixi: ecce ego, mitte me. et ait: uade et dic populo huic: aure audietis et non intellegetis, et cernentes aspicietis et non uidebitis.

  77. 18a.1.1.1

    Et factum est in anno, quo mortuus us Ozias: uidi dominum sedentem super thronum excelsum et eleuatum. antequam de uisione dicamus, pertractandum uidetur, qui sit Ozias, quot annis regnauerit, qui ei in ceteris gentibus sint coaeui.

  78. 18a.1.2.1

    et de persona quidem, sicut in Regnorum et Praeteritorum libris legimus, fuit uir iustus et fecit rectum in conspectu domini aedificans templumaquaeductum fabricans, offerens uasa et pro hoc merito aduersarios superans, quodque maximum pietatis indicium est, habens multos in suo imperio prophetas. hic, quamdiu uixit Zacharias sacerdos cognomento Intellegens, placuit deo et cum omni ueneratione delubrum eius ingressus est.

  79. 18a.1.3.1

    postquam uero Zacharias obiit, uolens per se offerre donaria sacerdotalem ordinem non tam pie quam audacter inuasit et reclamantibus leuitis et ceteris sacerdotibus: (nonne tu es Ozias rex et non sacerdos?\' audire noluit statimque lepra perfusus in fronte est secundum prophetae uocem dicentis: inple, domine, facies eorum ignominia, quam corporis partem sacerdos auri lammina protegebat, quam in Ezechiel dominus iubet tau litterae inpressione signari, de qua Dauid exultat dicens: signatum est super nos lumen uultus tui, domine, in qua allophylus procax fundae lapide ictus interiit.

  80. 18a.1.4.1

    regnauit autem Ozias annis quinquaginta duobus, quo tempore apud Latinos Amulius, apud Athenienses Agamestor undecimus imperabant. post cuius mortem Esaias propheta hanc uisionem, quam explanare nunc nitimur, uidit, id est eo anno, quo Romulus, Romani imperii conditor, natus est, sicut manifestum esse poterit his, qui uoluerint legere Temporum librum, quem nos in Latinam linguam ex Graeco sermone transtulimus.

  81. 18a.2.1.1

    Et factum est in annoquo mortuus est rexOzias\': uidi dominum sedentem super thronum excelsum et eleuatum. praemissa historia spiritalis sequitur intellectus, cuius causa historia ipsa replicata est. uiuente leproso rege et, quantum in se est, sacerdotium dissipante Esaias uisionem uidere non potuit.

  82. 18a.2.2.1

    quam diu ille regnum tenuit in ludaea, propheta oculos non leuauit ad caelum, non ei sunt reserata caelestia, non apparuit dominus sabaoth nec in mysterio fidei ter sancti nomen auditum est. quando uero ille mortuus est, uniuersa, quae subsequens sermo monstrabit, aperto sese lumine prodiderunt. tale quiddam et in Exodo scriptum est: dum Pharao uixit, populus Israhel ex luti et lateris palearumque opere non suspirauit ad dominum; dum ille regnauit, nemo quaesiuit deum patrum Abraham, Isaac et Iacob.

  83. 18a.2.3.1

    quando uero ille mortuus est, suspirauerunt filii Israhel, ut scriptura dicit: et ascendit clamor eorum ad dominum, cum utique iuxta historiam tunc magis gaudere debuerint et ante suspirare, dum uiueret. Ezechiel quoque prophetante Phaltias filius Banaiae occubuit et post pessimi ducis interitum: cecidi, inquit, super faciem meam et clamaui uoce magna et dixi : heu mihi, heu mihi, adonai domine, in . consummationem tu facis reliquias Israhel.

  84. 18a.2.4.1

    si ergo intellegas in Ozia et Pharaone et Phaltia et ceteris istiusmodi contrarias fortitudines, uidebis, quomodo illis uiuentibus nullus nostrum uideat ac suspiret et in paenitentiam corruat. non regnet, ait apostolus, peccatum in mortali uestro corpore. regnante peccato Aegyptiis extruimus ciuitates, in cinere uersamur et sordibus, pro frumento paleas, pro solida petra luti opera sectamur.

  85. 18a.3.1.1

    Sequitur: uidi dominum sedentem super thronum excelsum et eleuatum. uidit et Danihel sedentem dominum, sed non super thronum excelsum et eleuatum. pollicetur et alibi uox diuina dicens: ueniam et sedebo et iudicabo populum in ualle Iosaphat, quod interpretatur \'domini indicium\'.

  86. 18a.3.2.1

    qui peccator est et mei similis, uidet dominum sedentem in ualle Iosaphat, non in colle, non in monte, sed in ualle et in ualle iudicii; qui uero iustus et Esaiae similis est, uidet illum sedentem super thronum excelsum et eleuatum. ut autem et aliud inferam: quando eum mente pertracto regnare thronis, dominationibus, angelis ceterisque uirtutibus, uideo excelsum thronum eius; quando autem considero, quo- modo genus dispenset humanum et pro nostra salute saepe descendere dicatur ad terras, uideo humilem et terrae proximum thronum eius.

  87. 18a.4.1.1

    Sequitur: uidi dominum sedentem super thronum excelsum et eleuatum, et plena domus a gloria eius. et seraphim stabant in circuitu eius. quidam ante me tam Graeci quam Latini hunc locum exponentes dominum super thronum sedentem deum patrem et duo seraphim, quae ex utraque parte stantia praedicantur, dominum nostrum Iesum Christum et spiritum sanctum interpretati sunt.

  88. 18a.4.2.1

    quorum ego auctoritati, quamuis sint eruditissimi, non adsentio, multo si quidem melius est uera rustice quam diserte falsa proferre, maxime cum Iohannes euangelista in hac eadem uisione non deum patrem, sed Christum scribat esse conspectum. nam cum de incredulitate diceret Iudaeorum, statim causas incredulitatis exposuit: et ideo non poterant credere in eum, : aure audietis et , . dixit, quando uidit gloriam unigeniti et testificatus est de eo.

  89. 18a.4.3.1

    in praesenti uolumine Esaiae ab ea, qui sedet in throno, iubetur, ut dicat: aure audietis et non intellegetis. qui autem hoc iubet, ut euangelista intellegit, Christus est; unde nunc colligitur non posse seraphim Christum intellegi, cum Christus sit ipse, qui sedeat.

  90. 18a.4.4.1

    et licet in Actibus apostolorum aduersus Iudaeos inter se dissidentes Paulus dicat: bene spiritus sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros dicens: uade ad populum istum F et dic: aure audietis et non intellegetis, et uidentes uidebitis et non perspicietis. incrassatum est enim cor populi huius et auribus suis grauiter audierunt et oculos suos clauserunt, ne quando uideant oculis et auribus audiant et corde intellegant et conuertant se et sanem illos, mihi tamen personae diuersitas non facit quaestionem, cum sciam et Christum et \'spiritum sanctum unius esse substantiae nec alia spiritus uerba esse quam filii nec aliud filium iussisse quam spiritum.

  91. 18a.5.1.1

    Sequitur: et plena domus a gloria eius. domus dei, quae sursum est, gloria plena conspicitur; haec uero, quae deorsum est, nescio an plena sit gloria, nisi forte secundum psalmistae sensum dicentis: domini est terra et plenitudo eius nos quoque dicamus eos esse in terra plenos gloria, qui possint dicere: nos omnes ex plenitudine eius accepimus.

  92. 18a.5.2.1

    istam domum sapientes mulieres aedificant et insipiens dissipat manibus, de ista et Esaias loquitur: et erit in nouissimis diebus manifestus mons domini et domus dei in summis montibus et eleuabitur super colles. haec est domus, de qua et alibi supra dictus Paulus sacrata uoce testatur: et Moyses quidem fidelis in tota domo eius quasi famulus in testimonium eorum, quae dicenda erant; Christus uero ut filius super domum eius, cuius domus sumus nos, principium substantiae eius usque ad finem firmum teneamus. de hac et ad Timotheum loquitur: haec autem scribo, ut scias, quemadmodum oporteat te conuersari in domo dei, quae est ecclesia.

  93. 18a.6.1.1

    Sequitur: et seraphim stabant in circuitu eius: sex alae uni et sex alae alteri. et duabus quidem uelabant faciem et duabus uelabant pedes et duabus uolabant. et clamabant alter ad alterum et dicebant: sanctus sanctus sanctus dominus , plena est uniuersa terra gloria eius.

  94. 18a.6.2.1

    uolumus scire, quae sint seraphim stantia in circuitu dei; quae sex alae unius et simul iunctis duodecim; quomodo duabus uelent faciem et duabus pedes et duabus uolent, cum superius in circuitu dei stare dicantur, aut quomodo stent in circuitu, cum duo sint; quid sit illud, quod alter ad alterum clamitent et ter sancti nomen ingeminent; quomodo superius domus plena gloria et nunc terra esse dicatur.

  95. 18a.6.3.1

    quae cum non minimum puluerem moueant et prima statim fronte difficultatem interpretationis obiciant, in commune dominum deprecemur, ut mihi quoque de altari carbo mittatur et omni peccatorum sorde detersa primum possim dei sacramenta conspicere, dehinc enarrare, quae uidero.

  96. 18a.6.4.1

    seraphim, sicut in interpretatione nominum Hebraeorum inuenimus, aut \'incendium\' aut \'principium oris eorum\' interpretantur. quaerimus, quid sit hoc incendium. saluator ait: ignem ueni mittere super terram et quam uolo, ut arde! duo discipuli, quibus in itinere scripturas dominus aperuerat a Moysi et omnibus prophetis incipiens, postquam reserati sunt oculi eorum, cognoscentes eum dixerunt ad alterutrum: nonne cor nostrum erat in nobis ardens, in uia cum adaperiebat nobis scripturas?

  97. 18a.6.5.1

    et in Deuteronomio deus ipse ignis scribitur esse consumens et in Ezechiele quoque a renibus usque ad pedes uidetur igneus et eloquia domini eloquia casta, argentum igne examinatum terrae, purgatum septuplum et multa alia, quae si de omnibus scripturis uoluero replicare, perlongum est. ergo quaerimus, ubi sit hoc incendium salutare.

  98. 18a.6.6.1

    nulli dubium, quin in sacris uoluminibus, ex quorum lectione uniuersa hominum uitia purgantur. de eo uero, quod sequitur \'principium oris eorum\', quomodo possit ad scripturas referri, uereor, ne, si dicere coeperimus, non tam interpretari, quam uim scripturis adferre uideamur.

  99. 18a.6.7.1

    initium oris et communis eloquii et hoc omne, quod loquimur, Hebraeam linguam, qua uetus testamentum scriptum est, uniuersa antiquitas tradidit. postquam uero in fabricatione turris per offensam dei linguarum diuersitas adtributa est, tunc sermonis uarietas in omnes dispersa est nationes. igitur et incendium et initium oris in duobus animaduertitur testamentis, quae circa deum stare non mirum est, cum per ea dominus ipse discatur.

  100. 18a.6.8.1

    \'Sex alae uni et sex alae alteri\' Victorinus noster duodecim apostolos interpretatus est. nos possumus et duodecim lapides altaris, quos ferrum non tetigit, et duodecim gemmas, ex quibus sacerdotis insigne constructum est, accipere, quas et Ezechiel memorat et Apocalypsis non tacet. quorum quid uerum sit, deus uiderit; quid uerisimile, in sequentibus exponemus.

← Previous · Next → — showing 101200 of 4,625

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0162.stoa004.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.