Tractatus super psalmos
- gimel.18.1
obprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisiui. peccata obprobrio sunt digna; et idcirco peccatores exsurgent in obprobrium aeternum. quod autem peccata omnia obprobrio sint digna, in euangeliis discamus, tum cum dominus exprobrare ciuitatibus illis , in quibus plures uirtutes eius effectae essent nec paenituissent, et Bethsaida. quod ab illis , necesse est ut in omnes eiusdem criminis pares fiat, et tunc humano generi exprobret non psenitenti neque in uiam euangelicam pergenti id, quod psalmo continetur: quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? exprobrat enim superbis atque maledictis, cur nihil in sacramento sanguinis. sui atque mortis utilitatis esse existimauerint, cum ille nostri causa et natus et passus et sit.
- gimel.19.1
Tenuit etiam propheta rationem infirmitatis humanae. scit inesse quaedam, quae per misericordiam dei auferenda a nobis sint. scit deum tali peccatorum nostrorum confessione orandum, ut, etsi digna habeamus, non tamen arguamur; confitendum enim crimen est, ut et uenia. scit deinde post arguitionem in contemptum, id est in nihilum gentes ; quia scriptum est: omnes gentes nihil sunt, et omnia, sunt, in nihilum sunt. sed secundum prophetae exemplum auferri a nobis obprobrium et contemptum hac spe, hac fiducia deprecari nos oportet, ut addamus ad id, quod dicitur: aufers a me obprobrium et contemptum, id, quod sequitur: quia testimonia tua exquisiui. et testimonia dei exquirit, ut argui non debeat, et auferri a se obprobrium contemptumque precatur, ut uerecundiam non derelinquat: esse quidem in natura sua confessus arguitionis et obprobrii causam, quam a se deprecatur auferri, sed per deuotionem exquisitorum testimoniorum eam sperat auferri.
- gimel.20.1
Exquirit autem testimonia dei propheta non in otio, neque in insolentia rerum secundarum, sed exquirit multis aduersum se residentibus, multis aduersum se conloquentibus dicens: etenim sederunt principes et aduersum me detrahebant. scit omnem prophetiae fidem mundi huius perosam esse principibus; scit et apostolos cunctis futuros propter Christianum nomen odiosos. sedent aduersus prophetam principes et detrahunt tunc, cum audiunt Esaiam dicentem: audite uerbum domini principes Sodomum, et intendite legem dei populus . ex consilio enim talium Esaias sectus est, Hieremias quoque carcere clauditur, Daniel leonibus fame ad incitatis obicitur, inter templum et altare occiditur, apostoli caeduntur, desecantur, crucifiguntur, ut dei auferatur, ut doctrina inhibeatur, ut aeternae uia . sed hos principum consessus et haec obtrectationum eloquia spreuit fides constans. consequitur enim: seruus autem tuus exercebar in iustificationibus tuis. obstrepentibus illis uidelicet et totis armis inhibentibus, in exercitationibus iustificationum dei spiritus perseuerat.
- gimel.21.1
Sed, superius tractauimus, exercitatio iustificationum et meditatio testimoniorum illa est, quia, cum legis opera per corporales efficientias exerceantur. exercitatione , tamen et testimoniorum meditatione bonorum aeternorum per praesentium meditationem quaedam praeparatio conparatur. sed testimoniorum meditatio unde oriatur, ostendit. adiecit enim : et consilia mea iustificationes tuae, omnem scilicet curam, omnes consiliorum uarios diuersosque motus intentos esse iustificationibus confitens dei in Christo Iesu, cui est gloria in saecula . amen.
- daleth.1.1
Multiplex intellegentia non potest in se habere dictorum 'difficultatem, cum amota omni obscuritate intellegendi magis abundet electio, ut in primo quartae uersu contuemur. ait enim: pauimento anima mea: uiuifica me secundum uerbum tuum. potest istud et de adsiduitate orationis intellegi, tamquam ex peccatorum confessione in terram propheta prostratus pauimento. sed ut altius aliquid sub his dictis intellegamus, perspecta diligentius uerborum uirtute necessarium ducimus. non enim ait: adhaesi , sed ait: pauimento anima mea, et admonemur intellegere hic eum esse de animae et corporis societate conquestum. et multa sunt, quae nos ut hoc potius probabile existimemus admoneant. dixit enim apostolus: corpus humiliationis , dixit et propheta: humiliata est in puluere anima mea, dixit rursum: et in puluerem mortis deduxisti me. igitur, uel quia in terrae huius solo , uel quia ex terra instituti conformatique , anima, quae alterius originis est, corporis adhaesisse creditur, maximum ipsa certamen suscipiens, ut se, manens in eo, ab eius societate diuellat, ut tamquam peregrina incolatu eius utatur.
- daleth.2.1
Non ignarus est autem propheta, licet anterior aetate, apostolici tamen dicti, quia, qui adhaerent domino, . scit etiam a se : post te anima mea. quin etiam legit in lege: post dominum deum tuum ambulabis et adhaerebis ipsi. igitur huic magis quam illi concupiscit. sed quia meminit ex consortio eius nonnullam se labem contraxisse peccati, orat, ut per uerbum dei, quamuis admixta terrenae mortalique naturae anima eius sit, ipse tamen in uitam caelestis animetur. scit enim nn se nunc pauimento adhaerere, non uiuere: sed secundum uerbum dei, cui mortui uiuunt, orat, ut uiuificetur in uitam.
- daleth.3.1
Dehinc sequitur: uias meas pronuntiaui, et exaudisti me; doce me iustificati.ones tuas. qui secundum uoluptates corporis uitam agunt, in uiis suis ambulant. qui autem omni uitiorum carnalium consuetudine derelicta in dei degunt, iam illis non in sua, sed in uia dei iter est. et hoc audiamus in Deuteronomii sed r a quid dominus deus tuus poscit a te, nisi ut timeas dominum deum tuum et ambules in omnibus uiis eius et diligas eum et seruias domino deo tuo ex toto corde tuo et ex tota anima tua et custodias praecepta domini dei tui et iustificationes eius, quse ego praecipio tibi hodie, ut bene sit tibi? ergo deo adhaerens in dei uia est.
- daleth.4.1
Et qua ratione prophetam hic locutum existimabimus dicentem: uias meas pronuntiaui, et exaudisti me; doce me iustificationes tuas? si enim uias suas praedicat, necesse est peccati uias praedicet, quia in uia peccati sit, quisque in dei uia non sit. sed huic praesenti dicto consentiens illud uidetur, quod dictum est: pronuntiabo aduersum me iniustitias meas, domine, et rursum: iustus in exordio sermonis sui ipse sui accusator est. ergo hic pronuntiatio, quae dicitur, non laudatio est, sed confessio uiarum suarum, id est peccatorum suorum paenitens professio; et propheta, ut dignus spiritu prophetiae, uias suas, id est peccati ante confessus est, ut post hanc pronuntiationem earum doctrinae iustificationum dei capax esset. quod utrumque docetur. nam cum dicit: pronuntiaui, confessionem hanc temporis esse demonstrat; cum dicit: doce me, oratio est ex futuro, quia confitendum ante est de peccatis et exacta confessione discendum.
- daleth.5.1
Manens autem propheta in lege non ex his doceri se postulat, corporali tunc ministerio gerebantur, sed ex his, quae per speciem praesentium futuri erant sacramenta conplexa. iustificationum tuarum fac ut intellegam, et exercebor in mirabilibus tuis. sermo praesens discreuisse cognoscitur iustificationes a uia earum. et quantum re ipsa intellegitur, omne quidem, ad quod per uiam tenditur, non idem est, quod et uia ipsa, qua pergitur. quaerenda igitur causa est, cur propheta praestari sibi, ut uiam iustificationum intellegat potius, quam ut ipsas iustificationes cognoscat, . meminit etenim omnes iustificationes legis umbram in se sanctarum iustificationum continere: cum post sexennii seruitutem Hebraeus puer liber est, cum septimi anni fructus indigentibus et pecoribus terrae relincuntur, cum post quinquagesimum annum omnia in ius eius , unde decesserint, reuertuntur. et quia haec, quae in lege sunt constituta, uia est eorum, quorum in his praeformatur exemplum, uiam harum iustificationum ut intellegens in mirabilibus dei exerceatur, orat, id est in legis operibus uersetur: quia lex sit ad futurorum bonorum speculum constituta.
- daleth.6.1
De consequenti uersu conperi multos uaria sensisse, eo quod non eadem proprietate a ceteris translatoribus ex hebrseo demutatus esset, ut ab his septuaginta interpretantibus conscriptus est. nonnulli enim pro eo, quod ab illis dictum est: ἐνύσταξεν ἡ ψυχή μοθ, posuerunt: ἔσταξεν ἡ ψυχή μου.. quidam autem ex illis non ἐνύσταξεν, sed κατέσταξεν transtulit. et aliud ἐτύσταξεν, aliud ἔσταξεν, aliud κατέσταξεν significare intellegitur. sed nobis neque tutum est translationem septuaginta interpretum transgredi, et sane ratio et sensus dictorum ita admonet, ut recte ac probabiliter uersum translatum intellegamus. est enim cum illis et ita: dormitauit anima mea prse taedio. et superior omnis sermo et consequens humilitatis et infirmitatis confessionem in se habet: cum pauimento anima , cum peccatorum confitentur, cum intellegentiam uiae iustificationum orat. consequens ergo est, ut nunc animam suam prae taedio mortalis habitaculi dormitare conquestus sit, quae nondum iustificationum uiam intellegat, quae etiam nunc pauimento . atque ob id in uiis dei confirmandum sese orat, quia prae taedio dormitet.
- daleth.7.1
Sed hic ea ratio seruata est, ut dormitare se, non dormire dicat; quia qui dormit, in ipso somni opere est, qui autem dormitat, antequam dormiat, dormitat. quae et in alio loco ratio seruata est, cum dicit: ecce non dormit neque dormitabit, qui custodit Israhel. sed et illic, ubi meminit: si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem, dormitationem palpebrarum, somnum uero esse dixit oculorum, quia palpebrarum officium est, ut somnum ex dormitatione concilient. propheta igitur, etsi dormitat, non tamen dormit; atque ob id, ne dormitans obdormiat, subiecit: confirma me in uerbis tuis: id est ut per omnium iustificationum, quas superius memorauit, intellegentiam confirmatus non modo non dormiat, sed iam sine aliqua dormitatione peruigilet.
- daleth.8.1
Ait autem : uiam iniquitatis amoue a me et lege tua miserere mei. promptum fuerat dicere: iniquitatem a me; sed licet infirmitatis suae conscius, cum meminerit in corpore suo uiam inesse peccandi, tamen per timorem dei peccati omnis alienus est. uiam igitur peccati, qua ad peccatum pergere promptum est, amoueri a se deprecatur, id est omnia corporalium uoluptatum desideria auferri, nec temptationem aliquam aut ignorantiae, qua tamquam per uiam ad peccatum itur, ingruere. nec solum id orat deum, sed etiam, ut per legem suam misereatur eius. per legem autem hoc modo misericordiam consequitur, quia, ut superius ostendi, ita in lege est scriptum: et nunc Israhel quid dominus deus tuus poscit a te, nisi ut timeas dominum deum tuum et ambules in omnibus uiis eius et diligas eum et seruias domino deo tuo ex toto corde tuo et ex tota anima tua et custodias domini dei tui et iustificationes eius, quae ego tibi hodie, ut bene sit tibi! ergo cum lex doceat in uiis dei ambulandum, ut ambulanti in his bene in posterum sit, et nunc propheta oret uias iniustitiae a se amoueri sibique ut deus misereatur ex lege, id orat, quod lege conclusum est, ut in uiis dei ambulans in beatitudine collocetur.
- daleth.9.1
Dehinc sequitur: uiam ueritatis dilexi et iudicia tua non sum oblitus. uiam diligunt multi, sed non omnes diligunt ueritatis. et quicumque aut uoluptatum aut diuitiarum aut honorum uiam ineunt, sed et qui doctrinis uagi et incerti et impii differuntur, in uia quidem sunt, sed non sunt in uia ueritatis. sed propheta ex spiritu eius loquitur, qui corpore dicturus postea erat: ego sum uia, ueritas, uita. et quia hoc iudicium est, secundum quod in euangeliis continetur: hoc enim iudicium est, ut, qui credit in me, habeat uitam aeternam, merito propheta ait: uiam ueritatis dilexi et iudicia tua non sum oblitus. nobis enim haec ad cognitionem posterius dicta sunt; sed propheta in his et uiuit et loquitur.
- daleth.10.1
Cohaeret autem sibi doctrinae et confessionis sermo; ait enim: testimoniis tuis. domine, noli me confundere, quia ueterum et anteriorum peccatorum ueniam testimoniis domini adhaerendo sit meritus. scit enim uerbis dei dictum esse: ecce e am ut nubem iniustitias tuas et tamquam nebulam peccata tua. dominus potens est omnia ea. in nobis pudoris et confusionis sunt, amouere, si et nos dicere cum libertate possimus: testimoniis tuis. his enim adhaerentes a confusione pudendorum et anteriorum criminum liberamur.
- daleth.11.1
Sed concluduntur omnia suo ordine. suis rebus. superius enim ait: uiam amoue a me, deinde subiecit: uiam ueritatis dilexi, tertium id sequitur: testimoniis tuis. nunc deinde ita finit: in uia praeceptorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. pergradus ad id uentum est. iniquitatis , uiae ueritatis dilectae testimoniorum indiuisibili societate, ut in uia mandatorum dei curreretur. sed uia, quae ducit ad uitam, et angusta et tribulata est; angusta, quia diligenter et caute in ea ingrediendum est; tribulata. quia per multas tribulationes et passiones aditur. et insolens propheta existimabitur, qui se hanc uiam currere glorietur ?
- daleth.12.1
Meminit autem inter studium et humilitatis confessionem sermonum suorum moderandam esse uirtutem. idcirco, posteaquam dixerat: in uia mandatorum tuorum cucurri, hoc addidit: cum dilatasti cor meum. tatum est cor, quod per fidem capax doctrinae dei panditur. et hoc de credentibus dictum est: et inhabitabo et in his. cor igitur dilatatur, in quo sacramentum patris et filii residet, in quo capaci habitatione sanctus spiritus delectatur. meminit et Salomon dicens: sapientia in exitibus canitur, in plateis cum libertate agit. uerbi utriusque huius latinitas nostra uel obscuritatem nobis adfert uel alterius intellegentiae opinionem praebet. nam quod nos in exitibus dicimus, ex transtulit. et exodum proprie est, ubi ex multis angustis uiis in unam patentem uiam coitur. quod uero nos plateas nuncupamus, eodem nomine grsecitas nuncupauit. sed plateas latitudines esse graecus sermo designat, et nos putamus has esse urbium uias. ergo sapientia, quse Christus est, in uia illa, in quam nobis ex multis egressus est, canitur; in latitudinibus autem cum libertate agit, in quibus non solum habitare, sed etiam deambulaturam se esse promisit. ergo uiam domini propheta libere currit, posteaquam dilatato corde esse coepit. non enim ante potuit uiam dei currere, quam ipse ille digna et ampla dei efficeretur habitatio. amen.
- he.1.1
Inusitatam ac nouam deprecationem prophetae in primo quintae litterae uersu inuenimus. ita enim coepit: legem , domine, uiam iustificationum tuarum; sed rationem consequi uersus huius ex latina interpretatione difficile est. per condicionem enim communis sermonis nostri non ita absolute potuit uirtus uerbi et hebraici et graeci explicari. Graeci namque ex transtulerunt: , KVQVS, TCOV GOV. orat enim in hoc uersu, ut sibi lex statuatur iustificationum; et quod graece est , ad eiusdem sensus intellegentiam latinitas explicare non potuit. propheta ergo orat, ut uiae iustificationum suarum legem sibi dominus constituat, id est, ut qua lege uiam iustificationum dei , intellegat et sciat. non enim tantum ait, sed uiae postulat legem.
- he.2.1
Et quae tandem iustificationum lex erit? nam in communibus et in terrenis uiis legem meminimus esse in spatii mensuris, cum passuum mille interuallo qusedam legis uiae signa statuuntur, cum mansionum requies disponitur, cum usque ad urbem refectioni uiantium congrua rursum mansionum interualla dimensa sunt. sed etiam tum, cum ex Aegypto populus per rubrum mare pedes transiit, legem quandam fuisse meminimus ei non humani arbitrii iudicio, sed diuini constitutam in columna ignis et nubis. nam cum oporteret populum iter agere, columna ignis nocturno tempore anteibat, de die uero columna nubis. at cum placitum deo fuisset diu in iisdem castris populum contineri, columna neque ignis noctu prouehebatur neque nubis de die anteibat. legem itaque hanc statuit. et si diligenter stationes eas mansionesque castrorum et condiciones locorum, quae Exodo continentur, retractemus, magna in ipsis caelestis itineris mirabilia cernemus. ob quod frequenter propheta orauit dicens: considerabo mirabilia de lege tua. sed iam non istis se legibus contineri propheta orat; non enim legem, sed uiae iustificationum poscit.
- he.3.1
Scit esse uiam testimoniorum, cum dicit: in uia testimoniorum tuorum delectatus sum. scit esse praeceptorum, cum ait: in uia praeceptorum tuorum cucurri. nouit esse uiam legis, cum beati sint, qui in lege domini. scit esse hanc uiam iustificationum de qua nunc deprecatur. scit etiam esse uiam in prophetis, scit esse uiam in euangeliis, scit esse uiam in apostolis, de quibus saepe testatus est. ergo per legem huius usque in perfectam illam uiam tendere. plures enim sunt , qui uiam legis inprobant, plures qui prophetarum, multi qui euangeliorum, multi qui apostolorum. scimus enim quosdam non omnibus his uiis esse .. sed scriba doctus nouit diuitis patrisfamilias exemplo de thensauris proferre uetera et noua. hanc igitur iustificationum legem propheta desiderat. lex enim quibusdam religiosi cordis disciplinis continetur et intra fines nos constitutionis suae, quibus se uteremur, artauit, ne excedentes eos ad opiniones euagaremur. non uult igitur ab ea lege excedere, quam constitui sibi orat.
- he.4.1
Sed in quam hanc legem orat institui? scilicet at exquirat eam. lex erat iustificationum per Moysen scripta, et hanc propheta operibus exercebat non ergo hanc statui sibi orat, iam statuta erat et ab eo religiose agebatur, sed eam, quam optat inquirere. quid ergo optat inquirere? finem scilicet legis. et quis erit finis legis ? apostolum audiamus: finis enim legis Christus est. sed per has iustificationum uias, quibus statuta lex fuerit, finem legis optat exquirere, neque solum exquirere, sed semper exquirere. ait enim ita: exquiram eam semper. officium exquirendi' non suffecerat per uoluntatem, nisi etiam indefessa ab eo temporis continuatione gereretur.
- he.5.1
In prouerbiis Salomonis scriptum meminimus: inintellegenti sapientiam interroganti sapientia deputatur. quo sensu id ostendi uidetur, quod, qui non intellegat et sapienter interroget, sapere credatur. hoc itaque eo proficit, quia propheta in lege manens et secundum apostolum
- he.5.2
ex octauo die circumcisus et secundum genus ex tribu Iuda et secundum gratiam corporeae unctionis et rex electus et Christus et secundum sacramentum natiuitatis dignus, cuius filius Iesus Christus esset, tamquam peregrinus legis orat: da mihi intellectum, et scrutabo legem tuam et seruabo eam intotocorde meo. nondum ergo seruat, nondum scrutatus est, nondum intellegit. non ergo de ea lege loquitur, in qua natus est, eruditus est, operatus est, propheta. sciens itaque primam partem esse prudentiae, ut quis, quod non intellegit, sapienter interroget, ut, quod ignorat, intellegat: idcirco intellectum ut accipiat rogat: sciens uero adepto spiritu intellegendi studio opus esse ait: et scrutabo legem tuam. autem fructum in repertae rei custodia esse cognoscens dixit: et seruabo eam. intellegens uero perfectam diligentiam in toto esse cordis officio consummauit omnem sermonis sui ordinem dicens: da mihi intellectum et scrutabo legem tuam et seruabo eam in toto corde meo.
- he.6.1
Sed quid tandem istud est, quod intellegere optat, quod se et seruaturum toto corde promittit? meminit namque non otiosos dies sex Moysi libro in mundi huius operatione monstrari. scit non superfluam esse diei septimi requiem. recordatur in mensis religione festiuitatis c caelestis tamquam in speculo figurari. nouit annum illum, quo post sex annorum seruitutem liber est, quo post operationem terra requiescit fructibus eius relictis pauperi et bestiis terrae, quo et debita uniuersa Hebraeis omnibus remittuntur. quinquagesimi quoque anni leges concupiscit scrutari; uult, sit in primo mense decimi diei usque in quartam decimam et deinde usque in uicesimam primam religio. illam quoque septimi mensis cogitat sollemnitatem, cuius memoriale in tubis est, decimi quoque diei in eo placationem et post quintam decimam in tabernaculis dierum octo laetitiam, quomodo ex his et sancta prima et octaua sit sancta. scit circumcisionem primam fuisse, scit et iteratam per Iesum esse gestam. azyma sancta desiderat, laetari pascha concupiscit, de qua in agni ipsius immolatione scriptum est: est pascha domini. terram repromissionis, terram lac et scit nondum uere a populo, qui secundo est circumcisus, obtentam. ob igitur intellectum orat; haec intellegens scrutaturum se pollicetur; haec seruaturum se professus est; haec seruans in toto corde
- he.7.1
Post quae sequitur; deduc me in semita mandatorum. tuorum; quia ipsam . et in hoc nunc uersu sermonis uirtus non proprie per condicionem translationis expressa est. nam id, quod nostri ita dixerunt: de semita, graecitas sic locuta est: ὁδήγησόν με ἐν τρίβῳ. et id, quod cum illis τρίβος dicitur, trita et frequentata semita intellegitur; nobiscum autem semita dici et esse semita et esse non trita. ergo quia utrumque eadem nuncupatione amplexa est, nos quoque ita sentiamus et semitam eandem sciamus esse, trita est.
- he.8.1
Et obseruandum est, quod hic non legis, sed mandatorum semitam esse dicat. uia enim legis a Moyse gradientes, postquam ipsa constituta est, habuit. ceterum mandatorum idcirco semita est, quia in mandatis dei iam a saeculi percursum sit. in hac enim semita et Abel cucurrit et Seth institit et Enoch placuit et Noe reseruari meruit et Melchisedech et bene dicere potuit et decimas accepit et Abraham amicus dei est et Isaac heres est et Israhel est et ex Iuda expectatio gentium est et Ioseph in testimonio positus est et Iob a lege liber de hoste legis triumphat et Moyses uindicat et Iesus secundo Israhel circumcidit et Samuel dignus in unguendo rege deligitur.
- he.9.1
Et nunc in hac orat se hic et unctus et rex et propheta deduci. scit enim inbecillam sibi esse naturam, neque se posse hanc semitam sine duce adgredi. dux enim est omnibus hac semita pergentibus deus. dux enim est, cum dicitur: retro post dominum tuum ambulabis et ad eum , et rursum: retro post eum ambula, quoniam ipse te deducit. deducit autem, cum ait: qui non tulerit crucem suam et secutus me fuerit, non est me dignus. deducit etiam, cum prior omnem euangelicarum passionum semitam triuit. si istam apostoli docent, ille prior ; constituit enim sapientia amicos dei etprophetas. si iuste hinc aliquid geritur a nobis, princeps iustitiae nostrae est; est enim ipse iustitia. si ob fidem ad terrorem flagellamur, flagellis ille dorsum suum praebuit. si alapis ad iniuriam , has ille suscepit. si in contumeliam , faciem suam ille non auertit a sputis.
- he.10.1
Dux in omnibus ille est: sed dux est diligentibus legem, quam superius se toto in corde custoditurum propheta professus est. non enim hic secundum sermonem . cum dicitur: quia ipsam uolui, ad semitam mandatorum referri potest; quia in graeco, ubi feminino genere semita scripta est, id, quod uelle se ait, masculino genere pronuntiat dicens: fie iv GOO, . lex enim feminino a nobis genere nuncupatur, graece dicta, ob quod ab his masculino enuntiatur. et cum illic feminino semita nuncupatur, id, quod uoluit, ad id refertur, quod per masculinum genus proprietate memoratum est.
- he.11.1
Sed sequitur nunc: inclina cor meum in testimonia tua et non in utilitatem. omnia propheta ad munus dei rettulit, siue ut lex uiae iustificationis statuatur a domino, siue ut sibi intellegentia praestetur, siue ut deducatur in semita, siue ut cor eius in testimonia inclinetur, id est in ea. quae sub testibus scripta sunt. teste enim caelo et terra lex tradita est.
- he.12.1
Sed forte per hanc prophetae religiosam modestiam quisquam impie loqui ita audebit: si, inquit, omnia a deo sunt, humana ergo ignoratio caret culpa, cum nihil obtinere possit, nisi quod donatum a deo sumpserit. et primum hoc impietatis est uoluntas, existimare idcirco se ea, sunt credentium propria, non consequi, quod sibi a deo indulta non fuerint. sed omnem occasionem huius impise excusationis propheta submouit. primum enim, cum orat, conueniens infirmitati suae egit officium; dehinc dei muneribus humanae deuotionis studia conexuit. cum enim ait: legem statue mihi, domine, uiam iustificationum tuarum, quid orationis humilitatem dei esset, ostendit. cum autem subiecit: et eam semper, officium deuotionis protulit. et in ceteris quoque quodam conplexu sibi inuicem conligauit: cum deduci se in semita postulat et cum id ipsum uoluit. prius enim, quae a deo sunt, cum honore ; et tunc, hominis sunt, cum humilitatis atque officii sui subiecit. orat-igitur, ut deus tribuat. a nobis est ergo, cum oramus. exordium, ut munus ab eo sit; dehinc, quia de exordio nostro munus eius est, ex nostro rursum est, ut exquiratur et obtineatur et maneat.
- he.13.1
In eo autem, quod ita se habet: inclina cor meum in iustificationes tuas et non in utilitatem, quidam ita transtulerunt: in iustificationes tuas et non i n auaritiam. id. quod in codicibus continetur, ambigua in definitione utrique oportunum est. sed nos. sicuti oportet, sequimur septuaginta interpretum religiosam et antiquam auctoritatem. ex iudicio tamen ceterorum translatorum proprietatem cuiusque desiderio coaptantes. cum enim hi dixerint: in utilitatem, illi dixerint: in auaritiam, per idipsum, quomodo utilitas hic nunc sit subiecta, noscetur. nam saeculi homines pecuniam, argentum. aurum et cetera opum instrumenta utilitatem uocant. ergo cum in dei testimonia inclinari cor suum et non in utilitatem propheta orat, inclinatum in dei testimonia cor ab his sine dubio refert, quae humano iudicio existimantur utilia. et quidem intellegentiae nostrae sensum uersus, qui consequitur. confirmat.
- he.14.1
Aitenim: auerte oculos meos, ne uideant uanitatem, in uia tua uiuifica me, uanitatem eorum docens, quae ab hominibus existimantur utilia. et quaerendum est. quos oculos et a qua uanitate oret auerti. orat autem et animi et corporis oculos, eos scilicet, qui theatralibus ludis captiui incubant, eos, qui circensium certaminibus seruiunt, eos, qui uestium pretia mirantur, eos, quos auri splendor et gemmarum occupauit. nisi forte non magis equorum cursu astrorum cursus est gratior, et obscenis illis spectaculorum turpium fabulis non amoenius diuina illa humanae spei eloquia cantarent; nisi forte huic terrenorum metallorum usu non magis aeternitatis repositae diuitiae, honor et gloria , et blandior mihi erit auri species quam hominis et terrae et lucis et caeli. ab eorum igitur uanitatibus auerti oculos et hos corporis sui et illos animae deprecatur; de quibus beatus apostolus docet, cum ait: in uanitate sensus eorum intenebrati. alienati a dei.
- he.15.1
Et auersorum oculorum a uanitate quod sit, non longe requirendum est. sequitur enim: et in uia tua uiuam. declinandi enim a uanitate sunt oculi, ut nobis in dei uita sit: non ea uita, nunc est, sed ea, quse in caelis reposita est et in Christo absconsa est. ita enim in omni hoc loco propheta est, tamquam uicturus sit et non modo . erigendi igitur oculi sunt, quibus Christi potius gloria, quam mundi huius inania et uana cernantur. in uia enim dei referentes oculos a uanitate uiuemus.
- he.16.1
Dehinc sequitur: statue seruo tuo eloquium tuum in timore tuo. nouit a plurimis propheta eloquia dei sine metu suscipi. plures enim auditas caelestis eloquii scripturas tamquam fabulam rerum inanium neglegunt et dei uerba, praeterire cselo et terra praetereunte non possunt, magno cum periculo temeritatis inridunt. nouit initium esse dei timorem. nouit in illa septiformis spiritus gratia timorem in postremo tamquam firmamentum eorum, quse superius sunt dicta, nominari. constitui ergo in se dei eloquia in timore dei deprecatur; quia scit nobis ea eloquia futura esse, tamquam dei timebuntur, utilia. dehinc adiecit: circumcide obprobrium meum, quod suspicatus sum: nam tua iucunda. propheta in corpore positus loquitur et neminem uiuentium scit sine peccato esse posse. unum meminit esse, qui peccatum non fecit, neque est dolus in ore eius. ergo cum circumcidi a se obprobrium deprecatur, peccatum circumcidi orat. quia peccatum sequatur obprobrium. sed cum circumcidi a se orat, non tamquam de admisso perpetratoque confessus est, sed quia id per infirmitates carnis suae in se suspicatur habitare. non enim ait: circumcide obprobrium. quod in me est; sed ait: circumcide obprobrium meum, quod sum, suspicionem obprobrii ex conscientia propriae infirmitatis ostendens. in iudiciis enim multi ad obprobrium resurgent quia his iucunda sint, in quibus peccati non manebit obprobrium, ipsam illam, quae in se est, suspicionem a se circumcidi orat obprobrii, ut sibi dei sint iucunda iudicia.
- he.17.1
Ac ne de admissi peccati conscientia precatus esse existimaretur, orationem omnem, quam sub singulis octonis uersibus defert, hac libertate conclusit: ecce tua: in tua uiuifica me. orauit, ut in dei timore dei in se statuerentur eloquia; dehinc, ut a se suspicio circumcideretur obprobrii: nunc concupiscentiam ac desiderium suum erga dei praecepta demonstrat et, ut in dei uiuificetur, orat; sciens proprium diuinae aequitatis esse munus, ut uiuificet eum, qui et praecepta dei desiderauerit, cui et circumcisa obprobrii suspicione iucunda iudicia sint et in dei timore dei constituantur eloquia. amen.
- vau.1.1
Plures secundum apostolum sunt. qui sapientiam sequentes sapientiam dei reprobauerunt, ob quod stultam fecit deus saeculi sapientiam. quid enim infidelibus stultius est, qui praeter illum communem inreligiosorum errorem etiam hoc adiciunt piaculi, ut diuina scripturarum eloquia putent perfectae doctrinae carere ratione? et quia pro impietate sui diuinorum dictorum capaces esse non possunt, ad contumeliam caelestium pro excusatione hebetudinis prorumpunt dicentes, nihil in his rationabile, nihil esse perfectum, ea, a se dicantur, sola esse erudita et doctrinis expolita: stulti deo negantes, adsumere ipsi sibi audent. nec mirum est, si inreligiose de his opinantur, quorum hebetudinis modo intellegentiam non conse- . . uerum quamuis in eo sermone, quem superius habuimus. his. qui sapientiam dei sequuntur, cognitam dictorum perfectionem existimem, nihilque ideo esse, quod non consummatum atque omni ex parte perfectum sit, tamen id quoque etiam in his sextae litterae uersibus absolutius licebit intellegi.
- vau.2.1
Post superiorem enim sensum ita loquitur: et ueniat super me misericordia tua, domine. salutare tuum secundum uerbum tuum. misericordiam itaque primum deprecatus est, dehinc salutare. salus enim nostra ex misericordia dei est, et bonitatis suae hoc munus in nobis est: et inde oratio, unde et inchoat deprecantis. dehinc, ne ex incerta et inopinata spe precari propheta existimaretur, primum misericordiam, salutare commemorat, tum tertio subiecit: secundum uerbum tuum, ut hanc orandi fiduciam proficisci secundum uerbum dei, id est ex doctrina legis ostenderet.
- vau.3.1
Post hunc itaque perfectae orationis ordinem id sequitur: et respondebo exprobrantibus mihi uerbum, quia speraui in uerbis tuis. tenet ordinem ratio perfecta: si. inquit, in me ueniat misericordia tua et salutare tuum secundum uerbum tuum et a te fuero misericordiam consecutus et a te , ut spopondisti, consequens erit, ut his, qui insipientiam mihi et errorem spei et uerbum hoc, quod in te spero. exprobrant, respondeam. quid itaque aduersus hanc prophetae responsionem exprobrare inreligiosa mens poterit? . misericordia primum oratur a deo, salus etiam expectatur a deo; deinde eam spopondisse per uerbum suum deus ostenditur. concluditur itaque exprobrantium impietas ab his, qui in dei uerbis sperant: cum quando deus praedicatur, et misericordiam et salutem ab eo credentium fides sperat, et doctrina spei nostrae sit, ut oratus et misereatur et saluet.
- vau.4.1
Dehinc sequitur: et ne auferas de ueritatis usquequaque nimis; quia in iudiciis tuis speraui. accipiat humana insolentia humilitatis modestiaeque doctrinam. prius propheta concedi sibi orat, quam se id mereri. ut obtineat. ostendit. omnia uult a bonitate dei in se inchoari; nec tamen causam subtrahit, ait enim : et ne ore meo uerbum ueritatis usquequaque nimis. in quo primum maiestatem eius confitetur, qui semper orandus est; dehinc se non ex inani sperare subiecit dicens: quia in iudiciis tuis speraui. humanae autem temeritatis est hic mos se prius ad obtinendum aliquid, meritum quam mereatur, ingerere et eum, a quo quid postulet, tamquam ex officii debito conuenire.
- vau.5.1
Sed non nobis, ut modestiae tantum tenuerit propheta rationem; collocationes etiam uerborum uirtutesque sunt, cur ita dixerit: et ne auferas de ore uerbum ueritatis usquequaque nimis. omne oris officium cordis sensui motibusque famulatur. et cur propheta, ne ab ore sibi uerbum ueritatis auferatur, orat, uersus istius consequentia docent. non enim metum hunc prophetae fuisse est, ut sibi ueritatis uerbum ex corde uereretur auferri; ait enim: quia in iudiciis tuis speraui, sperans ergo in iudiciis dei uerbum ueritatis de sibi non metuit auferri scit autem quaedam esse peccata, ex ore uerbum auferant ueritatis. peccatori enim dixit deus: quare tu n a iustificationes meas? non enimait: quareinmemor es mearum? sed monuit eum, qui in peccato mansisset, praedicationis officio abstinere. enim liberum a crimine esse praedicatorem, uult eloquia sua casti corporis casto ore tractari. cauendum igitur est, ne quando ex ore nostro uerbi ueritatis auferatur eloquium. hinc illud est quod apostolus monet: noli neglegere, quod in + te charisma, ne per neglegentiam ac desidiam indigni uerbi dei simus.
- vau.6.1
Sed propheta non audet in tantum se a peccato liberum effici uelle, ut non meminerit unum solum esse, qui peccatum non fecerit et dolus in ore eius non inuentus sit, et idcirco subiecit: usquequaque nimis. per modestiam scilicet confessionis et, ut non auferatur a se uerbum ueritatis, orat, et per honorem eius, qui unus tantum sine peccato est, ne usquequaque nimis a se auferatur, expostulat, quia se hominem meminerit, qui per naturae infirmitatem sine peccato esse non possit.
- vau.7.1
Et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum . nullum propheta uitae finem pertimescit. non enim concluditur fides sua , sed se in infinitatem temporum officio custodiendae legis extendit. scit et altare a Moyse in exemplum esse superioris altaris . scit et Aaron sacerdotem ad speciem esse ostensi in monte sacerdotis ornatum. Moysi enim deus dixit: uade, fac omnia secundum exemplum, quod tibi in monte. festinat ergo in leges illas aeternorum saeculorum. nam cum lex futuri umbra sit, necesse est corpus illud uerae legis aeternum sit. distinxit autem praesens officium ab indefessa illa perpetui officii iugitate dicens: et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi. cum ait: semper in saeculum, nullum in hac temporis uita obliuionis tempus admisit. cum autem adiecit: et in , scit per hanc umbram legis ad et legis ascendi. ait enim saeculum tamquam temporis tempus, quod quadam uicissitudine huius saeculi saeculum sit futurum.
- vau.8.1
Nouit esse secundum euangelicum diuitem et pauperem Lazarum exemptae a corpore legem, per quam alia ab alia chao inpenetrabili separetur. secundum apostolum Paulum et resurrectionis esse quoque legem, in qua differt stella ab stella i n claritate. scit esse leges angelorum, alii, adsistentes Cherubim, deum indefessa. conlaudant, alii ante conspectum inuisibilis nobis dei tamquam lege officii proprioris adsistunt. nouit et pusillorum angelos deum cotidie ex quadam lege conspicere. scit utique esse aeternas leges et omnes eas se in illo saeculi custoditurum esse confidit, quia ea, per umbram sunt constituta, in hoc nunc saeculo semper obseruet.
- vau.9.1
Et ingrediebar in dilatatione: quia mandata tua exquisiui. non est angustus propheta; et superius iam dixerat: in uia praeceptorum tuorum cucurri, cum dilatasti . scit inter humanarum tribulationum passionem semper ad deum patulo esse se corde oportere. quod ipsum apostolus docet dicens : i u s , sed non . nouit hanc ipsam amplitudinem cordis de se idem apostolus gloriari. ad Corinthios ait: non angustamini in , sed angustamini in uobis. patet etiam hic quoque propheta dicenti deo: et habitabo in his et ambulabo in ipsis. angusta igitur sunt peccantium corda, et hospitio deum mens polluta non recipit. patulum enim domicilium inconceptibili deo opus est, et idcirco in amplitudine propheta ambulat, quia in eo dei in se loquentis habitatio est. causam uero amplitudinis suae docet dicens: quia mandata tua perquisiui. naturae nostrae consuetudinem recordemur, quotiensque lectioni uacantes mandata dei et praecepta scrutamur, in quantam amplitudinem mentium nostrarum dilatantur angustiae, et quam patulus nostrae humilitatis in desideria diuina fit sensus. per peccatorum autem nostrorum conscientiam coartatur nobis omnis animi amplitudo, ac difficilia omnia et angusta sunt, cum diuini uerbi habitatione sumus indigni.
- vau.10.1
Sed ambulans in latitudine propheta uersari in officio digno adeptae amplitudinis debet: et uersatur plane. sequitur enim: et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar. hoc officium dilatati cordis est, ut ex eo in abundantia doctrinae uerba procedant loquitur enim propheta constanter aduersus principes terrae deum praedicans. et quidem duplex significatio sensus huius est, quia secundum dominica praecepta oporteat a nobis coram regibus et potestatibus praedicari, neque nos terrenarum potestatum fas est iure terreri, quominus omni confusione reiecta constanti et publica fide deum, qui negantes negaturus sit, non negemus. potest et sermo ad eos referri, de quibus apostolus ait: iam sine nobis regnatis, et utinam regnetis: id est, tamquam in conspectu sanctorum, qui utique frequenter reges terrae sunt nuncupati, propheta dei testimonia sit locutus neque confusus sit per praedicationem suam caelestis instituta praebere. gemina autem intellegentia electionem ex se praestat, ut, quia utrumque ex testimoniis scripturarum intellegi promptum est, aut utrumque significatum existimetur, aut quod magis uidebitur probabile eligatur.
- vau.11.1
Et meditabar in mandatis tuis, dilexi uehementer. non solum igitur loqui nos in testimoniis dei conuenit, sed legis mandata omnia diurna meditatione retinere. neque tantum meditatio utilis est, nisi lex ipsa, quae in meditatione est, diligatur, neque diligere communi dilectione sufficiet, nisi etiam uehementer id, quod diligitur, diligatur. atque ideo hunc omnem perfectae rationis ordinem sermo propheticus percurrit dicens: et in mandatis tuis, quae dilexi uehementer.
- vau.12.1
Sed neque meditatio legis neque ipsa dilectio inpensa sufficiet, nisi fructum operum et uoluntatis efficientia consequatur. neque in hoc propheta cessauit; ait enim: et tuli manus meas ad mandata tua, dilexi ualde. manus ad mandata, quse diligebat, erexit; non utique contumeliosas aut procaces, sed mandatis humilitatis seruientes, sed operibus insistentes, sed fidei praecepta. peragentes. operis uero officium semper esse oportet intentum et nulla interdum neglegentis otii dissimulatione cessare. in hoc quoque se manere propheta testatur dicens: et exercebar in ius t i i bus tuis. et exercitatio adsiduitatem operationis ostendit. frequenter itaque sibi esse ac semper intentam praeceptorum obseruantiam docet ad illas, de quibus superius memorauimus, caelestium iustificationum , nunc se in iustificationibus praesentis et ex futuris adumbratae legis exercens.
- zain.1.1
Omnis dei sermo, qui scripturis diuinis continetur. m spem bonorum caelestium uocat. atque ob id propheta in omnibus se dei praeceptis mansisse confidens constanter ait: memorare uerbum tuum seruo tuo. numquid promissi sui deus inmemor est? absit istud, ut aliqua subrepere in aeternam atque indefessam uirtutem humanarum infirmitatum genera credantur. sed propheta, qui promissis dei credidit, qui desiderio caelestium detentus est, qui contemptu praesentium futura sperauit, non ad memoriam uerbi sui deum admonet; sed, ut uerbi sui in se seruo suo memor sit, deprecatur, id est, ut ita dignus habeatur, in quo iam deus uerbi sui memor esse dignetur, quo in uerbo spem dederit. et spem non inanem esse oportet neque uerbis tantummodo praedicari, sed rebus ipsis doceri, ut, si quando incidant infirmitates, persecutiones, damna, orbitates, contumeliae, has praesentis minas ac potestates spe aeternorum promissorum consolemur.
- zain.2.1
Et ad quidem omnia nos docemur; sed iam ipsis propheta perfunctus est dicens: est in humilitate mea: quoniam eloquium tuum uiuificauit me. h ae c ad spem refertur, quam sperare eum deus fecit. consolata est eum uero in humilitate, id est. cum contemnitur, cum , cum iniuriis uexatur, cum contumeliis inhonestatur sciens hanc sibi temptationum prae!sentium esse militiam. sed se inter haec suae bella spes a domino consolatur: uiuificatur autem per eloquia dei. scit in his excellentem esse in humilitatis gloriam ; scit animam eloquiis dei refectam tamquam pabulum aliquod in se aeternae continere. non mouetur in eloquiis dei uiuens inani superbientium gloria. nouit enim indigentiam suam eorum esse opulentia ditiorem. scit ieiunia sua caelesti atque euangelica benedictione saturari. scit humilitatem suam glorioso esse honoris praemio munerandam. atque ita subiecit: superbi inique agebant usquequaque: alegeautem tua non declinaui. inter nimias et consummatas superborum iniquitates — ualde enim inique agebant - nullo propheta deflexu a dei lege declinat.
- zain.3.1
Sed non declinantem a dei lege oportet esse memorem iudiciorum dei. in omni enim nostrae genere memoria nobis diuini iudicii inserenda et continenda est, ut, cum aliquid agimus, residente in nobis iudicii memoria uel numquam potius abeunte praeceptis dei opera nostra famulentur. beatus erit, quisquis non sine memoria diuini iudicii omnia gesserit. quod de se propheta profitetur dicens: memoratus sum iudiciorum tuorum a et exhortatus sum. haec nunc a saeculo tantum, non etiam a saeculo saeculi, quia omnia in nos iudicia dei ex saeculi huius ac mundi temporibus instituta sunt. in his autem se cohortatus est, inter hos scilicet mundi turbines et inter haec passionum corporalium praelia, ad tolerantiam ac infestantium malorum humilitatem suam iudiciorum dei memoria adhortatus.
- zain.4.1
Deinde sequitur: defectio animae tenuit me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam. uirtutes propriae prophetae huic ad spem uitae non sufficiunt, neque. quod spem in dei - uerbo habuit, neque quod in spe eadem se consolatus est, neque quod dei uiuificatur eloquio, neque quod non declinat a lege, neque quod se per memoriam iudiciorum adhortatur: quin etiam dolore humanae impietatis fatigatur et ob inreligiosas hominum impietates est sanctus enim quisque cum , non humilitatis suae, qui est, sed eius, qui , miseretur: ut a uesano filio pater, ut ab amente aegroto medicus contumeliam passus dolorem non ex eo, quod perpessus erit, sentit, sed ob id, quod ille, quem sanum esse cuperet, iniuriam sibi uesanus intulerit. membro autem uno aliquid patiente secundum apostolum conpatiuntur et cetera membra. defectio itaque secundum haec tenet prophetam super peccatores relinquentes dei legem: miserantis scilicet et dolentis et tamquam membris suis pro parte iniquorum et inreligiosorum fatigatur.
- zain.5.1
Manet autem ipse, quantum ad se, iustificationibus dei semper intentus; et omni in quacumque sede, in qua habitat, nequaquam ex ore eius confessionis hymnus abscedit. ait enim: cantabiles mihi erant iustificationes in loco incolatus mei. exemplo suo docet, suscepta semel in aures psalmorum cantica in corde esse retinenda et semper ea officio oris iteranda. non neglegenter, ut ipse praedicat, legit atque audiuit, neque inreligiositatis nostrae modo diuina eloquia aut occupatis in aliud aut incuriosis oculis legit, aut mox obliuiosis auribus excepit: sed cantabiles ei sunt, id est sine intermissione . in omni autem cuiusque generis loco nequaquam a se abesse psallendi consuetudinem docet, cum ait: in loco mei. non enim ait: in incolatu meo, sed ita ait: in loco incolatus mei, in quacumque scilicet sede mansisset: intellegens se mundi huius esse peregrinum, dei tamen sibi semper iustificationes esse cantabiles.
- zain.6.1
Sed quam cantabiles sint iustificationes dei, ostendit, cum nullum omittat tempus, quo non in illo caelestium opere uersetur. ait enim: memor fui in nocte nominis tui, domine, et custodiui legem tuam. scit praecipue nocturno tempore diuini esse a nobis nominis recordandum. scit tum maxime custodiam dei legis a nobis esse retinendam, cum subrepunt animo cupiditates. cum uitiorum stimuli per recens adsumptum cibum corpus exagitant, tum dei nomen recordandum est, tum custodienda lex eius est pudicitiam, continentiam, timorem dei statuens. nouit hoc praecipue tempore deum orandum, deprecandum, dicens in loco alio: lauabo per singulas noctes lectum meum, lacrimis stratum meum rigabo. non est periculoso nocturnarum uigiliarum otio animus relaxandus. sed in orationibus, in deprecationibus, in confessionibus peccatorum occupandus est, ut, cum maxime corporis uitiis oportunitas datur, tum praecipue eadem uitia legis recordatione frangantur.
- zain.7.1
Sequitur deinde: mihi facta est: quia iustificationes tuas exquisiui. haec ad memoriam refertur, per quam memor fuit noctibus nominis dei. quod autem ait: mihi facta est, id est non subito recurrens neque temporaria adsumpta, sed semper inmanens et intra se quodam fidei opere instituta, et ob id ei facta, quia iustificationes exquisierit; utile est igitur iustificationes dei sine aliqua temporis intermissione scrutari, quia per exquisitionem earum memoriam dei nobis perpetim continemus in Christo Iesu, cui est gloria in saecula saeculorum. amen.
- heth.1.1
psalmorum codices legentes et nos ita opinabamur, uersum. qui octause litterae primus est, id est hunc: portio mea dominus, in superioribus septimae litterae octo uersibus contineri, quia ita in latinis codicibus atque etiam in nonnullis graecis scriptum continebatur; et sane absolutior ita sensus uidebatur; sed secundum emendatum apud Graecos psalmorum librum legentes inuenimus hunc uersum non nouissimum esse sed primum. itaque secundum hanc cognitionem nos quoque tractare de eo adgressi sumus.
- heth.2.1
enim ita: portio . dixi: custodiam legem tuam. rarus quisque est. cui ista fiducia est, ut portionem suam esse deum audeat dicere. renuntiandum est omnibusque rebus eius, ut nobis deus portio sit. si nos ambitio detineat, si cura pecuniae occupet, si libidinum capiant, si negotia rerum familiarium demorentur. portio nobis deus non erit curarum atque uitiorum possessione detentis.
- heth.3.1
Moysi cum iussum esset portiones incolatus distribuere gentibus filiorum [, ita ei de tribu Leuitica est: filiis Leui non erit portio neque sors in medio fratrum suorum. quia dominus deus est pars eorum. et rursum scriptum meminimus:. ego dominus pars eorum. nullam ergo deo seruientibus lex lata terrenam esse uoluit portionem, quia pars eorum deus esset.
- heth.4.1
Meminit et euangelii praedicator ille Petrus. nullam sibi esse portionem possessionis humanae. cum oranti alimoniam respondit: aurum et argentum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do. quid est istud, Petre, quod possides? renuntiaueras omnibus domino tuo dicens: ecce nos omnia dereliquimus et secuti sumus te, quid erit nobis? et tibi ille responderat: amen dico uobis. quod uos, qui secuti me estis, in regeneratione sedebitis super duodecim thronos iudicantes duodecim tribus Israhel. et exemplo uestro ceteris relinquentibus cuncta spoponderat, quod et centuplum acciperent et dehinc uitam possessuri essent. quid est igitur istud, Petre, quod habes? habes plane, et non audeo dicere plus te centuplo obtinere; dico tamen te sine multiplicatione calculi possidere. dicis enim: quod habeo, hoc tibi do: in nomine Iesu Christi surge et ambula. o felix possessio, o perfecta dei portio! non terrena largiris, sed naturae opus rependis et uitiosi partus damna restauras.. claudum natum ingredi iubes et multae aetatis uirum incessu rudi incitas. has opes tribuit, cuius deus portio est. nouit et Paulus diuitiae suae glorias dicens: mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini mei Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est. et ego mundo. talis apostolo gloria, talis est portio.
- heth.5.1
Humanarum igitur hereditatum modo portionem, quae melior est et quse utilior, eligamus. si circa terrena patrimonia sua in coheredum diuisione quis nititur sortem commodioris portionis appetere, quanto propensiore cura partem caelestis hereditatis deligemus? centuplum dominus promittit: et non in seternum, sed in praesens. seternorum autem bonorum inmensa et infinita retributio est; ceterum sub definitione centupli praesentium mensura concluditur. ego autem ambigo, utrum hoc centuplum Petri excesserit portio. certe secundum domini praeceptum sperandum nunc in hoc saeculo relictis omnibus saeculi rebus, centuplum munus est. est enim nobis deus portio, qui ait: et inhabitabo in his. non ergo centupli praemium est, ut in hoc terreno corpusculo nostro deus habitet? sed quid dico habitet? ait et ipse: et ambulabo in his. patens deo est fidelis pectoris et ampla possessio. ut inhabitet, ut ambulet. sed qui inhabitat, qui inambulat, quid tertium addidit? et ego ero illorum deus. ecce promissam nobis ab eo portionem, ut simus deo habitatio, et, dum in nobis ambulat, sit nobis ipse possessio, si saeculum relinquamus, si possessionis terrenae labi renuntiemus, si hereditatem caducorum respuamus, si uiuentes de saeculo exeamus. quid enim mercis est, emortuis corporibus et exeunte anima dissolutis saeculum reliquisse? carendum est eo per contemptum eius. nesciendum est ignoratione uoluptatum suarum. moriendum nobis in eo est, dum non ei uiuimus. scit Paulus iam non se sibi uiuere dicens: quod enim uiuo, iam non ego uiuo, uiuit autem in me Christus.
- heth.6.1
Propheta itaque secundum apostolum non saeculo uiuens constanter et libere. a.it : portio mea dominus. tenuit hunc, quem in superioribus modum, cum se custoditurum legem dei spopondit. non enim de ea, quam corporaliter agebat, loqui intellegitur, cum quando custoditurum se potius, quam custodire fateatur.
- heth.7.1
Sequitur deinde: deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo: miserere mei secundum eloquium tuum. Moysen deprecatum esse meminimus, ut deum uideret et forte cognata preci eius prophetae huius oratio existimabitur. sed dictum meminit a deo: nemo hominum uidebit faciem meam et uiuet. ergo quod negatum Moysi meminerit, id concedi sibi postulat? sed rursum, licet dicto euangelico anterior sit, meminit tamen hanc fidei beatitudinem reseruari, quia dicitur: b e'& t i mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt. itaque cum in lege sciat dictum, quod nemo faciem dei uideat et uiuat, et ex euangelica beatitudine non ambigat omnes mundo corde deum esse uisuros, perfectae modestiae temperamento cupiditatem desiderii sui elocutus est dicens: deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo. scit nunc inpossibile sibi esse, quod nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit, ut uideat. scit inuisibilem esse carnalibus oculis gloriam dei. meminit, non dico ad angelorum claritat.es hoc humanae uisionis lumen hebetari, sed ipsam gloriam uultus Moysi humani corporis oculos non tulisse.
- heth.8.1
Sed nos ex desideriis humanis prophetae desideria metiamur. ad egressus regum quanta expectationis sollicitudine . curritur et quod uidentibus gaudium est, cum se praebuerint contuendos! quid illum caelestis spiritus capacem uirum existimabimus uelle? quanto desiderii ardore cupere, ut deum cernat, qui ipsam illam inuisibilem maiestatem per has angelorum claritates et per hanc Moysi gloriam metiatur et sciat etiam eos, qui digni sunt conspectu dei, gloriam ex conspectu gloriae esse sumpturos, quod eos uisio tantum et dignatio contemplatae maiestatis inluminet? quod sanctus apostolus ita intellegens loquitur: nos, inquit, omnes reuelata facie gloriam dei expectantes in eandem ipsam transferemur a gloria in gloriam, sicut a domini spiritu. et nunc quia id inpossibile istis corporis oculis sciat esse, toto istud corde desiderat. et est portio deus, confidenter faciem eius deprecatur: quia, quamuis nemo hominum uideat faciem dei et uiuet, tamen deum omnes mundo corde uisuri sunt. ergo misericordiam hanc a deo postulat, ut sibi uidendi faciem eius beatitudo contingat, et postulat non sine ratione modoque praestandi.
- heth.9.1
Ait enim: miserere mei secundum eloquium tuum. fidei modestae uox est, misericordiam dei non secundum peccatorum suorum conscientiam, sed secundum eiusdem dei eloquia deprecari. scit deum etiam peccatoribus esse ignem consumentem. Moyses enim ait: deus uester ignis consumens est. nouit eundem esse fidelibus lucem, de quo et alibi propheta ipse dicit: inluminans tu mirabiliter de montibus sanctis. discernit et hanc apostolus bonitatis et seueritatis dei consuetudinem, cum ait: uide ergo bonitatem et seueritatem dei: in eos quidem, qui ceciderunt, seueritatem, in te autem bonitatem; et rursum: et nisi permaneas in bonitate, excideris: illi uero si non permaneant in infidelitate, inserentur. bonitatem dei propheta expectat, : miserere mei. scit enim neminem sine peccato esse, qui uiuat, et omnes in carne sitos misericordia dei egere. officii autem sui deuotionisque non inmemor est, cum ait: secundum eloquium tuum; eius scilicet eloquii, quo et peccatoribus poenam denuntiat et in se credentibus uitae aeternae beatitudinem pollicetur.
- heth.10.1
Dehinc sequitur: quia cogitaui uias meas et auerti pedes meos in testimonia tua. ex his, quae propheta se gerere uel gessisse commemorat, quid nos quoque facere oporteat, docet. uias enim suas cogitat et cogitatis his pedem in testimonia dei refert. nihil egit, quod non antea cogitatione peruoluerit. non linguam in officium suum mouit, non pedem in aliquod, quod acturus esset, opus protulit, non manum ad agendum aliquid exeruit, nisi antea super his omnibus cogitasset, et tum operationem atque effectum cogitatis rebus attulerit. uidit igitur ante omnia suae uias et cum placentem sibi ac probabilem repperit, tunc in eam pedem contulit: scilicet perspectis omnibus humanae operationis uiis, postquam quid esset sibi utile cogitauit, fidei pedem in testimonia diuina detorsit. cogitatio enim nihil potest subitum, nihil nouum, nihil inopinatum pertimescere, cum de consilii sententia omnia, quae accidere solent, sperantur, praefiniuntur, adeuntur. et id consequenti uersu docetur.
- heth.11.1
Postea enim quam uias suas propheta cogitauerat et pedem ad testimonia dei conuerterat, libere loquitur: paratus sum et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. qui ad aliquid praeparatur, longo usu ad id, in quo ei est meditatio. praeparatur, ne eum de propositi sui sententia neglegentem et incautum uis aliqua repentinae turbationis excutiat. propheta itaque nouit esse plurima saeculi scandala. nouit insidiantes esse humanae naturae aduersantesque uirtutes. scit periculose dulcem esse ambitionem gloriae . nouit occursus lasciuientium feminarum esse continentium oculis captiosos. scit turpes corporum cupiditates adfectu blandae uoluptatis inrepere. scit cetera uitiorum genera inlecebrosis aditibus ingruere. nouit etiam plurimis se inreligiosorum odiis subiacere et ob dei pietatisque doctrinam uariis persequentium contumeliis esse uexandum. ne igitur turbari tot et tantis insidiis ingruentibus posset, contra omnia se fidei excidia praeparauit dicens: paratus sum et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.
- heth.12.1
Habet parem beatus apostolus huius praeparationis suae dicens: quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio an angustia aut passio aut fames aut nuditas aut periculum aut gladius? sicut scriptum est: quia propter te mortificamur tota die, deputati sumus sicut oues occisionis. sed in his omnibus superamus et uincimus propter eum, qui nos dilexit. et quia aduersum horum tolerantiam, ne per haec a caritate separari posset, sese praeparasset, adiecit: confido enim, quia neque mors neque uita neque angeli neque potestates neque praesentia neque futura neque uirtus neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate dei, quae est in Christo Iesu domino nostro. nulla apostolum rerum earum, quse accidere possunt, genera tali spe praeparatum firmatumque perturbant.
- heth.13.1
Sit ergo in nobis haec et uox, ut, cum subrepant cupiditates, cum passiones ingruant, cum pericula fatigent, cum supplicia crucient, dicere audeamus: paratus sum et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. dominus noster unigenitus dei filius inter cetera praecepta discipulis suis mandat dicens: non turbetur cor uestrum neque trepidet. aduersum turbationem, quaecumque ex accidentibus erit, longae praeparationis opus est firmitate. ut robusta fide atque firmata dei mandata custodiat.
- heth.14.1
In quem autem se profectum quamue in causam propheta , neque turbatus sit, quousque custodiret mandata dei, continuo subiecit dicens: funes peccatorum circumplexi sunt mihi; et legem tuam non sum oblitus. esse peccatorum funes per Esaiam docemur dicentem: , qui ligant peccata tamquam funem longum, modo funis ex plurimis minimis crescentis in multum peccata semper tamquam longo fune tendentibus. sunt etiam delictorum uincula, quibus humanae mentes inligantur, de quibus in prouerbiis scriptum est: u in cui i S suorum peccatorum unusquisque constringitur. stringit enim nos atque alligat et his funibus inplicat diabolus in omni uitae laqueos . quod autem liget, in euangeliis cognouimus, : hanc autem filiam ligauit satanas annis decem et octo. ligat igitur omni uitiorum genere, ebrietatis consuetudine, uoluptatum desideriis, infidelitatis piaculo. sed* inter hos funium laqueos non est admittenda legis obliuio. praeparatos enim esse nos , ut ab his laqueis, si quando circumligent. exuamur, ut legis dei omni tempore recordemur.
- heth.15.1
Et recordatur plane propheta dicens: media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae. non uacat totis noctibus nec otiosus lecto continetur: ad confitendum deo non solum nocte, sed etiam media nocte consurgit. meminit hoc esse tempus, quo primitiae Aegyptiorum meritissima impiae obstinationis clade percussae sunt; his ergo horis non laxatur in somnum, ne Aegypti admisceatur. hoc noctis tempore introeunte sponso sapientes uirgines in cum lampadibus introibunt; uigilat ergo, ne cum stultis mereatur excludi. hoc tempore psallentibus Paulo et Silea apostolis catenae et resoluuntur: non dormit itaque, ne uinctus sit. nec habet eum totus nocturni temporis somnus, ne ei obliuio officii sui requie mediae noctis obrepat; surgit enim ad confitendum deo. confessio uero non semper ad peccata referenda est, uerum etiam in dei laudibus intellegenda est. nunc ergo confitetur deo super iudicia eius, laudans igitur deum, quod nihil nisi in iudiciorum iustificatione decreuerit.
- heth.16.1
Sequitur deinde: particeps sum ego omnium timentium te et custodientium mandata tua. apostolum dixisse meminimus: participes Christi facti sumus. sed et in quadragesimo quarto psalmo quosdam participes dei significatos esse meminimus, cum dicitur: unxit te deus, deus tuus oleum exultationis prae consortes tuos. sunt ergo secundum apostolum et secundum prophetam plures domini nostri Iesu Christi participes. et particeps eius, quisque in iustitia manet, quia ipse iustitia est: particeps eius erit, quisque in ueritate persistit, ipse est enim ueritas: et quisque in nouitate ambulabit, erit particeps eius, quia ipse est resurrectio. ergo cum sciat propheta plures dei esse participes, nunc per ac modestam de se praedicationem, cum se, quia et ipse Christus et factus et dictus sit, Christi meminerit esse participem, tamen omnium timentium deum potius se confessus est esse participem. est autem etiam tunc timentium deum particeps, cum patientibus conpatitur, cum plorantibus conplorat, cum tamquam eiusdem corporis membrum in dolore membri alterius dolet. hac igitur passionum communione timentium deum particeps fit. ceterum quisquis per insolentiam suam credentem in Christo et redemptum a Christo dedignatur, , , non est ille timentium deum particeps, quibus non sit in conpatiendis passionibus consors.
- heth.17.1
Non nudum autem hoc neque solitarium propheta posuit, cum dicit: particeps sum ego omnium timentium te. plures sunt timentes deum et tamen inoboedientes: plures sunt timentes deum et tamen infideles, quos naturae condicio timori quidem dei subdit, sed uoluntatis suae peruersitas ab obsequiis dei . atque ob id non suffecisset prophetam dixisse: particeps sum ego omnium timentium te, nisi addidisset: et custodientium mandata tua. timor enim fidei in sola oboedientia est et metus religionis in obsequella est. horum itaque particeps est, qui timorem suum in mandatorum dei custodia conprobabunt.
- heth.18.1
Dehinc sequitur: misericordia tua, domine, plena est terra, iustificationes tuas doce me. terra misericordia dei plena est, quae contaminata, quae corrupta. quae inreligiosa, quae infida, quae perdita est. et si quis forte audebit impio ore prophetam arguere, tamquam non in omnem terram dei misericordiam putet esse diffusam, dominum in euangeliis recolat dixisse: estote boni, sicut pater uester, qui est in , qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. patiens enim et miserator deus, dum mauult peccatorum quam mortem, dona sua iustis iniustisque largitur, unicuique per patientiam longae tempus inpertiens.
- heth.19.1
Et quia hanc bonitatem dei et perfectionem, quae sub illis iustificationibus legis corporaliter adumbratur, meminit semper sibi propheta sperandam, ait: iustificationes tuas doce me, domine. omnes in lege legerat; sed quia caelestes sperabat, quae in terrenis , non eget doctore terreno. doceri enim se ab eo orat, qui ait: petite et dabitur ; et inuenietis; pulsate et aperietur uobis. aperiri sibi et dari a doctore legis dedignatur propheta. scientiae caelestis expectans magistrum dominum nostrum Iesum Christum, cui est gloria in saecula saeculorum. amen.
- teth.1.1
Iam in exordio psalmi commemorauimus nihil aliud in eo quam doctrinam humanae contineri, per quam ad cognitionem dei ipsis, tamquam paruoli, litterarum elementis erudiremur. ex persona enim sua nos propheta confirmat, qualiter in omni genere diuini officii uersari nos oporteret, ut per disciplinam adeptae institutionis fidei ordinem teneremus, ut ipso illo primo nonae litterae uersu docetur. ita enim dicitur: bonitatem fecisti cum seruo tuo, domine, secundum uerbum tuum. et forte quidam existimabunt de secundis rebus prophetam locutum deoque gratiam ob ea, quae sibi prospere acciderint, rettulisse. sed nouit etiam in aduersis rebus gratiam deo esse referendam; scit in omni passione ac tribulatione eum, cuius iudicio ingruunt, gratulationibus honorandum. scit indiligentem esse medicum putribus uulnerum sinibus parcentem. meminit piam esse patrum in filios seueritatem. argui se per temptationes ac probari per patientiam a deo optat; et in his, quse aduersa existimantur, agit gratiam.
- teth.2.1
Atque hanc nostram intellegentiam, ut id prophetam orasse credamus, uersus, qui subiectus est, docet dicens: bo* nitatem et disciplinam et scientiam doce me, quia mandatis tuis parui. quidquid ergo deus in seruum facit, bonum est; secundum enim uerbum suum facit. et quidquid secundum eius est, non potest malum , quia ei, qui solus bonus est, uoluntas sit prona bonitatis.
- teth.3.1
Versus itaque, ut diximus, secundus prophetae exponit adfectum, cum orat dicens: et bonitatem et disciplinam et scientiam doce me. bonitatem superius confessus est erga se factam; quomodo hanc quasi ignorans doceri se precatur? nisi quod tunc fuerit ex fidei confessione gratulatio, cum, quidquid illud fieret in se, id esse bonum credidit: nunc uero est per naturam humanam ignorantiae causa, cum ut doceatur orat. sed eam bonitatem uult discere, cui disciplina sit iuncta. disciplinam enim necesse est esse seueritatis officium peccata arguentis et uitia corrigentis. correctio uero uitiorum magnum adfert in bonitate profectum. bona ergo est seueritatis disciplina, sed adhuc eam propheta ignorat. non enim tantum bonitatem et disciplinam, sed etiam scientiam uult doceri: in eo fidei sure ostendens, cum bonitatem et disciplinam, quam nondum sciat, tamen bonam sibi a deo esse fateatur. de scientia autem locis plurimis admonuimus, hanc et apostolum, hanc et prophetam inter gratiarum spiritalium dona numerasse. ergo ut bonitatem et disciplinam, ita et scientiam doceri orat, et doceri ob id, quia mandatis dei credat: ostendens non nisi fideles atque credentes consequi posse doctrinam.
- teth.4.1
Manet autem etiam in tertio uersu eiusdem intellegentiae sensus. ait enim: priusquam humiliarer, ; propterea eloquium tuum ego custodiui. non prius tribulatio passionum ingruit, quam delicta praecedant; neque per passiones ante humiliamur, quam per peccatorum iniquitatem digni passionibus simus. docet itaque propheta humiliationem suam emendationem esse delicti; atque ob id bonum scit esse sibi quidquid a deo est, quia pati meruit, quod pati . et scit disciplinam emendationem esse uitiorum. prius ergo deliquit, secundo autem humiliatus est, et per humilitatis disciplinam oportet eum, ne , doceri et in eloquiis dei manere, quia iam sit delinquens humiliatus et in mandatis dei, ne ultra possit peccare, mansurus sit.
- teth.5.1
Bonus es, domine: et in bonitate tua doce me iustificationes tuas. scit iustificationes dei propheta bonas esse, quia bonus sit, qui eas statuit. scit sibi nihil nisi ex iustificatione dei accidere, quia professus sit prius se deliquisse, dehinc postea esse humiliatum. et quia superius orasset, ut bonitatem et disciplinam et scientiam doceretur, nunc orat, ut iustificationes dei in bonitate doceatur: quia iustificatio opus sit rei iustae, quse sibi sit, quia iustificationes, quae in lege sunt constitutae. umbram in se iustificationum caelestium continerent.
- teth.6.1
Deinde adiecit: multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto cordo mandata tua. patienter omnia et aequanimiter propheta tolerans in opprobrium superborum atque iniquorum deductus est. si quis enim obiurgationes trium regum in Iob recolat, intelleget, quanto inludentium exacerbetur opprobrio. namque cum inreligiosi quique per passiones aliquas emendari dei seruos contuentur, exprobrare haec ita solent: "ubi fides? ubi spes in deum? ubi auxiliantis uirtus? ubi boni dei misericordia est?" contra firmo animo fidelique opus est et in mandatis dei intento atque occupato, ne multiplicatis tot in se superborum iniquitatibus cedat, sed semper dicat: bonitatem fecisti cum seruo tuo. domine; ut ait ille passionum humanarum gloriosus et beatus uictor: dominus dedit, dominus abstulit, sit nomen domini .
- teth.7.1
Deinde sequitur: coagulauit sicut lac cor eorum: ego uero legem tuam meditatus sum. cor superborum ait sicut lac . lac specie et sapore blandissimum est; quod uitio aliquo corruptum coagulari solet et ex naturae suae suauitate decedens inutili sapore amaroque corrumpitur. ergo antea iniqui, cum in secundis rebus esse prophetam contuerentur, felicium rerum amici, simplicitatis specie blandientes tamquam lac fuerunt. at ubi eos ab humilitate sancti uiri superbia et fastidium tenuit, er laete coagulati sunt et ex blandis ac suauibus adulationibus in uitiosi et coacescentis saporis amaritudinem sunt redacti. his uero sicut lac coagulatis legem tamen dei propheta meditatus est: meditatus autem in id, ut diceret, quod sequenti uersu continetur.
- teth.8.1
Bonum mihi, quod humiliasti me. iniquitas licet superborum multiplicetur et cor eorum ut lac coaguletur, scit humiliationem tamen suam sibi propheta bonam esse, nouit in infirmitatibus perfici. bona omnis passio, bonae omnes tribulationes, per quas iustificationes dei cognoscuntur: ut peccantes humilitate emendet., ut delinquentes seueritate coerceat, ut ignorantes doctrina doceat. idcirco enim bonum sibi, quod humiliatus est, ait, quia per humiliationem iustificationes dei disceret. deliquit enim, priusquam humiliaretur, et humilitas ei bonum est, quia per eam iustificatio dei discitur.
- teth.9.1
Conclusit autem : bonum mihi lex oris tui super milies auri et argenti. non est simplex conclusionis istius sermo. suffecerat enim ad prophetae gratulationem dixisse: bonum mihi est lex tua. sed cum ait: lex oris tui, plus uoluit intellegi. locutus est deus per Moysen legem, locutus est per prophetas: sed haec lex dei est, non etiam lex oris dei. os autem dei est ille, qui et uirtus dei est, qui et sapientia dei est, qui et bracchium dei est, qui et imago dei est, deus scilicet et dominus noster Iesus Christus dicens: beati pa'uperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum , dicens: beati lugentes, quia ipsi consolabuntur, dicens: benedicite, qui uos persecuntur, et orate pro calumniantibus uobis. hanc legem oris dei bonum sibi esse propheta est: et bonum non cum conparationis et definitionis et modi numero, sed super milies auri et argenti. indefinitus hic sermo est. cum dicitur milies, quia indefinite bona est lex oris dei: ei conparatione uero rerum maxime in terris pretiosarum utilitatem bonorum eorum, quae a deo sunt statuta, significans.
- iod.1.1
Commune iudicium est, inter omnia terrena dei opera nihil homine utilius, nihil esse speciosius: quia, etsi sint aliqua pulchra et ornata. magnitudinem quidem eius, qui ea tam decora genuerit, testantur, uerum speciei et ornatus et institutionis suae fructum ipsa non sentiunt. loquimur enim de his, quae humano subiecta conspectui sunt, scilicet de creatis in terra et mari et aere, et singulis quibusque generibus naturisque permixta sunt. pulchra haec; sed quod tandem in oceano aut terra aut caelo aut aere bonum, quae in his creata sunt, eo, quod talia creata sunt, consequentur? in homine autem quidquid est, sibi proficit. et hoc unum in terris animal rationale, intellegens, diiudicans, constitutum est; horumque omnium generum, in eo sunt, nihil ad aliud aliquid proficit quam ut ipse et ceteris aliis et his, in quibus est natus, utatur: utatur autem ad cognoscendum uenerandumque eum, qui tantorum in se bonorum auctor et parens sit.
- iod.2.1
Ex quo magnum illud atque mirabile Salomonis dictum esse intellegetur, quod tale est: et uir misericors: uirum uero fidelem opus est inuenire. quid enim tam est, quidue tam ardui operis est quam inuenire eum, qui meminerit se secundum imaginem et similitudinem dei esse factum, qui diuinorum eloquiorum studio intentus rationem animae suae corporisque cognouerit et originem utriusque generis naturamque perceperit, ad quem denique finem haec institutio sua ortusque contendat? atque ob id magnum quiddam est homo. hoc enim nomen, ubi superius commemoratarum cognitione neglecta in uitia deciderit, amittit, indignus scilicet iam iudicatus homo nuncupari, et qui non secundum imaginem et similitudinem dei factus sit; sed secundum exprobrationes propheticas et euangelicas aut aut progenies uiperarum aut equus aut mulus aut uulpis ei nomen est, et proprietas ei nominis sui, ut ab innocentia sua exciderit, aufertur.
- iod.3.1
Verum qui studiosa fide doctrinam dei et praecepta scrutatus sit et per studium dignum se uelit. qui secundum imaginem et similitudinem dei factus sit, uti et ipse prophetae uoce poterit dicentis: manus tuae fecerunt me et prseparauerunt me. et in aliquibus codicibus ita scriptum deprehendimus: manus tuae fecerunt me et finxerunt me: da mihi intellectum, tua. et sine dubio non otiosum esse existimandum est, quod non satis erat prophetam dixisse: manus tuse fecerunt me, nisi adiecisset finxerunt uel prseparauerunt; sed honorem condicionis propheta intellegens specialem originis suae in hoc significare uoluit dignitatem. primum dicens: manus tuae fecerunt me.
- iod.4.1
In creatione mundi omnia uerbo effecta esse accepimus, cum dicitur: fiat lux, cum dicitur: fiat firmamentum, cum dicitur: et pareat arida, cum dicitur: germinet terra herbam pabuli seminantem semen secundum genus, cum dicitur: fiant luminaria in firmamento, cum dicitur: eiciant aquae reptilia animarum uiuarum. ergo omne, ex quo uel in quo mundi totius corpus est, originem sumit ex dicto et subsistere in id, quod est, ex uerbo dei . uerum de homine ita deus locutus est: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. differt itaque natura et origo hominis ab uniuersse creationis: et proprie de eo ante tractatur et confirmatur, ut fiat, cum cetera sine quadam consilii sententia esse sint iussa. habet ergo primam hanc origo hominis dignitatem, quod ei proprium fuit de se ante tractari.
- iod.5.1
Verum et in hoc praesenti prophetico dicto ingens humanae originis priuilegium continetur. non enim manus domini pecora et aquatilia et uolatilia fecerunt: nusquam istud . tradiderunt. egregium hoc itaque et praeclarum in homine est, quia a ceteris dignitate operationis excipitur. de confirmatione autem caeli ita quodam in loco legimus: ego manu mea firmaui caelum. ergo operationi hominis istud elementum, cum idipsum manu dei firmatum esse memoratur? sed quamquam caelum manu, homo tamen manibus. praestat ergo officio unius manus duarum operatio: et id, quod ad confirmationem satis est, in hominis condicione non sufficit. intellegendum autem est, cur manibus propheta se factum esse dicat, neque solum factum, sed etiam figuratum uel praeparatum.
- iod.6.1
Ceterorum omnium elementorum creatio eo ipso in tempore et instituta et effecta est, quo subsistere iubebatur, neque inchoationem eorum et perfectionem tempus aliquod discernit; nam consummationem inchoatio in eo, quod est , percepit homo uero, cum internam et externam in se naturam dissonantem aliam ab alia contineat et ex duobus generibus in unum sit rationis particeps constitutus, duplici est institutus exordio. primum enim dictum est: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; dehinc secundo: et accepit deus puluerem de terra et hominem.
- iod.7.1
Primum opus non habet in se adsumptse aliunde alterius naturae originem. incorporale est, quidquid illud tum de consilii sententia inchoatur: fit enim ad imaginem dei. non dei imago, quia imago dei est primogenitus omnis creaturae; sed ad imaginem, id est secundum imaginis et similitudinis speciem. diuinum in eo et incorporale condendum, quod secundum imaginem dei et similitudinem tum fiebat: exemplum scilicet quoddam in nobis imaginis dei est et similitudinis . est ergo in rationali et incorporali animae nostrae substantia primam, quod ad imaginem dei factum sit. secundi uero operis efficientia quanto differt ab institutione prima? deus terra accepit. nam sumitur puluis, et terrena materies formatur in hominem uel praeparatur et ex alio in aliud opere ac studio artificis expolitur. primum ergo non accepit, sed fecit: secundum non ut primum fecit. sed accepit et tum formauit uel praeparauit.
- iod.8.1
Utrumque autem intellegi recte potest, quia utrumque scriptum deprehendimus: ut formauerit in id, quod est, corporis scilicet speciem. uel in id, quod dicitur: et inspirauit in eum spiritum , et factus est homo io animam uiuentem. inspirationi ergo huic praeparatus siue formatus est, per quam natura animae et corporis in perfectionem quodam inspirati spiritus foedere contineretur. scit in se duplicem beatus apostolus Paulus esse naturam, cum secundum interiorem hominem delectatur in lege et cum aliam in membris suis uidet legem. se captiuum ducat in lege peccati. quod ergo fit secundum imaginem dei, ad animi pertinet dignitatem. quod autem formatur ex terra, speciei corporis primordium est. et quia uel locutus ad alterum deus intellegitur, cum dicit: faciamus hominem, uel triplex cognoscitur hominis facti formatique perfectio, cum et fit ad imaginem dei et formatur e terra et inspiratione spiritus in uiuentem animam commouetur, idcirco manibus se factum et formatum, non manu tantum propheta testatur, quia in constitutione sua et non solitarii tantum et eadem triplex fuisse docetur operatio.
- iod.9.1
Et quia istud sciat propheta ualde esse occultum et reconditum, quatenus scilicet manibus dei formatus sit, tamen, ut plenam atque absolutam huius rationem , ait: da mihi intellectum, et discam mandata tua. et tamquam ignorans haec loquitur et tamquam nondum intellegentiam adeptus dari sibi intellegentiam deprecatur: et audent non dico ecclesiae homines, sed gentium quaedam de naturae humanae institutione uelle tractare: audemus etiam gloriari rectae ac perfectae nos uitae esse consecutos. sed doceri nos oportet prophetae huius exemplo, ut uel diuinarum rerum ignorantiam confiteamur uel ignoratarum intellegentiam deprecemur. optimum est autem caelestium mandatorum scientiam a deo per precem postulare et infirmitatem ingenii nostri paupertatemque cognoscere. primum enim secundum apostolum munus est gratiarum sapientiae donum, sequens scientiae; et idcirco hunc ordinem etiam hic propheta seruauit dicens: da mihi intellectum. et discam mandata tua. primum , post etiam scientiam deprecatus est.
- iod.10.1
Sequitur deinde: qui timent te, uidebunt me et , quia in uerba tua speraui. consuetudo impiorum est, ut conspectis religiosis uiris tristes sint. oderit enim necesse est ebriosus sobrium, continentem inpudicus, iustum inicus, et tamquam onus praesentiam sancti cuiusque non sustinet. contra uero ad uiri fidelis religiosi omnes, quibus dei timor est, et uel solo corporeae contemplationis uisu gratulantur modo auium herbarumque quarundam, tantum et morbis aliquibus et medentur. utilis ergo est sancti praesentia timentibus deum, quia necesse est profectum aliquem ex contemplatione ipsius consequantur. sed propheta non hoc in se solum contuendum putat, quod publicis ac promiscuis oculis subiectum est. uult ille probitatem conspici, iustitiam suam et religionem et continentiam cerni. non enim tantum timentes deum, quia uident eum, laetabuntur, sed quia uideant eum in dei uerba sperantem: et sperantem non mediocriter neque confuso humanae opinionis errore, sed dicentem cum libertate id, quod consequitur:
- iod.11.1
Cognoui, domine, quia aequitas iudicia tua et uere me. in locis ceteris meminimus ita prophetam dicere solitum: da mihi intellectum et doce me, et tua; nunc autem tamquam de adeptis profitetur dicens: cognoui, domine, quia iudicia tua. sed hic non de iudiciis illis aeternis, sed de praesentibus sermo est. iudicia illa aeterna secundum eundem prophetam sicut abyssus multa, et secundum apostolum: iudicia dei inuestigabilia et inscrutabilia. scit autem in his iudiciis, quae nunc sunt, quidquid in se geratur, ex iudicio dei fieri: omnes tribulationes, omnes pressuras, omnia insectationum odia, omnes persecutionum infestationes ex iudicio in se dei adesse, ut per haec probabilis, ut per haec emendatus et tamquam per ignem examinatus atque purgatus sit.
- iod.12.1
Plus est autem nescio quid in cognitione quam in fide operis: et idcirco hic non credidit. sed cognouit, quia fides habet meritum, non habet autem cognitae ueritatis . distinxit apostolus plurimum inter cognitionem fidemque differre. posteriore.eam loco inter gratiarum dona connumerans. primum enim sapientiam, sequenti cognitionem, tertio fidem , quia qui credit, potest ignorare, cum credit; qui autem iam cognouit, non potest id, quod cognouit, adepta cognitione non credere.
- iod.13.1
Ergo ambiguitatem hic non admittit propheta, quin sciat iusta dei esse iudicia, id est humiliationis et tribulationis et contemptus et iniuriae et doloris. ita enim ait: cognoui, domine, quia iudicia tua, et uere humiliasti me. non sine causa se scilicet esse tribulationibus subditum, non sine causa passionibus permissum, non sine causa per iniurias humiliatum, sed ad humanorum uitiorum expianda peccata ex iustis se ac ueris dei iudiciis esse subiectum.
- iod.14.1
Sed quia in his passionibus ex diuini iudicii uersetur, exhortationem praesentium humiliationum ex misericordia dei deprecatur, quia humana infirmitas inpar sit tolerantiae passionum: fiat misericordia tua, ut exhortetur me secundum eloquium tuum seruo tuo. sed meminit bonum sibi esse humiliari, bonum sibi esse passionibus subdi, et ea omnia, quibus uexatur, purgationem sibi terrenorum esse uitiorum. non enim ut humilitas ac tribulatio a se auferatur orat, sed ut sibi ex misericordia dei adhortatio in tribulatione praestetur. optat ergo diutino in his corporis sui infirmitatibus militare, optat certamine aduersus huius mundi nequitias consistere. sed adhortationem ex misericordia dei sperat, ut licet et adflictus adhortationis auxilio firmetur. scit et Paulus, omni ipse temptationum genere perfunctus, uti se misericordiae adhortatione. dicens: benedictus deus pater domini nostri Iesu , pater miserationum et deus omnis exhortationis, qui exhortatur nos in omni tribulatione. et adhortationem hanc scit sibi propheta promissam ab eo patre et domino miserationum, qui per temptationes eum, qui in se credat, examinet; atque ideo : secundum uerbum tuum seruo tuo, id est secundum eam promissionem, qua spoponderit se tribulatos in passionibus non relicturum. dixit enim in euangeliis: cum ergo tradent uos, nolite cogitare, quomodo aut quid loquamini: dabitur enim in illa die quid loquamini. non enim uos estis, qui loquimini, sed spiritus patris uestri, qui loquitur in uobis. et hoc quidem, quantum ad praesens pertinet tempus.
- iod.15.1
Futurae autem spei propheta non inmemor est dicens: ueniant miserationes , et uiuam: quia lex tua meditatio mea est. naturae corporalis infirmitas eget miserationibus dei. neque enim beatae illius uitae consequi merito suo poterit, nisi miserationibus eius, qui pater miserationum est, prouehatur. scit se propheta nondum ea uiuere uita, uita sit; nemo enim nostrum , quod nunc uiuit, uitam audebit existimare. nunc enim in corpore mortis sumus. Paulo dicente: qui me liberabit de corpore mortis huius?, et hoc ipsum eodem hoc propheta testante ita: et in puluerem mortis deduxit me. uera enim uita nostra cum Christo absconsa est in deo. sed neque haec, nunc in qua agimus, regio uiuentium est: ea autem est, de qua hic idem propheta ait: et in regione uiuorum. atque ideo u in a m dixit, quia non in usu uitae istius uiuit, sed in dei sit miseratione . sed sperat istud, quia lex dei meditatio eius est. uacemus igitur diuinae lectioni, uacemus praeceptis dei et opera legis nostrae officiis exequamur: quia propter meditationem legis ueniente in se domini miseratione sperat se propheta uicturum.
- iod.16.1
Non est uero sufficiens huic ', ut sibi tantum sollicitus sit ac solum sui memor sit. oportet eum curam humani generis sumere et publicae sollicitudinis adfectum subire et orare pro his, qui in peccatis et in inreligiositate uersantur. huius itaque adfectus sui sollicitudinem consequenti uersu docet dicens: confundantur superbi, qui iniquitatem fecerunt super me. non est hic maledicti oratio. neque retributionem iniuriae sibi deprecatur. et absit, ut propheta euangelii rationem caritatis excesserit domino enim dicente: diligite inimicos uestros et orate pro calumniantibus uobis ratio non patitur, ut nunc uindictam in superbos atque iniuriosos precetur. sed quia a qui desinit, in his erubescit, et qui uitia derelinquit" necesse est ea idcirco, quia oderit, derelinquat: orat propheta, , qui in se superbi iniuste fuerint, hi per cognitionem uitiorum in his, quse gesserint, erubescant quamdiu enim quia peccat, in his, quse peccat, non confunditur consuetudine et uoluntate peccandi. ubi uero peccare destiterit, finem peccandi habet ex pudore peccati. ipse autem exercetur in mandatis dei iuste, religiose praedicando, iniurias non retribuendo et tolerando patienter. ob id enim multorum in se superborum contradictiones iniquitatesque sustinuit.
- iod.17.1
Absolute autem consequenti uersu id, quod de confusione superborum tractamus, significasse intellegitur. sequitur enim: conuertantur mihi, qui timent te cognoscunt testimonia, tua. uult ergo eos, qui deum timere coeperunt, ad se propheta conuerti, ut per doctrinam suam in uitiis suis et criminibus erubescant, cognitis scilicet testimoniis dei. de quibus multa iam diximus, et confusi in ueteribus delictis ad institutionem prophetae doctrinamque se referant: quorum ex atque peccatis ad pietatem modestiamque conuersio est.
- iod.18.1
Conclusit autem more dicens: fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar. exercetur in mandatis, meditatur in lege, iustitiam iudiciorum dei cognouit, timentes dominum conspectu eius , manibus dei factus atque formatus est, et non audet dicere inmaculatum cor sibi esse. et audemus interdum praeferre innocentiam nostram, iactare uitiorum abstinentiam et puros nos a peccatis atque iniquitatibus gloriari? sed ut fidem ita et humilitatem ac modestiam discere a propheta nos conuenit, orante ut sibi inmaculatum cor fiat. scit enim ex eo n progredi secundum id, quod dictum est: de corde enim exeunt cogitationes , caedes, , fornicationes, furta, falsitates, blasphemiae et horum similia. hoc igitur inmaculatum fieri deprecatur, unde tot tantorumque uitiorum quasi ex quodam fomite ; inmaculatum autem hoc modo sciens fieri, si in iustificatione dei maneat: iustificationum autem hunc fructum esse intellegit. ne in his manens confundatur. confusio enim ex peccatorum conscientia est et ex opprobrio delictorum. ubi ergo confusio non erit, nec peccatum erit. peccatum uero ubi non erit, in iustificationibus dei manebitur. iustificationes autem dei inmaculatum cor esse praestabunt.
- caph.1.1
humanae est, ut, cum id, quod desiderat, non potest obtinere, per desiderii iugem cupiditatem animi defectione teneatur. et hoc nosse ex ipsis adfectionis nostrae motibus promptum est, in quantam animi defectionem eorum, quos desideramus, expectatione redigamur. propheta itaque, cui omnis ad deum expectatio est, cui omne in mandatis eius desiderium est, loquitur et dicit: defecit in salutare tuum anima mea, et in uerbum tuum spero. non habet alia, desiderium suum occupent, et sancti cupiditas non uacat saeculi rebus. defecit igitur in desiderio salutaris, et defecit ob id, quia in uerbis dei credat: finis enim legis Christus Iesus est et hic est. de quo scripserunt Moyses et prophetae. est autem salutaris ipso illo nomine, quo Iesus nuncupatur. Iesus enim secundum hebraicam linguam salutaris est; et idipsum angelus ad Ioseph loquens docet, cum dicit: et uocabis nomen eius Iesum; ipse enim saluum faciet populum . causa itaque defectionis eat desiderium salutaris. desiderii autem hinc origo est, quod in uerbis dei sperat. salutaris enim noster Iesus est, qui et desideratus et natus est. sed defectionem animae desiderantis intellegendum est quid sequatur.
← Previous · Next → — showing 501–600 of 1,238
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0149b.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.