Tractatus super psalmos
- caph.2.1
Defecerunt oculimei in eloquium : quando exhortaberis me ? sequitur ergo defectionem animae defectio oculorum. sed ut de natura defectionis animae tractauimus, uideamus, qualis oculorum soleat esse defectio. pone igitur in expectatione aut peregrinantis uiri coniugem, aut iam diu absentis filii patrem, quem omni in tempore existimet reuersurum: nonne eo itinere, quo uenturum opinabitur, semper intendet? nonne intentio ac uisus oculorum contuitionis ipsius expectatione deficiet? desideria haec in se prophetarum dominus testatur, cum dicit: amen dico uobis, multi prophetae et iusti quae s'ierunt uidere, uos uidetis, et audire, quae auditis. propheta itaque et animo et oculis deficit.
- caph.3.1
Sed hi nunc oculi prophetae, licet dominum uidere desiderauerint, non sunt tamen corporis oculi; locuntur enim et expectant, et mentis potius est contuitio ista et loquella, non corporis. dicunt enim: quando scit exhortationem hanc sanctos quiescentes in inferno desiderare. scit testante apostolo Petro, descendente in inferna domino etiam his, qui in carcere erant et increduli quondam fuerant in diebus Noe, exhortationem praedicatam fuisse. in haec igitur dei eloquia oculis loquentibus defecit, non tam uisu corporeo dominum ex eloquiis dei nuntiatum quam contemplatione animae et mentis expectans.
- caph.4.1
Dehinc sequitur; quia factus sum sicut uter in pruina, iustificationes tuas non sum oblitus. noui generis haec causa est, ut ideo iustificationes dei non sit, quia factus sit sicut uter in pruina. et si rem solis auribus metiamur, inanis et ridiculus prophetae sermo existimabitur. sed meminit utrem pro humanis corporibus nuncupari, domino in euangeliis dicente: nemo, inquit, mittit u num nouum in utres ueteres. et non ambigitur eum in utribus corpora in peccatis suis ueterna memorasse. per autem studium frigent fidelium corpora et calore naturae interioris extincto utres erunt frigidi, quae, cum intrinsecus per naturam uitiorum ecferuentium incalescant, extrinsecus tamen patientia tamquam frigore obrigescant. ergo in hoc corporum frigore iustificationum dei inmemores esse non possumus. quisque autem per uitiorum ardorem utre pleno caluerit neque per metum dei religionemque frigescat, necesse est dei obliuiscatur. quae obliuisci sanctus non poterit, cum utris in pruina modo obrigescentis extrinsecus in internarum cupiditatum omnium instigatione sit frigidus.
- caph.5.1
Dehinc sequitur: quot sunt dies serui tui? quando 5 facies mihi de persequentibus me iudicium? iudicium post consummationem saeculi propheta esse non ignorat, cum ait: propterea non resurgunt impii in iudicio, neque peccatores in consilio iustorum. quod ergo none orat persequentium se fieri iudicium? non illud utique, quod in resurrectionis saeculo meminit futurum, se paucorum nunc dierum secundum corporalem uitam sciat esse. ita enim ait: quot sunt dies serui tui? cum dicit quot, scit esse non plures. et superius dixerat esse se tamquam utrem in pruina. ergo quia paucorum dierum sit, fieri iudicium ab his, qui se persecuntur, desiderat, a diabolo scilicet ministrisque eius. sunt enim spiritales in caelestibus. sed et diabolum in resurrectionis saeculo iudicandum. paucorum itaque dierum ipse cum sit, fieri hoc iudicium desiderat, scilicet ut consummate sanctus et perfecte domino placens conterat intra se diabolum, conterat aduersantes sibi inimicasque uirtutes et fidei suae ? subdat nequitias spiritales. nondum igitur de naturae suae firmitate confidit, licet iam ut uter frigeat, sed, ut per misericordiam dei iudicium in inimicos suos sit, . hanc potestatem iudicii dominus apostolis suis dedit dicens: ecce dedi uobis potestatem calcare super serpentes et scorpiones et super omnem uirtutem inimici. uocem hanc quidem nondum propheta domini in corpore manentis audiuit; sed dari sibi id potestatis orat, ut constituatur sibi in persequentes se tale iudicium. temptatur enim undique. cum ei per naturam corporis uitiorum inest connata materies eamque diabolus conatur ardore cupiditatis accendere, cum impiis inreligiosorum uocibus , cum profanas gentium contra deum disputationes et eloquia uesana perpetitur.
- caph.6.1
Ideo in consequenti ait: narrauerunt mihi iniqui exercitationes, sed non ita, ut lex tua. quanti enim sunt, qui quaedam humanae uitae instituta docere se adserant, cum ad uirtutes saeculi studia animae nostrae deo rectius seruientia accendunt! quanti etiam sunt, qui cognitionem se habere diuinarum scripturarum mentientes et peruersa dogmata praedicant ! sed sciens propheta perfectam humanae doctrinae eruditionem in dei lege esse, ait: narrauerunt mihi iniqui exercitationes, sed non ita, ut lex tua. iniqui enim sunt haec praedicantes. et dei uox uetuit peccatorem eloquia sancta narrare, quia iniquitas doctrinae non recipit ueritatem. peccatori enim dixit deus: quare tu enarras iustitias meas et adsumes testamentum meum per os tuum? tu autem odisti disciplinam, reiecisti sermones meos retro. et has igitur exercitationes propheta non fert, sciens nihil narrationi legis aequandum.
- caph.7.1
Denique adiecit: omnia iudicia tua ueritas: inique persecuti sunt me, adiuua me. iustum qui persequitur, necesse est ut inique persequatur, quia iniquitas iniustae operationis effectus est. scit et hanc apostolus persecutionum iniquitatem, cum dicit: omnes uolentes religiose uiuere in Christo persecutionem patientur. - enim tribulationes iustorum sunt. nunc satanas insectatur, nunc ministeria eius inpugnant, nunc falsorum fratrum simulatio ad nocendum arte insectationis inrepit. sed propheta, qui esse mandata dei meminerit, iniustae iniquitatis persecutionem fideli animo sustinet. et quia persecutionem sciat fidei esse docimentum, non orat eam a se amoueri; sed adiuuari se in ea postulat, et opem atque auxilium dei precatur euangelici huius non ignarus: qui non accepit suam et sequitur me, non est me dignus.
- caph.8.1
Veritas ergo est in praeceptis dei. ueritas nihil falsum, nihil incertum, nihil inperfectum habet. persecutio autem iusto intentata iniqua est. iniquitas enim necesse est oderit ueritatis; sed auxilium a deo est ueritatis . graues enim meminit has esse persecutorum molestias, sed quia iusto utiles sint, non putat amouendas. periculosa namque fidei pax est, et faciles securis excubiis sunt. bellis autem exercitatum uirum non cito doli capient: et glorioso certamine opus est, ut corona deferatur. ob quod non orat adimi sibi causam certandi, sed tribui auxilium uincendi.
- caph.9.1
Meminit autem non in leui se temptationum esse pugna. sequitur enim: paulo minus me in terra: ego autem non dereliqui mandata tua. prope usque ad finem fidei iniustae persecutiones prophetam redegerunt, illae scilicet, de quibus superius diximus, spiritales in caelestibus, nos ad corporalia uitia ingestis cupiditatum inlecebris instigant. igitur est propheta consummatus in terra, id est in corporum uitia et peccata deiectus. ut enim consummatio bonorum ita et malorum est. sed ingruentibus licet his perniciosissimis inimicis ac persequentibus se mandata dei non dereliquit; et infirmata licet naturae suae inbecillitate in praeceptis dei permanet, hoc gloriosius in mandatis dei permanens, quo naturae infirmitas sit .
- caph.10.1
Concludit deinde modestiae et spei suae more dicens: secundum miserationem tuam uiuifica me, et custodiam testimonia oris tui. uiuificari se tamquam nondum uiuens precatur et custoditurum se testimonia oris dei, tamquam nunc non custodiat, pollicetur. sed cum uiuit in corpore, uitam ille non huius saeculi ; et cum testimonia dei in lege custodiat, tamen testimonia oris dei custoditurum se pollicetur, euangelicis innouata praeceptis non adulterio tantum, sed etiam desiderio adulterii abstinentes sola fidei sanctificatione consummant : per dominum nostrum Iesum Christum, qui et os et dextera et uirtus et sapientia dei est, benedictus in saecula saeculorum. amen.
- lamed.1.1
Sermonem prophetae in humilibus ac peruulgatis demorari decet. sed semper excelsa et deo digna tractare, atque ita, ut, dum nos ad innocentis obseruantiam imbuit, ingenii quoque nostri humilitatem ad intellegentiam diuinorum et inuisibilium sacramentorum extollat. nec sane humana infirmitas in caelestem scientiam se ipsa proueheret, nisi deo donum scientiae per doctrinam spiritus largiente ad cognitionem et inperspicabilis naturae erudiretur. uolens igitur propheta praestare nos ac perficere deo dignos et sciens repositum humanae spei esse, ut in caelestem gloriam, si disciplinam , accederet, ita coepit: in saeculum, domine, permanet uerbum tuum in caelo.
- lamed.2.1
In ait, quia scit in terris propter falsitatem - Dum non manere. et quomodo in caelo maneat, ipsa ueluti contemplationis fide cernitur. non est illic transgressio, non demutatio, non infirmitas, non otium. contueamur solis annuum cursum et menstruum lunae recursum, astrorum quoque aut stationes aut conuersiones aut demutationes: numquid non finibus suis et constitutis terminis ac decretis uicissitudinibus continentur? nihil illic demutatur, nihil differtur, nihil neglegitur: sed in constitutionis manet lege et in indefessis ministeriis perseuerat.
- lamed.3.1
Sed seruauit hanc desinendorum et officiorum propheta rationem dicens: in um, domine, permanet uerbum tuum in caelo. Latini quidam interpretes ambigua id significatione et minus propria transtulerunt. nam quod apud illos est: ; , XVQVE, id nobiscum aeternum, domine translatum. accipi autem ita potest, ut intellegatur nullo id, quod aeternum est, fine desinere. saeculum uero, quod graece est, intra spatium definiti temporis continetur. non enim ait: in neque in , sed in saeculum uerbum tuum permanet. scit post hoc saeculum caelum et terram praeterire domino dicente: amen dico uobis, et terra praeteriet, uerba autem mea non praeteribunt. meminit etiam hoc saeculum praeteriturum esse, ut sit caelum nouum et terra noua. idcirco ait: in , domine, permanet uerbum tuum in : quia post hoc saeculum transeunte caelo uerbum hoc constitutae in creaturis, reuelationem filiorum dei expectent, non necesse sit permanere.
- lamed.4.1
Sed non idcirco non et in terris aliquando dei uerbum est, licet id tantum in propheta praedicet manere. nemo enim nostrum est, qui non interdum donum spiritalis gratiae sentiat, qui non aliquando in se habeat dei uerbum, cum sobrius, cum tranquillus est, cum continens est, cum beniuolus est, cum misericors est: in his enim cum sumus, manet in nobis dei uerbum, cum praeceptis eius bonarum rerum famulamur. sed subrepentibus turbidarum adfectionum motibus, cum subit pecuniae cura, cum aestus turpis ac cupiditatis accenditur, cum impetus commouetur, cum ebrietas desideratur, iam non est in nobis manens dei uerbum. est autem in his, qui secundum apostolum exuti uetere homine cum peccatis suis nonum induunt, qui commortui Christo et consepulti iam in nouitatem resurrexerunt et collocati sunt in caelestibus, qui terrestris imagine derelicta caelestis imaginem portant, in his enim tamquam in caelo uerbum dei permanet, in quibus hoc uerbum non offenditur ira, ebrietate, odio, infidelitate, lasciuiis. nam etsi aliquando manet, tamen has cohabitationis suae contumelias non fert, ut semper inesse permaneat. si commemorata uitia semper in nobis erunt, ne quidem polluta corporum domicilia dignabitur.
- lamed.5.1
Adest autem unicuique proximum, ut dictum est: stat enim ad ostium uerbum dei et pulsat ostium animae nostrae et dicit: ecce stans ante ostium pulso; si quis aperiet mihi ostium, ingrediar ad eum. uult ergo semper introire; sed a nobis. ne introeat, excluditur. enim per haec corporis uitia animae nostrae aditum. quae si cceperit emundatis omnibus patere, ilico introibit modo solis, qui clausis fenestrae ualuis introire prohibetur, patentibus uero totus inmittitur. ipsi quidem semper, ut inluminet, promptum est, sed lumen sibi domus ipsa obseratis aditibus excludit. est enim uerbum dei sol iustitiae adsistens unicuique, ut introeat, nec moratur lucem suam repertis aditibus infundere. manet igitur hoc uerbum dei in caelis per indefessam caelestium . quo exemplo in sanctis quoque, qui caelestes secundum imaginem sunt, dei uerbum manere credendum est.
- lamed.6.1
: ueritas tua. duplicem hanc sensus nostri intellegentiam, qua uerbum dei manere ut in caelo ita et in sanctis hominibus existimamus, uersus hic, qui consequitur, confirmat. non enim ait: in generationem generationis aut a generationibus generationum, sed in generationem et generationem ueritas tua. utramque generationem simplici significatione conmemorat. duas igitur generationes in duobus populis , quorum unus est legis et prophetarum, alius est euangeliorum et apostolorum. ueritas ergo dei in solis his duabus generationibus manet. sed cum prior generatio ueritatem dei intra se haberet, nulla alia tum habuit. erant enim plures generationes gentium atque populorum. et nunc cum haec eadem generatio indigna exstitit, in qua ueritas dei esset, hanc eandem dei ueritatem praeter eam, euangeliis credidit, non habet alia ulla generatio.
- lamed.7.1
Sequitur uero: fundasti terram, et permanebit. conuenerat ordini, ut post caelum dehinc terra nuncuparetur: sed hoc, quod medium est, id est in generationem et generationem ueritas tua, ob eam causam interuenisse existimo. ut duplex illa de caelo, in quo uerbum dei manet. intellegentia confirmaretur. nunc ergo tamquam integer ordo seruatus est. cum post caelum, in quo permanet dei uerbum. fundata terra mansura est. et quidem hoc etiam de hac terra forte dictum intellegetur, quae fundata permanet, quam secundum Salomonem deus per sapientiam fundauit. , cum sit aquarum naturae superiecta et inconstanti innatet substrata elemento, ita tamen sapientia et uirtute et spiritu dei fundata fuerit, ut permaneat. sed mihi propheticus sermo etiam de terra humani corporis uidetur locutus, ita fundata sit, ut . in ea tamquam in uerbum dei maneat. caelum enim praeteribit: et quomodo haec terra fundata mansura est? nisi forte fundata in hoc saeculo tantum mansura sit, id est secundum saeculi huius constitutionem et ipsa mansura. sed si permansura est, quo uerbo significatur in perpetuum mansura, earum necesse est generationum terra fundata et mansura esse credenda est, quibus ob ueritatem in his dei manentem caelestis horum nunc terrenorum corporum gloria praeparatur. et absolutius id ita consequenti uersu poterit intellegi.
- lamed.8.1
Ait enim: ordinatione tua perseuerat dies, quoniam omnia seruiunt tibi. dies iste, qui nunc est, non perseuerat, interuentu noctis exemptus. aut si de huius diei temporibus locutus esset, mentionem etiam noctis fieri conuenerat, quae pari, ut dies, dei ordinatione persistit. sed quia dies lux est et sanctus quisque mundi istius lumen est, huius ergo luminis dies non ambigue ordinatione dei perseuerare creditur et perseueraturus, quia omnia deo seruiant. nunc enim non omnia deo seruiunt. numquid et peccatores deo ? numquid et hi seruiunt, qui adhuc scabello domini pedum subdendi sunt ? dixit enim Dauid: dixit dominus domino meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scamillum pedum tuorum. et secundum apostolum: oportet eum regnare, donec ponat inimicos suos sub pedibus eius. ergo tunc dies, id est sanctorum lumen permanebit, cum deo uniuersa seruire.
- lamed.9.1
Et haec quidem a nobis secundum propheticam atque apostolicam doctrinam conmemorata sunt, ut, quamquam in praesentibus dictis futurorum bonorum significari tempus intellegatur, in quo et caelum nouum et terra noua et demutandorum corporum gloria et abolitis terrenorum uitiorum noctibus nostri luminis dies spei et expectationi nostrae , tamen et magnificentiam dei omnes huius quoque mundi creationes indemutabili officiorum suorum constitutione testentur, cum ita firmata, fundata statutaque omnia sint, ut perpetuis, quibus manebunt, constitutorum ab exordio temporum cursibus perseuerent.
- lamed.10.1
Sed propheta perseuerare se ut diem postulat seque iam seruum esse domini sui meminit dicens: nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte perissem in humiliatione mea. frequenter admonuimus humiliationem id significari, cum temptationibus anima subiecta est et infirmitati derelicta humilis efficitur. lex ergo ei meditatio est: et nisi ei meditatio fuisset, forsitan in humiliatione perisset. non est ergo meditatio legis dei, cum tribulamur et . relinquenda, sed cum uariis corporum infirmitatibus , cum inter persecutionum bella uexamur, constans in nobis debet legis esse meditatio. urant enim licet in excidium fidei ignes. lacerent quoque ad periculum salutis nostrae flagella, etiam ad eliciendam impietatis confessionem redempta a deo corpora , dicti tamen prophetici meminisse debemus, ut consortes ipsius simus. dicamus et nos patientes atque uincentes: nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forsitan perissem in humilitate mea. et beatitudinem meditationis huius iam in exordio psalmorum propheta meminit dicens: beatus uir, qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit. sed in lege domini fuit uoluntas eius, et in lege eius meditabitur die et nocte. et uere beatus erit, quisquis in lege dei meditabitur, qua meditatione in ipsa quoque tribulationum humiliatione seruabitur.
- lamed.11.1
Dehinc sequitur: in saeculum non obliuiscar iustificationum tuarum, quia in ipsis uiuificasti me. scit propheta secundum apostolum finem legis esse Christum, in qua iustificationum obseruatio constituta est, scit et in credituris legem esse , scit et iustum ei fide uiuere, scit et legem spiritalem esse, scit, quod qui ea, quae in lege sunt, fecerit, - uiuet, et idcirco ait: in um non obliuiscar tuarum; quia in ipsis uiuificasti me: ut, quamquam fides euangelica finitis legis sit operibus praedicanda, iustificationum legis tamen. quae sibi initium sit, inmemor non sit, quia legis iustificatio iustificationis fideique sit.
- lamed.12.1
Constanter uero, cum sibi nulla iustificationum dei subrepere possit obliuio, id, quod consequitur, est professus dicens: tuus sum ego, salua me: quia iustificationes tuas exquisiui. non omnibus uox professionis istius conpetit, et rarus quisque est, qui se dei audeat dicere. audebit sane ille, qui dixit: mihi uiuere Christus est, et mori lucrum et: uiuo iam non ego, uiuit autem in me Christus. et qui huius fidei erunt similes, non inpudenter, quod dei sint, confitebuntur. uox ista est animae deo semper intentae; opus istud est . inmobilis, ieiunii , largitionis . quomodo enim se dei esse profitebitur in libidinem calens, in iram mobilis, in auaritiam sollicitus, in ebrietatem sitiens, in gloriam saeculi inanis? horum potius erit iste, non dei. in quo enim haec passionum uitia abundabunt, quomodo non eorum erit, quibus seruiet? plures gentium dii: sed unus Paulo deus, ex quo omnia, et unus dominus noster Iesus, per quem omnia. constanter ergo propheta, cui soli seruit, quod suus sit, confitetur: et quia suus sit, ut saluetur, orat. suus autem per id est, quia iustificationes eius exquirat. aliis quaerentibus gloriam mundi, aliis agros, domos, pecuniam, ille iustitias dei exquirit et, quod dei sit, gloriatur.'
- lamed.13.1
Est autem in istiusmodi pios ac religiosos uiros ingens odium inreligiosorum. et scit propheta, uel saeculi hominibus uel diabolo et ministris eius eum, qui se dei profitetur, esse . hoc etiam consequenti uersu docet, quo ait: me exspectauerunt peccatores, ut perderent: intellexi. diabolo uel ministris eius pugna est, omnem gloriam uiri fidelis auferre et eum non ex portione dei sinere esse, sed in damnationis suae consortium adsumere. longo itaque ac diutino proelio contra fidem prophetae dimicatur. sed memor ille mandatorum dei et testimonia eius intellegens restitit atque permansit. neque aliter spem eorum, qui perditionem suam expectabant, elusit, quam quod sibi in testimoniis dei intellexit esse doctrinam. arduum autem atque difficile est intellegere dei testimonia, et ultra praesentis cognitionis scientiam eorum intellegentia procedit. de testimoniis uero iam in psalmi exordio tractauimus. per haec enim praesentia legis testimonia testimoniorum aeternorum cognitio praestatur. denique id ipsum consequens sermo demonstrat.
- lamed.14.1
: omni consummationi uidi finem. frequenter admonuimus, non posse satisfactionem ex latinitatis translatione praestari. alia enim uis dicti huius est ex graeco enuntiati; ita enim est: . id, quod cum Graecis nuncupatur, ultra finem est rerum statutarum neque aliquo, ut desinat, continetur, sed omnem limitem sub indefinita significatione transcendit. quod autem nobiscum scribitur in , fine eo, qui significatur, existimatur id, unde agitur, contineri. sed propheta, qui non corporalia neque terrena testimonia legis intellegit, secundum graecam significantiam ultra omnem consummationem contuetur. scit consummationem esse temporum legis, cum post plenitudinem temporum deus in corpore contuendus sit: sed ultra hanc consummationem uidet; uidet etenim spei tempus. sed et huius quidem consummatio non ignorata ei est; ultra id enim oculos extendit. namque et resurrectionis consummationem uidet; scit uero et demutationis esse ordinem constitutum apostolo dicente: unusquisque autem in suo ordine, et rursum: omnes quidem resurgent, sed non omnes commutabuntur. nouit et dies regni domini nostri Iesu Christi, quo in regnum dei patris prouehemur et in illa inexquisita et dei iudicia transferemur. scit et tempus esse iudicii. et hoc scire ei ex amplitudine mandatorum dei licuit, quia se in cognitionis doctrinam diuinus sermo diffuderit.
- lamed.15.1
Ait enim: latum mandatum tuum uehementer. latum plane est, siue quod in infinitum cognitionem humanae ignorantiae extendit, quod multa sunt, in quibus dei praeceptis obtemperetur atque placeatur secundum diuisiones et munera gratiarum. non enim ab omnibus omnia exspectantur. neque uniuersi uniuersa ad summam placendi inplere possunt. alius ieiunio placet, alius simplicitate fidei promeretur, alius uitia eleemosynis redimit, alius se caritate consummat; sicut alii curationum concessa uirtus est, alii prophetiae scientia contributa est, alii fidei firmitas data est, alii sapientia et cognitio donata est. latum igitur mandatum dei est et in omnia spei nostrae genera diffunditur, ut non difficile sit, si uoluntas adsit. praecepto dei obtemperare, cum latum et diffusum sit ad placendum religionis uarietate. neque solum latum. sed uehementer latum: latitudinis infinitate hac ipsa super- 35 adiectione monstrata. amen.
- mem.1.1
Utile hoc nobis ac necessarium prophetae opus est, quod ad perfectam dei cognitionem atque oboeditionem edocemur. duabus rebus maxime nostrae congruis instituit: ut et deum, qui ignoratus sit, nouerimus et mandatis eius secundum decreti sui obtemperemus. perfectum enim legis, prophetarum et euangeliorum uirum in omni psalmi istius corpore propheta conformat uel ex sua uel ex alterius, quem instituat, persona, cui in fiducia sit, haec de se, quae sunt, praedicare. est autem dignum contueri, qua uerborum diligentia, qua intellegentise absolutione nos in singulis quibusque dictorum generibus propheta confirmet.
- mem.2.1
Dicit enim in tertiae decimae litterae uersu: quomodo dilexi legem tuam, domine! tota die meditatio est mihi. promptum utique fuerat dixisse: quomodo feci legem tuam! sed quia maius meritum est, amantem aliquid potius agere quam timentem, idcirco ait: . differt enim longe obsequium amoris a timoris officio; nec habet gratiam uoluntatis necessitatis operatio. non omnia enim ad perfecti obsequii consummationem sibi illa sufficiunt. quae, quamuis opus suum inpleant, tamen, quia coacta sunt, merito plenae gratiae indigent. uult igitur propheta opus suum dilectionis potius quam terroris esse, et ex caritate obsequium suum, non ex metu suscipi. multi ieiunant, dum a nobis obiurgari timent. multi aliquid in usum indigentium praebent, dum exprobrari inreligiosam suae et inutilem cupiditatem pertimescunt. multi ecclesiam adeunt, dum argui absentiam suam et neglegentiam erubescunt. sed non omnes id, quod , et amant. in amore ergo non potest incidere necessitas , quia nemo id, quod diligit, non uult. in facto uero potest et non subesse dilectio, dum id efficitur, quod non fecisse aut terror aut pudor sit. sed propheta in nullo infirmus est. quod amat, facit et, quod facit, indeficienter exercet. legem enim, quia diligit, omni die et sine intermissione meditatur. non subrepunt alia occupationum studia, non interueniunt diuersi curarum aestus, nec in eum incidit interiectu nouae alicuius cognitionis obliuio: semper idem est et in eodem est. tantus ipse in dilectae sibi legis meditatione est, quantus dies uniuersus in tempore sit.
- mem.3.1
Et quia, ut superius commemorauimus, legis et prophetarum atque euangeliorum hominem in se propheta demonstrat, ait in consequenti uersu: super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quoniam in mihi est. mandata dei prudentius propheta quam inimici eius intellegit. sed quid commune nobis et inimicis nostris in praeceptis est dei, qui non solum ne mediocriter quidem conperta habent, uerum ne initium saltim cognoscendi consectantur? et quid magnum, si inimicis suis in mandatis dei propheta prudentior sit? quando enim inanimantia saxa et aut metalla aut ligna uenerantes consequi aliquid de uiuentis atque aeterni dei cognitione potuissent, ut his conparatis fieret propheta prudentior? sed omnis hic impiorum error ipsum illud nomen cum lege et prophetis et apostolis respuit, retractat, horrescit.
- mem.4.1
Sed ueros habet alios propheta hic sanctus inimicos, quibus prudentius in mandatis dei est eruditus. mandatum dei in prophetis et in lege habent, sed nullo eorum per inperitiam uoluntatis utuntur. mandatum legis tamquam proprium et hereditarium sibi uindicant, sed spiritalis auctorem non habentibus quid in signo tantum constituta iam proderit? quid sabbati religio deum sabbati nescientibus opis adferet? quid paschae agnus et liminum sanguis et azymorum festiuitas agnum dei et azyma sinceritatis et sanguinem salutis ignorantibus auxilii praestabit? mandata exercent, sed efficientiam mandatorum et tempus ignorant. legem legunt, sed eam legente et nesciente Christianus intellegit. inimicus plane prophetae est, parricidales manus unigenito dei filio inferens et saluatorem generis humani et aeternae largitorem morte, quantum in ipso est, condemnans. prae his ergo omnibus in dei mandato prudentior est.
- mem.5.1
Atque ut hos inimicos significasse intellegeretur, id, quod consequitur, adiecit: super omnes docentes me intellexi, quoniam testimonia tua meditatio mea est. didicisti, o Dauid, a Moyse legem, et Aaron tibi omnium doctor est, Iesus iteratae circumcisionis magister est, Samuel ungendi tibi sacramentum in temetipso et prophetae et regis ostendit: quid est istud, quod loqui ausus es, quod super omnes te docentes intellexeris ? sed superior uersus, super quos omnes docentes se intellegat, ostendit, id est super inimicos. et rursum hic, qui nunc est uersus inferior, qui inimici sint, declarat, id est omnes docentes. claues enim se caelorum habere profitentur et doctores esse se legis gloriantur. et cum omnia legis testimonia aduentum domini nostri Iesu Christi testentur, super doctores suos propheta intellegit, qui unigenitum dei filium in carne uenturum, testimonia. eius meditans, semper expectet. o felix discipuli intellegentia! o doctorum miserabilis inperitia! docentes nesciunt, et intellegunt qui docentur. caret autem propheta uitio : intellegentiae enim unde adeptus esset, ostendit. nam superius ait, quod super inimicos suos prudentior a deo in mandatis eius esset effectus. intellegentia enim omnis ex eo est, qui prudentiorem eum esse constituit. super docentes se ergo intellegit.
- mem.6.1
Et quia interdum ex diuersitate soleat accidere, ut discipulus prudentior sit magistro, tamen hoc ipsum diligentiae et studii esse demonstrat. ait enim: super seniores intellexi: quia mandata tua exquisiui. intellegit et super seniores intellegit, doctrinae atque suae officium cum ipsa temporis antiquitate demonstrans, id est populi ante se anterioris significans . in quo utrumque conuenit, ut et antiquior sit et se putet esse doctorem. sed super eum ille intellegit, qui et docetur et iunior est; intellegit uero, quia mandata dei exquisierit, quae doctor, dum se docere credit, ignorat.
- mem.7.1
Consequens autem est, ut, qui super seniores et doctores intellegit, fructum reddat, scilicet, ut ea, quae cognita et perfecta habere , exerceat. et uideamus, an hoc ipsum in consequentibus sit. ait enim: ab omni uia mala prohibui pedes meos, ut custodiam uerbum tuum. perfecta haec et euangelici uiri uox est, ab omni se uia abstinere et, tot ubique occurrentibus erroris semitis, nulla earum, per quam nequitia adeatur, incedere.
- mem.8.1
Sed altius nescio quid in eo propheta significat, cum dicit: prohibui pedes meos. natura corporis nostri fert nos in omnem criminum cursum, et humanarum cupiditatum inpetus in hanc nos uiam cogit. sed qui super seniores et docentes intellegit, per doctrinam se prohibuit et exeuntem procurrentemque reuocauit. resistendum ergo est et obnitendum, ut nosmetipsos ab omni uia mala primum arceamus, tum deinde, si qui nos instinctus eo ferre, retrahamus: et prius nostramet ipsi potestate sumus inhibendi, ut deinceps dei uerbum. antea autem propria inhibitione opus est, ut possit dei uerbi esse custodia. neque enim quisquam uerbum ante custodiet, et tum prohibere se poterit. prohibitio enim ea demum est, ut id, quod fiebat, fieri arceatur; custodia uero tum firma est, cum se quis a malis inhibens bona obseruet sine intermissione .
- mem.9.1
Qualis autem custodia uerbi dei esse debeat, sequens uersus docet. sequitur enim: a iudiciis tuis non declinaui: quia tu legem posuisti mihi. haec est igitur uera custodia, nullam in partem a dei se iudiciis deflectere neque leui saltim declinare decessu, sed intentum semper et semper inmobilem in eo, in quo institit, permanere.
- mem.10.1
Non declinat autem, quia legem sibi deus statuerit. legem quidem Moyses statuerat; sed hic idem propheta in psalmo altero orauerat dicens: domine, constitue legislatorem : sciant gentes, quoniam homines sunt. ea enim lex, quam Moyses scripserat, nobis in Christo fuit: et idcirco super docentes se et seniores intellegit, quia legem euangelicam, Moysi lege continetur, intellegit. haec ergo per dominum nostrum lata est, haec omnem hominem in scientiam dei erudiuit. et idcirco ad id, : constitue legislatorem super eos, adiecit: sciant gentes, quoniam homines sunt: id est ex terra genitae et in cognitionem dei ex limo . quod enim antea per ignorationem legis Moysi nesciebant, nunc per domini nostri Iesu Christi sciunt; et ut originem suam, id est corporis naturam in latore legis agnoscunt, ita et gloriam noui huius latoris legis expectant, in exordio sui iam ad imaginem et similitudinem dei constitutae.
- mem.11.1
Et huius euangelicae dulcedinem in consequentibus propheta testatur. ait enim: quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super in ore meo! in ore, non etiam in faucibus dulce est. extra regionem enim oris corporalium saporum nullus est sensus. sed dei eloquia in faucibus dulcia sunt, in animam scilicet defluentia et interna penetrantia: - non in ore modo cibi placentia, sed illic dulcia. ubi cognitionis et prudentiae et sensus est. et ideo eloquia in faucibus et in ore dulce est. sed ut per aegritudinem aestumque febrium ea, quae acciderint oris amara, mitificat, ita animae nostrae amaritudines et tristes cupiditatum insalutarium febres infusa dei eloquia mitificant, si modo non ore contineantur, sed faucibus deuorentur.
- mem.12.1
Sequitur deinde: a mandatis tuis intellexi; propterea odiui omnem uiam iniquitatis. intellegentes nos faciunt praecepta, sed praecepta. re atque opere expleta: id est, ut ea, his continentur, in quantum possumus, . ergo efficienda praecepta sunt, ut simus intellegentes. et licet a deo intellegentia perfecta sit, tamen a nobis incipiendum est, ut possimus perfectam intellegentiam promereri. his enim, qui non hoc per se inchoant, clausa a deo omnia sunt. et idipsum propheticus sermo per Esaiam docet dicentem: ne dicas de mandatis meis, quod ea: neque cognouisti, neque credidisti ea, neque ab initio aperui tibi aures. cognoui enim, quod spernens sperneres, et quod inicus adhuc ex uentre uocandus esses. ergo non indulgetur scientia non adpetentibus eam. et quia deus cordium scrutator est, his, qui spreturi eam essent, obtusae aures sunt et hebes sensus est. sed propheta a praeceptis dei intellegit, praecepta scilicet agens intellegentiam consecutus: intellegens uero omnem uiam iniquitatis odit.
- mem.13.1
Humanae enim naturae omnes diuersarum adfectionum adiacent motus, ut sunt odii et amoris. sed amor inpendendus est in dilectionem bonorum. odium autem adsumendum est ex offensa malorum. nostrum ergo est, modo utilis organi corpora nostra in coaptatos et concinentes modos temperare, ut non uitia diligamus, ut non uirtutes bonas oderimus, ut unicuique nos generi decenter atque utiliter coaptemus. propheta mandata dei diligit: et qui mandata dei diligit, iniquitatis uias odit. ut enim perfectae fidei obsequellse est, diligere et id, quod quia agit, adfectu caritatis explere et necessitatem agendi amantis uoluntate , ita et magnae est, iniquitates non modo non agere, sed odisse, quia interdum nos ab his metus et terror auertat. odium autem nobis earum iudicium et perfectae de his opinionis insinuat. diligamus ergo iustitiam, modestiam, frugalitatem, misericordiam; et oderimus rixas et ebrietates, caedes, superbias, stupra, cum quibus necesse est et diabolum oderimus. diligentes uero pacem, ueritatem, iustitiam diligemus eum, qui est pax, iustitia et ueritas, dominum nostrum Iesum , qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
- nun.1.1
Vita sensusque hominum in errore ac potius nocte inscientiae manet, dum carnali infecta contagio in profundo ignorantiae per grauitatem naturae, cui admixta est, detinetur. quando enim per semetipsum causam et rationem originis nouerit? quando sciet, qui uitae suae fructus sit, quae condicio spei, quae promerendae posteritatis uia? neque enim quisquam tam demens aut inops sensu est, ut in id, cum nullus esset, natum se esse existimet, ut rursum, postquam natus est, nullus esset; cum sine dubio meminerit ex bonitate dei profectum esse, quod natus est, nec id in bonitatem eius cadat., ut in nobis hoc suum. quo nascimur, munus interimat. sed propheta cognitione rerum caelestium dignus et in lucem scientiae munere dei et eloquio collocatus ducem ad bene et innocenter uiuendum eum sequitur, qui lux uera est et qui omnem hominem lucificat.
- nun.2.1
Hane ergo suae ignorantiam quodam praelato lumine ad dirigit dicens: lucerna pedibus meis uerbum tuum. scit se, nisi uerbo dei inluminatum, has corporum tenebras et hanc saeculi noctem ferre non posse. scit ubique adesse lapides offensionum, laqueos funium, scrobes fouearum. ut enim quis nocte egressus lucernam antefert et quo pedem inferat contuetur atque ad singulos gressus lumine sollicitus est, ita unusquisque nostrum manens in se uerbum dei in omnes operum processus tamquam lucernam omnis etenim doctrina caelestis dux nobis ad iter est, quae lucernae modo in hac nocte est, cum aliquid aut agimus aut cogitamus aut loquimur, ut ea in omnem progressum cuiuscumque operationis utamur.
- nun.3.1
Iubet dominus in euangeliis hanc praeceptorum suorum lucernam non otiosam et inutilem occuli, dicens: nemo enim lucernam accendit et ponit eam sub modio. quae enim , si modio tegatur, utilitas est? usum suum tantum intra id, quo operitur, inpendit. iubet igitur eam in candelabro, id est in officii sui sede constitui. itaque hanc doctrinam atque hoc uerbum dei intra nos receptum non otiosum neque inutile tamquam modio occulamus, sed lumen istud nobis ipsis primum et rursus ex nobis omnibus gentibus praebeamus. sequenti quoque istud mandato dominus admonuit dicens: sint lumbi uestri , et ardentes. iubet ergo nihil nos agere in obscuro, quia omnis in peccatis agens odit lumen et diligit tenebras. uult has lucernas nostras esse semper accensas, ne quando in nocte huius saeculi relinquamur. in tabernaculo testimonii lucerna accenditur et haec omni festiuitatis tempore ardet. illi hoc, quod agunt, nesciunt. sed nos in his tabernaculorum nostrorum, id est corporum testimoniis ardentes lucernas semper habeamus et festiuitatem spei nostrae earum luce peragamus.
- nun.4.1
Apostolos quoque, quos sal . quos et lumen mundi dominus nuncupat, per hanc significationem hos et lucernas esse ecclesiae ostendit dicens: lucerna corporis tui est oculus tuus, corporis scilicet ecclesiae, unum corpus in Christo est, nosque inuicem eius membra sumus. primum enim unicuique nostrum dei uerbum sibi lucerna est; deinde uir apostolicus toti corpori suo, id est ecclesiae lucerna est. neque enim omne corpus aut pes aut oculus aut manus est. ergo si oculi, totius corporis pars lucidissima et ob id membris ceteris , erunt tenebrae, id est, si apostolorum non ardebunt lumine ipso in tenebris sito, quanta totius corporis nox manebit? Iohannes psenit-entiae et Iudaeis et gentibus fuit, domino dicente: ille erat lucerna ardens et lucens, et uos uoluistis ad horam exultare in lumine eius. habemus ergo doctrinae lumen: exultemus in eo, non ad horam, sed semper; neque ad tempus. sed in aeternum. beatae uirgines illae et utiles olei mercatrices solae in lampadum suarum lumine cum sponso thalamum ingressae sunt, ceteris neglegentibus et dormientibus ab ingressu thalami exclusis.
- nun.5.1
Ad omnem igitur animae nostrae pedem utamur dei uerbo ut lucerna, sed lucerna semper ardente, semper in officium suum per nostram prudentiam praeparata. uerbum autem, quod pedibus est, ipsum illud et semitis lumen est. sensim enim et domestice incedentibus lucerna opus est: autem et publicum iter ingredientibus lumen potius necessarium est, ne latro insidietur, ne ambiguae uise error occurrat. per incrementa enim a minori ad maius acceditur, ut ei. cui uerbum dei primum lucerna sit pedibus, id ipsum uerbum ei fiat lumen in semitis. sed lucerna pedibus et lumen in semitis utilem profectum praestare debent. et uideamus, an dignum aliquid propheta subiecerit.
- nun.6.1
Ait enim: iuraui et statui custodire iudicia . iam non in nocte errat, nec pedem metuit offendere. sacramentum enim omne firmatae scientiae res est, et iurandi religio ex ueritatis cognitione suscipitur. iurat ergo propheta; nec tantum iurat, sed et statuit, quia sacramenti uinculum firmitas sit statutorum. statuit ergo iurans custodire iudicia dei. et difficile est statuta conuelli, et optimum est statuere iurata.
- nun.7.1
Sed meminit nihil esse in dei iudiciis iniustum. si enim humana iudicia ea uere iudicia existimantur, quae ex arbitrio iudicii sanciuntur, nedum modo ambigendum sit, nihil esse in dei iudiciis iniustum. amittimus liberos; iniustum hoc iudicium existimamus. numquid iniuste deus in Iob filios dedit diabolo potestatem? damna nostra tamquam inique accidentia dolemus. numquid egere solum illum perfectum uirum deus r m sine ratione permisit? cruciamur doloribus et contra deum inpatientiae nostrae querellis increpamus. anne incerto consilio exesus uermibus, sanie defluens, perfossus ulcere fuit? certe haec omnia ad docimentum fidei et ad praemium glorios» profecerunt. infirmitas nostra efficit, ut malum esse id, quod patimur, existimemus. ceterum dei semper uoluntas est, ut patientia passionum probemur: nos uero diuini iudicii iustitiam, dum sine docimento fidei latere uolumus, inprobamus.
- nun.8.1
Sed qui superius et iurauerat et statuerat, ut custodiret iudicia iustitiae dei, dignum aliquid sacramento et constitutione sua in obseruandis debet praestare iudiciis. non enim leue est. quod custoditurum se statuit iuratus. et quid illud sit, sequens uersus loquitur. ait enim: humiliatus sum usquequaque. domine: uiuifica me secundum uerbum tuum. unigenitus dei filius naturae nostrae ex uirgine sibi corpus adsumens, cum in se ipso ueram et perfectam humanae formam praebuisset, quid a se disci tamquam exemplo doctrinae uoluerit, noscendum est. ait enim: uenite omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. tollite iugum meum super uos et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde: et inuenietis requiem animabus uestris. ipse utique perfectus et sine peccato solus et unus, in cuius ore non fuit, hoc praecipuum a se doctrinae sumi exemplum, mansuetudinis scilicet et humilitatis, per quae animabus requies inueniretur.
- nun.9.1
Scit insolentem esse et incapacem rerum secundarum naturae nostrae infirmitatem. alii per opes insolescunt nescientes de largitione opum dictum esse: eleemosyna enim abscondit peccatum; et rursum: dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in saeculum ; et dominum ipsum his, qui esurientem cibassent, sitientem potassent, peregrinum domo recepissent, nudum ueste texissent, infirmum uisitassent, clausum carcere consolati essent, dixisse: uenite, , possidete praeparatum uobis regnum a constitutione mundi. alii gloriae saeculi tument nescientes hunc principalem benedictionum caelestium fuisse sermonem: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. alios nobilitas in fastidium erigit non cogitantes illis, qui in Christo renati sint, dictum esse: uos autem genus electum, regale sacerdotium, genus sanctum. sunt saeculi leges, alia dei munera. diabolus cum dominum temptare ausus est, suum esse saeculum gloriatur. dominus uero mori nos saeculo iubet, ut uiuamus ipsi. cum domino opum contemptus opulentia est, cum domino terreni honoris despectus caelorum regnum est, cum domino humilitas cordis generosae et regiae natiuitatis ornatus est. hoc igitur a se disci uoluit, quod uirtutum omnium maximum est.
- nun.10.1
Apostolus etiam ad humilitatem nos docens talibus adhortatur: hoc enimsapiteinuobis, Iesu, qui cum in forma dei esset, non rapinam existimauit esse se deo, sed se exinaniuit formam serui accipiens, et habitu repertus ut homo. humiliauit se factus oboediens usque ad
- nun.10.2
. mortem, mortem autem crucis. habemus exemplum ab unigenito deo humilitatis; sed uideamus et praemium. propter hoc enim eum deus exaltauit et donauit ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus in gloria est dei patris. hoc humilitatis fuit praemium, ut corpus adsumptum in gloria dei patris maneret, ut in nomine eius genu caelestis et terrestria et inferna curuarent. manens enim in dei forma non ui aliqua sibi ac rapina, id quod erat, existimauit, scilicet ut deo esset aequalis. erat enim in dei forma, nihilque ei ex eius gloria deerat, in cuius forma manebat; sed formam serui per humilitatem accepit et habitu ut homo repertus est, humilians se per usque ad mortem: nec solum usque ad mortem, sed usque ad mortem crucis. caelum ex praecepto dei ipse , mundum ex iussu paterno in hanc speciem tanti decoris ornauit, terram et, quae in his sunt, creauit. sed numquid ob illa meruit hominem adsumptum in aeterni patris gloria collocare? humilitatis hoc praemium est, humilitatis haec merces est, ut, quia manens antea in forma dei esset in forma serui deinceps effectus, et manens in forma dei et effectus in forma serui confessione caelestium et terrestrium et infernorum esse in dei patris gloria nosceretur.
- nun.11.1
quoque idem apostolus, ne quos ipsa illa diuinorum munerum gratia efficeret insolentes, ait: unicuique data est demonstratio spiritus ad utilitatem. enim quod ait: ad utilitatem, docuit eo humiliter utendum, ne forte quemquam spiritalium donorum confidentia efficeret insolentem, et dei gratia per insolentiae uitium fieret otiosa. ex persona autem sua ipse demonstrat, etiam hoc esse se deo gratiae consecutum, ne per confidentiam plurium in se o gratiarum in aliquem tumorem tolleretur, dicens: et propter eminentiam reuelationum datus est mihi stimulus carnis, angelus , qui me colaphizaret. ne extollar. etiam hoc ille uas electionis et doctor gentium metuit, ne ultra humanae infirmitatis naturam per spiritalium in se munerum confidentiam superbiret. Ezechiam regem scriptura laudat, quod fecerit rectum et bonum in dei, sed non usque in finem potuit manere laudatio. scriptum enim est in secundo Praeteritorum libro: et cecidit Ezechias ab altitudine cordis sui. ubi cor in altum erexerat, ubi in superbiam se per confidentiam laudationis extulerat, praeteritorum gestorum gratiam per superbiae crimen amisit.
- nun.12.1
Propheta igitur sacramento constituens, ut iusta dei iudicia custodiret, hoc primum opus sumpsit, ut humilis fieret, neque solum humilis, sed humilis ualde: per adiectionem hanc consummatae in se humilitatis modestiam docens. et erant causae in eo plures superbiendi. praebebat causas nobilitas ex Iuda, et in eo primum potestas benedictionis regiae inchoata. mansit enim aliquandiu ex Dauid tribu regiae potestatis familia, ex qua secundum carnem rex aeternus emersit. erat etiam prudentissimus; : et occulta sapientiae manifestasti mihi. meruit etiam et propheta esse, cum dicitur: aperiam in parabolis os meum, eructabo absconsa a constitutione mundi. humanae quoque opulentiae copiis abundauit. ait enim ipse: ecce congregaui de paupertate mea auri talenta milia tot et argenti alia et seris et ferri, quorum non est. hinc nobilitas, hinc regis potestas, sapientiae fiducia, hinc prophetae meritum, hinc copiae facultatum; non erexerunt tamen in superbiam neque in aliquem fastidii tumorem extulerunt. tuto ergo postulat dicens: u i me secundum uerbum tuum, id est, ut tamquam nondum uiuens aeternae uitam secundum uerbum dei mereatur, quia eum humilitatis modestia intra disciplinam et doctrinam contineret.
- nun.13.1
Sequitur deinceps: uoluntaria oris mei fac beneplacita, domine, et iudicia tua doce me. digne propheta sacramentum constitutionis suae. primum enim humilis ualde effectus est; sequenti nunc orat, ut uoluntaria oris sui beneplaceant. non contentus est iam praescriptis legis contineri neque tantum necessitati subiacere. praeceperat malum pro malo reddendum. Dauid iste, cum Saul totis se. imperii sui uiribus persequentem frequenter captum et conclusum habuisset, non modo non peremit, sed etiam cum honore dimisit dicens: non inferam super eum manum meam, quia domini est. hunc etiam cum in bello peremptum conperisset, fleuit et uindicauit. filius quoque eius Abessalon regnum occupat, exercitum contrahit, patrem bello parricidali persequitur. sed militibus. Dauid dicit: parcite puero . illi quidem ad resistendum necessitas inposita est, ut regi; sed pietas et bonitas adfuit ad parcendum, ut prophetae. mortuum quoque paterno et dolore defleuit. haec enim , nou legitima sunt: et his obtemperare libertatis potius quam necessitatis officium est.
- nun.14.1
Habet hanc apostolus , non et legitimae : de uirginibus autem praeceptum domini non habeo, consilium autem do. aut cum gloriam uiduitatis et continentiam laudat, non inhibet iam potestatem nubendi, sed meritum caelibatus praedicat. ultra legem instituit et ultra praeceptum adhortatur, uoluntaria legitimis anteponens. et rursum ait: numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? numquid non mulieres circumducendi, ceteri apostoli et fratres domini et Cephas? aut ego et non habemus potestatem non operandi? sed non utimur hac potestate. potestas in licito est, cum lex infidelitati nostrae parcens nos grauibus non onerat. at uero uoluntatis professio ei incremento fidei est, cum in his, quae moderata lex nobis est, nosmetipsos deuotionis studio continemus.
- nun.15.1
Haec igitur uoluntaria, ut deo sint placita, propheta orat, quia illa, quae ex praescripto legis gerantur, ipsa seruitii sui necessitate peraguntur. causam autem semper deprecationis sua?. postea enim quam uoluntaria oris sui ut beneplacita essent orauit, adiecit: et iudicia tua doce me. iudicia legis agit et, quantum in se est, gestis atque operibus exercet; sed nondum ea intellegit. scit enim esse legem spiritalem. et illud, quod sub specie praesentium operationum continetur, nosse festinat: ea enim quis necesse est doceri postulet, quae ignorat.
- nun.16.1
Totum autem se propheta secundum sacramenti sui constitutionem deo dedit. humiliatus est , uoluntaria oris eius placentia sunt: nunc eius anima in dei manibus semper est et legis dei non obliuiscitur dicens: anima mea in manibus tuis semper: et legem tuam non sum oblitus. totum, quod uiuit, deo uiuit. omnis eius sensus et spiritus in deo est; nullum tempus admittitur, quo legis possit obliuio. in omnibus operibus et cogitationibus deus cogitatur. lex in memoria est, in dei manibus semper anima uiuentis est.'
- nun.17.1
Scit, quam sibi istud utile sit, scit, quam sit necessarium se manibus dei gestis atque operibus suis et per memoriam legis inserere. ait enim: posuerunt laqueum mihi: et de mandatis tuis non erraui. scit in hac saeculi silua plures laqueos extendi, plures captiones parari. sermo, cogitatio, opus nostrum semper adiacentes habent laqueos, cum interdum occurrit causa irae, doloris adfectio, querellae necessitas, malae cupiditatis occasio. haec diabolus angelique eius, ab initio transgressores et ab exordio peccatores, laqueos semper extendunt. sed cuius in manibus dei anima est et qui numquam legis dei inmemor est, his undique licet laqueis circumiectis a praeceptis tamen non . semper enim deum cogitans ab his euolat, ut in : sicut passer liberatus ex laqueo uenatorum. et dominus ipse per prophetam ait: liberate uenatorum et a uerbo conturbationis.
- nun.18.1
Non enim iniuste tenduntur retia auibus. in caelestem scientiam homo eruditus es; quid tibi cum terrenis operibus et gestis est? auis effectus es; cur non in elemento moraris? uolucres enim caeli nuncupantur; non iniuste ergo illis in possessione terrenae habitationis sunt. saeculo ; quid tibi cum saeculi rebus? quid quereris captus in saeculo? quid quereris iniuriam laquei in regione non tua ? dic potius et utere ipse tu uoce dicentis ista: quis dabit mihi pinnas sicut columbae? et uolabo et requiescam. natura auium est, ut non, cum uoleut, requiescant: tu autem iam factus columba uolando requiescis, id est in caelestem te sedem et cognitionem a laqueis terrenis uolatu fidelis animae ecferendo.
- nun.19.1
Dehinc sequitur: hereditaui testimonia tua in ; quia exultatio cordis mei sunt. heres secundum humanam consuetudinem omnia eius obtinet, cuius et heres est. sed humanas hereditates dedignatur propheta: testimonia dei hereditauit. gratum ipsi, si dei fiat ipse testis, quia exultatio cordis sui sit, si de deo inter persecutionum bella testetur. sic et meminimus his testimoniis apostolos gratulatos, cum exeuntes de consessu persecutorum sunt propter dei nomen dignos se iniuriis iudicatos. testimonia ergo eius exultatio eorum cordis fuit. sed propheta, ut et apostoli, licet inter multas persecutiones testimonia dei, id est testandi de eo cum exultatione cordis tamquam hereditatem retineat, tamen etiam illa dei testimonia hereditate adquisita habet, sub testibus dicta sunt. Moyses legem sub testibus dedit caelo atque terra, Esaias sub testibus arguit caelo atque terra, apostolus iam celsioribus testimoniis ut praedicator euangelicus usus est dicens: testor uobis coram deo et Christo Iesu et angelis eius. ergo testimonia sub his scripta et sub his testata et in his testata tamquam noui patrimonii heres occupat: non ex parte, sed totum. ius enim hereditatis ex solido est. etsi inter plures secundum humanam successionem hereditas diuidatur, tamen hereditas ipsa nomine heredis ex solido est.
- nun.20.1
Ac ne, quod a multis dici saepe solet, rationis aliquam habeat auctoritatem, cum adserunt proprium dei munus esse, ut quis in dei rebus atque operibus uersetur, excusantes infidelitatem suam, quod cessante erga se dei uoluntate maneant infideles: est quidem in fide manendi a deo munus, sed incipiendi a nobis origo est. et uoluntas nostra hoc proprium ex se debet, ut uelit: deus incipienti incrementum dabit, quia consummationem per se infirmitas nostra non obtinet, tamen adipiscendae consummationis est ex initio uoluntatis. : declinaui cor meum ad faciendas iustificationes tuas in propter retributionem. cor suum ipse declinat et ex humanae peccatis in dei . natura quidem et origo carnis eum detinebat, sed uoluntas et religio cor eius ex eo, in quo manebat, originis uitio ad opera declinat. et declinat in omni uitae tempore: non in definitione aliqua spatii, sed in omni uitae suae saeculo. declinat propter retributionem, certus scilicet ea fidei meritis reseruari et in his retributionem eius esse, oculus non uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit; quae deus his, qui diligunt eum in Christo Iesu, cui gloria est et nunc et semper in saecula saeculorum. amen.
- samech.1.1
Praecepti euangelici doctrina ea est, ut inimicos diligagamus et non solum amantibus nos amorem, sed etiam his, qui nos oderint, debeamus. ergo haec prophetae professio aduersari uidetur dominicis mandatis, ut, cum amor nobis inimicorum imperetur, ille, quod iniquos oderit, tamquam bonum opus praeferat.
- samech.2.1
Sed huius ipsius dicti ratio ex ipsis euangeliis noscenda est. nam dominus, qui inimicos diligi iussit et maledicentes patrem aut matrem reos mortis esse constituit, rursum alio in loco praecepit dicens: si quis uenit ad me et non oderit patrem suum et matrem suam et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc etiam et animam suam, non potest meus discipulus esse. ergo haec uidentur sibi esse contraria, ut, cuius ex praecepto non solum odium in parentes, sed maledictio tantum morte sit digna, ipse rursum dicat, neminem discipulum suum esse posse, nisi qui patrem et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores et animam suam oderit. durus hic sermo et praeceptum graue est, inpietatis necessitatem ad consummationem religionis inponere.
- samech.3.1
Verum nihil a deo durum, nihil impium, nihil contrarium anterioribus praeceptis iubetur. irasci autem haec carissima nobis nomina, pater scilicet ac mater et uxor et filii non possunt, quod eos praecipimur odisse, cum animam ipsam nostram odisse iubeamur. scit enim esse dominus plures tam inconsulti amoris, ut, cum persistere in martyrii gloria filios suos uideant, ut tempori cedant, rogent; ut sententiam mutent, precentur et pietatis erga eos utantur adfectu, cum anus mater et pater senex miserabiles canos filio in ipso martyrii certamine cum inuidia uoluntatis eius ostendat, hinc et uxor adsit filiorum ambitiosa comitatu, oret, ut potius sibi illisque uiuat, hinc fratres et sorores blandis nominum suorum familiaritatibus deprecentur, ipsa quoque anima inlecebris iam pridem capta uiuendi tacitis quibusdam consiliis ad coniuentiam inrepat. hoc igitur in tempore odisse nos patrem, matrem, uxorem, filios, fratres, sorores et ipsam quoque animam dominus praecepit. nam hunc eundem sermonem ita clausit, post odium uniuersorum dicens: et si quis non portat crucem suam et uenit post me, non poterit meus discipulus esse. ergo tum odio habendi sunt, cum portare nos martyrii crucem nolunt, cum sequi dominum exemplo dehortantur. honestum hoc odium et utile est, eos, qui ab amore Christi abducere conentur, odisse.
- samech.4.1
Itaque nunc propheta nihil contrarium praeceptis, quibus amare inimicos iubemur, locutus uidetur dicens: iniquos odiui. non enim inimicos suos odit, sed iniquos, id est transgressores legis. propriore istud uerbo graecitas nuncupat dicens, id est extra legem agentes. sed qui legis odit, non potest non id amare, quod odit esse neglectum; et ideo ait: et legem tuam dilexi. conuenit autem, ut, qui legem amat, eos oderit, qui legis inimici sunt.
- samech.5.1
Dehinc sequitur: adiutor et susceptor meus es to, et in uerbum tuum spero. magno nobis auxilio dei opus est in tanto atque adsiduo saeculi istius proelio. non enim nobis secundum apostolum pugna est aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus potestates et mundi potentes harum tenebrarum, aduersus spiritales nequitias in . hos ergo hostes habemus, aduersum hos adiutor deus precandus est, ut nos in suam recipiat. sed non tam timoris haec precatio debet esse quam meriti. timor enim ex trepidatione condicionis est, propheta autem in uerbo dei sperat. spes non res praesentes obtinet, sed futuras. sperat ergo, quae uerbo dei, id est dictis propheticis continentur. sperat autem uel retributiones fidei in uitam spiritalem, uel ipsum illum domini nostri, qui dei uerbum est, aduentum . spes enim ista meretur auxilium et adiutorium dei. non aliter aut nos meremur aut aliqui ante meruerunt, quam uerbum dei deum naturae nostrae carnem uel habitaturum sperasse uel, quod habitauerit, credidisse.
- samech.6.1
Sed propheta multa in se esse meminit, quae spei suae conentur obsistere; et ideo subiecit: declinate a me maligni; et scrutabor mandata dei mei. doctrinae caelestis ratio admonet, ut dictum hoc referendum ad personam , quibus insit malignitas, existimetur. propheta enim, qui gentes docet, qui uerbum dei praedicat, iubet, uti a se uniuersi maligni declinent, quia congregatio sancta ad malitiae operarios sit indigna. et nescio quem possit excipere. omnibus enim per naturae demutabilis uoluntatem malitia adiacet, ipsisque apostolis uerbo licet iam fidei emundatis atque sanctis non abesse tamen malitiam per condicionem communis nobis originis docuit dominus dicens: s i ergo uos, cum sitis mali, nostis data bona dare filiis uestris. autem est, et malos amare et bonos ad bonitatem docere secundum eum. qui uniuersos ad se potius inuitat dicens: uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam. sed scit propheta plures malignitates in occulto humani cordis esse. secundum enim domini dictum de intus , caedes, , fornicationes, furta. falsitates, blasphemiae. enim sunt, quae communem hominem faciunt. huiusmodi igitur, ut a se declinent, aduersantes fidei suae postulat. obsistunt enim studiis, obsistunt spiritali; atque his per consiliorum suorum adsiduam familiaritatem se ingerentibus non uacat animo dei mandata scrutari, quia maligni uiri praesentia multum eum, qui mandata dei scrutari uelit, inpediat.
- samech.7.1
Et quia dei opus est misericordia, ut in familiam eius recepti a dominatu horum liberemur, propheta orat dicens: suscipe me secundum eloquium tuum, et uiuam, et non confundas meab exspectatione mea. propheta exspectat et sperat: nihil praesens, nihil temporarium sectatur. plures autem sunt, qui hanc exspectationem fidei nostrae arguunt et inrident dicentes talia: quid ieiunia, quid continentia, quid castitas, quid iactura patrimoniorum utilitatis adferet? ubi spes uestra est, Christiani? mors aequaliter dominatur uniuersorum: in omnium corporum naturas commune ius illi est. quin etiam uniuersis nos bonis saeculi fruimur et licentia utimur; et in quo tandem a nobis spei exspectatione praestatis? non confundi ergo se in hac exspectatione sua propheta orat, sed ut maneat confidens et fructus illius , quam exspectat, accipiat. scit enim se nondum uiuere, licet uiuat. uita enim nostra secundum apostolum absconsa in Christo est. et idcirco ait: suscipe me secundum uerbum tuum, et uiuam, quia illius et uitae exspectatione ac spe detinetur. sperat enim , sperat regnum caelorum, sperat regnum dei, sperat spiritales benedictiones in caelestibus in Christo. in hac spe, in qua non confundetur, rogat, ut suscipiatur et uiuat.
- samech.8.1
Dehinc sequitur: adiuua me, et saluus tuas semper. superius dixerat: adiutor et susceptor meus, nunc autem nominum commemoratorum rem precatur, ut, qui susceptor est, suscipiat et, qui adiutor est, adiuuet. non abesse a se adiutorium adiuuantis precatur. non orat. ne malignantes non habeat, quia per passionum patientiam fides probatur; sed, ut aduersus eos adiuuetur, orat, quia auxilium a domino semper orandum est. sed quemadmodum in superiore susceptus uiuet, ita et in hoc adiutus saluabitur. adhuc enim sibi obeunda mors est, adhuc inferi sustinendi. tunc saluabitur, cum ex corporea terrenaque natura in spiritalem gloriam transformatus nullum aduersantis inimici periculum metuat, uiuat inter electos angelos, sit paradisi incola et absorpta corruptione ex mortali inmortalis existat.
- samech.9.1
Sed quod meditaturum se in iustitiis dei dicit et meditaturum semper, numquid non meditatur, qui et in meditatione sperauit? potest quidem et in praesens opus accipi, ut, quousque in corpore sit, semper iustificationes meditetur; sed nihilominus et in futurum sermo procedit. scit in caelo omnes angelos in meditatione dei esse. nihil enim illic otiosum, nihil iners est, omnes uirtutes caelestes in opere ministerii sui permanent. et cum nobis tunc uita angelorum uiuendum sit, potest secundum eos, qui semper operantur, nobis quoque aeterna iustificationum esse meditatio.
- samech.10.1
sequitur: spreuisti omnes discedentes a iustificationibus tuis, quia iniqua cogitatio eorum. auxilium et susceptionem ob haec propheta orat, ne cum discedentibus a iustificationibus dei et ipse spernatur. sed hic seruata ea ratio est, ut non dictum sit: spreuisti omnes peccatores, sed: spreuisti omnes discedentes. si enim peccatores deus sperneret, omnes utique sperneret, quia sine peccato nemo sit. sed spernit discedentes a se, quos apostatas uocant. neque interest, an in iustificationibus dei quis aliquando . spernendus enim a deo est, quisque discesserit, quia manentis meritum conseruat consummatio permanendi. differt uero a peccato discessio, quia peccato uenia per reseruatur, discessio uero cum ipsa discessione se damnat; hinc oritur, cum uoluntas eorum, qui discessuri sunt, est iniqua.
- samech.11.1
Dehinc sequitur: deputaui omnes peccatores , ideo dilexi iustitias tuas. semper prophetae sermo longe se et ultra communem sensum extendit. nos enim praeuaricatores eos existimamus, qui susceptam fidem et cognitionem dei adeptam relinquunt, aliud pollicitos et aliud nunc agentes. sed hic existimantur omnes peccatores ; nullus excipitur, generaliter ad omnes nomen refertur. lex enim ueluti naturalis est, iniuriam nemini adferre, nihil alienum praeripere, fraude ac periurio abstinere, alieno coniugio non insidiari. nouit et hanc apostolus legem dicens: cum enim nationes, q u ae legem non habent, naturaliter secundum legem faciunt, tales homines legem non habentes sibi ipsi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. ergo praeuaricatores existimantur, qui, quod a natura legis accipiunt, derelinquunt. furem quis deprehensum aut adulterum aut homicidam arguet lege naturae. sed si in his ipse uersetur, praeuaricator est legis.
- samech.12.1
Nouit etiam, cum ait peccatores terrae. alios esse et caeli peccatores. audiamus enim prodigum filium perditum atque mortuum de peccato suo patri confitentem: peccaui, inquit, pater in caelo et coram te. quisquis caelestis doctrinae et spiritalis gratiae particeps factus in peccato demorabitur, non terrae peccator est ille, sed caeli. omnes enim credentes in se dominus noster Iesus Christus coexcitauit et collocauit in caelestibus, ex quibus qui decedet, tamquam caeli peccator arguitur. cum igitur propheta pecca.tores terrae esse existimet, quia naturae legem peccando transgressi sint, ob hoc ipse testimonia dei diligit. quia, cum sit decedere ex lege naturae, tamen iam sine uenia sit ex caelesti lege discessio.
- samech.13.1
: confige de timore tuo carnes meas; a iudiciis enim tuis timui. nonae et preces prophetae sunt, ut a timore dei carnes suae configantur. sed meminit conpatiendum et commoriendum esse cum Christo his, qui conregnare cum eo uelint. et minore istud dicti uirtute latinitatis translatio elocuta est. quod enim nobiscum est confige, illic id significat, ut clauis se configat. moriendum ergo nobis est, et omnia carnis uitia configenda cruci domini sunt. morimur enim secundum cum Christo et consepelimur in baptismo. et hoc propheta quamquam in uoluntate sua habeat, tamen, ut per misericordiam dei consequatur, expostulat. configi enim ex timore dei carnes suas orat, iudicia dei metuat. timet enim aeterni iudicii sententiam, timet non cum Christo configi et commori et consepeliri, nouum se hominem, nisi uetere cum uitiis et concupiscentiis exuto, intellegens non futurum.
- ain.1.1
Et in psalmi exordio et deinceps frequenter meminimus per singularum litterarum quasi elementa discendi doctrina nos pietatis, , , fidei et timoris institui, et ut rudem infantiam ad loquendi scientiam, quam et agendi doctrina consequitur, ipsis humanae uocis initiis erudiri: quod ex praesentibus sextae et decimae litterae octo uersibus intellegi licet. propheta enim ex persona sua uniuersos docet, quid uelle, quid agere, quid profiteri unumquemque pro conscientia infirmitatis ac naturae suae utile sit, quid etiam metui, quid caueri, quid emundari oporteat. beatus idem , qui per misericordiam dei ipse sibi et uniuersis doctor et prospector et emundator et iudex est! certe dignitati eius decentissimum est, ut, qui spiritu dei loquitur, ea, quae humanae et salutis et sunt, eloquatur.
- ain.2.1
Ait enim ita: feci iudicium et iustitiam: non tradas me nocentibus me. facit placentia deo opera et, quia facit, ne nocentibus se tradatur, orat. opus merendi antefertur, et dehinc meriti praemium postulatur. fit enim primum, quod placeat; et tum dignatio eius, cui per opus placetur, oratur. at nos nec operamur nec placemus, quin etiam impiis et inreligiosis rebus offendimus; et quia tales non , irascimur. sed dignum est contueri, qualia sint, quae propheta faciens, ne nocentibus se tradatur, orat.
- ain.3.1
Et omnia, quaecumque quis timens deum fecerit, utilia ei atque pulchra sunt. pudicitiam quis colens gloriosum ac nitens sordenti corporis sui carni lumen inuexit. contemptum uero pecuniae adsumens liberum se a terrenis dominationibus reseruauit. frugalitatem autem et parsimoniam diligens nobilitatem animae caelestis captiuam ebrietati non dereliquit. sed , quamuis magna atque praeclara sint, tamen, quia prophetae propria eique tantummodo utilia sunt, non referuntur ad meritum.
- ain.4.1
Sed quid fecit, ut non tradi se nocentibus deprecetur? iudicium scilicet et iustitiam; nihil inconsultum, nihil iniustum agens, sed primum iudicium; omnia namque ratione, modo et ueritate pertractans, ut id, quod in alterum agat, perpensum antea atque perspectum iam de consilii sententia exsequatur. non permittit autem consilio tantum suo iudicii sententiam, sed facit cum iudicio iustitiam. iudicantis autem cum consilio hoc opus maximum est, ut, quod iudicat, iustum t sit. iustitia etenim est amica concordiae, uinculum, fundamentum pacis, atque humanae rationis operatio. haec itaque propheta fecit; in quibus cum opus suum sit, tamen et , quibus iudicium et iustitiam fecit, utilitas est.
- ain.5.1
Postulat uero, ne nocentibus se tradatur. omnis enim, in 5 quo peccati uoluntas est, deo uacuus est; et ubi deus non erit, illic diaboli est, qui insidians atque obsidens, ubi adeundi oportunitatem habuerit, tamquam uacuam domum occupet, quae ei, deo eam deserente, sit tradita. et propheta quidem, quia ex persona omnium , ne a deo tradatur, orat. ceterum apostolus habet iam id in se , ut peccatores diabolo tradat ipse, cum ad Corinthios de eo, qui fornicationes omnes praegressus uxorem patris sui acceperat, scribit: ego autem absens corpore, autem spiritu iam tamquam praesens eum, qui hoc fecit, congregatis uobis et meo spiritu cum uirtute domini Iesu tradere istius modi ia interitum carnis, ut spiritus saluus fiat in die domini. sed licet apostolus tradat, scit tamen se in uirtute Christi et in suo spiritu traditurum. sed et in alia epistula ait de Phygello et Hermogene: quos tradidi, inquit, , ut discant . qui enim ab ecclesiae corpore respuuntur, quae Christi est corpus, tamquam peregrini et alieni a dei corpore dominatui diaboli traduntur.
- ain.6.1
Sed propheta, ne nocentibus se tradatur, orat. adsunt enim inimicae infestaeque uirtutes, quae fidei propositum conturbent, quae timorem dei obliterent, quae in terrenas cupiditates et desideria sollicitent, quae infirmam corporis naturam quibusdam blandimentorum aculeis in uitia commoueant. nouit et apostolus hanc multitudinem dominantium uirtutum dicens: in quibus et uos aliquando ambulastis secundum principem potestatis , spiritus, qui nunc operatur in filiis . fecit ergo propheta iudicium et iustitiam; et, ne tradatur nocentibus se, rogat, et hoc modo nocentibus, cum in peccatum inpellunt, cum in gloriam inflant cum in iram accendunt, cum in odium exacerbant, cum ad lasciuiam inliciunt, cum ad auaritiam prouocant. sed cum per haec nocere properent, obtinere tamen eos, qui innocentes sunt, nisi sibi per secessionem dei traditi fuerint, non ualebunt.
- ain.7.1
: excipe me seruum tuum in bonum: non calumnientur me superbi. proficit in spe sua propheta et celsiorem iam deprecationis suae gradum scandit. qui enim orauerat, ne traderetur nocentibus se, iam, ut proprietate serui excipiatur, rogat, beatum illum in se dei dominatum cum bona susceptione sua deprecans. et non ob leuem causam. ut in bonum suscipiatur, orat, scilicet ne eum superbi calumnientur. et qui sunt superbi? nempe illi, quorum principem loquentem Esaias : dixit enim:
- ain.7.2
et sapientia intellectus auferam fines gentium et uirtutes earum, et commouebo ciuitates inhabitabiles et omnem orbem terrae prehendam manu mea ut pullos et tamquam confracta oua auferam. haec superbientis uox est, diaboli scilicet, qui et deo ac domino nostro Iesu Christo ostensa terrenorum imperiorum gloria dicere ausus est: omnia hsec tibi dabo, si procidens adoraueris me. non esse autem hunc solitarium, sed plures ei adesse spiritalium nequitiarum ministros per eum docemur, qui ait: discedite a me, maledicti, in ignem seternum, quem prseparauit pater meus diabolo et angelis eius. ab horum igitur se superborum calumnia esse liberum rogat. calumniantur enim, quia, cum ipsi peccati incentiua subpeditent, calumniam nobis ante deum peccati, quod per eos gesserimus, intendunt; causam namque peccati ad crimen iniciunt et criminis inuidiam per calumniam exacerbant, scriptura in Apocalypsi calumniatorem eum esse testante.
- ain.8.1
Verum etiam nunc se extendit propheta in celsiorem profectum dicens: oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitise tuae. oculi deficiunt, cum intentus in aliquam exspectationem uisus laborat. propheta itaque animae suse oculos in dei salutare defixit. et de salutari quid intellegi oporteret, saepe tractauimus; eum scilicet esse legum, qui saluum faciet populum suum a peccatis. aliis igitur oculos suos in desideria saecularia occupantibus et in uoluptates rerum praesentium tendentibus propheta in dei salutare defixus est. et ne corporales oculos eum deficere sub hac contemplanti intentione existimaremus, non solum in salutare dei deficiunt, sed etiam in eloquium iustitise.
- ain.9.1
Iusta itaque esse dei eloquia confitetur. scit esse quaedam, quae cum inperitis atque impiis iniusti eloquii habeant opinionem: cum Pharao cor ad contumaciam obduratur et pertinacia ei inreligiosse uoluntatis adfigitur; cum ex duabus adhuc in utero gentibus minori maior sit seruitura, et neutro quicquam boni promerente seruitus uni inponitur, dominatus alteri donatur; cum Adam de paradiso, ne arborem uitse contingat, expellitur; quse homines diuinse et uirtutis et bonitatis et iustitiae incapaces, dum intellegere non possunt, iniusta esse constituunt. sed prophetae huius in istius modi eloquium iustitise oculi deficiunt, quia sciat nihil iniustum esse in his dictis dei, sed omnia aduentu salutaris dei haec eloquia et consummanda et intellegenda esse iustitise. procedit autem per hanc intentam usque ad defectionem oculorum exspectationem, ut aliquid ultra precari audeat.
- ain.10.1
Confessus itaque eloquium iustitiae hsec subdidit: fac cum seruo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me. insolens forte uox existimaretur, quae diceret: fac cum seruo tuo. quod enim dicitur: fac, tamquam ex fiducia aliqua prsesumptio est usurpata poscendi. sed non inpudenter id diceret, qui iudicium et iustitiam fecisset, qui se excipi in seruum deprecatus esset, cuius oculi in salutare dei et in eloquium iustitise defecissent. sed ne in bis quidem propheta insolens est. nam in eo ipso, quod dixit: fac, adiecit: cum seruo tuo. et quia seruitus nostra ad id ipsum, ut in seruitutis fide maneat, misericordia domini indiget, superaddidit: secundum misericordiam tuam: quia miseratione eius opus est, ut in hac seruitutis nostrae professione maneamus. inbecilla enim est per se aliquid obtinendi humana infirmitas, et hoc tantum naturae suae. officium est, ut adgregare se in familiam dei et uelit et coeperit. diuinse uero misericordiae est, ut uolentes adiuuet, incipientes confirmet, adeuntes recipiat: ex nobis autem initium est, ut illa perficiat..
- ain.11.1
Sed quid tandem ut faciat cum seruo suo secundum misericordiam suam postulat? nempe ut iustificationes suas doceat. scit in iustificationibus, quas Moyses constituere prseceptus est, magnum nescio quid et inconprehensibile humanae intellegentise contineri. scire optat, quis iste sit, ut frequenter diximus, coemptus Hebrseus puer sex tantum annis seruiturus. legit haec quidem, sed non statim, quod legitur, et intellegitur. scire uult, quae illa seruitus sit, quse septimi anni libertas, quod sit auris foramen ex subula, si liber esse nolit, quse illa mulier' Hebraei, quid illud, ut sine muliere egrediatur ipse, quid deinde secunda iustificatio, quid tertia, quid sequentes habeant futurorum sacramentorum prseformationis. non est humani ingenii haec consequi posse: caelesti opus est magistro, et plurimis fidei nostrae meritis necessarium est, ut doceri ista mereamur.
- ain.12.1
Scire autem nos conuenit in omnibus prophetae uerbis nihil humile esse, nihil commune cum ceteris, sed proprium uel ipsi sibi uel sui similibus enuntiari; latet autem sub familiaribus uerbis maxima conscientiae et fidei professio, ut nunc in eo, quod sequitur, intellegimus. ait enim: seruus tuus sum ego: da mihi intellectum, et sciam testimonia tua. nemo nostrum est, qui non uel in orationis suse . prece uel in communium sermonum consuetudine seruum se . dei esse fateatur. et quid magnum propheta fecit seruum se profitendo, quod nullus ausus sit denegare? sed professio ceterorum fallax est, quae, cum habeat conscientise necessitatem, non habet tamen confessionis ueritatem. proprium hoc prophetae est, ut se seruum dei profiteatur in omni uitae genere famulatu condicionis suae fungens, siue ambulans, siue residens, siue uigilans, siue dormiens, in cibo etiam atque in ieiuniis deo aut esuriat aut satur sit et nullo in tempore a seruitutis suae officiis absistat. hic libere dicet: seruus tuus sam. at uero qui stupris dormit, latrociniis uigilat, qusestibus peregrinatur, luxui requiescit, si dicat: seruus tuus sum, profitetur quidem, quod est, sed, quod est, non agit.
- ain.13.1
Propheta autem, quamuis condicionem officii sui etiam ipso famulatu suo confiteatur, tamen infirmitatis suae memor est; dari enim sibi intellectum rogat. est enim intellectus in quodam thensauro repositus spiritalium gratiarum, quem interdum sub falsae opinionis errore inprudentium mentibus diabolus insinuat. sed a deo intellegentiam propheta postulat, ne sibi inanis intellegentia subrepat, qualis gentium, qualis Iudaeorum, qualis hsereticorum est: et postulat ob id, ut testimonia dei sciat, quse sub testibus tradita sunt, quae sub testibus neglecta et uiolata esse exprobrantur, quae in aduentu eius, ob quem testato dicta sunt, neglecta et fastidita uindicabuntur.
- ain.14.1
Et horum quidem testimoniorum tempus non ignorat propheta dicens: tempus faciendi domino: dissipa e run tin i qui legem tuam. lex populo sub testibus data est: quae cum dissipata et abiecta a Iudseis est, tum fuit tempus domino ea, quae continebantur lege, faciendi. pollicitus enim in lege est, ut salutem gentibus daret, ut ipse sibi hominis corpus, qui secundum imaginem et similitudinem dei est factus, adsumeret, ut dissipata lege fidei gratiam donaret. temporis huius meminit per Esaiam prophetam dicens: tempore accepto exaudiui te et in die salutis auxiliatus sum tibi. apostolus uero dicti huius interpres haec scribit: ecce nunc tempus bene acceptum, ecce dies salutis; idest: dissipata lege tempus euangelicse prsedicationis aduenit.
- ain.15.1
Sed illis legem dissipantibus aliud opus prophetae est. et quod sit, ex subiectis docemur. ait enim: ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion. quod ait: ideo, ad id rettulit, quod dixerat: tempus faciendi domino, quia sciret tempus faciendi domino esse, cum legem dissipassent. ideo autem mandata dilexit, quia in his tempus faciendi domino contineretur. lex enim omnis aduentum domini testata est, ipso dicente: si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi; de me enim ille scripsit. mandata igitur dei ob id propheta dilexit, quia in his aduentum dominicae corporationis intellegit. in eo autem, quod diligit, plus nescio quid significat. facere autem aliquid minus est quam diligere, quia plerumque id, quod agimus, necessitatis est, dilectio uero propriae uoluntatis adfectio est.
- ain.16.1
Sed dilectio ea demum perfecta est, qua? maxima est et quae nulli alii conparatione similium coaequatur. diligit autem mandata dei super aurum et topazion. humanus error pretiosius nihil auro et gemmis opinatur, et haec sunt, quse hominum cupiditates dominatui pretii sui et honoris subdiderunt. auro ius, honestas, pudicitia uenalis est; per gemmas uero humani corporis praestantior, ut putant, species ad naturae contumeliam expetitur. et idcirco nihil habet sexus uterque pretiosius, dum uiri posse omnia auro uolunt, mulieres uero per gemmas fieri se existimant pulchriores. praestat autem ut ceteris metallis aurum, ita et aliis lapidibus topazion. est enim ipse rarissimus et speciosissimus omnium et maximus. in Thebaidis uero loco, cui Alabastrane nomen est, reperiri solet. hunc etiam ferunt ssecularium gestorum litterae in Topazon insula ab incolis eius, id est Troglodytis Arabis inuentum ad matrem regis Aegypti Ptolomsei, sub quo scripturae legis ex hebrseo in graecum translatae sunt, muneri fuisse delatum. continet autem ipse in se solus ceterarum gemmarum optimarum pretiosissimarumque speciem et in uno illo diuersissimorum colorum permixtio continetur. super hunc igitur topazion et super aurum mandata dei propheta dilexit, non terrenis se, sed caelestibus desideriis significans detineri.
- ain.17.1
Contempta autem ssecularium opum cupiditate omnem a se occasionem peruersse et prause uoluntatis recidit. diligens enim super aurum et topazion mandata dei ait: propter hoc ad omnia mandata tua dirigebar, omnem uiam iniquam odio habui. non deflectitur, non detorquetur per terrenas cupiditates, sed ad omnia dei mandata dirigitur: non occupant obuia. uidit aurum, sciuit hoc terrae esse limum; uidit gemmas, meminit esse aut montium aut maris calculos; uidit inlicem ad lasciuiam uultum, scit tamquam auibus caeli ex his sibi laqueis euadendum. resistit ergo coalitis sibi naturae suae uitiis et omnem uiam iniquitatis odit. ideo itaque et in mandatis omnibus dirigitur, quia ea super terrena desideria diligit: et dirigitur, ne eorum particeps fiat. quibus dicitur: natio p ra u a et peruersa. et omnem uiam iniquitatis odit, ut sit in eo, qui est uia, domino scilicet nostro, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
- phe.1.1
Natura humani sensus ea est, ut ea mirabilia habeat, quae ante conpererit. ex conpertis enim iudicium admirationis exsistit. ceterum nemo poterit ignorata mirari. haec idcirco antea commemorata sunt! ut diligentius dicti prophetici ratio quaereretur. contra opinionem enim generalis sensus dixisse haec existimatur: mirabilia testimonia tua; ideo scrutata est anima mea. nam cum prius secundum humanam consuetudinem oporteat perscrutari et reperire, et reperta mirari: huic testimonia domini ante admirabilia sunt et ob id perscrutatione sunt digna. dicti autem huius perfecti et pulcherrimi ea ratio est testimonia etenim dei, id est ea, quae sub testibus scripta sunt, etiamsi per obseruantiam legis humanam infirmitatem ad cognitionem et famulatum dei inbuant, quippe ubi castitas, pietas, pudicitia, caritas, ueritas, innocentia, frugalitas et religio mandatur et per quasdam religionum consuetudines hostiarumque diuersitates diuini honoris officium praecipitur, in quibus cum admiratio magna sit pro peccatis oblata hostia et datum pro redemptione animse munus et agnus in sacramento paschae occisus: tamen in his plus ex futurorum spe atque doctrina admirationis continetur. haec itaque prophetae huic admirabilia sunt. sed quia per praesentem admirationem futurorum atque aeternorum bonorum exemplaribus admirabilia sunt, perscrutatur ea. non inquirit tantummodo, in quo est rerum absconditarum diligens exquisitio; sed perscrutatur etiam, per adiectionem scilicet diligentioris exquisitionis laborem suum in perscrutatione demonstrans. neque tantummodo perscrutatur, sed perscrutatur ex anima, ad uoluntatis officium animae intentione sociata.
- phe.2.1
Sequitur deinde: declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat paruulis. et hic quoque sermo forte uidetur a naturae nostrae consuetudine esse diuersus. cum enim ante intellegendum sit et sic lumine intellegentise utendum, quia noctem ignorantiae intellegentiae adeptae lumen apellat, propheta tamen dicit declarationem uerborum dei prius inluminare et post inluminationem intellegentiam praestare. sed quse sint dei uerba, ante discendum est; et tunc inluminationis ac postea intellegentiae ratio praestanda est. uerba dei sunt, quaecumque prophetae locuti sunt. cum enim Moyses uerbis suis populo Hebrseo legis obseruantiam nuntiauerit, tamen in libro eiusdem legis ita scriptum est: et dixit deus ad Moysen: dic filiis Israhel. usus igitur est his legislator uerbis, quibus ei ut uteretur praeceptum est. ergo uerba dei sunt, quae per officium licet humani oris audita sunt. sed et magnus ille propheta ipso iudicio domini nostri Iesu Christi bene locutus, cum dixisset: audi caelum, et percipe auribus terra, ait: quoniam dominus locutus est, et post aliqua, quae querellis maximis increpabantur, dixit: os enim domini locutum est haec. haec ergo omnia dei uerba sunt. ,
- phe.3.1
Sed declaratio uerborum maxime necessaria est. sunt enim sub uelamine opinionis alterius praedicata, sunt secundum apostolum allegorumena, sunt conparatiuis significationibus amphibola. testis est dominus haec eadem per Esaiam ita dicta esse Iudseis infidelibus exprobrans, dicens: audita audietis et non intellegetis. signata enim omnia sunt et per solam spiritalem doctrinam resignanda. haec enim ad Danuelum desideriorum uirum dicta sunt: uade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones. ait etiam Esaias: dabitur liber iste manus hominis scientis litteras et dicetur ei: lege hoc, et respondet: non possum legere, signatum est enim.
- phe.4.1
Sed declaratio uerborum mysticorum per euangelia praestatur, ubi legis occulta et abscondita prophetica mandata domino in corpore manente panduntur. ex quibus primum fides discitur. ubi enim ea, quae a prophetis dicta sunt, per eum rebus et operibus explentur. cum uirgo parit, cum deus uerbum est et uerbum caro fit et habitat in nobis, cum muti loquuntur, cum surdi audiunt, cum claudi incedunt, cum leprosi emundantur, cum caeci uident, cum dsemoniaci curantur, cum mortui resurgunt, declaratio haec uerborum dei nostram ac naturse obscuritatem fidei luce clarificat. tunc enim intellegimus resurrectionis gloriam, iudicii potestatem, aeternitatis honorem. et intellegimus hsec paruuli, uel ad innocentiam renati uel per ignorationem inperiti. hsec declaratio uerborum dei et intellegentia paruulis praestita cuius temporis aetatisque res esset, dominus ipse in euangeliis demonstrat dicens: confiteor tibi, domine caeli et terrae, quia abscondisti hsec a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea paruulis. ecce declarationis et inluminationis et intellegentise tempus. absconsa enim usque in hos dies haec declarantur et declarata inluminant et inluminantia intellegentiam paruulis subministrant: fiuntque per hanc intellegentiam sancti spiritus iam capaces.
- phe.5.1
Denique id ipsum sequens sermo subiecit dicens: os 6 meum aperui et adtraxi spiritum; quia mandata tua concupiscebam. non de hoc utique humani corporis ore dixit, quod per labia concluditur ac patet. nam spiritum officio narium magis quam oris haurimus. laboriosius autem aditu oris in animam transfunditur; absolutius uero per naturalem cursum famulatu atque officio narium commeat. sed os scriptura non labiorum tantum, sed et cordis solita est nuncupare. corde enim per fidem patente et desiderio ad hauriendum hiante intellegentia doctrinae caelestis accipitur. non animae hoc, sed cordis officium est. apostolus enim ait: animalis autem homo non percipit, quse sunt spiritus: stultitia enim est ei. et idem doctor gentium ait: lex enim non in tabulis lapideis scripta, sed in tabulis cordis carnalibus. hoc ergo os suum propheta pandens adtraxit spiritum; non enim ultro ingruit. expetendus est, adtrahendus est et infantium modo tamquam lac innocens hauriendum. ideo autem propheta os aperuit, quia meminerit sibi psalmo alltiudinem: dilata os tuum, etadinplebo illud, et in lege scriptum sciat: describe hsec in latitudinem cordis tui; corde enim dei praedicatio, non ore suscipitur. et secundum euangelicam prsedicationem uerbum dei ex corde malus abripit, quod ultra mel et fauum in ore delectat. ut enim per os in alimoniam corporis cibum sumimus. ita et per cor ad uiuificandam animam escas doctrinae caelestis accipimus, quae, nisi amplificato et patente corde adtracta quodam modo fuerint, non adibunt.
- phe.6.1
Sequitur deinde: aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum. ad id quod dixerat: respice in me mox addidit: et miserere mei. scit enim dominum etiam in ultionem impiorum p“namque respicere. respexit enim, ut scriptum est, super castra Aegyptiorum et conligauit axes curruum eorum. etrursum: respexit dominus super Sodomam et Gomorram. respicit uero non solum ad poenam, sed etiam ad terrorem, cura dicitur: aspiciens in terram et faciens eam tremere. propheta ergo non solitarium hoc orat, ut in se deus respiciat, sed cum miseratione respiciat: neque cum miseratione tantum, sed secundum iudicium diligentium nomen eius.
- phe.7.1
Est quidem ex bonitate dei misericordia; sed promerenda est haec a nobis studio innocentiae, ut respiciat in nos, qualiter respexit in Abraham, qualiter in Isaac, qualiter in Iacob, qualiter in Ioseph, qualiter in Iob, qualiter in Moysen. scit enim ad haec misericordise suae opera deum solere respicere, cum dicitur: dominus de caelo respexit in terram, ut audiret gemitum uinculatorum et soluat filios interemptorum, et rursum: et respexit super filios pauperum et non spreuit deprecationem eorum. secundum ergo hoc iudicium timentium dominum orat, ut deus super se aspiciat et misereatur: ut, si ieiunantem uidet, si miserantem contuetur, si pium ac religiosum in omni opere conspiciet, tunc secundum iudicium eorum, qui diligunt nomen suum, ipse quoque dei miseratione sit dignus.
- phe.8.1
Dehinc sequitur: gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et nedominetur mei omnis iniustitia. incedit quidem propheta ex uoluntate sua iustitiae gressibus, sed scit undique sibi iniustitise dominationes inminere. superius orauerat, ut in se deus respiceret ac misereretur secundum eos, qui diligunt nomen suum. misericordise autem, quam orat, hunc fructum esse sentit, ut gressus sui dirigantur, non secundum saeculi uias, non secundum humanam gloriam, non secundum corporis uoluptates, sed secundum eloquia dei. si nihil inpedimenti usquam occurreret, si aduersantes sibi non undique adessent, suis ipse uiribus in ea, quse agere uellet, confirmabatur. sed ubi insidise sunt, ubi bellum est, opus est potioris auxilio, ne in se dominetur omnis iniustitia.
- phe.9.1
Non ut a se absit, sed ne dominetur sui orat. scit per temptationes ad gloriam perueniri. meminit Abraham et peregrinationis iniuria et amittendae uxoris metu et per immolandi filii dolorem fuisse temptatum. scit Iob omni temptationum esse militia perfunctum. recolit Ioseph, cum a fratribus uenditur, cum a domini sui coniuge ad adulterium conpellitur, cum carcere p“nse reseruatur, gloriam maximse fidei per haec iniustitiae temptamenta meruisse. dominationem iniustitise propheta metuit, temptationem uero eius non recusat. dirigendos autem esse a domino gressus suos secundum eloquia sua meminit, ne iniquitas, quae temptatura sit, potestatem possit habere dominandi.
- phe.10.1
Post quse id consequitur: redime me a calumniis hominum, et custodiam praecepta tua. humana temptatio grauis non est apostolo dicente: temptatio autem adhuc non adprehendit uos, nisi humana; sed calumnia grauis est. calumnia autem ea est, uel cum bono operi facinoris mali nomen adscribitur, uel cum specie blandiente internae malitise uirus occulitur.. neque enim eius directae maliuolentiae opus est, sed fallax et subdolum et sub specie bonae uoluntatis malitise operatione desseuiens. et difficile est cauere a talibus, qui sub nomine fratrum inimici sunt, sub nomine amicorum hostes sunt, sub filiorum specie parricidae sunt, sub unanimitate coniugum ineuitabile malum sunt. Abel iustum Cain scelestus per familiaritatem fratris occidit. Noe deo probatum Cham filius eius inrisit. Esau Iacob exulem esse a paterna domo fecit. ualidissimum diaboli pr“liatorem Iob sola uxor eius temptauit inflectere. hunc ipsum sanctum prophetam quae calumnise hominum fefellerunt? quotiens Sauli proditus est? quotiens, quibus in locis ageret, nuntiatus est? ubique ei calumniantium insidise adfuerunt.
- phe.11.1
Nouit hsec dominus domesticae calumnise scandala grauissimum solere fidei excidium adferre, dicens: quod si oculus tuus dexter scandalizat te et si pes dexter aut manus scandalizat te, erue et abscide abs te. non de membris corporum haec locutus est, cum scandala nec pes nec manus posset adferre; sed de coniunctissimis nobis ac maxime necessariis membris — quia omnes unum corpus sumus in Christo — haec iubet, ne domesticis calumniis ac scandalis penes nos manentibus aliqua nobis iudicii die uitiorum labes adhaereret. ergo propheta si ab bis redemptus esset, custoditurum se praecepta dei pollicetur, quia istae domesticorum omnium calumniae inpedimentum fidei frequenter adferrent.
← Previous · Next → — showing 601–700 of 1,238
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0149b.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.