Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Tractatus super psalmos

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 1,238 sections

  1. 67.37.1

    Deinde id ipsum sequens sermo designat dicens: mirabilis deus in sanctis suis. in eos scilicet mirabilis, quos in uitae resurrectionem excitabit aeternos. mirabilis autem est, cum omnem beneficentiae suae in eos conferat uoluntatem, cum ipsos intra perfectionem caelestis gloriae conlocabit, sicuti ad patrem pro his preca.tus est dicens: pater, uolo ut, ubi ego sum, hi mecum sint; uel illud: ut omnes unum sint, ego in illis et tu in me. mirabilis ergo in sanctis deus est, quos, cum conformes gloriae corporis sui fecerit. per se, qui mediator est, etiam in unitate paternae maiestatis adsumet, dum et in eo per naturam pater est et ille rursum per societatem carnis in nobis est: quos in regnum praeparatum illis ante constitutionem mundi obtinendum locauerit, quibus absorpta morte inmortalem uitam aeternamque reddiderit. non enim iam incrementis corporum escarumque alimentis infirmi. tatumque casibus uitae humanae demutatio laborque tolerabitur, sed aeternitas cunctis, quae naturae suae uirtute ipsa se continens, id est quae se ipsam alat conseruetque, donetur: certique omnes fore se sempiternos non aliunde iam, id est non extrinsecus continentur ad uitam, sed ex deo, per quem resurrexerint . et inmortales maneant et aeterni. et ideo haec humanae spei sacramenta tali confessionis fide propheta conclusit: mirabilis deus in sanctis suis, deus Israhel ipse dabit uirtutem et fortitudinem plebi suae, benedictus est deus. dat itaque uirtutem plebi suae et fortitudinem deus, quae inmortalis effecta intra se uitam uirtutemque contineat despoliatoque corpore superinduta sit honore caelesti, ut omni corruptione et infirmitate depulsa deum aeternitatis suae laude benedicat per unigenitum et primogenitum suum deum ac dominum nostrum Iesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

  2. 68.1.1

    Tertius hic pro his, qui inmutabuntur, est psalmus; qui etsi nihil sub historiae conmemoratione conplexus est, ut in quinquagesimo et nono inesse tractauimus, neque ut in quadragesimo quarto aliquid proprium in superscriptione praetulerit, ubi pro dilecto canticum praenotatur, in eo tamen, quod non illius Dauid, sed illi Dauid psalmus in finem praescribitur, in illum potius Dauid, qui et oriens et iustus et finis est legis, conuenire intellegenda prophetia est. per id enim non ab illo, sed in illo psalmus docetur esse cantatus. in his autem, qui inmutabuntur, euangelicae spei fideles significari docuimus, qui aut ex legis obseruatione aut ex gentili impietate ad cognitionem dei demutati, tamquam renascentes incorruptae aeternitatis candore florerent; quod idipsum psalmi fine tractabitur. non ambigitur autem psalmus ipse sacramentum passionis domini continere. nam praeter Iohannem apostolum, qui in potatione aceti consistere consummationem scripturarum testatus est, tum etiam dictum hoc ab eodem sub apostolorum recordatione praesumptum: zelus domus tuae comedit me adimit ambiguitatem confirmatque omnia ad eum dicta gestaque esse referenda. uniuersarum itaque humanarum passionum sorte perfunctus secundum susceptas infirmitates nostras loquitur; et dolet ipse quidem extra necessitatem et timoris positus et doloris, sed his se tamen, quae suscepit, accommodans; ut qui carnis nostrae homo natus esset, et dolorum nostrorum querellis et infirmitatis precatione loqueretur. coepit itaque ita:

  3. 68.2.1

    Salua me, deus, quoniam intrauerunt aquae usque ad animam meam. infixus sum in limum profundi, et non est substantia. uiuendi omnibus finem mors in cunctos constituta praescribit. et quid sibi nunc oratio ista uult, quae se saluari deprecatur, cum lex mortis in omnes sit constituta? dehinc nunc orandae salutis haec causa est, quia intrauerunt aquae usque ad animam; introeundi autem aquis ad animam hinc facultas sit, quod infixus sit in limum profundi; defixi uero in limo profundi nulla substantia sit. ergo quia nemo nisi quod sperat precatur — sperat autem nemo se non mori — talis haec eius merito oratio est, qui, moriturus licet, morte non erat obtinendus. adsumpta ergo infirmitas habuit officium deprecandae salutis, diuinitatis uero conscientia spem tenuit salutis in morte sperandae. saluari se ergo orat, qui et dixerit: deus, deus meus, quare me dereliquisti?

  4. 68.3.1

    Introeuntibus enim aquis usque ad animam subiectus morti crucis fiebat, cum passionum uniuersarum impetus usque ad mortem animae perrumperet. in aquis autem insectationes populi motusque gentium significari solere non dubium est, cum dicitur: torrentem pertransiuit anima mea, uel illud: et pertransiuit anima mea aquam inmensam. sunt et aquae harenosam domum subluentes eamque in casum ruinamque pellentes. hae ergo nunc aquae usque ad animam intrantes ad precem eum orandae salutis coegerunt.

  5. 68.4.1

    Verum ineuntium harum passionum non aliunde quam ex adsumptione carnis et uirtus est et potestas. non enim incidere in deum hic infirmitatum nostrarum terror ualebat, aut exerere se nisi in carne corporis nostri, tamquam in subiacente materie, potuerant passiones. porro autem haurienda fuit natura caelestis, ut exinaniens se ex dei forma in formam serui hominisque decideret. et ideo usque ad animam aquae penetrant, quia substantia ei non sit infixo in limo profundi. non utique substantia ea non erat, quae adsumpta habebatur, sed quae se ipsam inaniens hauserat. nullo autem modo se caruit, qui se ipsum exinaniuit euacuans; nec tamen idipsum uidebatur exstare, quod iam in aliud se euacuando concesserat. non est ergo substantia per id, quod infixus est in limo profundi. primus enim homo de limo terrae; et secundus Adam in huius limi profundum de caelis descendens se ipsum tamquam ex alto ueniens defixit. euacuans ergo se, quippe cui substantia non erat, non iam usque ad carnis, uerum etiam usque ad mortis profunda descendit, et omnis in eum terror desseuientis in nos tempestatis incubuit. cum enim se contra naturae caelestis terrenaeque diuersitatem in hunc limum potestatis suae uirtute defixit — quia ea, quae natura dissident ad quandam conexionis suae soliditatem non generis ipsius propinquitate conueniunt, sed potiore ui tamquam confixa sociantur — tunc et pati coepit et mori posse, per occasum mortis in inferna descendens.

  6. 68.5.1

    Sequitur enim: ueni in altitudinem maris, et tempestas demersit me. imitator ille et dominicae mortis et temporis Ionas mari mersus cetoque susceptus non tam in mari se, quam in inferno positum testatur: clamaui in pressura mea ad deum meum, et exaudiuit de uentre inferorum clamoris mei. et quamuis eum cetus ad speciem infernae mortis hausisset, ait: introiuit caput meum in scissuras petrarum, descendi in terram, cuius serae tenaces et aeternae. sancto etiam Iob post illum uniuersarum passionum gloriosissimum bellum, cum dignus iam esset eloquio diuino scientiaque naturae, post confracti intra se maris portas rugientesque eius in matris suae uentre terrores, rursum quid etiam in mari significaretur, dominus reuelauit dicens: uenisti autem super fontes abyssi, aut in uestigiis maris ambulasti? aperiuntur autem tibi prae timore portae mortis, in uestigiis utique maris, tamquam in profundo uel altitudine maris, portas mortis esse significans. nam cum profunda maris inferiora sint terrae, necesse est in profundo maris, id est in inferioribus, sedem mortis ostendi. ueniens ergo in hoc profundum maris tempestate demersus est, cuius in anteriore psalmo ita meminit dicens: omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt. sed et ille, ut dixi, dominicae mortis imitator, quem ex tenacibus aeternisque terrae seris inmanissimus ille maris istius cetus euomuit, haud dissimilia conquestus est: omnes suspensiones tuae et fluctus tui super me transiebant. usque ad mortis igitur ueniens profundum mortis ipsius tempestate demersus est aduersarumque uirtutum depressus procellis est.

  7. 68.6.1

    Non tamen tacitus eorum, qui se ipsos diabolo praebituri erant uelut ministerii arma peccato — quippe qui et nonnumquam consilia initae mortis suae exprobrauerit et stans in templo saepe clamauerit et eleuatis ad deum frequenter oculis intenderit, ut ad unumquodque diuinitatis suae opus maximum adspectarent — intellegitur ad patrem; ob quod sequitur: laboraui clamans, raucae factae sunt fauces meae: defecerunt oculi mei, dum spero ad deum meum. infirmitates nostras suscipiens portansque peccata usu et consuetudine humanae defatigationis locutus est, namque qui se somno et lassitudini saepe commiserit etiam usque ad sitis et esuritionis necessitatem. fauces itaque eius raucae sunt oculique defecti. causam uero maxime clamoris et intentionis oculorum hanc esse docuit, quia speraret in deum, uel cum clamat dicens: qui credit in me, non in me credit, sed in eum, qui me misit, uel cum clamaturus Lazarum uoce magna eleuatis sursum oculis ait: pater, gratias tibi ago, quoniam audisti me.

  8. 68.7.1

    Sed illo uel paterni nominis magnificentiam testante uel humanae salutis opus moliente odia in eum multiplicantur in cassum. sequitur enim: multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. conualuerunt, qui persecuntur me inimici mei iniuste; quae non rapui, tunc exsoluere repetebar. numerus odientium ultra capillos capitis est multiplex, siue ob impiorum copiosam multitudinem, siue quia indigni sint dei cura — nam apostolorum capillos, quia tanta eorum deo cura est, scimus esse numeratos — siue quia infidelium numerus ultra numerum sit fidelium. nam cum decus capitis in capillis sit, et ecclesiae. quae corpus est Christi, in apostolorum decore omnis ornatus sit, super hoc capitis sui decus odientium est multitudo. oderunt autem eum gratis, id est causam odii non habentes. et conualescentes inimici iniuste sunt persecuti. non enim peccatum egerat, nec dolum habuerat; et ideo, quae non rapuerat, tunc repetebatur exsoluere. cum enim debitor mortis peccatique non esset, tamquam peccati et mortis debitor tenebatur, ab his scilicet, qui in eo peccati legem, quae in membris nostris est, exserebant. de peccato enim condemnauit peccatum in carne.

  9. 68.8.1

    In quo quia magnum diuinae sapientiae consilium explebat, crucisque mors in deo stultitia gentibus uidebatur, magnaque in eo caelestis terrenaeque spei expectatio inerat, subiecit: deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita. non confundantur in me, qui expectant te, domine uirtutum: non uereantur super me, qui quaerunt te, deus Israhel. insipientiae suae deus conscius est, et delicta sua abscondita ab eo non sunt: poenas scilicet insipientiae et delictorum, quas non rapuerat, repetebatur exsoluere. usque ad crucis autem stultitiam — id est, quia stultitia sit gentibus peccata nostra sic suscipiens — ut peccator et stultus gratis iniusteque uexatur. sed quia stultitiam atque delicta propter sapientiam nostram uitamque susceperat, ut et principem saeculi iudicaret et de peccato condemnaret in carne peccatum — cum quando in se, in carne scilicet corporis sui, in qua nihil inueniri poterat peccati, secundum quod ait: ecce ueniet princeps mundi et non inueniet inmequicquam, ueniens hic mundi princeps nihilque inueniens peccati tamen poenam, id est ius mortis, exeruit, per quod humanae mortis auctor, quia in auctorem uitae peccati nescium mortem molitus sit, iudicatur; haec sanctorum expectatio fuit, ut caro omnis redimeretur in Christo, ut in eo aeternae resurrectionis primitiae exsisterent - non confundi in se eos rogat, qui expectent dominum, neque quaerentes deum Israhel super se uereri ac pudere; quia suscipiendae ab eo carnis tempus desideratum sit secundum illud: multi prophetae et iusti cupierunt uidere, quae uos uidetis, et audire, quae auditis. ne quid ergo in se inbecillum infirmumque maneat deprecatur, ne spem expectantium infirmitas corporis carnisque confundat. per eum enim et in eo expectatio nobis omnis ad deum est. ueniens ergo in corpus, ne in se sanctorum spes confundatur, orat.

  10. 68.9.1

    Quod autem infirmitates nostras ad salutem generis humani ex paterna uoluntate susceperit, quia non uoluntatem suam facturus uenerit, sed uoluntatem eius, qui se miserit, patris, nunc quoque per subiecta declarat: quoniam propter te sustinui inproperium, operuit reuerentia faciem meam. exter factus sum fratribus meis et hospes filiis matris meae: quoniam zelus domus tuae comedit me. non fuit ergo in unigenito deo naturalis infirmitas, sed adsumpta, quia propter eum haec inproperia susceperit passionum. quamquam ne in naturis quidem hominum inest necessitas aliqua peccati; sed ex adpetitu uoluntatis oblectationeque uitiorum peccati usus adripitur. et ideo dominus non se rapuisse, quae ut solueret repetebatur, ostendit; quia ea, quae contra naturam sint desiderata, rapiantur, soluturis omnibus quadrantem nouissimum talium debitorum: et ob hoc orationis dominicae praescripto remitti nobis debita deprecamur. sustinuit ergo inproperium propter deum, dum alienum a natura sua corpus adsumit, dum secundum apostolum peccati nescium pater facit esse peccatum, dum fit oboediens usque ad mortem crucis, dum ipsi exprobratur, quod ceteros saluans se ipse non saluet, dum contumelias sputorum alaparumque perpetitur.

  11. 68.10.1

    Hoc igitur pudore coopertus ob deum fit alienus a fratribus suis et filiis matris suae hospes efficitur, a uitiis scilicet eorum, qui sibi secundum carnem consanguinei habebantur, alienus, dum nummulariorum mensas templum ingressus euertit, dum nundinas ouium ac boum prohibet, dum uendentibus columbas, cur domum patris sui domum fecerint negotiationis, exprobrat. zelo enim domus dei peruasus haec egit. est autem haec amoris pii indignatio, ut eorum, quos diligimus, contumeliis tamquam zelo efferuescente moueamur. hoc enim pollutae domus zelo, ut euangelium — sicut superius docui — testatum est, turbam omnem ementium ac uendentium templum ingressus eiecit. zelo autem dei etiam usque ad mortis seueritatem et finem placuisse, laudabile est.

  12. 68.11.1

    Per hanc igitur exprobratarum his cupiditatum indignationem omnium in eum maledictorum congesta conuicia sunt. quacumque autem in impios dirigi solent, haec in eum opprobria sunt relata, cum blasphemus, cum Samaritanus, cum Beelzebub, cum daemonium habens dicitur. id enim subiacet: et opprobria exprobrantium te ceciderunt super me. blasphemiae opprobrium ei potius, qui deo contumeliam exprobret, ingeritur; sicuti daemonii infamia ei magis, qui a deo sit alienus, est propria. quae cum omnia ei exprobrata sunt propter domus dei zelum, eorum, qui deum exprobrant. super eum opprobria congeruntur. et huius dicti ad Romanos apostolus scribens sub huius significationis meminit intellegentia.

  13. 68.12.1

    Ipsa etiam ieiunii continentia recidit in opprobrium, cum a diabolo temptatur, cum in templi pinna locatur, cum supra montem fertur, cum postremo ad adorandum satanam totius mundi ambitione temptatur. flet interdum et ingemescit et tristis est, et id ipsum ad infirmitatis tribuitur exemplum. omni denique generi hominum et obtrectatio efficitur et canticum. ipsi enim, qui in portis orandi uictus causa sedeant, oblocuntur et detrahunt, et in eo ebrii psallunt. haec autem omnia uel secundum gestorum fidem uel secundum humanae consuetudinis modum in se ita gesta esse conqueritur: et operui in ieiunio animam meam, et factum est mihi in obprobrium. et posui uestimentum meum saccum, et factus sum illis in parabolam. aduersum me detrahebant, qui sedebantinporta, et in me psallebant, qui bibebant uinum. fuit itaque ieiunium ei in obprobrium, quia per esuriendi obprobrium usque ad adorandi satanae contumeliam temptatus est. uestis autem de sacco habitus est luctus. luctus uero omnis adfectus in fletu est. et cum Lazarum excitaturus inlacrimat, infidelitatem humani generis lugebat: in habitu enim luctus flendi significatur adfectus. quod autem non Lazarum, cuius et morte laetatur, quem et ex mortuis excitaturus erat, fleuerit, omnis ipse euangelii sermo declarat. sed cum resurrectionis fidem nullam futuram in ipso resurrectionis opere fleuisset, fletus eius in parabolam profecit, ut et tum docimentum amoris sui in Lazarum flendo dictus sit praebuisse et a plerisque hodie, quia fleuerit, arguatur o infirmus. in ebriis autem psallentibus et his, qui in porta sederent, detrahentibus omnium etiam infirmorum in eum contumeliae per hanc consuetudinem uulgi docentur. adeo autem nullum genus hominum de eo tacuisse manifestum est, ut Cleophas ei, qui tamquam rerum ignarus causam sermonis interrogaret, respondisse ita scribatur: tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognouisti, quae facta sunt in ea in diebus his? stupor enim est de ignoratione unius in cognitione uniuersorum.

  14. 68.13.1

    Sed inter has omnium de se et obtrectationes et contumelias humanae salutis sacramenta peragebat; et salutem a deo homini, quem adsumpserat, deprecatur. id enim sequitur: egouero oratione mea ad te, domine; tempus beneplaciti, deus! in multitudine misericordiae tuae exaudi me, in ueritate salutis meae. eripe me de luto, uti non haeream, et libera ex odientibus me et de profundo aquarum. non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque contineat puteus super me os suum. ceteris in contumelias et opprobria eius intentis ipse oratione sua totus ad deum est: susceptas quidem infirmitates nostras in se habens, sed in his, quibus adficitur, caelestis erga nos misericordiae munus exsequitur; neque inuitus haec sumens in multitudine misericordiae beneplacitum deo esse tempus ostendit in hoc ergo beneplacito tempore rogat, quia non ignorat hanc patris de se prophetiam etiam ab apostolo Paulo recognitam: tempore accepto exaudiui te.

  15. 68.14.1

    Omnia quidem deo pro magnificentia operum intellegenda sunt placere, quae gesta sunt; et cum in Genesi scribitur: et uidit deus quia bona sunt, uitium nullum in rerum creaturis relinquitur, tametsi quaedam humani ingenii corrupta nequitiis sunt, ut ex remediis uenena, ut ex ferro ensis, ut ex igni conflagratio, ut ex cibis cruditas, ut ebrietas ex uino, ut postremo partes ipsae et membra corporum ad naturales utique usus utilesque formatae uitiorum se ac criminum ministeria praebuerunt; et cum deo cuncta sint placita, beneplacitum tamen tempus hoc est, quo unigenitus deus in sanguine corporis nostri tamquam inimica ac dissidentia reconciliaturus omnia in caelis et in terra deo esset: cum multiformis illa dei sapientia aliis occulta temporibus nullisque principibus ac magistratibus ; saeculi cognita ad laudem claritatis dei esset reuelanda, cum coheredes et concorporales et conparticipes Christo gentes fierent, cum in eo omnes aduersae deo uirtutes dehonestarentur, cum mors, postquam in deo esset grassata, desineret, cum lex peccati, quae in carne nostra est, tolleretur, cum reuelationem filiorum dei congemescens omnis creatura speraret, cum in passione unigeniti dei omnium ante constitutionem mundi causarum et originum consummaretur effectus principem saeculi iudicando, hominem ex peccati lege redimendo, creaturis a corruptionis uanitate, cui seruiant, liberandis, nequitiis spiritalibus domini morte damnandis, deo in omnibus et per omnes aeternitatis munere et inmortalitatis nostrae claritate laudando. omnia autem haec uirtus resurrectionis inpleuit, quia per primitias ex mortuis ab hominum genere morte depulsa in auctores mortis aeternae mortis poena decreta est. in se enim ipso principatus et potestates dehonestatas cum fiducia triumphauit.

  16. 68.15.1

    Et ideo post beneplaciti temporis significationem omnis tribuendae uerae salutis oratio est, ut ea ipsa salutis ueritas intellegeretur, quae ex resurrectione speratur. dehinc. qui infixus esset in limo profundi, ut luto non inhaereret, rogat secundum illud: quoniam non derelinques animam meam in infernum, nec dabis sanctum tuum uidere . corruptionem. qui enim terra est, et in terram, ex qua acceptus est. reuertetur, luto et limo, quo infixus est, inhaerebit in naturae suae, id est corporis, originem dissolutus. liberari se etiam ex odientibus se deprecatur et de profundo aquarum, quia usque. ad animam suam — id est insectantium passiones — perruperint. ueniens quoque in altitudinem maris ac tempestate demersus nunc, ne demergatur, orat: ut superius adsumptae infirmitatis nostrae professio sit, cum se demersum esse profitetur, nunc uero consciae in se salutis fiducia est, cum, ne se aquae tempest-as demergat, precatur. nam eiusdem naturae non est et demersam iam esse et, ne demergatur, orare: sed eius, quae per corpus licet mersa non tamen sit detinenda per spiritum. et ideo nunc, ne absorbeatur profundo neue super se puteus os suum claudat, precatur. in puteo enim infernae mortis sedem significari et psalmus alius testis est, cum dicitur: tu uero, domine, deduces eos in puteum interitus, demersum hoc profundumque puteorum inferna terrae significari demonstrans. ne contineat ergo super eum puteus os suum postulat. inpossibile enim est deum uitae portis inferni detineri.

  17. 68.16.1

    Ac ne in eo, quod mortem nostrae infirmitatis adsumpsit, secundum humanam necessitatem aliquid ex mortis acerbitate maereret, subiecit: exaudi me, domine, quoniam suauis est mihi misericordia tua: secundum multitudinem misericordiae tuae conspice in me. hoc enim in multitudine misericordiae beneplacitum est tempus, cum in se uniuersorum hominum uitam deus miserans ut miserator' deus uitam esset largiturus ex mortuis. sed qui suauem hanc sibi esse dei misericordiam testabatur, susceptae tamen infirmitatis nostrae sollicitudinem non relaxat dicens: ne auertas faciem tuam a puero tuo: quoniam tribulor, uelociter exaudi me. intende animae meae et libera eam: propter inimicos meos eripe me. omnia ut homo et patitur et loquitur. nam ex susceptione carnis et puer est secundum illud: ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo conplacuit animae meae, et citum auxilium tribulationi suae orat et intendi in animam suam rogat, ut per id, quod in eam intendet deus, digna sit liberari. et haec quidem ut homo noster oboediens usque ad mortem crucis precatur. sed cum eripi se propter inimicos suos rogat, consuetudinem humanae et spei et moris excedit nemo enim saluus alia magis, quam salutis suae causa uult esse; et a malis quis eripi se ob id necesse est, ne malis adficiatur, optabit. at uero nunc eripi se non sua causa, sed propter inimicos suos s ex his, quibus adficitur, deposcit, quia hi inimici dehonestandi in se patiente et triumphandi cum fiducia in se ex mortuis resurgente mox essent.

  18. 68.17.1

    Denique nihil se sua causa agere ac pati consequentibus docet dicens: tu enim scis inproperium et confusionem et uerecundiam meam; in conspectu tuo omnes tribulantes me. inproperium expectauit cor meum et miseriam. superior non dispar professio est, cum dicit: deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt absconsa. contra humanae enim opinionis errorem soli deo adsumpta magis haec ab eo infirmitas, quam naturalis esse, erat nota. et quia propter inimicos suos haec perpetienda sibi fuerant, per quae humanae saluti atque aeternitati consulebat, huius beneplaciti temporis testatur adfectum dicens: inproperium expectauit cor meum et miseriam, desideratas sibi esse huius temporis significans passiones secundum illud diuinae communionis sacramentum: desiderio concupiui hoc manducare: quia in his passionis suae desideriis beneplaciti temporis consistebat effectus.

  19. 68.18.1

    Sed pati ad profectum nostrae salutis expectans alterius quoque expectationis desiderio detentus est. sequitur enim: et sustinui commaerentem et non fuit; etconsolantes et non inueni. commaerentis et consolantis non solacium, sed fidem quaerit, ut si quis ueniens ex lege et harum omnium passionum intellegens prophetiam secum tamquam inconsummatione ipsius legis adsisteret: ut postea Paulus adimplens passiones IesuChristi et consepultus in baptismo Christum finem esse scit legis. nam ad consummationem humanarum passionum propheticorumque dictorum, qui gestorum futurus finis erat, idem est et querellarum. id enim sequitur: et dederunt in escam meam fel et in siti mea potauerunt me aceto. haec enim ita, ut scripta leguntur, expleta sunt. nam et fel ingestum ei, et aceto potatum euangelia testantur. oblatum quidem secundum Matthaeum fel renuens, sed secundum Iohannem, ut acetum potaret, sitiuit. locus autem ipse his uerbis est dictus: post haec lesus sciens, quoniam omnia consummata sunt, ut impleretur scriptura, ait: sitio; et erat concha posita aceto plena. spongiam igitur plenam aceto hysopo ad miscentes obtulerunt ori eius. cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: consummatum est. uenerat ad ones perditas domus Israhel et expectans consolantem commaerentemque non habuit: non quod consolatione eguerit uolens pati atque mori, sed qui secum super totius populi impietate maereret et qui se ipsum ipsa maerentis secum salute consolaretur, ut omnibus tanto scelere perfunctis solacium in his saltim, qui salui fierent, acciperet secundum illud: et in seruis suis consolabitur; quia non credente Israhel gentes ei essent crediturae. uerum prophetiae non sitisse scribitur, sed, ut inplerentur omnia, sitisse se dixit. quia cunctae nostrae, quae in eo fuerunt, infirmitates non naturales sunt, sed adsumptae. dehinc, ut satisfecisse scripturae propheticae nosceretur, potato aceto omnia consummata esse testatus est, ut plenitudo legis et prophetarum. qui legem et prophetas consummabat, exsisteret.

  20. 68.19.1

    Iam uero. quia intra consummationem oblati fellis et potandi aceti consummanda quoque erat passionis totius prophetia, ad ea, quae postea impietatem tanti facinoris consecuta sunt, sermo se rettulit dicens : fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in captionem et in retributionem et in scandalum. obscurentur oculi eorum, ne uideant, et dorsum eorum perpetuo incurua. esse mensam sacrificiorum. ut de lege, quae in se futuri est speciem conplexa. taceamus, apostolus testis est dicens:: non potestis mensae domini participes esse et mensae daemoniorum. sed esse mensam scientiae. cum nonnullis locis cognitum sit, tum etiam in his ipsis dictis intellegi oportere idem beatus apostolus ad Romanos scribens interpres est, cum cum obcaecatos esse, ne quid intellegerent, testatur. haec ergo mensa, unde cibus uitae spiritalis accipitur, coram ipsis in laqueum et in captionem et in retributionem et in scandalum facta est: cum uel praescripta legis uel prophetarum uoces ab ecclesiae uiris ad reuelationem diuini consilii tractantur, cum ad adsumendse carnis fidem unigenitus deus in hominis specie et ab Abraham adoratus et cum Iacob conluctatus ostenditur, cum ex Iuda princeps ueniens idem expectatio gentium nuntiatur, cum in Abraham semine omnes patriae gentium benedicendae sunt, cum ex Dauid utero aeterni regni dominus praedicatur, cum secundum Esaiam dominus tamquam ouis ad occisionem ductus nec maxillas ab alapis nec faciem auertit a sputis, cum secundum Ieremiam hic deus nostei» est, qui disciplinis omnibus Israhel dilecto suo traditis postea in terris uisus sit et inter homines conuersatus sit, cum denique de aduentu eius omnium prophetarum dicta conueniunt. haec itaque doctrinae mensa, uel hic uitalis cibi sermo et laqueus et captio et retributio et scandalum est, cum a nobis deus Iacob esse, qui ab his sit crucifixus, ostenditur. haec enim est retributio tantae impietatis, ut, quod nobis est dei uirtus, his scandalum sit. nam cum inlaqueati captique sint scriptis, intellegentiae tamen carent sensu; et ideo obscurati sunt oculis, ne u id est, id est ne lumen intellegentiae contuerentur, quia secundum euangelium omni habenti dabitur, qui autem non habet, etiam quod habet auferetur ab eo: indigni uidelicet, qui intellegentiae sensum ac lumen acciperent, et ideo euangelicae libertatis scientiam non. adepti perpetuo adhuc legis onere deprimuntur, ut ferant, quod sustinere non possunt. id enim in incuruando dorso per corporalium operum speciem significat.

  21. 68.20.1

    Sed hanc eorum obcaecati cordis inscientiam alia etiam debitae ultionis poena consequitur. effunde super eos iram tuam, et animatio irae tuse conprehendat eos. fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit, qui inhabitet. in ira dei poenae constitutionem, non motum animi ad ultionis uoluntatem exardescentis significari saepe tractauimus, quam non subito puniturus intenderet, sed in quam poena dignus incideret. mansit autem haec a prophetis omnibus huic genti impiae denuntiata damnatio. nam euersa mox ac diruta ciuitate deleti sunt gloriosissimo illo templi cultu deleto ornatuque detracto. et ideo habitatione deserta in tabernaculis eorum nullus habitabit.

  22. 68.21.1

    Verum adhuc secundum impietatis incrementa prophetia quoque poenae et ultionis extenditur. quoniam, quem tu percussisti, persecuti sunt et super dolorem uulnerum meorum addiderunt. appone iniquitatem super iniquitatem ipsorum, et non intrent in iustitiam tuam. deleantur de libro uiuentium et cum iustis non scribantur; causam apponendae iniquitatis super iniquitatem ipsorum et repellendi eos, ne in iustitiam intrarent, et delendis de uiuentium libro non scribendisque cum iustis eam esse demonstrans, quod, quem deus percusserit, hi persecuti sint et super dolorem uulnerum suorum addiderint quod doleret.

  23. 68.22.1

    Et forte non iniuste, quem deus percusserit, persecuti esse uideantur; ac de his, quae percussa a deo sint, quid sentiri oporteat, ante tractandum est, ut, quatenus et haec percussio salutaris et illa percussi persecutio impia sit, possit intellegi. percussit dominus Sodomam et Gomorram ultimis sceleribus pollutas et abominatas; et inuenio his ad misericordiae* reconciliationem hoc, quod percussae sunt, profecisse, cum tolerabilius his die iudicii sit futurum, quam his ciuitatibus, in quibus de apostolorum pedibus puluis excussus sit. percussam quoque synagogam Dathan et Abiron plaga dignissima cognitum est, sed in animis eorum ea, quibus maxime peccauerant, sanctificata sunt opera. et ne per singula, quae sunt multa, discurram, cum et apostolus in interitum carnis ad salutem spiritus tradat, dominus ipse, quid percutiens proficiat, ostendit dicens: uidete, uidete, quia ego sum, et non est deus praeter me. ego interimam et ego uiuificabo; percutiam et ego sanabo, ut percutiendi causam proficisci ex causa sanationis ostenderet.

  24. 68.23.1

    Percussus ergo et dominus peccata nostra suscipiens et pro nobis dolens, ut in eo usque ad infirmitatem crucis mortisque percusso sanitas nobis per resurrectionem ex mortuis redderetur. percussum autem se ipse testatus est, commonefaciens discipulos dicti huius: percutiam pastorem, et dispargentur oues gregis. sed et. apostolus dicti huius significationem haud dissimiliter confirmat dicens: qui filio suo dilecto non pepercit. non pepercit itaque dilecto filio suo, quem et colonis uinese non ignarus, quod occisuri eum essent, destinauit. non pepercerat autem primo illi de terra limo Adae. quem de paradiso post culpam, ne lignum uitae attingens in aeternitate poenae maneret, eiecit, ut naturam corporis eius Adam e caelis secundus adsumens parique morte percussus eam rursum in uitam aeternam iam sine poenae aeternitate reuocaret. hunc igitur ita a deo percussum persecuti sunt, super dolorem uulnerum dolorem persecutionis huius addentes. pro nobis enim secundum prophetam dolet et idcirco est esse in doloribus aestimatus. quod enim postea nominis sui odium susceperint, quatenus silentium resurrectionis pecunia emerint, quibus apostolos terroribus iniuriisque uexauerint, cognitum est. et quia haec super dolorem uulnerum addiderunt, adponetur super iniquitatem iniquitas.

  25. 68.24.1

    Adpositae autenr-iniquitatis poena est, ne intrent in iustitiam dei, id est ne concorporales et conparticipes Christo fiant, qui nobis secundum apostolum iustitia et sanctificatio et redemptio a deo factus est. exclusi uero iustitiae ingressu necesse est a libro uiuentium deleantur. scripti enim erant in Abrahae benedictionibus, cuius semen sicut stellae caeli et sicut harena maris ad oram litoris abundaret. a quo libro cum omnem populum deleri Moyses metueret, se primum deleri deprecatus est, optans, ut opinor, secundum apostolum anathema pro fratribus suis esse. et quia super dolorem uulnerum dolorem persecutionis addentes recursum paenitentiae perdiderunt, deleti de uiuentium libro ne postea quidem scribi cum iustis meruerunt: ut intellegi possit alium uiuentium, alium librum esse iustorum. nec ambiguum est eos in uiuentium libro esse, qui antea sine ulla Christi cognitione pie in lege uersati omnia praescripta legis inpleuerint, de quibus secundum legem apostolus ita docuit: quia qui fecerit ea, uiuet in illis. scribuntur autem in libro iustorum, quibus iustitia Christus est factus. iustus enim ex fide uiuit. quo de libro ad apostolos dominus ita loquitur, dicens: gaudete et exultate. quia nomina uestra scripta sunt in caelis. et idcirco duplex significatio delendorum de libro uiuentium et non scribendorum in libro iustorum fuit, quia post librum uiuentium liber esset relicus iustorum. apostolis autem hinc magnae gratulationis causa suggeritur, quia plus sit in libro scriptos esse iustorum, quam de uiuentium libro non esse deletos.

  26. 68.25.1

    Tenet autem in se eum confessionis modum, quem in nobis esse oportet fidei, ut in eo tam natura hominis quam natura dei cognita sit. in forma enim serui ueniens euacuauit se ex dei forma. nam in forma hominis exsistere manens in dei forma qui potuit? aboleri autem dei forma, ut tantum serui esset forma, non potuit. ipse enim est et se ex forma dei inaniens et formam hominis adsumens, quia neque euacuatio illa ex dei forma naturae caelestis interitus est, neque formae seruilis adsumptio tamquam genuinae originis condicionisque natura est, cum id, quod adsumptum est, non proprietas interior sit, sed exterior accessio; quod ipsum consequentibus docet dicens: pauper et dolens sum ego; et salus uultus tui, deus, suscepit me. pauper est, qui secundum apostolum, cum esset omnium diues, seipsum, ut nos ditesceremus, paupertauit; dolens est, qui secundum prophetam pro nobis dolet. sed hunc pauperem ac dolentem salus ea, quae uultus dei est, suscepit. forma et uultus et facies et imago non differunt. idipsum enim in utro horum significari communis est sensus. hunc igitur pauperem in salutem uultus dei, qui forma dei est, suscepit, id est adsumptum ab se hominem unigenitus deus, qui imago inuisibilis dei est, in seternitatis suae uita, quae in deo salus esse intellegitur, collocauit. omnis enim' lingua confitebitur, quia dominus Iesus in gloria dei patris est, id est susceptus homo in naturam diuinitatis acceptus.

  27. 68.26.1

    Esse autem in eo finem legis et sacrificium laudis euangelica confessio est, ita ut hostiarum sanguine et oblatione cessante sacrificium gratiae laudisque praelatum sit. hoc enim isto paupere et dolente in salutem uultus dei formaeque suscepto continuatur et sequitur: laudabo nomen tuum cum cantico, magnificabo eum cum laude. et placebit deo super uitulum nouellum cornua producentem et ungulas. haec itaque laudatio nominis dei laudisque ipsius magnificatio super uitulum nouellum placebit. talis enim ante in lege pro peccato offerebatur, cuius aetatem per tenera ungularum et cornuum incrementa significat. placebit ergo super uitulum peccati honor laudis secundum illud: sacrificium laudis honorificabit me; et illic iter, quo ostendam i 11 is salutare dei. iter igitur ostendendi salutaris dei in laudis est sacrificio.

  28. 68.27.1

    Et id ipsum consequentibus psalmus ostendit. nam post placituram magnificentiam laudis super uitulum nouellum subiecit: uideant pauperes et laetentur. quaerite dominum, et uiuet anima uestra: quoniam exaudiuit pauperem dominus et uinctos suos non spreuit. hoc scilicet tempus laetentur uidentes, cuius sacrificium in laude sit, quia illic ostendetur salutare dei. et ideo deus ab his ad uitam animae quaeretur. carnis enim et corporis timeri iudicem uetuit, quia animam in gehennam mittere solus potens sit deus. quaerendi autem dei ad uitam animae ea causa est, quia exaudiuit deus pauperem, eum scilicet, qui se paupertauit, ut nos ditesceremus, quem in salutem uultus sui suscepit, hi quo nobis peccata donauit non spernens uinctos suos, siue qui uincti sunt Christi, ut. Paulus in uinculis gloriatur, siue quos satanas peccatis uinctos ut armatus et praepotens obtinebat, secundum illud: disrupisti uincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. laetantur ergo in his, quae uideant, pauperes, quia scriptum sit: beati pauperes spiritu, quia ipsorum est regnum caelorum.

  29. 68.28.1

    Et quia his, qui pauperes spiritu sunt, in caelorum regno constitutis creatura omnis congemescens et dolens in gloria filiorum dei liberanda est, uanitati non sua sponte subiecta, nunc quoque ob laetantes pauperes uitamque quaerentes exauditumque pauperem uinctosque non spretos ipsa illa ad laudem dei expectans reuelationem pauperum gloriae creatura aduocatur: laudent eum caeli et terra, mare et omnia repentia in eo: sub horum elementorum commemoratione creaturarum omnium liberandarum sensum mentemque significans, ut, dum caelum et terra et mare dicitur, cognoscantur domino Iesu Christo caelestia et terrestria et inferna genu flectere. in his enim, quae in mari repunt — cum tamen in aquatilibus natatus magis sit ex natura quam reptio — ea, quae in infernis degunt, docentur, cum profundum maris sedem intellegamus inferni.

  30. 68.29.1

    Causam autem, cur adhuc caelum et terra et mare deum laudet, ostendit dicens: quoniam dominus saluificauit Sion, et aedificabuntur ciuitates ludae. et inhabitabunt in ea et hereditabunt terram. et semen seruorum eius possidebunt eam. et qui diligunt nomen eius inhabitabunt in ea. laus uniuersa ex rerum admirabilitate proficiscitur. tum enim aliquid laude dignum uidetur, cum opus ipsum ita magnificum atque praeclarum est, ut et prouidentiam ac uirtutem gerentis et gestorum decus usumque contineat. quod itaque sensum atque opinionem ingenii communis excellat, id per admirationem sui meretur et laudem: caelum ergo, quod tanto ornatu distinctum, inpletum est tantosque motus atque cursus incredibili constantia ac uarietate conseruet, ut annum inter hiemem caloremque temperatis autumni et ueris temporibus moderetur et finiat; terra autem. quae supernis inumbrata naturis uel conplexa in sese uel suscepta sinu semina et contineat et alat et fecundet. et secundum uniuscuiusque generis naturam usum maturitate consolidet; mare autem, quod, uitae nostrae modo, nunc hausto spiritu nunc refuso animetur et maneat motuque in tanta sui uarietate rationibus se lunaris incrementi detrimentique moderetur et profunda infinitaque sui obice mentem humanae opinionis excedat, ut neque quid extra se neque quid intra sit sensu persequente capiamus. in his tamen tantis tamque admirabilibus rerum naturarumque uirtutibus in deo hoc, quod Sion salua sit ciuitatesque Iudaeae aedificandae sint, caeli, terra, maria laudabunt? humana utique opera et caduca et ipso tempore ac uetustate soluenda! quod si extructas esse eas laude sit dignum, non magis conseruatas esse eas, ne destruerentur, proficeret ad laudem?

  31. 68.30.1

    Non ergo hae maximae utique praestantissimaeque rerum omnium uel magis, quibus uniuersae res contineantur alanturque, naturae maris, terrae et caeli ad inanium paene ac leuium operum laudem aduocantur: id est, quia Sion saluificata sit extructaeque Iudaeae ciuitates, quas post Babyloniorum Antiochique uictoriam bellum quoque Romani regis absumeret. dehinc ipsam hanc inopem impiamque sententiam rei quoque communis scientia et ratio condemnat. nam ob id aedificari ciuitates Iudaeae propheticus sermo declarat, ut in ea, quae salua facta sit, Sion inhabitent. quid hic secundum humanas extructiones ciuitatumque fabricas intellegentiae loci est, cum neque in aedificandis his laus ulla sit, quae sint postea destruendae, neque ratio et natura patiatur aedificari ob id ciuitates, ut inhabitent ciuitatem ?

  32. 68.31.1

    Est autem digna plane deo laus caeli, terrae ac maris confessione tribuenda, quod illa filia Sion, quae inuecta in Hierusalem tanto praeeuntium sequentiumque comitatu, salua per deum sit; in quam angeli concupiscunt, in quam creatura omnis gemens dolensque prospectat, in qua aeternitatis nostrae gloriam laudemque speculamur, in qua aedificatarum ecclesiarum ciuitates manebunt. Sion enim, licet colliculus templo, quod in Hierusalem fuit, iunctus sit, tamen secundum interpretationem ex hebraeo in latinum graecumque sermonem speculatio dicitur. in hoc ergo corpore domini, quo resurrexit ex mortuis, quo a dextris uirtutis consedit, quo in gloria dei patris est, spem nostram uitamque speculamur. et quia reuelationem nostrae in eo claritatis et ipsa in eandem liberanda creatura omnis expectat, salutem huius Sion sub significatione caeli et terrae et maris laudat; quia omnia in caelis et in terra pacificata et reconciliata per eam deo sint, quia in resurrectionis gloriam, cuius spem in ipso ex mortuis resurgente speculamur, peccatum, mors, corruptio a uita et inmortalitate deuorata sint et exhausta. nam . si super unius peccatoris paenitentiam magnum in caelis gaudium est angelorum, quanto magis in totius mundi reconciliatione laetitia sit?

  33. 68.32.1

    Et quia in finem pro his, qui inmutabuntur, est psalmus, Iudaeae etiam ciuitates, ut in Sion inhabitent, aedificandae esse laudantur. et ciuitates ipsas conuentus hominum esse quis dubitet? ecclesiam uero ex conuentu plebium effici notum est. in hac ergo Sion, quae in se etiam illam primitiuorum conscriptorum in caelis conplexa sit ciuitatem, habitatio nostra perficitur, qui ut semen Abrahae ita et semen Iudae manemus. non enim qui in manifesto Iudaeus, sed qui in occulto Iudaeus et qui in spiritu. ob quod in his nostris conuentibus ciuitates quoque Iudaeae sumus.

  34. 68.33.1

    Ac ne sibi Israhel impius in ciuitates Iudaeae gloriam eo, quod secundum carnem seruorum dei semen est, uindicaret, eorum hereditatem, eorum habitationem in Sion esse demonstrat, qui nomen domini diligant: ut pietatis magis sit, non generis electio, quia praestet omnibus caritas dei, quae in Cbristo est, et Petrum nihil aliud, quam utrum se amaret, interrogat dominus noster Iesus Christus dei filius, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

  35. 69.1.1

    Alius hic in rememorationem psalmus est; nam tricesimo et septimo eadem inscriptio est. ex ipsa autem uerbi huius significatione usuque communi, quid in rememoratione praescribi intellegendum sit, docemur. nam rememorationis precatio ei conpetit, qui se incidere in obliuionem eius, a quo uel auxilium uel ueniam expectat, pertimescit et aut sui ad salutem commemorationem fieri desideret aut eorum ad poenam, qui sibi semper infesti sunt. et quidem in anteriore superscriptionis ipsius psalmo de uenia et salute tractatum est, qui totus ex persona dolentis domini pro nobis portantisque peccata nostra consistit. in hoc uero necessitas poscendae ueniae non relicta est, quia iam superior et contiguus huic psalmus in salnificatae Sion aedificatarumque ciuitatum Iudaeae laude conclusus est. sed est in eo rememoratio in impios ultionis et retributionis in sanctos. et quia non illi Dauid, sed in illum Dauid psalmus in finem est, secundum editam in anterioribus ex nominis proprietate rationem ex persona domini tractabitur, ut ipso psalmi fine noscetur.

  36. 69.2.1

    Domine deus, in adiutorium meum intende. piae confessionis haec uox est, adiutorium a domino et deo sperare; sed plus hic nunc, quam in deprecationibus sperandi auxilii solet, sermo significat. uideri enim id potest, qui in adiutorium positus sit super potentem, nunc in adiutorium, in quod positus est, ut intendatur orare. et quis hic sit. non ambigitur ex psalmo, in quo inest scriptum: posui adiutorium super potentem, exaltaui electum deplebe mea. inueni Dauid seruum meum. et ne aliquid in 15 illum Dauid Iessae referri posset, adiecit: et ego primogenitum ponam eum, excelsum super reges terrae. ac ne, quod primogenitus est, ad primitias indulti ei a deo regni trahi posset, id, quod soli domino Iesu Christo proprium esset, ostendit dicens: et sedis eius sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta manet in aeternum et testis in caelo fidelis.

  37. 69.3.1

    Nunc ergo, qui aduersum potentem positus sit adiutor et qui intendi in adiutorium suum precatur, poenam in eos, qui sibi aduersantur, expostulat dicens: confundantur et reuereantur, qui quaerunt animam meam: auertantur retrorsum et erubescant, qui cogitant mihi mala. auertantur statim erubescentes, quidicunt mihi: euge euge. ex uerbis loquellae sermonisque nostri diuinus sermo pendendus est. pudor et confusio ex dedecore est, auersio ex repulsa est; reditus uero non in alia loca magis quam in ea est, unde digressio est. qui quaerunt ergo animam sancti huius, qui in adiutorium suum orat intendi, primum confundentur, post etiam auertentur, dehinc auertentur non in alia, sed retrorsum. et idem est dictorum ordo, qui et rerum. confundentur enim eius animam quaerendo, quem cum peremerint, scient eum uiuere: quia deus uitae et resurrectionis est dominus. dehinc postea auertentur, ne occurrant cum sanctis obuiam Christo in nubibus raptis. postremo auersio non in alia quam retrorsum. resurgentes enim ex mortuis rursum ad poenae ultionisque iudicium in infima terrae. unde emerserant, reuertentur. omnis enim caro resurget, sed non omnis demutabitur; et unumquemque in carne siue bona sine mala, prout gessit, recipere constitutum est. ergo et quaerentes animam et mala cogitantes et euge euge dicentes et confundentur et auertentur et reuertentur resurrectione confusi, ab occursu repulsi, in inferna reuocati. euge euge autem inridentium uox est, eorum scilicet, qui dixerint: saluos fecit alios, se ipsum saluum facere non potest.

  38. 69.4.1

    Sed post hanc de impiis precationem, quia rememorationis erat psalmus, pro sanctorum quoque fuit spebus orandum. sequitur enim: exultent et laetentur in te omnes, qui quaerunt te, et dicant semper: magnificetur deus, qui diligunt salutare tuum. ut confusio et reuerentia iusti animam quaerentibus, ita exsultatio et laetitia quaerentibus deum, quia secundum prophetam resurgent alii in confusionem, alii in laetitiam. et ut retrorsum erubescentes auertantur, qui mala cogitant, qui dicunt euge euge, ita qui salutare dei diligent ad confessionem magnificetur dei proficiunt, ut ex gratia indultae sibi a deo exultationis laudis confessio augeatur. non enim aliquo deus, qui idem atque aeternus est, indiget, aut quicquam in rerum naturis et mentium opinionibus est, quod expectet. quod enim incremento demutabile est, id detrimento saepe demutatur. deus autem, qui idem origo et causa gignentibus est, ad aeternae beatitudinis naturam sibi ipse sufficiens nihil extra, quod sibi desit, ne aliunde expectet, derelinquit. magnificatur autem per beneficiorum suorum incrementa nobiscum, cum magnificentia eius et commodorum nostrorum sensu ac iucunditate et referendae gratiae laude cumuletur. ergo quotiensque magnificetur dicimus, totiens aut optandi nobis a deo muneris uota sunt, aut sumpti perceptique confessio est, magnificentiae eius laude nobiscum per commodorum nostrorum incrementa nascente.

  39. 69.5.1

    Oportuit autem psalmum, qui rememorationis in finem est, digno rememorationis ipsius fine concludi. sequitur enim: ego autemegenus et pauper sum; dominus adiuuat me. adiutor meus et liberator meus tu domine, ne tardaueris. neque regis dignitati neque regni opulentiae paupertatis atque inopiae professio congruit, sed ei, qui, ut nos ditesceremus, pauperem se praestitit, cui ne ad paschae quidem cenam nisi quaesita et aliena domus fuerit adiuuari se itaque rogat. in forma enim serui oboediens usque ad crucis mortem factus est. citum quoque auxilium, ut liberetur, orat, ne quae rememorationis tarditas sit, qui et ipsas illas passionis moras non ferens proditori dixerit: fac, quod facis, cito, dum liberari in se susceptae carnis infirmitatem maturatae resurrectionis uirtute festinat dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

  40. 91.1.1

    Psalmus cantici in die sabbati.

  41. 91.1.2

    Bonum est confiteri domino et psallere nomini tuo, altissime, et reliqua. post legis tempora et cognitionem ueritatis conuenit corpus ipsum potius quam umbram corporis contueri. lex enim eorum, quae* in domino nostro Iesu Christo inplenda erant, speciem conplectitur; non ipsa ueritas, sed in ea meditatio ueritatis, utilis fide potius quam effectu, imitatione quam genere. ea enim, quae obseruari praecepta sunt, non uirtute efficientiae ipsius utilia erant, sed obseruantium fide salutaria, ut sacrificiorum diuersitates et holocaustomatum religiones et circumcisionis cura et sabbati otium. haec enim omnia et praetermissa culpam habebant et gesta sub futurorum fide proderant, sicut ait beatus apostolus: prius autem, quam ueniret fides, sub lege conclusi custodiebamur in ea fide, quae incipiebat. reuelari. itaque lex paedagoga nostra facta est in Christo, uti ex fide iustificemur. at ubi uenit fides, iam non sumus sub paedagoga; omnes enim filii estis fidei. ergo quotienscumque aliquid ex lege relegitur, in opere praesentium mandatorum speculum futurorum est contuendum. et erat quidem congruum de singulis superius conprehensis adferre rationem, ut secundum apostoli doctrinam uniuersa intellegerentur fide futurorum potius quam uirtute ipsius efficientiae profuisse; tamen in unum congesta omnia audientibus ne non tam cognitionem potius quam onus adferant, unam ex superioribus partem retractemus et eam scilicet, quae; tempori necessaria est, id est sabbati diei; quia ita psalmus inscribitur: psalmus cantici in die sabbati, ut cum per scripturarum caelestium auctoritatem, quae ratio in sabbati requie contineatur, cognouerimus, parem ceterarum quoque rerum, quae in lege sunt, efficientiam sentiamus.

  42. 91.2.1

    Et de otio quidem diei huius multa praecepta sunt. nam et in ea dominus perfecta mundi huius soliditate requieuit; scriptum est enim: et requieuit deus in die septima ab omnibus operibus suis, quae inchoauit facere. et rursum haec eadem sanctificatur in lege ab eo, ut omne opus agi uetitum sit, sicut scribitur in Exodo: in mente habete diem sabbatorum sanctificare eum: sex diebus operaberis et facies omnia opera tua; septimo autem die sabbata domini dei tui: non facies in illo die ullum opus. ergo sabbato et quies dei est et hominum otium. sed quid hoc proficiet ad psalmum, in quo in factura dei gaudium est, et profundae cogitationes eius. et exurendus peccator ut fenum, et iustus ut palma florescens et multiplicandus ut cedrus? nulla hic diei septimi requies, nullum humanorum operum otium decantatur. ergo quia nihil in psalmo de requie huius sabbati continetur, proprietas requietionis et sabbati, quod in lege praescribitur, requirenda est in psalmis. legimus itaque de impiis dictum: sicut iuraui in ira mea, si intrabunt in requiem meam. deus in sacramenti religione confirmat, non adituros requiem suam; non, ut opinor, huius sabbati requiem significat, in qua post mundi aedificationem scribitur quieuisse. nam sollemnitatem ac laetitiam diei huius omnes Iudaei in eam gloriantes introeunt, ei quibus necesse est plures in peccatis agere ac uiuere: hanc enim diem ad quoddam testimonium dignationis in se dei honorant. si haec ergo dei est requietionis dies, quod cum uenia dictum sit, iam deus mendax est, cum in se contumaces, in filium parricidae requiem diei huius obtineant.

  43. 91.3.1

    Dehinc cum omnibus omnino sine exceptione aliqua nihil operis agere. sed in otio quiescere iussum sit, quomodo rursum dominus sabbatum soluit dicens: nescitis, quia sacerdotes in templo sabbatum uiolant et sine crimine sunt? ergo non haec quies sabbati nec hoc eius est otium, cum quando non quiescentes in sabbato maledicti sint * * * * * * ** * * * * * * * * * * * * * * sub legem firmitatis accipiens. si sol signaque cetera cursus suos obeunt et habent ab eo permanendi in his, in quibus sunt, substantiam, a quo in hos cursus atque in haec officia conposita sunt, si terra fructus suos profert materiem fecunditatis in dies sumens, per quam ei secundum temporum uices quaedam fertilitatis natura subiecta est, si cotidie animarum origines et corporum figurationes occulta et incognita nobis diuinae uirtutis molitione procedunt: et magnum est muneris tanti dona sentire. cum tamen eorum institutio nesciatur. sed haec etsi opus dei sunt, uerum in his labor nullus est. et quamquam habeant ex auctore suo ac dominante, quod talia sunt, non tamen eum, a quo orta et per quem cotidie talia sunt. defatigant.

  44. 91.4.1

    Et haec quidem magna dei opera sunt, caelum continere, solem cum astris ceteris luminare, sementis terrae incrementa sufficere, hominem firmare, animam reprouehere: sed longe his maiora opera perfecta sunt. Moyses enim tantum uisibilium rerum creationes enarrauit rudibus hominum animis, ea ad cognitionem dei proferens, quae possent intellegi et uideri. ut per hanc conspicabilium operum magnitudinem uirtus eius, qui operatus est, cognosceretur et creatoris potestas per creaturae admirationem posset intellegi. sed Paulus, testamenti noui interpres, non iam lactis sed panis cibum ingerens ita de domino tradidit: qui est imago dei, primogenitus omnis creaturae, quia in ipso constituta sunt omnia in caelis et in terra, uisibilia et inuisibilia, siue throni siue dominationes siue principatus siue potestates: omnia in ipso et per ipsum facta sunt, et ipse est ante omnes, et omnia ipsi constant. protrahit ergo nos doctor gentium de cognoscibili materia in inuisibilium intellegentiam et nos ad cognoscendos principatus et potestates et thronos et dominationes de terrenis atque humilibus educit. uerum haec ex nutu dei patris et in caelis et in terra manent atque extiterunt, et licet per filium omnia, tamen a deo omnia. ipse est etenim caput ac principium uniuersorum, et in ipso uniuersa sunt condita, licet postea de thensauris in se conditis secundum arbitrium potestatis aeternae singula quaeque pro:ulerit. uerum cum in omnibus Christus operetur, eius tamen opus est, qui operatur in Christo; et ideo. pater meus, ait, cotidie operatur, et ego operor, quia opus patris est, quidquid manente in se deo patre filius dei deus Christus operatur; atque ita per filium cotidie omnia, quia omnia pater operatur in filio. igitur cotidie Christus operatur: et, ut arbitror, animarum initia, configurationes corporum. profectus et incrementum uiuentium opus eius ostendunt.

  45. 91.5.1

    Ut autem absolutius intellegere possimus, quae operatio dei sit et quomodo operans pater operatur et filius. originem dicti huius nosse debemus. inter ceteras enim curationes, quibus se dominus in carne hominis deum docebat sub uisibili materie potestatem inuisibilis uirtutis ostendens, paralyticum triginta et octo annorum in natatoria porticus Salomonis inuenit expectantem alicuius auxilium, per quem ad motum aquae per angelum incitatae deuehi posset. erat autem hoc et in tempore et in homine uirtutis, ut, cum fons piscinae commotus esset, ille, qui primus aquas esset ingressus, omnem infirmitatem, qua adflictaretur, euaderet. erant autem haec et praesentium effectibus utilia et futurorum speculo imaginata, cum angelo ad aquas uocante omnium aegritudinum prompta esset abolitio. hunc ergo paralyticum die sabbati dominus ubi uidit, uerbo curat, praecepto salutem infirmantis efficiens. dicit ergo paralytico: surge et tolle grabatum tuum et ambula. iam non solum sanus paralyticus, sed etiam oneri utilis factus est. Iudaei paralyticum uiolati sabbati arguunt dicentes: sabbatum est et non licet tibi tollere grabatum tuum. quibus respondit: qui me fecit sanum, ille mihi dixit: tolle grabatum tuum et ambula, eundem auctorem facti sui praeferens, quem salutis, ut non existimaretur ab eo culpa uiolati sabbati posse proficisci, cuius in uerbo humani corporis instauratio constitisset. ergo quia paralyticum dominus curasset in sabbato, ubi facti ueneratio consequi debuisset, illic Iudaeorum omnium odium commouetur. quibus dominus respondit: pater meus usque modo operatur. et ego operor.

  46. 91.6.1

    Sed' surgit hic ad uiolati, ut putabant. sabbati grauior indignatio, quod patrem suum deum dixerit, aequalem se faciens deo. sed unde hic Iudaeis dolor est? non enim ita locutus est: deus pater meus est. sed uim adtulit ueritas, et confessionem inuitis ratio extorsit; deo enim esse aequalem opera loquebantur. illi irascuntur quae non audiunt, et pati nolunt quod ignorare non possunt: et hoc in Christo oderunt, quod eos intellegere est necesse. opus ergo patris in quo est? in eo scilicet, quod agit filius; ait enim: non potest filius facere a se quicquam. nisi quod uiderit patrem facientem. non utique sibi uirtutem ademit. sed obsequio paterno deuinxit arbitrio. non enim nudo sermone significat: non potest filius facere, sed adiecit: a se quicquam, nisi quod uiderit patrem facientem. ergo omne, quod facit ille, famulatus est, quia non a se quicquam, sed id, quod uiderit, facit: ministerium ueniens de exemplo non operis, sed uoluntatis, quia opus patris in uoluntate est. id enim dominus ait: non ueni uoluntatem meam facere, sed eius, qui me misit, docens non aliud uelle se quam quod uellet ille, qui eum miserat. ergo uoluntatem patris filius tamquam exemplum operationis introspicit, quia omnia intra paternarum cogitationum prouidentiam quadam futurarum rerum praedestinatione formantur. introspicit autem per mutuam caritatem atque naturam; ait enim: pater diligit filium et omnia demonstrat ei. quae ipse facit. ita et huic dei, ex quo ipse deus natus est, uoluntatem nosse peruium est : et illi, quod uoluntatis suae cognitionem filio congenuerit, est benignum.

  47. 91.7.1

    Ergo ad sabbati diem, ex quo odium commouebatur, responsum est: pater meus usque modo operatur. et ego operor. est ergo opus dei sabbato? est plane: nam nisi esset, caelum dilaberetur, lumen solis occideret, terra non staret, fructuum omnium incrementa deficerent: uitae hominum interirent, si sabbati lege uirtutum omnium constitutio otiaretur. sed requies nulla est, et cursus idem est, et, ut sex diebus, ita et sabbato elementorum omnium continentur officia. ergo omni in tempore per haec pater operatur ; operatur autem in filio, qui ex eo est et per quem omnia haec opus eius sunt, qui ista in se operetur, operantem: et ministerii opus in opus refertur auctoris. itaque filius in paralytico, ut in ceteris, operatus in sabbato est, et per filium opus patris in sabbato est; atque ita non est in die dei requies. cum dies deo nulla sine opere sit.

  48. 91.8.1

    Quia ergo opera dei exstant, quae sit eius requies quaerenda est. dei itaque opus, opus Christi est; uerum et requies dei deus Christus est, quia ita omnia, quae dei sunt, in eo uera sunt, ut his pater quiescat. perfectus enim a perfecto est, quia, ut apostolus ait, omnia ipsi constant, et sicut de se ipse testatus est: sicut habet pater uitam in semetipso, ita et filio dedit habere uitam in semetipso; et rursum apostolus ait: quia in ipso inhabitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. itaque quod in eo est uel quod ipso perfectum est, neque iam, quod subsistit ac manet, eget atque expectat aliunde, sed caritate patris atque uirtute. ita et in filio uita est, ut, licet sit natus ex patre, tamen in ea uita, in qua et pater uiuit, existat. nam et in eo uniuersorum, quae deinceps crearentur, principia constiterunt; et in eo uniuersa contemplans consummatis per eum omnibus delectatus est, cum et in filio creatore quiesceret et in his, quae digna dilectionis filio essent creata, gauderet. hinc illud est in prouerbiis: cum pararet caelum, aderam illi et: ego eram apud eum disponens: mihi adgaudebat, cum laetaretur orbe perfecto. haec requies, in qua laetatur pater, quam etiam per sacramenti confirmationem impii non adibunt. est etiam intellegenda domino Iesu Christo requies eorum, quae inuisibilia sunt, tbroni, dominatus, principatus, potestates: haec enim omnia manent incorrupta, indefessa, perpetua. et idcirco in his requies existimanda est, quia indulta aeternitate iam in eorum perfectis creationibus quiescatur.

  49. 91.9.1

    Oportet autem cognosci quidem, quomodo in requiem, quam impii non adibunt, pii et deo subiecti poterunt introire; necesse est enim spem, quae malis negata sit, bonis relinqui. sed si Christus dei requies est, ergo hi, qui in Christo erant, erunt in dei requie. in Christo autem uelle esse se apostolus clamat dicens: sequor autem, si adprehendam, in quo et adprehensus sum, et rursum: omnia autem detrimenta esse duxi et arbitror stercora, ut Christum lucrifaciam, et rursum: benedictus pater domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo, in quo elegit nos ante mundi constitutionem in ipso. ut simus sancti et inmaculati inconspectu eius in caritate: qui ante praedestinauit nos nos in adoptionem em per Iesum in ipso: quia uerbum caro factum est,quia. cum aliquando essemus alienati et inimici sensus eius in factis malis, nunc autem reconciliati sumus corpore carnis eius. ergo per coniunctionem carnis adsumptae sumus in Christo: et hoc est sacramentum dei absconditum a saeculis et generationibus in deo, quod nunc reuelatum est sanctis eius, esse nos coheredes et concorporales et conparticipes pollicitationis eius in Christo. patet ergo uniuersis per coniunctionem carnis aditus in Christo, si exuant ueterem hominem et cruci eius adfigant, et ab his, quae ante gesserunt, in baptismo eius consepeliantur ad uitam, et, ut in consortium Christi carnis introeant, carnem cum uitiis et concupiscentiis adfigant. istius modi enim corpora configurabit in transformationem corporis sui et horum humilitatem in gloriam carnis suae transferet, qui contundentes omnes cupiditatum aculeos et uoluptatum sordes abluentes post nouae natiuitatis sacramentum meminerint se non carnem suam habere, sed Christi.

  50. 91.10.1

    Est autem hoc perfectum sabbatum, haec uera requies, cui more sabbati saecularis omnia uitae necessaria pridie praeparare praecipimur. Iudaei enim secundum praeceptum legis die, quae anterior sabbato erit, omnia, quae sabbato sint necessaria, parant, et cibus omnis ac potus ante prouidendus, parandus, recondendus est, non intellegentes in eo umbram futurae ueritatis ostendi. ut enim ad otium sabbati obtinendum superioris diei geminanda officia sunt — nam et quod ipsi diei et sabbato necessarium sit, curandum est —, ita et nobis aeterna sabbata expectantibus, quibus illic possimus uti, praesentis uitae negotiis sunt praeparanda, et nunc quidem necessaria, sed requiem sabbati redemptura. ut igitur ab huius sabbati requie, id est, ut superius ostendimus, a consortio Christi angelorumque, non etiam sacramento dei arceamur, operandum et promerendum est, et per sollicitudinem operum anteriorum aeternitatis est requies praeparanda orationum uigiliis, lectionum frequentia, ieiunii uoluntate, humilitatis tranquillitate, bonitatis operibus, castitatis nitore, uirtute patientiae. haec pridie in otium aeterni sabbati sunt paranda, ut corruptionis nostrae infirmitate in caelestem gloriam transformata nec uitium uoluntas, nec ambitio gloriam, nec honorem superbia, nec otium labor, nec cibum corpus, nec somnum noctis die lassitudo desideret, sed sit nobis aeterna lux, uita peruigil, communis usus bonorum, caelestis satiatus sermo dei, laudium deo et cum angelorum choris hymnus aeternus. hoc fidei est praemium, haec corporeae resurrectionis est gloria, in qua nihil desiderandum est, quia nullo egendum est: non per inuidiam aemulandum, quia in communione uiuendum; non aut infirmitate aliqua dolendum aut aetate crescendum, quia inmortalitate durandum est. sed urendus potius diabolus et malum omne perimendum et aeternitatis nostrae flos optinendus. pro huius igitur sabbati requie deo patri filius confitetur. hoc ex persona eius in fine cantatur. hoc, sicuti singulorum uersuum interpretatione noscemus, adquisita hominum inmortalitate celebratur.

  51. 118.1.1

    PSALMUS CXVIII.

  52. 118.1.2

    Qui ad doctrinam rationabilis et perfectae prudentiae praeparantur, ab ipsis statim elementis litterarum docendi sunt, ut perfectam ueramque rationem tamquam ab exordio primae institutionis consequantur. sciens istud sanctus Paulus apostolus, eam solam ueram atque utilis doctrinae esse prudentiam, quae ab aetatis initiis atque ab infantiae ipsius inchoaretur exordiis, haec ad Timotheum inter magna atque praeclara fidei studiique praeconia in secunda epistula scribit: tu uero permane in his, quae didicisti et credidisti, sciens, a quibus didiceris, et quod ab infantia sacras litteras nosti, quae te possint instruere in salutem. hoc propter praesentem psalmum ita dictum sit, in quo, cum cognitio ueritatis ad eruditionem humanae ignorantiae esset edenda, per ipsa litterarum atque elementorum initia doctrinae ordo est distributus, secundum enim Hebraeorum litteras in singulis octonis uersibus singulae litterae praeferuntur. est autem omnis numerus uersuum in centum septuaginta sex uersibus. nam cum ex uiginti duabus litteris omnis hebraeus sermo conueniat et octonos uersus litterae singulae explicent, numerus iste uersuum octonis partibus multiplicatus expletur. hanc igitur extitisse centum existimo, ut per litteras totius istius psalmi ordo decurrat: ut, sicut paruuli et inperiti et ad legendum inbuendi haec primum, per quae sibi uerba contexta sunt, litterarum elementa cognoscerent, ita et humana ignoratio ad mores, ad disciplinam, ad cognitionem dei per hanc singularum litterarum octonarium uumernm ipsis uelut infantilis doctrinae initiis erudiretur.

  53. 118.2.1

    Arduum enim et difficillimum homini est, per se ipsum uel per saeculi doctores rationem praeceptorum caelestium consequi; nec naturae nostrae recipit infirmitas diuinis institutis, nisi per eius gratiam, qui haec ipsa dederit, erudiri. namque qui simpliciter ea, quae inter manus sibi inciderint, legunt, existimant nihil differentiae in uerbis, nihil in nominibus, nihil in rebus existere. sed si istud communis conloquii sermo non patitur, ut sub diuersis rerum nuncupationibus non diuersa significata esse intellegantur, numquid dei eloquia tam inperita et tam confusa esse credemus, ut aut inopia uerborum, quibus uterentur, laborauerint aut distinctionum genera nescierint?

  54. 118.3.1

    Plures enim cum audiunt legem, iustificationem, praecepta, testimonia, iudicia, quae omnia Moyses sub diuersa uniuscuiusque generis uirtute disposuit, unum atque idem esse existiment: ignorantes aliud legem, aliud iustificationem, aliud praeceptum, aliud testimonium, aliud esse iudicium; quae multum a se differre et discrepare, testis nobis est octauus decimus psalmus. quo continetur proprietas uniuscuiusque et nuncupationis et generis. I ex enim domini inmaculata, conuertens animam. testimonium domini fidele, erudiens paruulos. iustitiae domini rectae, laetificantes corda. praeceptum domini lucidum, inluminans oculos. timor domini sanctus, permanens in saeculum saeculi. iudicia domini uera, iustificata in ipsum. sunt ergo distantiae in singulis quibusque rebus et prudentis atque intellegentis uiri est in his, quae scripta sunt, discernere, - ubi lex, ubi praeceptum, ubi testimonia, ubi iustificationes, ubi iudicia constituta sint: ne illa, quae sermo propheticus mirabili uniuscuiusque rei proprietate distinxit, ea ignorantiae nostrae infirmitas indocta inperitiae opinione confundat. itaque per litteras singulas haec omnia maximus et ultra ceteros copiosissimus psalmus iste discreuit, ut per haec uerborum elementa credendi et uiuendi et erudiendi in deum doctrinae ratio et distinctio doceretur.

  55. 118.4.1

    Plures autem arbitrantur simplicitatem fidei ad absolutam aeternitatis spem posse sufficere, tamquam innocentia secundum iudicium saeculi doctrinae caelestis non egeat institutis. et quia aliter se res habet, idcirco nunc uiuendi in deo innocenter et in innocentia religiose manendi cognitio multa cum copia prophetici sermonis exposita est: quia difficile est quemquam per semetipsum, id est per saeculi instituta hanc innocentiae religiosae cognitionem et uerum usum uitae piae et innocentis adipisci. nouit etiam infirmam per se esse humanam naturam apostolus ad hanc uiuendi scientiam capessendam. nam cum de charismatum et munerum dei donis doceret, cum primum sermonem sapientiae praetulisset, statim sermonem scientiae subiecit. hoc enim scientiae post sapientiae sequens a deo donum est, quia usus sapientiae in usu scientiae perfectus est.

  56. 118.5.1

    Occurrit autem in praesenti psalmo etiam ea nobis difficultas, quod, cum duos tantum psalmos acceperimus per litteras hebraeas conscriptos, id est centesimum undecimum atque duodecimum, ita ut a prima usque ad uicesimam et secundam secundum Hebraeos litteram uersuum numerus conueniret uersusque singuli a singulorum elementorum initiis inchoarentur, in hoc nunc psalmo octonos uersus elementa singula obtinerent. sed cum omnia uiuendi, credendi et placendi deo praecepta continerentur in psalmo, in eo numero omnia litterarum initia continentur, qui maxime secundum plenam et religiosam eiusdem numeri uirtutem primus omnium conuenientium in se undique partium aequalitate perfectus est. primum etenim per duas in se partes ex partibus coaequalis, tum deinde per quattuor aeque partes conuenit: ut uirtutes psalmorum, qui in hoc numero uel singulari uel multiplicato conlocati sunt, docent numeri huius esse sanctam et religiosam plenitudinem. hic autem numerus etiam in lege sanctus est. iussum enim est, ut, qui natus esset, in octauo signum circumcisionis acciperet. haec etiam in circumcisione domini ratio seruata est; et in hoc dierum numero, cum ipse circumcisione non egeret, oblatus in templo est, ut in corpore eius humanae carnis recideretur infirmitas. hic etiam numerus omnia genera pecudum, ut digna sacrificiis habeantur, emundat; octaua enim die iubentur offerri. et in hoc numero diluuii diebus origo rursum humanae generationis eligitur. consummatio igitur nunc doctrinae et eruditionis nostrae sub perfecti huius numeri absolutione per singula elementa concluditur, ante quem neque munda deo hostia -fuit, neque in generis familia quis cessante circumcisione susceptus est, et ex quo rursum iterandae generationis coepit exordium. primae igitur litterae hi uersus sunt:

  57. aleph.1.1

    Beati inmaculati in uia, qui ambulant in lege domini. beati, qui scrutant testimonia . eius, in toto corde exquirunt eum. dictorum ordo non neglegendus est; qui si non diligenter a nobis cognoscitur, ne dispositae quidem beatitudinis ordinem consequemur. non enim primum: beati scrutantes testimonia dei, sed primum: beati in maculati in uia. prius enim est, confirmatis moribus et in innocentiae studium ex communi probitatis honestate conpositis ueritatis uiam ingredi; sequens deinde est, scrutari dei testimonia et expurgato emundatoque animo ad inuestiganda adesse. ordinis autem huius et alius propheta non inmemor est dicens: serite in iustitiam uosmetipsos et metite uos in fructum uitae et inluminate uos in lumine scientiae. non inluminatio primum, sed satio nostra praecepta est, ut, cum antea nosmetipsos, id est uitae nostrae usum in spem fructuum seuerimus, deinde cum, quae sata sunt, messuerimus, tunc nos lumine scientiae inluminemus. tenendus igitur hic ordo est: sationis messis et inluminationis. plures enim nostrum inluminari se prius quam serere ac metere festinant, cum satio atque messis quaedam consequendi luminis praeparatio sit.

  58. aleph.2.1

    Prima igitur haec beatitudo est, beatos esse, qui inmaculati in uia sint: sed non in uia fortuita et in incerta et in erratica, sed in uia, in qua in lege domini ambulatur. plures etenim utilem et necessariam uiam se esse ingressos existimant; sed inmaculati in uia non erunt, quia non in lege domini ambulant. sed uia haec non solum ineunda est, sed etiam peragenda. nemo enim dum in uia est, id. ad quod per uiam tendit, obtinuit; beatus Paulus ait: non quod aliquid acceperim aut iam perfectus sim: sequor autem si adprehendam, inquoet adprehensus suma Christo. ergo adhuc ille pergebat; sed pergebat ea, quae retro sunt. obliuiscens, his autem, quae in priore sunt, se extendens. itaque uiam hanc agens beatus est, qui cum obliuione praeteritorum in futurorum spem extenditur. et quae uia sit, in qua unusquisque ambulans beatus sit, dominus docet dicens: ego sum uia. quisquis igitur in praeceptis eius institerit, hic beatus est, dum uitia carnis coercet, dum animi petulantiam edomat, dum auaritiae famem uincit, dum terrenorum honorum gloriam euitat. qui in his ergo manserit, hic est inmaculatus in uia et in lege domini ambulans.

  59. aleph.3.1

    Adiectio autem ea, qua dictum est: in lege domini, non est otiosa. est enim et peccati lex, de qua ait beatus apostolus: uideo aliam legem in membris meis contramilitantem legi mentis meae et captiuum me ducentem in lege peccati. ergo quia et lex peccati esset, idcirco lex domini dicta est. nisi enim et lex esset exterior, non cum adiectione proprietatis legem domini propheticus sermo dixisset.

  60. aleph.4.1

    Sequens deinde uersus est primae litterae: beati scrutantes testimonia eius, et in toto corde exquirunt eum. in primo uersu est: qui ambulant in lege domini. in secundo: qui scrutant testimonia eius, in quarto, quia tertius supplementum dedit secundo, de mandatis ait dicens: tu mandasti mandata tua custodiri nimis, in quinto de iustificatione: utinam dirigantur uiae m e ae ad custodiendas iustificationes tuas, in sexto rursum de mandatorum effectibus: non confundar, cum respicio in mandata tua, in septimo de iudiciis: confitebor tibi, domine, in directione cordis, in eo, quod didici iudicia tua, in octauo de iustificatione: iustificationes tuas custodiam, non me derelinquas usquequaque nimis. si ergo aliud lex, aliud praeceptum, aliud iudicium. aliud iustificatio, aliud testimonium, necessarium est ab eo, qui omnia constituit et condidit, intellegentiae gratiam nos et munus orare. totum hoc autem in commune lex dicitur. sed est quiddam in his speciale, quod propriam in se habet legis .

  61. aleph.5.1

    Quid ergo est lex? umbra scilicet, ut apostolus ait, futurorum; quod de ceteris scriptum nusquam est, ut futurorum umbra sit aut iustificatio, aut testimonia, aut mandata: sed tantum id legi proprium est, ut apostolus in plurimis docet, non secundum litterae intellegentiam legem esse tractandam, sed secundum spiritalem doctrinam futurorum in ea umbram esse noscendam. ait enim: non obturabis os bouis triturantis et adiecit: numquid pecudum deo cura est? an propter nos dicta scriptaque sunt? et rursum: legem legentes non audistis, duos filios habuit, unum ex ancilla et unum ex libera? sed qui ex ancilla, secundum carnem natus est; qui autem ex libera, secundum repromissionem. et quia lex futurorum umbra est, adiecit: quse sunt allegorumena, hsec enim sunt duo testamenta. ergo quaecumque doctrinarum spiritalium umbram conplexabunt, hsec lex esse dicenda est: quia lex et spiritalis est et umbra est futurorum.

  62. aleph.6.1

    Mandatum autem domini est, in quo obseruatio et custodia continetur, ut illud: non occides, non moechaberis, et cetera horum similia. et quia haec simplicia et splendida sunt nosque in uerum lumen per obseruantiam suorum dirigentia, idcirco ita dictum est: domini lucidum, inluminans oculos. de lege autem non conuenerat ista dixisse, quia per umbram futurorum sancta est et animas per futurorum cognitionem conuertens; mandatum autem per obseruantiam sui inluminans.

  63. aleph.7.1

    Ergo quia beati sunt scrutantes testimonia dei, et aliud legem, aliud mandatum, aliud testimonia esse sicut cetera diximus, quae haec dei sint testimonia, noscendum est. legis etenim totius liber sub testimoniis datus est. caelum namque et terram Moyses librum testamenti traditurus in testimonium aduocauit. sunt et plurima in causam testimoniorum constituta, cum Iacob ait: testimonium erit uobis collis iste, et testimonium erit lapis iste. et in scriptum est: duodecim lapides ecferte, ut sint hi in testimonium filiis uestris. curato etiam leproso dominus ait: offer munus tuum in testimonium, quod constituit Moyses illis. apostolus plura ad Timotheum per epistulam loquens denuntiat sub testibus dicens: in conspectu multorum testium denuntio tibi et in conspectu dei uiuificantis omnia et Iesu et electorum angelorum, ut custodias. plura igitur et innumerabilia sunt dei testimonia; quae si quis scrutari per cognitionem legis, prophetarum, euangeliorum, apostolorum uellet, in beatitudine permaneret, neque uelut uacuo et solitario orbe uiuens sciret se nisi sub teste peccare. plena sunt enim omnia diuinis testimoniis; et omne hoc, uacuum quod putatur, repletum angelis dei nihilque est, quod non ministeriorum frequentia incolat.

  64. aleph.8.1

    Horum itaque cognitionem per doctrinam quis adeptus scit se sub testibus uiuere. et cum natura humanae infirmitatis ad uitia est, refugit tamen uel sub teste peccare: quod ipsum docet nos communis consuetudinis ratio. quis enim sub teste non metuit? quis ad scelus nisi secretum elegit? quis ad adulterium non aut solitudinem aut noctem optauit? et si quando incalescentibus iam ad crimen animis promptum est, tamen furor insanientis uoluptatis occursu testis coercetur, et in sese abruptam humanae naturam nonnumquam intercessio repentina reuocauit. si ergo intercessionis iam animo facinus demoratur, quid Christianum hominem agere conueniet, scientem se tot undique spiritalium uirtutum testimoniis, non dico operum suorum, sed ipsius tantum uoluntatis obsessum? nonne cum in aliquam turbidae adfectionis uoluntatem infirmitatis nostrae aculeis commouemur, metuimus adsistentes undique nobis choros angelorum et plenum ministeriis caelestibus mundum? si enim angeli paruulorum patrem nostrum cotidie uident, qui in caelis est, possumus testimonia eorum metuere, quos et nobiscum manere et deo cotidie scimus adsistere. quin etiam ipsum illum diabolum, per quem ipsa illa uitiorum nostrorum incentiua praebentur, suosque omnes testes metuere debemus, puncto temporis omnem amplitudinem mundi huius obeuntem: cui dulce est peccare nos, ut peccatorum nostrorum testimonio glorietur. est enim eius haec propria calliditas, instigare ad peccandum et arguere peccantes. dictum est enim: aut , ?

  65. aleph.9.1

    Et quia essent hae nobis uirtutes in testimonio cum ceteris permanentes, de sanctis tantum prophetam meminisse dignum fuit dicentem: beati scrutantes testimonia eius, non aliena scilicet, sed illa, quae dei sunt. non neglegentem autem testimoniorum dei oportet esse scrutationem: ob quod dictum est: in toto corde exquirent eum. non pro parte studium caelesti doctrinae adhibendum est, sed toto corde dei testimonia inquirenda sunt, ut, quia sunt et alia, quae dei non sunt, ea, quae dei discimus esse, non auocato in alia negotia corde scrutemur.

  66. aleph.10.1

    : non enim, qui operantur iniquitatem, in uiis eius ambulauerunt. in primo uersu singulariter uia commemoratur, in hoc tertio plures. ex quo intellegendum est, per multas uias ad unam perueniri; in qua quisque inmaculatus si sit, beatus est. de plurimis autem uiis atque una Ieremias paria testatus est dicens: state in uiis et interrogate uias domini et quaerite, quse sit uia bona. in plurimis ergo uiis standum est, et plurimae interrogandae sunt: et quidem plures et domini sunt et , et in his cernendum est, quae sit uia optima. plures sunt et plurima domini mandata, plures prophetae, per quos omnes in unam uiam pergitur: sed in his operarii iniquitatis non ambulauerunt nam si in lege mansissent, usque ad optimam illam noui testamenti uiam . est uia per Moysen, est per Iesum, est per Dauid, est per Esaiam, est per Ieremiam, est per apostolos; et per has omnes necesse est ad eum , qui dixit: ego sum uia et nemo uadit ad patrem . simile quiddam sub margaritae nomine dictum esse intellegendum est. multarum enim margaritarum negotiatorem esse oportet, ut unam margaritam multi pretii consequatur. de margaritis cum fit sermo, sufficit ad honorem earum, quod margaritae sunt ; una autem illa margarita, quae reperta est, magni esse pretii dicitur; ita et cum de uiis plurimis prophetatur, quod et domini et aeternales sint, dictum est; cum autem in his uiis quaeritur, quae sit utilis uia, ea, quae reperta est, optima praedicatur. ergo, quamuis uel illae sunt uel margaritae ipso suo nomine honorabiles sunt, in multis uiis standum est, ut bona uia reperiatur, et uendendae omnes margaritae sunt, ut quae multi pretii est reperta, coematur.

  67. aleph.11.1

    Dehinc consequitur hic uersus: tu mandasti mandata tua custodiri nimis. superius commemorauimus aliud significare mandata, aliud legem. et de lege, quantum arbitror, apostolus nobis testis fuit, quia umbra sit futurorum, in qua species ueritatis tamquam corpus in umbra describitur. mandatum uero est, quod per obseruantiam inplendum est; ut illud: non moechaberis, non occides. non enim in eo species futurae imaginis continetur, sed praesentem habet operationis effectum: tu mandasti mandata tua custodiri ualde. nihil igitur dissoluto animo, nihil incurioso agendum est, sed sollicitos atque anxios curam mandatorum dei exsequi nos oportet, ut id, quod agimus, in profectum fidei nostrae cura reuerentia eius, cui agimus, exsequamur. ceterum si aliquid remissa uoluntate et occupata in res alias cogitatione egerimus. officia quidem corporis in agendo occupabuntur, sed deuotionis meritum per neglegentiam non consequemur.

  68. aleph.12.1

    Habemus nunc post mandatorum custodiam etiam iustificationum obseruantiam. et mandata iam superius, quae esse existimaremus, ostendimus. iustificationes autem sunt plures atque in obseruandis singulis officiorum generibus -temperandae: ad quorum custodiam, nisi a deo dirigamur, infirmes per naturam nostram erimus. adiuuandi igitur per gratiam eius dirigendique sumus, ut praeceptarum iustificationum ordinem consequamur. est nobis iustificatio circa seruum Hebraeum distributa, est circa filium, est circa patrem, est circa fratres, est circa fideles uiros, est circa ecclesiae principes, est circa angelos, est circa deum ac dominum nostrum unigenitum dei uerbum. in singulis ergo quibusque generibus atque nominibus iustificationis ratio est; quia nisi haec omnia ex conparibus deuotae uoluntatis officiis retineantur, iustificationem dei non tenebimus. religiosus in patrem, si oderit filium, > modum iustificationis amisit. religiosus in fratrem, si oderit seruum, perdidit iustificationis dei ordinem. religiosus in. dominum, si oderit sacerdotem, quam iustificationis obseruantiam in religione dei explebit, odia in ipsa ministeria iustificationis exercens? iam uero in ipsa fidei ueritate, id est de dei patris et domini intellegentia, pł'r quam maxime iustificatio nobis erit prompta, quanta opus est nobis dei gratia, ut recta sapiamus, ut ex propheticis atque euangelicis auctoritatibus nnum idemque teneamus, in uno aut altero opinio nostra et sermo dissideat, sed uniuersas dei iustificationes aequa ac pari operum ac doctrinae obseruantia dirigamus!

  69. aleph.13.1

    Quod cum consequemur, tum dicere id. quod consequenti continetur, licebit: tunc , in omnia mandata tua. nisi enim attenti in omnibus mandatis eius erimus ac deuersabimur, eruntque alia praeterita, pro uoluntate obseruata, iustificationis ordinem non tenemus. ceterum si directis uiis nostris erit par in omnes aequalisque custodia, nullo obliuionis uel pudore confusi omnium mandatorum obseruatione gaudebimus.

  70. aleph.14.1

    Sequitur deinde hic septimus uersus: confitebor tibi cordis mei, in eo, quod didici iudicia iustitiae tuae. iustificationes tuas custodiam. abicienda ergo est omnis animae peruersitas et directo atque in nullam aliam partem deflexo corde est confitendum, ne decidat animus in saeculi curam, ne ex illis doctrinae dei semitis in deuia euagetur. sed directae huius confessionis ea causa est, quae consequenti uersu continetur: in eo, quod didici iudicia ius i ae tuae. primum igitur orauit, ut ad custodiendas iustificationes directae uiae ipsius fierent. secundo in nullo confundendum se esse subiecit, cum in omnia dei mandata respiceret. tertio quoque in directione cordis sui deo se confessurum spopondit ob id, quia iudicia eius didicisset, per doctrinam scilicet directi cordis cognitaeque laudem deo reddens. sed iustitiae cognitae hic fructus est, ut iustificationes dei retineantur; et idcirco subiecit: iustificationes tuas custodiam. qui enim didicisse iudicia dei fructus est, nisi cognitionem nostram iustificationum obseruantia consequatur?

  71. aleph.15.1

    Sed meminisse debemus, licet cognitio praestanda a deo sit, tamen esse semper orandum, ut his, quae in custodiendis iustificationibus suis custodire uolumus, faueat: scientes quidem frequenter nos ab eo ob temptationes derelinqui, ut per eas fides nostra probabilis fiat. uerumtamen secundum prophetam, ne nos penitus derelinquat, deprecandus est; ait enim: non me derelinquas usquequaque nimis. quod et in dominicae orationis ordine continetur, cum dicitur: non nos in temptatione, quam sufferre non possumus. scit apostolus derelinqui nos ad temptandum, sed nouit et mensuram infirmitatis nostrae deum nosse dicens: fidelis est deus, qui non permittat nos temptari supra quam possumus. Iob deus temptationi permittens a iure diaboli potestatem animae eius et secundum modum humanae temptanti ius dereliquit. infirmitatis suae igitur propheta conscius orat, ne ualde derelinquatur: ut inbecillitatem eius, tamquam Petri demergendi fluctibus, dominus , ut, quamquam ad temptandum sese relicturus sit, non tamen usquequaque et ualde, scilicet ne usque animae et fidei periculum .

  72. beth.1.1

    In quo corrigit iunior uiam suam? et reliqua.

  73. beth.1.2

    In secunda consequentium octo uersuum littera ipse sibi propheta his, quibus responsurus sit, proposuit dicens: in quo corrigit adulescens uiam suam? ex proponentis persona sunt dicta. dehinc nunc tamquam respondentis confessio subditur: in custodiendo sermones tuos. contuendum autem est, secundum eum, quem in exordio habuimus, sermonem uera atque perfecta timoris dei instituta sub his elementis litterarum contineri, quibus quasi ad usum confessionis dei per ipsa infantiae rudimenta formamur. ergo intellegendus est propheta non otiose locutus esse: in quo corrigit adulescens uiam suam? omnem quidem aetatem optabile est ex his corporis sui uitiis ad innocentiae studium transferri, quia sera licet emendatio utilis sit obliuione uitiorum. sed placiturum deo uirum propheta conformans non expectat post longam ac diuturnam criminum consuetudinem doctrina dei et praeceptis timoris institui, sed rudes a peccatis annos et aetatem adhuc criminum nesciam uult non modo studiis aliquando , sed etiam ipsa consuetudine inbui. difficile est enim ab usitatis desinere, difficile est a familiaribus abstrahi, magnum in se consuetudo habet uinculum: et idcirco optimus ille erit cultor, quem non modo delictorum remissio sine crimine constituerit, sed ipsa illa praestiterit uitiorum ignoratio innocentem.

  74. beth.2.1

    Nouit Hieremias propheta aetatis huius beatitudinem dicens: bonum, inquit, est iuueni uiro, cum aufert iugum graue in iuuentute sua: t singulariter et tacebit. non expectat frigescentes senectute annos nec emortuam iam per aetatem uitiorum consuetudinem. uult longi praelii militem; uult eum Christi seruum, quem ne ipsa quidem praeteritorum criminum recordatio polluat nam in his, qui iam prouectioris aetatis crediderunt, inest quidem per donum gratiae praeteritorum indulgentia; sed non abest per naturam gestorum recordatio. bonum, inquit, iuueni auferre iugum graue. onus istud crudi ad oboediendum anni aegre ; ceterum aetas tenera grauis oneris molestiam per uirtutis incrementa non sentit. sed suscepto in iuuentute onere quid faciet? sedebit, inquit, singulariter et tacebit. rarus iste est, cum quo perfectio timoris dei per annorum augmenta concrescat; et idcirco singularis sedebit, lasciuos adulescentiae coetus derelinquens et ab ipso senum nuper credentium consessu remotus; quia ei non conpetit dicere: delicta iuuentutis , domine, ne memineris. silebit etiam congruam fidei et iuuentuti existimans taciturnitatem: non tumultibus negotiorum saecularium admixtus, sed per modestiam tacens, sola diuina sacramentorum cognitione occupatus et sermones dei tacita rerum atque operum obseruatione custodiens.

  75. beth.3.1

    Redit deinde ad personam suam propheta, ut id, quod superius dixerat. significasse de se nosceretur, dicens: in toto corde exquisiui te: ne repellas me a mandatis tuis. conpetere bonitati dei non uidetur, ut a mandatis suis quemquam repellat; sed sermonum adiectio et uirtus uerborum, ex perfecta caelestis doctrinae ratione disposita est, nihil dubium, nihil contrarium in se habet qui ergo secundum prophetam mauult peccatorum quam mortem, numquid est a mandatis suis quemquam repellere? procul sit istud existimari. sed neque hoc nunc propheta sensit, maxime qui in toto corde deum perquisierit.

  76. beth.4.1

    Sed absolutio difficultatum in his ipsis requirenda est, e quibus uidetur existere. propheta enim quid senserit, in promptu est noscere. legimus scriptum in Hieremia: maledictus, qui facit opera domini neglegenter. legimus et in euangeliis scriptum: omni enim habenti dabitur et abundabit; et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo. ergo habens abundabit; non habens uero ipso illo, quod habet, indigebit. propheta non est obnoxius maledictionis condicioni, quia non neglegenter opera dei egit eum toto corde perquirens. deinde confidenter petit, ne a mandatis dei apellatur, quia eum toto corde perquirat. secundum euangelia enim habenti dabitur, et ei, qui non habet, etiam id, quod habet, auferetur. deus igitur non auferet nisi non habenti, secundum quod neque repellit nisi neglegentem. adeo autem bonitate plenus est, ut habentem abundantia muneretur: adeo uero non uult quemquam non habere, uti non habenti ipsum, quod habet, adimat.

  77. beth.5.1

    Neminem igitur nisi obnitentem repellit, neminem nisi neglegentem reicit. hanc enim propheta praetulit causam, cur se non repelli a mandatis dei precaretur, quia non ex parte neque per desidiam deum, sed toto corde quaesisset; per quod intellegimus eum a mandatis repelli, qui per multam incuriam fuerit indignus admitti: et extra inhibentis inuidiam est, quod de culpa proficiscitur non merentis.

  78. beth.6.1

    Tertius iste secundae uersus est: abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. meminimus simile huic dicto legi solere, ubi dicitur: mysterium regis bonum est abscondere. meminimus et Paulum ad Corinthios adhuc in fide paruulos dei eloquia occultasse, cum dicit: uos potaui, non cibo; nondum enim poteratis, sed neque adhuc potestis. legimus et in euangelio in agro uberi atque fecundo repertum thensaurum eundemque empto agro occultari. nouimus neque margaritas ante porcos proiciendas esse, neque sanctum canibus dare oportere. ergo intellegimus nos cordis nostri secreto continere, diuulgata peccati culpam conparabunt. ita enim dixit: in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi: quia, cum cetera peccata secundum differentias rerum aut in nos ipsos aut in alios exercentur, tamen tum fierent in deum propria, cum, cordium essent condenda secreto, in cognitionis scientiam proderentur.

  79. beth.7.1

    Contuendus autem est in quarto hoc, qui consequitur, ordo doctrinae. primus uersus de custodiendis ab adulescente mandatis dei constitit; sequens, quia in toto corde deum exquisierit, ne a mandatis dei apelleretur; dehinc quod sacramenta absconsa et occulta dei mysteria mentis secreto continuerit; quarto nunc id deprecatur, ut iustificationes eidem ostendat: et deprecatur confessionis honore praelato dicens: benedictus es, domine: doce me iustificationes tuas. de iustificationibus nonnulla aliqua anteriore sermone conplexi sumus, et superfluum est eadem frequenter iterare. maximus igitur et praecipuus labor est hanc iustificationum dei scientiam consequi, et humanae naturae infirmitas difficulter tot tantarumque rerum cognitionem consequitur: atque ob id ut doceatur orat, quia diuinae bonitatis munus est, animi humani inperitiam ad congruam atque unicuique generi conpetentem officiorum obseruantiam temperare.

  80. beth.8.1

    Succedit deinde etiam de iudiciis dei sermo, quo dicit: in labiis meis pronuntiaui omnia iudicia oris tui. quanta rerum et nuncupationum differentia est! primum a iuuentute mandata dei custodiuntur, dehinc deus toto corde inquiritur, tum dei eloquia occuluntur et iustificationes disci desiderantur, nunc praedicantur. sed propheta forte existimabitur a se excidisse et uel suorum, uel alienorum dictorum inmemor fuisse. in hoc enim psalmorum libro legimus: iudicia tua sicut abyssus multa. Paulus apostolus ait: inexscrutabilia iudicia dei et rursum propheta: magna enim sunt iudicia tua et innumerabilia: et quomodo audebit propheta dicere: in labiis meis omnia iudicia oris tui? sed nihil neque contra se, neque contra alium eiusdem spiritus propheta nunc locutus est. non enim ait: in labiis pronuntiaui omnia iudicia , sed ait: omnia iudicia oris tui: sciens nonnullam differentiam esse iudiciorum dei et iudiciorum oris dei. numquid cum ait: iudicia tua sicut abyssus multa, dixit: iudicia oris tui sicut abyssus multa? nunc autem ait: iudicia oris tui adnuntiaui. ea ergo, quae cognita esse per prophetas uel ex dei uerbis iudicia esse potuerunt, et propheta non tacuit: quae idcirco praedicata sunt, ut docerentur.

  81. beth.9.1

    Post iudicium autem oris dei publicam et constantem id sequitur: in uia testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus diuitiis. non timet propheta testes, sed in his delectatur; et ei conscientia spectantium se et contuentium iucunda est. trepidat enim ad omnem intercessionem conscientiae metus; ceterum, ubi constans innocentis fiducia est, plurium testium interuentio grata est. sed non de communis consuetudine gaudii iucundus propheta est : delectatur enim sicut in diuitiis omnibus; non tantum in diuitiis, sed in diuitiis omnibus. sunt opes in auro, sunt in argento, sunt in pecuniis, sunt in uestibus, sunt in domibus, sunt in agris eorumque aut uitibus ant oleis aut frugibus: sed domini propheta doctrinarum fruge perfectus est et legis ac prophetalium institutionum facultatibus diues est et, anterior licet tempore, non tamen euangelicorum et apostolicorum praeceptorum ignarus est. nouit enim et has diuitias Paulus ad Corinthios loquens: gratias ago deo meo semper pro super gratia dei, data est in Christo Iesu: quoniam in omnibus ditati estis in ipso. in omni uerbo. in omni scientia. in his ergo diues est et in his delectatur propheta; ceterum non est existimandus opum conparatione delectatus esse, qui nisi cum contemptu atque inopia saeculi diues in domino esse non potuit.

  82. beth.10.1

    Delectatus autem in uiis testimoniorum dei opus delectationis agere debebat; et non ambiguum est, quin agat. ait enim in septimo uersu: in mandatis tuis exercebor et considerabo uias tuas. exercitatione igitur et adsiduitate opus est, ut usus rerum necessariarum retineatur; quia periculosa est humanarum mentium et molesta desidia: ac, ne otii consuetudo subrepat, adsiduitas exercitationis adhibenda est. sed retentus etiam hic ordo rationis est. nam prius exercendus est in mandatis dei, tum deinde uiae eius considerandae; quia nisi fidelium operum usus praecesserit, doctrinae cognitio non adprehendetur. et agendum a nobis antea fideliter est, ut scientiam consequamur. uias ergo, secundum superiorem expositionem, legem, prophetas, omnia et apostolos esse existimamus: quos in mandatis dei se exercens propheta considerauit, ut nouerit.

  83. beth.11.1

    Conclusit autem octauum numerum uersu: in iustificationibus tuis meditabor, non obliuiscar sermonum tuorum. a doctrinae perfectae ordine propheta non excedit. in iustificationibus, quas doceri se orauit, meditatur, sicut exercetur in mandatis. mandatorum enim ea est ratio, quae nos ad obsernantiam atque opus instituunt, ut illud est: non occides, non moechaberis et cetera his similia. haec ergo exercentur, quia in his operationis est usus per praesentium se exercitationem ad futura confirmans. iustificationes autem sunt, quibus Hebraeus puer sexennio seruus liber deinceps anno septimo fiet, et post sex annorum fructus ager otiosus relinquendus est, et cetera in iustificationum obseruantiam constituta, quae ingentem in se habent futurae spei meditationem per negotii praesentis effectum. atque ideo in his meditatur, ut in mandatis exercetur: quia exercitatio usum retinet consuetudinis institutae, meditatio autem se in id, quod nondum obtinuit, extendit, ut per meditationem id, quod expetit, ; meditatio iustificationis id consequitur, ne et promissionum subrepat obliuio.'

  84. gimel.1.1

    Quibus non est constans emundati cordis conscientia, precari ista prophetae uoce non possunt: retribue seruo tuo. si enim digna secundum opera nostra retributio aderit, in peccatorum ac delictorum nostrorum poenis manebimus. satis autem est, si cui uel haec saltim fiducia gratulandi ad dominum fuerit: non secundum peccata nostra fecit nobis, 23 . CII, 10; 11; 12; 14. nobis. quia secundum altitudinem caeli a terra a nobis iniquitates nostras, quia ipse cognouit figmentum nostrum. magnum est in se dei misericordiam recognoscere et scire consuetudinem criminum procul se abesse et dignum dei misericordia se esse . propheta autem hic, in cuius scilicet corpore habitatio dei digna est, qui sancto spiritu plenus non communia nec terrena cogitat et effatur, libertatis eius est, ut oret: retribue seruo tuo.

  85. gimel.2.1

    Sed forte insolentis istud est, sine aliqua confessionis modestia meritum retributionis optasse, nec se in corpore situm, id est in uili atque humili sorte esse meminisse. exclusit autem propheta omnem de se uanitatis ac opinionem. nam cum dixisset retribue ex innocenti», seruo tuo ex seruitutis officio et ex condicionis suae confessione subiecit. constanter igitur haec postulat, qui se dei seruum, non peccati esse meminit; quia omnis, qui peccat, seruus est peccati.

  86. gimel.3.1

    Viuam, inquit, et obseruabo sermones tuos. uiuam atque obseruabo non praesentis temporis res est, sed significatio sermonis eius in futuri se tempus extendit. scit enim propheta, quando beata illa et uera uiuentium sit uita. nunc enim et in puluere mortis manemus et in mortis corpore sumus, a quo se liberari apostolus orat dicens: miser ego homo, quis me liberabit a corpore mortis huius? habemus autem etiam nunc admixtam nobis materiam, quse mortis legi et peccati obnoxia est; et in huius caducae carnis infirmisque domicilio corruptionis labem ex eius consortio mutuamur, ac nisi glorificato in naturam spiritus corpore uerae in nobis non potest esse natura. audiamus eum, qui se meminit in corpore mortis habitare, dicentem: quia uita nostra absconsa est cumChristo in deo. cum apparuerit, uita nostra, tunc et uos apparebitis in gloria. hanc ergo retributionem sibi propheta orat, ut uiuat, futurae huius tempus in loco altero docens, quo ait: et placebo deo in regione uiuentium. scit hanc mundi istius sedem regionem non esse uiuentium; scit nos adhuc secundum legis emundandos esse. nunc enim admiscemur : et in lege quisquis mortuum contrectat, inmundus est.

  87. gimel.4.1

    Sed absit istud, ut quicquam horum in lege corporaliter intellegatur. tamquam per contrectationem mortui quisquam fiat inmundus. Ioseph ossa egrediens Aegyptum Moyses ipse lator legis abstulit, Eliseus mortuo, ut eum uiuificaret, incubuit, dominus ipse mortuos manu in uitam retraxit: et contrectatio mortui si inmundum effectura fuisset, nequaquam neque a tantis uiris neque a domino uiolata lex esset, ipso dicente: legem soluere, sed implere. sed quia lex umbra est futurorum bonorum, idcirco per hanc significantiam docuit nos in hoc terreni et morticini corporis habitaculo mundos esse non posse, nisi per ablutionem caelestis emundationem consequamur, post demutationem resurrectionis terreni corporis nostri effecta gloriosiore natura.

  88. gimel.5.1

    Et forte si quis existimet sibi in sacramento baptismi perfectam illam innocentiae et caelestis uitae dignam redditam puritatem, Iohannem Baptistam dixisse recolat: ego quidem baptizo uos in aqua ; qui autem uenit, fortior me est, ipse uos baptizat in spiritu sancto et igni; ipsum autem dominum baptizatum a Iohanne, cum adhuc esset in corpore, meminerit locutum: adhuc habeo aliud baptisma baptizari. est ergo, quantum licet existimare, perfectae emundatio puritatis etiam post baptismi aquas reposita, quae nos sancti spiritus sanctificet aduentu, quae iudicii igni nos decoquet, quae per mortis iniuriam a labe morticinae et societate purgabit, martyrii passione deuoto ac fideli sanguine abluet.

  89. gimel.6.1

    Et idcirco sanctus propheta uicturum se dicit esse, cum uiuat, per hanc scilicet umbram ad ueram illam regionem uiuentium transferendum. secundum quod exemplum, ut dixit: uiuam. ita et: custodiam sermones tuos. custodiuntur interim apostolum Paulum pro parte et per speculum. sunt enim multa saeculi scandala, prohibent perfectam in nobis mandatorum esse custodiam. taceo de naturis corporum, quse nos interim aut per aut per incentiua uitiorum inperfectos esse conpellunt. at uero morte uicta et aculeo eius obtuso et cum facie ad faciem audiamus atque cernamus, tunc uere et uiuemus et dei mandata seruabimus.

  90. gimel.7.1

    Ordo , qui primo uersu continetur, hic idem in consequentibus est. ait enim: oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua. scit mortalibus oculis atque corporeis nubem obscuritatis obsistere. scit ea, quae corporaliter in lege praecepta sunt, umbram esse et speculum futurorum. legem quidem legit, sed optat legis mirabilia contueri. meminit esse sancta sabbata, sed in aeternorum sabbatorum requie esse desiderat. utitur quidem azymis panibus, sed fermentum eicere naturae ueteris festinat. immolat paschae ouem, sed adsistere ei, qui per Iohannem reuelatur, agno concupiscit. septimi anni legi satisfacit, sed ipse exactis septem milibus saeculi esse liber expostulat. iubelaei quinquagesimi anni legem explet, sed pentecostadis remissionem ac renouationem obtinere festinat. scit ex praecepto dei secundum exemplar et altarium a Moyse institutum et Aaron sacerdotali habitu ornatuque uestitum, sed principis sacerdotum, in cuius exemplum haec fiebant, interesse ministeriis properat. induci quoque in terram sanctam, terram fluentem lacte et melle, iam totius huius orbis peregrinus orat. uniuersa quidem ista corporaliter gerunt, sed hoc Paulus aliter intellegit dicens: scimus enim, quia lex spiritalis est. igitur legis mirabilia, quae uelatis oculis adumbrantur, propheta orat ut cernat: scilicet ut caduco atque corpore absolutus haec, quae per corporalem obseruantiam legis magna et mirabilia in caelis praefigurantur, aspiciat.

  91. gimel.8.1

    Non demutatur orantis. post haec enim ait: adcola sum in terra; ne abscondas a me mandata tua. adcola non iuris sui terram incolit, sed aduena atque peregrinus fructum ex ea temporariae operationis nouit incolatus huius apostolus ordinem dicens, peregrinandum a corpore et cum Christo manendum esse. propheta itaque quasdam imagines caelestium fide cernens, licet corpus , tamen rem non suam incolit oculis in caelum mentis erectis. scit in caelo thensauros conlocandos, thensaurus sit, illic futurum sit. non erat ille sensu suo terrae adcola, qui in euangelica conparatione horrea extruit capacia ingentium fructuum et animam suam per copiam ad delicias adhortatur, stultus anima ipsa eadem nocte priuandus!

  92. gimel.9.1

    Ergo adcolam se propheta confitens orat, ne mandata dei a se occulantur. nemo enim, nisi peregrinus corporis sui, cognitione mandatorum dei dignus est. quod mandatum dei cum lucidum sit et inluminans oculos, absurde nunc uidebitur dixisse, ne sibi mandata dei occulantur, quae hoc naturae in se habent, ut et lucida sint et inluminent. sed neglegentia aurium adfert sensus difficultatem. illic enim mandatum lucidum et inluminans est, hic mandata absconsa sunt. lucidum mandatum est, per quod ad contuendum lumen mandatorum inluminamur. per mandatum, quod in lege primum est, quo deum ex tota anima et ex tota uirtute amare , digni quoque inluminatione cognitionis efficimur. et sicut de gloria in gloriam transibimus, sic et in lumine uidebimus lumen, sic et per speculum faciem ipsam aliquando cernemus. per hoc enim nunc corporalis uitae mandatum sacramento baptismi et praecepto dei inluminamur, et lumine utimur et in gloria manemus. per hoc rursum ex mandato et mandata cernemus, per hoc ex lumen uidebimus, per hoc ex gloria in gloriam transferemur.

  93. gimel.10.1

    Scit autem in caelis propheta plura dei esse mandata, scit per diuersitatem ministeriorum diuersas esse praeceptorum obseruantias, angelorum, archangelorum, thronum, dominationum, potestatum et principatuum. quos utique necesse est, ut nominibus, ita et officiis esse diuersos, perpetuam tamen mandatorum custodiam pro naturae suae firmitate retinentes. atque ob id reuelari sibi caelestium mandatorum sacramenta orat, quia sciat se in terrae huius corpore esse peregrinum.

  94. gimel.11.1

    Quartus hic tertiae litterae uersus est: anima mea, ut desiderem iudicia tua in omni tempore. non est prophetae huius communis cum ceteris uel saeculi sermo; altius sub significatione familiarium uerborum intellegentiae extulit sensum dicens: concupiuit anima mea, ut desiderem iudicia tua in omni tempore. multis enim uidebitur rectius dictum fuisse, desiderat anima mea iudicia tua in omni tempore. et forte quidam id ipsum sub his dictis contineri.

  95. gimel.12.1

    Sed meminit propheta arduum esse et naturae humanae periculosissimum dei desiderare iudicia. cum enim nemo uiuens in conspectu ipsius mundus sit, quomodo desiderabile eius potest esse iudicium? - an cum ex omni uerbo otioso rationem simus , diem iudicii concupiscemus, in quo nobis est ille indefessus ignis obeundus, in quo subeunda sunt grauia illa a peccatis animae supplicia? beatae animam gladius pertransibit, ut reuelentur multorum cordium cogitationes. si in iudicii seueritatem capax illa dei uirgo uentura est, desiderare quis audebit a deo iudicari? Iob omni humanarum calamitatum militia et uictoria perfunctus, qui cum temptaretur, ait: dominus dedit, dominus abstulit, sit nomen eius benedictum in , cinerem se esse confessus est et audita de nube dei uoce non loquendum sibi ultra esse . et erit ausus dei desiderare iudicia, cuius uocem de caelis nec tantus propheta sustinuit, neque apostoli consistentes in monte cum domino ferre potuerunt?

  96. gimel.13.1

    Tenuit itaque propheta humanae et naturae et modum dicens: concupiuit anima mea, ut desiderem iudicia tua in omni tempore. non enim iudicium desiderat, sed, ut desideret, concupiscit: desiderii eum cupiditas, non iudicii continebat. concupiscit enim desiderare, scilicet ut in tanta innocentia maneat, ut tuto iam et sine metuendi iudicii terrore desideret, rem ipsam nondum per conscientiam humanae condicionis desiderans, sed eius desiderium, ex conscientia ut proueniat innocentiae, concupiscens. scit uero continentem et indefessam desiderii huius concupiscentiam esse oportere; atque ideo adiecit: in omni tempore, nullum scilicet docens otium nobis esse debere, quin semper desiderii huius cupiditate teneamur.

  97. gimel.14.1

    Deinde sequitur: increpasti superbos: maledicti, qui declinant a mandatis tuis. o infelix superbia, quae dedignatur sub praeceptis caelestibus uiuere, quae mandata diuina animi infidelis tumore fastidit! plurima sunt humanorum uitiorum crimina, et diuersae atque innumerabiles peccatorum operationes; sed nulla magis in nos dei quam superbiae causa est. increpasti enim non auaros, non lasciuos, quibus utique increpatio debita est, sed superbos; quia plures per superbiam. qua humana contemnunt, etiam deo obsequi spernunt.

  98. gimel.15.1

    Sed sint licet praeclara cetera fidei opera et in omni diuinorum custodia deuotio inmoretur, tamen subrepente superbia memoria eorum, recte operamur, abolebitur. quanto euangelicus ille labore se in uitae uiam statuit, ne alienae rei rapax esset, ne in quemquam iniuriosus existeret, ne adulteriis dissolueretur! laborauit bis in sabbato ieiunans suumque corpus per abstinentiam cibi ingentis uirtute confecit. quanto deinde labore auaritiae uincendae decimas substantiae suae in usum egentium contulit! quid his praeclarius? quid eorum opere difficilius? sed incidit in laqueum dicens: quia non sum sicut peccator iste et publicanus et infelix hoc uitio ex ingentibus operibus cecidit in crimen et insolens per hanc uirtutum suarum gloriam factus iustificato magis publicano recessit.

  99. gimel.16.1

    Sed quid de dicimus? apostolus non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum, aduersus quem diabolus omni uirtutis suae arte luctatus est, angelum , qui se colaphizaret, accepit, ut per passionum omnium indefessas molestias nulla superbiendi occasio per otium temporis inrepere. ipse quoque eligendi et constituendi sacerdotis quandam legem ferens, cum iam eum in quibus episcopum dignum est . conlocasset, neophytum eligi uetuit. ne superbiret, dicens: non , ne inflatus incidat in iudicium diaboli: id est, ne per recens adeptam regenerationis gratiam insolescat, illum multo passionum bello ante , uult multis et fidei stipendiis . cor enim humiliatum deus non spernit et sacrificium optimum cor contribulatum; quia qui se exaltet, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur.

  100. gimel.17.1

    Et idcirco maledicti, qui declinant a mandatis tuis, quia increpantur superbi: quia per superbiam animi insolentis et humana despicimus et diuina neglegimus. sed uerbi hic conlocati non neglegenter est audienda. promptum enim fuerat dicere: maledicti, qui non obtemperant mandatis tuis. de uno et de plurimis mandatis in superiore uersu conpetentia diximus. maledicti autem sunt, qui per hanc doctrinam eruditi a mandatis dei declinant, id est per uitiorum praesentium desideria ab spe aeternorum mandatorum decidunt. qui enim declinat, id, in quo est, deuitat et ex alia parte in aliam deducitur et deflexu quodam de itinere decedit. uel leuiter ergo declinantem a mandatis dei maledictionis sententia conprehendit, ut intellegeremus, quanti periculi res esset, ea omnino ignorare nos, a quibus declinare maledictum est.

← Previous · Next → — showing 401500 of 1,238

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0149b.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.