Tractatus super psalmos
- 63.6.1
Ait enim: exaudi, deus, orationem meam, cum tribulor; a timore inimici eripe animam meam. ingruentibus his, quae superius memorauimus, per quae fides nostra et spes periclitatur, ad eum, qui solus mederi his potest, referatur oratio. metus est enim, ne infirmam per naturam et consortium carnis animam undique subrepentium inlecebrarum aestus absorbeat. adsunt namque cotidie et pugnant blandimentis fallacibus, quasdam machinas excidii admouentes. itaque per doctrinam caelestis eruditionis peruigilem curam fidei inpendere admonemur, timere insidiantem semper hostem, ne incautam securitatem nostram ipse in speculis positus ineurset. uigilandum ergo in oratione dei est et semper orandum, ut, cum fatigari anima et adfligi subrepentium inlecebrarum aculeis cceperit, deus semper oratus exaudiat nosque ab his, quae timemus, eripiat. ait enim: a timore inimici eripe animam meam. deus enim non tum tantum orandus est, cum quae timentur ingruerint — et timenda sunt ea, quae, cum coeperint adesse, dominantur —, sed semper atque indefessis precibus orandus est, ut nos a timore eorum, quorum dominatum timemus, eripiat. scriptum enim in prouerbiis est: cum uocarem, non exaudistis; et cum extenderem uerba, non intendistis; sed inania fecistis consilia mea et consiliis meis non intendistis. et ego perditionem uestram inridebo. erit ergo, cum inuocabitis me, et ego non exaudiam. propheta ergo, licet prior tempore, non tamen eorum, quae postea dicerentur, ignarus est, sed inpendentibus semper tribulationibus anxius et ad omnem timorem inimici sollicitus deum orat ob ea, quae timet, et, ut secum in tribulatione sit, ut exaudiat, deprecatur. neque enim dei misericordiam metus noster, sed fides promeretur; et longae praeparationis documento opus est, ut mereamur audiri. meminit ergo propheta ab his se omnibus precatu liberari et docet orationem suam non ex dominatu eorum, quae timuerit, sed ex metu esse dominatus.
- 63.7.1
Ait enim: protexisti me a conuentu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem, qui exacuerunt ut gladium linguas suas, intenderunt arcum rem amaram, ut sagittent in obscuro inmaculatum. non hic propheta arma bellica, nec ensis, aut iacula, aut tormenta arcum pertimescit. omnis enim ei in lingua timor est; huius gladios, huius spicula metuit. ab his quidem fide sua tutus est; ait enim: protexisti me a conuentu malignantium; sed arcus homicidae linguae semper intentus est et acumen gladii in lingua eius praesto est. uolant autem letales eius sagittae, et non ambiguum est, quid efficiant, scilicet ut sagittent in obscuris inmaculatum. et proprietas uerbi intellegenda est. non sanctum, non fidelem, non iustum, sed inmaculatum sagittant, eum, cui per sacramentum baptismi sordes et maculae ueterum criminum recens ablutae sunt, nondum tamen firmatae fidei, nondum doctrinis spiritalibus erudilum, nondum contra haec pugnacis linguae arma certantem, sed simplicem et ex nouae natiuitatis infantia tenerum. hunc ergo sine metu contradictionis alicuius, intento iam pridem arcu, per rerum ignorantiam in obscuro positum uulnerabunt. ait enim: subito sagittabunt eum et non timebunt, naturam simplicem et inmaculati nouitate imperitam. hanc enim fallunt, huic occultos laqueos praetendunt insidiarum secretis latentibus gloriantes.
- 63.8.1
Sequitur enim: firmauerunt sibi uerbum malum; disputauerunt, ut absconderent laqueos; dixerunt: quis uidebit eos? tempus discernitur et inferendi uulneris et consilii firmati. nam cum dicitur: subito sagittabunt, futuri temporis opus docetur; cum autem: firmauerunt uerbum malum, iam ex praeterito consilium firmatae pridem uoluntatis ostenditur. semper enim excidia aduersus fidem praesto sunt, et occultis ac fallentibus insidiis pestiferae adhortationis doli adiacent, quos a raris quibusque conspici opinantur. et ideo dictum est: absconderunt laqueos et dixerunt: quis uidebit eos? si enim haereticus peruertere fidem temptet, incredibile est quantis eam dolis subuertere contendat; si spem aeternitatis nostrae philosophus inpugnet, mirum in modum omne bonum praesentis uitae ponet in corpore: omni ingenii sui alacritate ea, quibus doctrinae caelestis institutio subrui possit, uterque scrutantes.
- 63.9.1
Sed quid ad deum humana peruersitas? quid aduersus opificem operis ingenium? exquirant licet omnibus argumentationis suae quaestiunculis excidium ueritatis, deficiet tamen in ueritatis destructione falsitatis adsertio; atque ideo subsequitur: perscrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio. defectio scrutantium defectionem superuacuae contra deum adhortationis ostendit. quae enim non labefactabuntar ingenia contradictioni ueritatis intenta? rimentur licet omnia naturalium causarum secreta peruicacique studiorum suorum uigore ipsa caelestium motuum interna scrutentur, in ipsa tamen operis sui intentione deficient doctrinis spiritalibus refutati. qui enim fortuitis motibus agi omnia docent, audient a nobis aeternae uirtutis deum non in fortuitis manere, sed esse mundi creatorem indefinitae ut essentiae, ita et uirtutis; ipsum a nemine, sed ex eo omnia; moderantem ea ipsa omnia et continentem. qui uero praedicabit animae cum corpore occasum, audiet animam non esse terrenam, sed ex adflatu dei ortam elementis corporis admisceri; mortem autem non interitum esse, sed discessionem eius a corpore. qui autem resurrectionem carnis abnegabit, sciet non difficilem eius instaurationem futuram ei, cui inchoatio prima sit facilis. porro qui curam humanae conuersationis deo anferet, cognoscet aeterni regni deum iudicem; neque hominem ideireo tantum conditum, ut esset — quid enim esse hominem deo utile fuit? — sed ut in cognitionem dei editus profectum sibi ex opificis sui cognitione speraret.
- 63.10.1
Iam si fidem haereticus destruet, dei filium semper fuisse cognoscet, nullo a patre interuallo temporis separatum; ipsum esse uerbum, uirtutem, sapientiam dei; hunc mundi opificem fuisse, hunc et hominis conditorem; hunc prima mundi crimina diluuio abluisse, hunc Moysi legem dedisse, hunc in propbetis fuisse et per eos ingentia illa corporationis et passionis suae sacramenta cecinisse; hunc in corpore resurgentem caducae carni claritatem spiritalis gloriae intulisse et in naturam diuinitatis suae terrenae corruptionis absorbuisse primordia.
- 63.11.1
Deficient igitur aduersum ista scrutantes; et per uirum doctrina dei eruditum et in altum humilitatem cordis sui erigentem haec diuinae operationis praeconia proferentur, ita ut haec eminentia dei eorum ipsorum, qui haec audiant, confessione laudetur. atque ideo ita sequitur: perscrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio. accedet homo et cor altum, et exaltabitur deus. cognita enim scrutantium defectione et accedente homine cordis alti magnificentia diuinae bonitatis agnoscitur, quantus autem fiet doctrinae spiritalis profectus! nam quis non magnificabit deum, quem mundi huius cognouerit conditorem? quis non metuet quem iudicem sciet? quis non renasci in innocentiam uolet, cum peccati remissio sacramento nouae natiuitatis indulgeatur? quis non a peccato desinat iam renatus et in innocentia uolet paruuli permanere, cum talium sciat regnum esse caelorum? haec professio nostra scrutantium ingenia debilitat, haec doctrinae nostrae spicula, quae per regeneratorum exordium sagittae sunt paruulorum, stultas disputationes et ridicula de deo dogmata uulnerant. his aduersari profanae linguae contradictio non potest, aduersum omnium disputationum et adhortationum nostrarum fidem et trepidatio abnuentium et metus est audientium.
- 63.12.1
Adnuntiatis enim operibus dei tunc incipient facta eius intellegi, tunc in his laetabitur iustus, tunc eum omnes recti corde laudabunt. et hoc ipsum psalmus ita edocet: accedet homo- et cor altum, et exaltabitur deus. sagittae paruulorum factae sunt plagae eorum, et nihil habuerunt contra ipsos linguae eorum. conturbati sunt omnes, qui uidebant eos, et timuit omnis homo. et adnuntiauerunt opera dei et facta eius intellexerunt. laetabitur iustus in domino et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde. aduersus uulnerantes sagittas paruulorum loqui aliquid aduersantium lingua non habuit. et qui uidebant paruulos sagittantes, conturbantur et metuunt, cum se in errore sitos recognoscunt, cum diem iudicii et retributionem actae in corpore uitae agnoscunt. cum opera dei audiunt et facta eius intellegunt. in his est laetitia sanctorum, in his spes firmissima. ob haec deum qui recto corde sunt laudant, scientes esse remissorem peccatorum, mortis peremptorem et diaboli debellatorem, iudicem saeculi, aeternitatis largitorem, deum et dominum nostrum, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
- 64.1.1
Oportune superiorem psalmum hic, qui subiacet, consecutus est. est autem et ipse in finem et congregationem gentium, quae dominum laudaturae sunt, nuntiat; et ipse huius interpretationis nostrae fidem reddet.
- 64.2.1
In exordio autem eius secundum consuetudinem suam propheta orationem omnem ad deum erigit.. omnis enim nobis res atque sermo cum confessione dei ineundus est. sed sciens propheta, plures pro diuersitate studiorum in superuacuis demorari, specialem et proprium dei a nobis honorem requirit dicens: te decet hymnum deus in Sion. Sion mons quidem Hierusalem adiacens est; sed montem hunc eiusque nomen atque etiam urbis ipsius ecclesiam, quae corpus est Christi, nuncupatam semper accepimus, domino in psalmis dicente: ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius. et ne in regno eum collis huius constitutum arbitraremur, in prophetis atque etiam in euangeliis dictum est: gaude ualde, filia Sion, praedica, filia Hierusalem: ecce rex tuus uenit tibi. et apostolus: ea autem, quae sursum est Hierusalem, libera est, quae est mater nostra. hymnus ergo hic deo condecet, qui sit in Sion spiritali et ecclesiastico cantico innocens et dei laudibus dulcis.
- 64.3.1
Omnia autem superstitionum genera, quae extra religionem dei sint, condemnat plures enim sunt in demersissimo erroris profundo locati, qui doctrinae suae peruersitatem quadam inanis laboris probitate commendent. cernimus namque nudis philosophos corporibus algere; ipso etiam coniugiorum usu magi abstinent; haeretici sicco panis cibo uiuunt. sed qui tandem otiosi huius propositi profectus est? totum hoc inane atque ridiculum est et cum ipsis superstitionis causis miserabile. deo ergo uouenda sunt contemptus corporis, castitatis custodia, ieiunii tolerantia. atque ideo ait: et tibi reddetur uotum in Hierusalem. uota enim tantum ecclesiasticae religionis utilia sunt. quae cum et dignis deo cantionibus et propositae in ecclesia obseruantiae studio probabuntur, tum digni erimus, pro quibus deum sanctus spiritus interpellet idem namque per prophetam loquitur et docet. ipse autem secundum apostolum pro nobis inenarrabilibus gemitibus interpellat; atque ideo hic ita dictum est: exaudi orationem: non enim subsequitur meam, ut dicentis persona posset intellegi. licet enim multi, tamquam hoc deesset, addiderint, non tamen in authenticis extat. propheta enim non suo sensu, sed inspiratus haec loquitur: exaudi orationem.
- 64.4.1
Sequitur, ut, quorum oratio sit exaudienda, demonstret, nec longe expectationem nostram differt; subiecit enim : omnis caro ad te ueniet. humani generis uniuersitatem scriptura sub carnis nomine designat, ut in lege: et dixit deus, non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quoniam caro sunt, et in eadem: quoniam corrupit omnis caro uiam eius et in propheta dominus: et effundam de spiritu meo super omnem carnem et in euangelio: et uerbum caro factum est et inhabitauit in nobis. huius igitur humani generis orationem exaudiet deus, quod uanis infelicium superstitionum doctrinis tenebatur, cum praecepta gentilia omnes eos ad studium impietatis inbuerent, deum in lignis et saxis et metallis praedicando et mundi opificem atque animae nostrae parentem intra inanimem materiam collocando. hunc igitur errorem gentes fatentur, quod eos philosophiae facundia detinuerit in errore: scientes tandem uetera delicta sua et antiquae impietatis crimina deo propitianda esse per Christum. ipse enim secundum apostolum nostra placatio est, ait namque: quem proposuit deus placationem per fidem in suo sanguine et iterum: ipse est placatio pro peccatis nostris. ueniet ergo ad eum omnis caro dicens: uerba iniquorum praeualuerunt super nos, et impietatibus nostris tu propitiaberis,
- 64.5.1
Sed qui tandem propitiationis effectus est? uel quid proderit errorem gentilem reliquisse et doctrinam impiam spreuisse? et idipsum non dissimulauit dicens: beatus, quem elegisti et adsumpsisti, utinhabitet in tabernaculis tuis. omnis quidem caro ueniet, id est ex omni hominum genere congregamur, sed beatus est quisque fuerit electus. multi enim secundum euangelium uocati sunt, sed pauci electi. electi autem sunt nuptiali ueste conspicui, puro atque integro nouae natiuitatis corpore splendidi. itaque non res indiscreti iudicii electio est, sed ex meriti electu facta discretio est. beatus ergo, quem elegit deus: beatus ob id, quia electione sit dignus. scire autem nos conuenit, hic beatus in quam rem fuerit electus; scilicet ad id, quod sequitur: inhabitabit in tabernaculis tuis. omnis perfectio bonorum inhabitationis caelestis est requies. multas mansiones dominus in caelis esse testatur, sed patrem orat, ut apostoli ubi et ipse sit maneant, dicens: pater, quos mihi dedisti, uolo ut ubi ego sum, ibi et illi sint mecum. ex plurimis ergo mansionibus apostolis suis eam, quae sibi est propria, communicat. scit propheta, quanta beatitudo sit in tabernaculis dei esse, alio loco dicens: concupiscit et deficit anima mea . in atria domini. sed non ob id bonorum caelestium spes adimitur, si non omnes ad cohabitationem dei eligentur. plures enim mansiones diuersae dignitati habitantium praeparantur. sed licet diuersa sit dignitas — differtenim stella stellae in gloria — tamen quotquot habitationibus, uariis licet, digni . habebuntur, fidei fructum et honorem gloriae caelestis sortientur.
- 64.6.1
Post enim beatitudinem eius, qui ad habitandum in tabernaculis dei fuerit electus, hoc sequitur: replebimur in bonis domus tuae: sanctum est templum tuum, mirabile in sequitate. his ergo bonis domus replebuntur, quia in tabernaculis dei beatus habitabit. et quidem interim, bona domus quae sint, possumus existimare, ecclesiae scilicet munera, quae ei secundum multiplicem fructum Christus indulsit, quia et ipsa secundum apostolum domus dei est: ut scias, inquit, quemadmodum oporteat in domo dei deuersari, quae est ecclesia dei uiui, columna et firmamentum ueritatis. haec ergo habet tricenum, sexagenum centenumque fructum. his ergo bonis domus dei fides credentium explebitur, quae interim donorum diuisionibus adornatur. sicut scriptum est: huic ergo datur sermo sapientiae. alii sermo scientiae, alii fides in eodem spiritu, alii dona curationum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum. uerum sunt et alia plena et perfecta domus dei munera nequaquam naturis carnalium sensuum aestimanda. nouit haec usque ad tertium caelum apostolus raptus et praedicat dicens: quod oculus non uidit, nec ' auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, quse praeparauit deus his, qui diligunt eum. his igitur domus dei donis replebimur. et meritum percipiendorum horum fructuum docet dicens: sanctum est templum tuum. mirabile in aequitate. omnia namque credentium corpora . templum dei esse apostolus docet dicens: an nescitis, quod templum dei estis et spiritus dei habitat in nobis? si quis templum dei corruperit, corrumpet et hunc deus. templum enim dei sanctum est. templum ergo hoc dei templum est sanctitate atque iustitia, ut bonis domus dei repleatur, ut aequitatis ac fidei operibus mirabile sit. domum autem dei etiam ipsum adsumptum a dei filio hominem intellegere erit promptum, quia in eo inhabitet omnis plenitudo diuinitatis, et per naturae proprietatem in eo pater habitet, bonis itaque eius, id est uirtutis, gloriae., aeternitatis unoquoque eo replendo, qui se templum deo sanctum et mirabile in aequitate seruauerit. omnium itaque spes ista est, ut bonis domus dei repleamur, ut sanctum et mirabile templum illius simus. beati quidem sunt, qui iam a deo ad habitandum in tabernaculis eius electi sunt, sed festinare nos in consortium huius beatitudinis congruum est. operationibus id atque orationibus consequentes.
- 64.7.1
Ob quod ita sequitur: exaudi nos, deus salutaris noster, spes omnium finium terrae et in mari longe. non competit haec oratio Iudaeo. et quamquam hic liber legis sit, prophetia tamen non est gentis unius. spes enim haec omnium finium terrae est; et quacumque se habitabilis mundi huius temperies extendit, omnibus Christus in spe est. quin etiam interni atque externi maris insulae in huius nominis uirtute requiescunt. spes enim omnium finium terrae et in mari longe est. sed spem oportet non ex inani esse praesumptam, ne magis sit incertorum praesumptio, quam expectatio cognitorum.
- 64.8.1
Itaque, cur in eo spes omnium sit, in consequentibus docet dicens: praeparans montes in uirtute tua accinctus in potentia et conturbans fundum maris, sonum fluctuum eius. ad terrenorum montium naturam sermo iste non pertinet: firmati enim sunt, non praeparati; praeparatio autem futurae operationis est coeptum. dehinc memoratorum montium praeparatio in accinctu potentiae atque uirtute est: terra autem omnis ex nihilo est iussa subsistere, resque ea potentiae non eguit accinctu, quae ex iubendi facilitate pendebat. utile est autem cognoscere, sicubi in scripturis montium facta sit mentio. ait namque propheta : audite, populi omnes, et adtendat terra et omnes habitantes in ea. et erit uobis dominus deus in testimonium, dominus deus de domo sancta sua. propter quod ecce dominus descendet de loco suo et descendet super excelsa terrae et conteret montes subtus se, et ualles liquescent, tamquamcera a facie ignis. propter impietatem Iacob haec omnia et propter peccata domus Israhel. et rursum: commota est et contremuit terra, et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt, quoniam iratus est eis deus. ascendit fumus ab ira eius. et ignis a facie eius exardescet, et carbones accensi sunt ab eo. et inclinauit caelum et descendit, et caligo sub pedibus eius. et in consequentibus est: misit sagittas et dissipauit eos; et fulgura multiplicauit et conturbauit eos. et. in his, quantum lectio docet, descensionem domini de caelo per prophetam spiritus sanctus ostendit, metum terrae, montium trepidationem, ob id, quia his dominus iratus sit, fumo de ira eius exorto, igne deinceps de conspectu eius accendendo. in fumo, qui ascendit, praeteriti temporis res est; in igne autem accendendo futuri significatio continetur. dehinc, ne quicquam de natura hebeti et immobili dictum existimaretur, hos montes sagittae missae dispergunt et fulgura multiplicata conturbant.
- 64.9.1
In hoc igitur montium nomine supereminentem omnem potestatem intellegi oportet, quae se contra deum exaltans atque efferens irae dei subdidit. descendens igitur deus uerbum. adsumptum sibi hominem potentia accingens, primum haec cacumina montium depressit. diaboli scilicet et suorum contumacem excellentiam protriuit, quos per hanc primae obtritionis potestatem poenae aeterni iudicii praeparauit seruauit autem hanc eandem propheta rationem dicens: ascendit fumus ab ira eius, et ignis a conspectu eius ardescet. fumus enim eos interim arsuri ignis inuoluit, atque ob id in praesenti psalmo ita scriptum est: praeparans montes in uirtute tua accinctus potentia. accinctio potentiae ei, quod indigebat, corpori coaptatur. non enim uirtus accingitur, sed in uirtute dei potentia homo, quem dominus adsumpsit, accingitur.
- 64.10.1
Contemplandum autem est, quid praeparationem montium subsequatur: qui conturbat fundum maris, sonum fluctuum eius. conturbat non mare, sed maris fundum, neque fluctus eius, sed sonum fluctuum. mare autem, ut prophetiae sermo edocet, pro saeculo nuncupatur, ut ait: superinducet dominus machaeram terribilem etmagnam super draconem serpentem prauum et perimet draconem, qui in mari est. et iterum: hoc mare magnum et spatiosum; ibi requiescet draco, quem figurasti ad inludendum illum. uel certe illud absolutius: ueni in altitudinem maris. et tempestas demersit me. montes igitur, id est aduersariae omnes supereminentesque uirtutes pcenae iudicii praeparantur et maris fundamenta turbantur. in harum enim inimicarum uirtutum fiducia saeculum consistebat, et haec in inuisibilibus saeculi huius profundis latebant. sonus autem fluctuum cum fundo maris perturbatur. turbato enim diabolo omnia terroris sui ministeria turbantur: et ipse, in quo gentes pauebant, aduersantium potestatum sonus trepidat. recordemur uatum murmura et inconditos bacchantium fremitus et nonnumquam confuso audientium sensu incertum nescio quid simulacrorum sera sonuisse, omnem denique profano cserimoniorum cantu mundum resultantem; nunc uero domino Christo praedicato silere omnia confutata et trepida, cum hi templorum et gentium dii uirtute fidelium subiciuntur ad poenam, cum credentium uerbis torquentur, laniantur, uruntur et inuisibiles nobis atque inconprehensibiles naturae uerbo continentur, puniuntur, abiguntur, cum uates silent, cum muta sunt templa. per haec itaque iam iudicio praeparantur. et praeparatio ista quid proficit? profecit namque: turbabuntur gentes et timebunt: cernentes scilicet deos suos mutos et tantum ad inpositionem manuum nostrarum poenae suae uocibus ingemescentes. sed post perturbationem gentium alii timebunt; timorem enim -erit inlatura turbatio. numquid omnes, qui turbabuntur, et timebunt? non utique omnes, qui turbabuntur, et timebunt.
- 64.11.1
Qui ergo timebunt? qui inhabitant fines. non subiecit scriptura, ut adsolet, fines terrae; non enim hic de terrae finibus loquebatur. dehinc ergo sermonis ratio non patitur, ut id adiectum existimemus. ait enim: qui inhabitant fines. numquid et gentes, quse intra fines sunt, non timebunt, et terrarum tantum extima deum metuent, ab eius metu ceteris, quae in medio habentur, alienis? finis autem est non res ipsa, sed rei extimum. extimum uero est, in quo res ipsa deficiet. qui ergo fines inhabitant? scilicet qui in carne positi neque in totum adhuc secundum carnem agunt neque iam omnino finem peccati per desinendi a peccatis consuetudinem teneant, sed uolentes desinere nec penitus desinentes et finem etiamnunc, id est quandam proximam defectionem peccati, carnis habitantes nec a carne absunt nec in totum interna carnis exercent. apostolus autem cum in corpore sit, peregrinatur a corpore. apostolus cum in uita sit, cotidie tamen moritur; uiuit autem iam non ipse, uiuit uero in eo Christus. omnes ille fines ambiguae uoluntatis excessit, etiam extra fines corporis peccatique habitat peregrinando a corpore, dum in corpore est, et cotidie moriendo, dum uiuit, et iam non ipse in se uiuendo, sed Christus. ceterum timentium trepidatio ex ambiguae habitationis incerto est, dum adhuc habitando fines timent, nondum penitus, quod iam habitant, transeundo, et tamen desinendi uoluntate finem iam habitent desinendi.
- 64.12.1
Sed uideamus, hi, qui fines habitant, cur timebunt et unde illis metus ingruat. neque id occultum est; sequitur namque: et timebunt, qui inhabitant fines, a signis tuis. metus ergo omnis a signis est. sed quae haec erunt signa? exitus matutini, et uespere delectabis. uisitasti terram et inebriasti eam, multiplicasti locupletare . eam. flumen dei repletum est aqua, parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio tua. ab his igitur signis metus ortus est. est enim magnum in singulis quibusque eorum signum. nam post praeparationes montium in accinctu potentiae et conturbati maris fundum et sonitum fluctuum eius progressus ecclesiae in matutinum et uespertinorum hymnorum delectationes maximum misericordiae dei signum est. dies in orationibus dei inchoatur, dies hymnis dei clauditur, secundum quod dictum est: suauis ei sit laudatio mea et rursum: eleuatio manuum mearum sacrificium uespertinum.
- 64.13.1
Succedit igitur et hoc sequens signum: uisitasti terram et inebriasti eam, multiplicasti locupletare eam. terra haec, qua utimur, non locupletatur, sed ex fructuum suorum ubertate locupletat. non ergo in eam sermo conueniet, quae et locupletandi se caret sensu et cuius id est, ut locupletet, officium. uisitauit autem deus terram, id est humani generis natiuitatem; eaque uisitata a deo multiplicatis gratiarum muneribus ditescit apostolo dicente: in omnibus ditati estis in ipso, in omni uerbo et scientia. his enim bonis replemur et sine cessatione potandi cotidie caelestium bonorum munus haurimus pleni diuinis copiis atque ebrii. locupletatio enim ostensa est esse ea, quae superius nuncupabatur ebrietas.
- 64.14.1
Et locupletationis atque ebrietatis huius fructus est contuendus. et qui hic tandem sit, non tacetur: fl u men dei repletum est aqua, parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio tua. et de flumine ambigendi locus nullus est. ait enim propheta: fluminis impetus laetificat ciuitatem dei. et ipse dominus in euangeliis ait: qui biberit ex aqua, quam ego dedero, flumina de uentre eius fluent aquae uiure salientis in uitam aeternam. et iterum: qui crediderit in me, sicut scriptum est, flumina de uentre eius exient. hoc autem dicebat de spiritu sancto, quem accepturi erant credentes in eum. hoc ergo flumen dei aqua repletur. spiritus enim sancti muneribus inundamur, et in nos ex illo uitae fonte fluuius dei aqua repletus infunditur. habemus etiam et cibum paratum. et quis hic cibus est? ille scilicet, in quo ad dei consortium praeparamur per communionem sancti corporis in communione deinceps sancti corporis conlocandi. id enim praesens psalmus significat dicens: parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio tua: quia cibo illo quamuis in praesens saluamur, tamen in posterum praeparamur.
- 64.15.1
Seruat autem consuetudinem suam propheta, ut tempora. de quibus loquitur, distinguat. superior namque sermo tamquam de praeterito fuit; quae autem adhuc gerenda erant. gerendorum fide et scientia tamquam iam gesta memorauit. at autem ea omnia futuri temporis doceret esse, ait: riuos eius inebria, multiplica generationes eius: in stillicidiis eius laetabitur, cum exorietur. omnis hic orantis est sermo et, ut ea, quae commemorata sunt, deus expleat, deprecantis. terra autem uisitata inebriata est; et quomodo nunc riui eius inebriantur? sed meminisse debemus, quod si quis ex aqua domini potauerit, Summa de uentre eius effluent: ergo potatione aquae opus est, ut flumina fluant. inebriamur autem ipsi. cum spiritum sanctum, qui flumen est nuncupatus, accipimus. dehinc, quia ex nobis diuersi gratiarum riui emanant, orat propheta, ut hos eosdem dominus inebriet: ut his inebriatis et dono diuini muneris perfusis generationes nostrae multiplicentur, terra scilicet bona secundum euangelicam conparationem uerbi semen excipiens fructu tricesimo et sexagesimo et centesimo ditescat. est autem nobis per sacramentum baptismi renatis maximum gaudium, cum quaedam in nobis spiritus sancti initia sentimus, cum subeat nos sacramentorum intellegentia, prophetiae scientia, sermo sapientiae, spei firmitas, sanationum charismata et in daemonia subiecta dominatus. haec enim tamquam stillicidia nos penetrant, quae paulatim coepta. fructu multiplici exuberant. in his ergo stillicidiis, cum exorietur, terra laetabitur. sed stillicidia multiplicantur, ut riui sint; riui autem inebriantur, ut flumina sint.
- 64.16.1
Consequens autem est, ut omnem expectationem nostram propheta confirmet et doceat, quid montium praeparatio, fundi maris turbatio, terrae uisitatio et eius inebriatio, fluminis plenitudo consummationis habitura sint. docet itaque in his, quae consecuntur, dicens: benedices, domine, coronam anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate. pinguescent fines deserti, exultatione colles accingentur. induti sunt arietes ouium, et conualles abundabunt frumento; etenim clamabunt et hymnum dicent. annum benignitatis dei ex propheticis atque apostolicis doctrinis cognouimus. dictum enim est ex persona domini: spiritus domini super me, propterea unxit me, euangelizare pauperibus misit me, praedicare captiuis remissionem et caecis uisionem, uocare annum domini acceptum et diem retributionis: annum aeterni et beati illius saeculi sine dubio declarat. namque bonitatis domini hic annus est, quo erunt indefessa illa benignae retributionis tempora auspicanda. huius igitur anni dei benedicetur corona, iucundissimus et suauissimus uisiatae terrae inebriatseque fructus. haec enim Christi est, depulsa corporum nostrorum corruptione et perempta mortis potestate, uictoria. haec corona sanctificatae terrae nostrae flore benedicta est dominus sanctorum suorum choro atque ambitu gloriosus. tunc ubertate campi replebuntur, tunc deserti fines pinguescent, tunc colles exultatione accingentur, tunc arietes ouium induentur. illud enim retributionis est tempus.
- 64.17.1
Sed discrimen ipsius retributionis est contuendum. in campis enim, quorum in cultura usus est, ea, quae sub lege ex cultura dei fuerint, opera ubertatem consequentur. ubi autem fines deserti pinguescent, ecclesiae, quae deserta fuit diu, populus- Ius repromissionis bonis opimatur. in collibus uero exultatione accinctis gloriosa martyrum gaudia nuntiantur; hi enim sunt terris ceteris celsiores. cum autem arietes ouium induentur, aeterna illa et beata patriarcharum et prophetarum et apostolorum, qui duces gregis sancti sunt, uestis ostenditur, de qua ait beatus apostolus Paulus: oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et iterum: in quo nolumus despoliari, sed superindui, ut absorbeatur hoc mortale a uita. hoc ergo indumento arietes ouium induuntur et hoc gloriosae inmortalitatis habitu uestiuntur.
- 64.18.1
Sed quamquam diuersa retributionum sint dona monstrata, spem tamen praeter haec non exiguam misericordiae suae deus tribuit dicens per prophetam: et conualles abundabunt frumento: humiliores scilicet, sed tamen non impiae fidei atque operis homines fructum uitae sortientur. non enim ubertate replebuntur ut campi, neque ex deserto pinguescent. neque exultatione accingentur ut montes, neque tamquam arietes ouium induentur, in quibus omnibus indefinitae gloriae munus ostenditur, sed frumento abundabunt, uiuendi scilicet substantia non carebunt, quia per infirmitatem fidei humiles sunt et editis circum se collibus uallium more depressi.
- 64.19.1
Ac ne propheticus sermo hos campos, haec deserta, hos colles, hos arietes. haec conuallia, quae aspectui nostro subiacent. uoce et sensu carentia significare existimaretur. adiecit: etenim clamabunt et hymnum dicent, dei scilicet laudes ob haec diuersa retributionum pra-mia indefessis et maximis uocibus concinentes.
- 65.1.1
Superscriptio psalmi a superiore eo distat, quod in se habet canticum psalmi, cum in anteriore psalmus cantici editus sit. ceterum aequabiliter praescribuntur in finem. itaque secundum illam, quam in exordio attulimus. de titulorum inscriptione rationem perspicuum est psalmum hunc ob adepta per meritum boni operis spiritalis doctrinae instituta cantari: quia quando in superscriptione psalmus cantici est, per cognitionum caelestium praedicationem gesta boni operis continentur in psalmo; cum autem canticum psalmi est, ex operationis oboedientia adeptae spiritalis scientiae hymnus ostenditur. canticum enim uocis officium est; psalmus autem ex coaptatione, quam harmoniam nuncupant, organi conparatur. fitque ex inparibus ac dissimilibus modis artificis ingenio apta et consonans et amoena modulatio. quo exemplo uariis officii nostri et scientiae ministeriis gratum deo opus et sibi consonans conparamus. et huius quidem intellegentiae ipsi nobis psalmi auctores erunt, cum quando sit in psalmo cantici per scientiae et cognitionis doctrinam boni operis praedicatio, in cantico uero psalmi per gestorum meritum gratulatio adeptae scientiae intellegatur. ob eam igitur causam in psalmo praesenti spiritus prophetiae a gratulationis doctrina coepit. psalmum autem ex prophetarum persona consistere, res ipsa et ratio demonstrat.
- 65.2.1
Iubilate deo omnis terra, psalmum dicite nomini eius, date gloriam laudationi eius. dicite deo: quam terribilia sunt opera tua! in multitudine uirtutis tuae mentientur tibi inimici tui. primum ergo iubilandum deo praemonet, secundo psallendum nomini eius, dehinc dandam gloriam laudationi eius, tum dicendum deo: quam terribilia sunt opera tua! postremo id confitendum: in multitudine uirtutis tuae mentientur tibi inimici tui. sed ut rationem atque ordinem ita dispositi huius sermonis intellegamus, necessarium est id, quod difficultatem adfert, paucis absoluere.
- 65.3.1
In latinis codicibus ita legimus: iubilate deo omnis terra. et quantum ad eloquii nostri consuetudinem pertinet. iubilum pastoralis agrestisque uocis sonum nuncupamus, cum in solitudinibus aut respondens aut requirens per significantiam ductae in longum et expressae in nisum sonus uocis auditur. in graecis uero libris, qui ex hebraeo proximi sunt, non eadem significantia scribitur. namque ita se habent: ἀλαλάξατε ἡ γη̃; et cum illis alalagmos, quem latine iubilum ponunt, significat uocem exercitus proeliantis, aut in concursu proterentis hostem, aut successum uictoriae exultationis uoce testantis. quam rem, ubi ita se translationis ratio temperauit absolutius in psalmo altero intellegemus, cum dicit: omnes gentes, plaudite manibus, iubilate deo in uoce exultationis. uox autem exultationis dissentit ab iubilo; sed pro translationis condicione, quia propria exultantis uocis nuncupatio non reperta est, per id, quod iubilum dicitur, uox exultantis ostenditur.
- 65.4.1
Positi igitur in uitae istius proeliis et in hoc carnis et sanguinis nostri certamine aduersum diabolum exercitusque eius armis spiritalibus dimicantes deo monemur in uoce exultationis iubilare. et ne ad inanimem hanc terrae molem esset sermo referendus, uniuersitas nostra ex terra in primo Adam parente genitorum sub plurali numero monstratur, cum dicitur: iubilate deo omnis terra. simul enim et officium omnium docetur et origo. terrendus ergo est confessionis nostrae sermone omnis profanus auditor; et aduersum diabolum armaque eius orationum nostrarum sonitu certandum est, et belli nostri uictoria exultationis uoce monstranda est.. audiat orantis populi consistens quis extra ecclesiam uocem, spectet celebres hymnorum sonitus et inter diuinorum quoque sacramentorum officia responsionem deuotae confessionis accipiat. necesse est terreri omnem aduersantem et bellari aduersus diabolum uincique resurrectionis fide mortem tali exultantis uocis nostrae, ut dictum est, iubilo. sciet hoc deo placitum esse, hoc spei nostrae testimonium esse, publicas uictricesque exultationis nostrae uoces personare, quarum propheta non neglegens est, alio loco memorans: circumiui et immolaui in tabernaculo eius hostiam iubilationis. et ne inanem iubilationis huius doctrinam atque obseruantiam crederemus, alibi protestatur: beatus populus, qui scit iubilationem. necessarium ergo id fidei nostrae est, in cuius scientia beatitudo est.
- 65.5.1
Nam primum in admonitionum ordine propheta disposuit, ut iubilet deo omnis terra, secundo, ut psalmum dicat nomini eius. deo itaque iubilandum est, quia debitum ei a nobis est exultantis uocis officium. psallendum autem nomini eius est, quia, ut per organum psalmus est, ita et corporis nostri, quod animae et adfectionis et negotiorum omnium organum est, artificiosis operibus est placendum. digne ergo dei nomine agendum est, ut in quantum effici licet, dictis domini obsecundemus dicentis: sic luceat lumen uestrum coram hominibus, ut uideant opera uestra bona et magnificent patrem uestrum, qui in caelis est. uitae enim nostrae honestas ad eius laudem erit referenda, cui uiuimus. denique idipsum ex subiectis docetur. sequitur enim: psallite nomini eius, date gloriam laudationi eius, quia ex organi nostri psalterio, id est corporis animae famulantis effectibus praebetur per nos deo gloriosa laudatio, cum gentes opera nostra contuentes patrem nostrum, qui in caelis est, magnificent. et dabitur laudi eius gloria, si digne nomini eius organi, id est corporis nostri, operatione psallamus.
- 65.6.1
Docemur etiam consequentibus monitis ad ordinem quae propheta uel spiritu per prophetam ita admonente: dicite deo: quam terribilia sunt opera tua! quis enim non trepidet ad maiestatem eius, qui saecula instituerit, mundum condiderit, tempora reuolubili uicissitudine cursuque dimensus sit, caelum astris ornauerit, terram fructibus repleuerit. mare obicibus concluserit, hominem ut his aut uteretur aut dominaretur elegerit? per haec enim omnia uirtutis ac potestatis eius aeternitas noscitur, apostolo dicente: quae enim inuisibilia eius, a creatura mundi ipsius factis intellecta aspiciuntur, aeterna quoque uirtus eius et diuinitas. haec terribile nomen conditoris efficiunt, et operum dignitas maiestatem eius, qui ea sit operatus, ostendit. horum igitur operum esse deus a nobis praedicandus est et a ceteris confitendus est: non haec omnia esse dii mentienda sunt.
- 65.7.1
Alii enim fortuito haec extitisse commemorant, alii aeterna mansisse confirmant. et idcirco mundum ipsum deum esse contendunt, dum aut suapte, cum uoluit, potestate constiterit, ant, dum initio caret, careat dominantis arbitrio. alii autem solum caelum, quia igneum sit, alii aera. quia motu ac natura indissecabili circumferatur, alii aquas, quia indefessae ecfluant, deum nuncupant. plures terrae metalla, robora, scopulos, herbas deos adorauerunt. nonnulli deos esse aut putrefactorum corporum ossa, aut deflagrantium rogorum busta mentiti sunt: horum omnium conditorem deum nescientes. et idcirco talem confessionis nostrae ordinem propheta esse docuit oportere: dicite deo: quam terribilia sunt opera tua! in multitudine uirtutis tuae mentientur tibi inimici tui: ex multitudine scilicet uirtutum dei uenerationem falsorum in diis nominum mentientes.
- 65.8.1
Sed quia mentientur inimici, quid a cunctis fieri oporteat, doceturita: omnis terra adorent tibi et psallant tibi: psalmum dicant nomini tuo, altissime. mendacio inimicorum in nuncupatis diis demonstrato salutis nostrae instituta praebentur: ut terrena omnis origo nostra adoret et psallat altissimo, uerum deum et uniuersorum conditorem relictis impietatum mendaciis recognoscens.
- 65.9.1
Sensum diapsalma distinxit. sermo enim ad deum cum oratione directus ad homines nunc refertur, quos tamquam longe a cognitione dei consistentes propheta ad proximum aduocat dicens: uenite et uidete opera dei. docuit autem et apostolus esse plures longe a deo positos, quos doctrinae? adhortatio tamquam in uicinia conlocauerit, cum ait: et cum uenisset, euangelizauit pacem his, qui de longe, et pacem his, qui de prope. ex lege enim multi tamquam de prope manentes crediderunt gentibus longe aduocatis.
- 65.10.1
Prophetica igitur praedicatio omnes ad dei opera contuenda aduocauit: sed non ea opera, quae cunctorum aspectui subiecta sunt, caeli, aeris, terrae ac maris — haec enim omnes contuentur —, sed ea, quae fidelium tantum studiis conperta sunt quibusque saluti humanae cum ingenti admirabilium uirtutum terrore consultum est: pharaone impietatis suae poenis in exemplum humani timoris coercito, ut terror damnationis inreligiosorum metu religionem inchoaret; cum in terrae iter mare aruit et aquae in aridam conuersae sunt; cum Iordanen pedes populus egressus est, et ingressuro repromissionis terram Israhel fluentibus stare iussis relicus ad gradiendi securitatem fluuii alueus decucurrit. ad huius igitur legis et prophetarum dei opera contuenda propheta gentes aduocat dicens: uenite et uidete opera dei; terribilis in consiliis super filios hominum. qui conuertit mare in aridam, in flumine pertransibunt pede. ipse enim deus esse intellegendus est, ex cuius terribilibus consiliis humanae saluti per haec opera consultum est: ut opinionem de deo — quia nemo caelum contuens deum esse non sentiet — scientia nobis et cognitio talium operum de auctore confirmet.
- 65.11.1
Verum haec, quamuis uirtutum dei opera sint, non tamen spei et saluti satisfaciunt uniuersorum. populo enim tantum legis mare in terram demutatum est eiusque itineri Iordanes aruit. sed quid hoc ad uniuersae terrae salutem proficit omnibus enim hoc, quod uenite dictum est, competit; quia de uniuersis praescriptum erat: omnis terra adorent tibi. quid ergo mihi ad salutem tanto postea genito Iordanes tum arefactus inpertit? inpertit plane. huius enim primum aquis peccatorum ablutio Iohanne paenitentiam praedicante donata est: et per quem populo in repromissionis terram iter fuerat, per eum uia nobis caelestis regni et in nouae generationis lauacro possessio aeternorum corporum inchoatur aquis ipsis baptismo domini consecratis. ob quod ad id, quod dictum erat: uenite et uidete opera domini, quam terribilis in consiliis super filios hominum. qui conuertit mare in aridam, in flumine pertransibunt pede, ne ab his, quae antea gesta sunt, spei nostrae esset intercisa securitas, cum de futuro transibunt dixisset, ideo subiectum est: ibi laetabimur in ipso. per bas enim Iordanis aquas in illa, quae a prophetis promissa sunt, terra' bona gressu abluendorum corporum transitum est atque transitur; et ibi caelestis sacramenti exordiis laetamur. cuius laetitia' et tempus et causam alius propheta testatur dicens: laetare desertum sitiens, et exultet desertum et floreat tamquam lilium, et ecfloreant et exultent deserta Iordanis. inualescite manus inualidae et genua dissoluta, consolamini modici animi, sensu conualescite, nolite timere. ecoe deus iudicium reddet, ipse ueniet et saluabitnos. tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum audient, et audietur lingua mutorum. tunc saliet claudus tamquam ceruus. hoc ergo illud est, quod significatur: ibi laetabimur in ipso. quae in aduentu domini et Iordanis baptismo et infirmitatum omnium curatione expleta sunt. quod autem ibi laetabimur, ad Iordanen pertinet. ita enim dictum est: in flumine pertransibunt pede, ibi laetabimur.
- 65.12.1
Quod autem in ipso, quis iste sit, in quo laetabimur in ipso, propheta subiecit dicens: qui dominabitur in potentia sua in aeternum, non ambigemus, quis iste erit, si dicti huius euangelici recordemur: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra: euntes nunc docete omnes gentes et apostoli dicentis: propter quod exaltauit eum deus et donauit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectat, caelestium et terrestrium et infernorum. et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus in gloria dei patris est. et haec non de diuinitatis suae dicta sunt potestate. illa enim, ut semper est dominans, ita et dominabitur semper: sed in aeternam gloriam eius adsumptse ex uirgine carnis natura transfertur. Iesus enim eius hominis, qui ex Maria natus est, nuncupatio est; et Iesu nomen, quod super omne nomen est, donatur. non enim hic, ut in ceteris, Iesu Christo, sed Iesu tantum. ei enim a caelestibus et terrestribus et infernis adorato et per omnem linguam in dei patris gloria esse confesso aeterni regni donatur arbitrium. sed ut in pluribus, nunc quoque latinitas nostra non satis proprie significationem dicti graeci elocuta est. quod enim nobiscum scribitur: qui dominabitur in uirtute sua in aeternum, in graecis ita legitur: δεσπόξοντι ἐν rrj δυναστεία avrov TOV αἰω̃νος. quod nobiscum in aeternum, id simplex et in omne tempus sine definitionis alicuius proprietate commune est: quod cum illis rov αἰωνος, id certi et designati saeculi significationem habet.
- 65.13.1
Unigenitus enim dei filius etsi regnauit semper, non tamen semper regnauit in corpore. ergo ubi designati et tamquam demonstrati saeculi dominatio per id, quod ; dicitur, uirtute uerbi ipsius continetur, tempus illud ostenditur, quo glorificato in gloriam dei corpori et nomen dei donatur et regnum. et huius quidem dominandi saeculi tempus absolute apostolus docet dicens: cum euacuauerit omnem principatum et potestatem et uirtutem, et nouissima inimica deuincetur mors; tunc solus in uirtute sua saeculi dominabitur. nunc enim quamuis regnet, tamen princeps huius saeculi petiit, ut modo tritici apostolos cerneret; et sunt spiritales nequitiae in caelestibus, aduersum quas spiritalibus nos armis beatus Paulus instruxit, aduersum quas militantes nos fidei nostrae angeli, qui secundum euangelia cotidie in caelis deum patrem uident, prosecuntur et misericordia dei protegit.
- 65.14.1
Atque ob id consequitur: oculi eius super gentes respiciunt. ab omni enim in peccatis morante uultus domini auersus est. haec namque indemutabilis dei significata conuersio est: non quod tamquam per naturam corporalem se quoquam aut auertat aut referat, sed quod par atque idem aequaliter semper manens uniuscuiusque auxilio pro meritorum diuersitate aut desit aut adsit. ex persona enim peccatorum ita scriptum est: auerte faciem tuam a peccatis eorum et iterum: quare auertis faciem tuam et dexteram tuam? et rursum: auertisti faciem tuam, et factus sum conturbatus. ubi autem iustorum persona tractatur. haec dicta sunt: oculi domini super iustos et aures eius in preces eorum et iterum: oculi tui uideant aequitates et deinceps: designatum est super nos lumen uultus tui, domine; ergo incorporalis deus misericordiae suae oculis et tamquam ministerio famulantium angelorum protegit gentes, et in omnes credentes donum se diuinae miserationis effundit.
- 65.15.1
Hoc Iudaei denegant, his operibus dei infidelis populus contradicit, gloriam sibi in Abraham electi generis usurpans. et consequentibus istud dictis propheta demonstrat, ad id, quod dixerat: oculi eius super gentes respiciunt, conectens istud: qui in iram prouocant, non exaltentur in se. hoc, quod in se exaltantur, dominus in euangeliis condemnat dicens: nolite praeferre inter uos dicentes: patrem habemus Abraham; potens est enim deus ex lapidibus istis suscitare filios Abrahae. quod autem in iram prouocant, omnifariam prophetae locuntur; Esaias: in iracundiam prouocastis sanctum Israhel; ad Ezechiel quoque spiritus loquitur: fili hominis mitto te ego ad domum Israhel, qui exacerbant me, et in psalmis: exacerbauerunt spiritum eius et rursum: frequenter liberaui eos, ipsi uero me exacerbauerunt omnis ergo operationem et misericordiam dei in salutem gentium denegans in iram prouocat misericordiae et salutis auctorem; quia in se gloriosi et exaltati iram eius, qui solus gloriosos potest efficere, exacerbant.
- 65.16.1
Inleriectio rursum diapsalmi et sensus et personae demutationem docet. nam sub hac significatione frequenter alterum, nonnumquam utrumque distinguitur. superior enim sermo ex prophetae persona omnis fuit dicentis: uenite et uidete opera dei, quam terribilis in consiliis super filios hominum; sequentem uero apostolicum esse oportebat, ut his inuitantibus, istis praedicantibus eadem doctrina ueteris ac noui testamenti praedicatio contineretur.
- 65.17.1
Horum igitur adhortatio refertur ad gentes, cum dicitur: benedicite gentes deum nostrum. non ex inani nostrum prophetiae sermo subiecit. non utique illos, quos deos putabatis, heroum nomina uel elementorum creationes uel metallorum materiem, sed nostrum et eum, cuius opera recensentur, qui terribilis in consiliis super filios hominum, qui conuertit mare in aridam, qui dominatur in uirtute sua in aeternum. hoc autem proprie apostolicae doctrinae est, deum ex lege ac prophetis in euangeliis praedicare.
- 65.18.1
Sed id, quod consequitur: et obaudite uocem laudis eius, intellegentiam confundit. uox laudis namque non eius, qui laudatur, sed eius, qui laudet, auditur. et quomodo gentes, ut uocem laudis. obaudiant, admonentur? uerum et hic latinitas nostra proprietatem dicti in translatione non reddidit. nam hoc, quod nobiscum scribitur: et obaudite uocem laudis eius, a Graecis ita dictum est: ϰαὶ ἀϰουτίσατε τὴν ϕωνὴν τη̄ς αἰνέσεως . quo uerbo id significatur, obaudiri posse ut efficiant uocem laudis eius: quod plenius intelleget, qui meminerit dominum in euangeliis dixisse: quod dico nobis in tenebris, dicite in lumine, et quod in aure auditis, praedicate super tecta. deus namque constanti et publica praedicatione laudandus est, neque debet in commemorandis uirtutibus eius fides nostra trepidare.
- 65.19.1
Sed quae tandem uox laudis eius audiri efficienda est? nempe ea, quod credentium animam posuerit in uitam, quod apostolicae praedicationi et martyrum confessioni constantiam et perseuerantiam largitus sit confitendi, quorum discursibus orbem terrae quibusdam quasi pedibus caelestis regni praedicatio transcucurrit in omnem enim terram exiit sonus eorum. et alibi spiritalis discursus gloriam clamans spiritus sanctus: quam speciosi pedes euangelizantium bona, euangelizantium pacem! haec ergo uox laudis dei praedicantium audienda praeconio est, propheta testante: qui posuit animam meam ad uitam et non dedit commoueri pedes meos. non enim humanarum comminationum terriculis a cursu praedicationis suae apostoli deflexi sunt, neque firmitas pedum insistentium a fidei gressu commota est, quin semper iudicii et aeterni regni dominum praedicarent.
- 65.20.1
Locutus autem ex unius persona spiritus prophetiae rem ipsam non uni tantum nomini conpetere significat. nam cum dixisset: et non dedit commoueri pedes meossubiecit quoniam probasti nos, deus, igne nos examinasti, sicut igne examinatur argentum. sermo itaque coeptus ex uno refertur ad plures. est namque unus spiritus, et una credentium fides est et secundum quod in gestis apostolorum est: erat credentium anima una et cor unum. atque ita, cum ab uno coeptum designatur in plures, unanimitas docetur in pluribus. sed quae tandem conparationis similitudo est, examinatos eos igni, sicut examinatur argentum? et, ut arbitror, examinandi argenti illa sola ratio est, ut sordes, quae ex prima terrae materie adhaeserint, decoquantur, ut, quae fraudulenter ex alterius metalli natura admixta fuerint, purgentur. deus itaque credentes in se non tamquam fidei eorum ignarus examinat: sed quia etiam secundum apostolum temptatio probationem adfert, examinantur credentes non ad cognitionem dei sed, ad sui probationem, ut igne purgati et admixtione uitiorum carnalium defsecati splendeant examinatae innocentise claritate.
- 65.21.1
Temptationum autem genera et diuersas martyrum uictorias contuentes scimus, quibus modis anima ponatur in uitam, cuius contemptu desaeuientibus poenarum ingeniis a fidei gressu et testimonio non mouentur. alii enim in uinculis carcerum gloriantur, alii caesi in uerberibus gratulantur, alii potestati inreligiosorum desecanda. felicium capitum colla submittunt; plures in exstructos rogos currunt et trepidantibus poenae ministris ignem saltu deuotae festinationis insiliunt; alii in profundum demergendi non in aquas necaturas, sed in refrigerium aeternae beatitudinis decidunt toto ipso se corpore deo hostiam tamquam holocausta praebentes.
- 65.22.1
Percurrit ergo per haec passionum genera ex persona apostolorum, euangelistarum, martyrum propheticus sermo dicen: igne nos examinasti, sicut igne examinatur argentum. induxisti nos in laqueum, id est in custodiae catenas. posuisti tribulationes in dorsum nostrum, poenas scilicet uerberum, quibus cum apostolis Petrus gaudet et Paulus exultat. inposuisti homines super capita nostra. transiuimus per ignem et aquam. gloriosas uidelicet martyrum mortes commemorat gladii, ignis, profundi. sed qui transit per ignem et aquam, non in his aboletur, sed in aliud per illa transducitur. et quo transducatur, propheta non nescit dicens: induxisti nos in refrigerium. huius refrigerii et in loco alio meminit dicens: conuertere anima mea in requiem tuam, quia dominus benefecit mihi. eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu. bene placebo domino in regione uiuentium: animam uidelicet suam in requiem beatae illius resurrectionis hortatus, in qua post mortis istius tempus omni humanarum calamitatum labe detersa non doletur, non fletur, non peccatur, sed uiuitur. in huius igitur beatitudinis per ignem et aquam refrigerium educti sunt.
- 65.23.1
Et ne aut pertranseuntis aquas natatus aut transilientis ignem saltus -aut introductio in refrigerium communis alicuius et terreni loci requies significari existimaretur, adiecit: introibo in domum tuam in holocaustis. holocausta sunt integra hostiarum corpora, quae, quia tota ad ignem sacrificii deferebantur, holocausta sunt nuncupata. per haec igitur genera poenarum martyres in fidei testimonium corpora sua holocausta uouerunt, ut in dei domum, id est in caelestis domicilii habitationem consummatis hostiarum suarum sacrificiis introirent.
- 65.24.1
Sed quid tandem in hac corporum suorum oblatione uouerunt? scilicet ut per haec martyrii sui exempla gentes ad spem regni aeterni erudirent. qui enim tum Christum praedicabant, non sibi, quibus tum erat cognitus, sed nobis, qui futuri adhuc eramus, uel quibus tum erat incognitus, praedicabant. quae eorum praedicatio omnis posteritatis fidem ad martyrii desiderium accendit. non enim causa alia praedicabant nisi ut fidei suae et martyrii exemplo plures martyres erudirent quod Paulus docuit dicens: ego Paulus uinctus Iesu pro uobis gentibus. atque ob id in huius praedicationis fructu deo se uota reddere confitentur dicentes: reddam tibi uota mea, quae distinxerunt labia mea. et locutum est os meum in tribulatione mea: holocausta medullata offeram tibi cum incenso et arietibus, offeram tibi boues cum hircis. an ignorat propheta ex persona dei in spiritu se locutum: non accipiam de domo tua uitulos neque de gregibus tuis hircos et: numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo? et rursum: quoniam si uoluisses sacrificium, dedissem utique, holocaustis autem non delectaberis? cessat igitur opinionis nostrae error, ut haec uouisse martyres existimemus. sed in martyriis posterum reddent deo quse locuti sunt uota, ipsi quidem se primum deo uouentes et se ipsos holocausta praebentes, quia in his domum dei introibunt in passionum suarum tribulationibus Pauli uoce clamantes : quis nos separabit a caritate dei? tribulatio an angustia, aut persecutio, aut fames, aut nuditas, aut periculum? et: confido, quod neque mors, neque uita, neque praesentia, neque futura, neque creatura alia poterit nos separare a caritate dei, quae est in Christo Iesu. hsec ergo in tribulatione primum beatorum martyrum uota sunt, quae in tribulationibus suis locuntur et spondent; tum deinde, ut ex nobis holocausta medullata consumment. medullata ob id, quia fides animae et cordis officium est-resque hsec uoluntatis internse est cum incenso quoque arietes offeruntur. quid autem sit incensum; ita hoc eodem psalmorum libro docemur: fiat oratio mea tamquam incensum in conspectu tuo, in incenso orationes intellegendas esse significans. qui uero sub arietum nomine ostendantur, anterior psalmus ostendit, cum ait: induti sunt arietes ouium; in his enim, tamquam in principibus gregum, significat sacerdotes, quos doctrinae apostolicae eruditio cum orationum odore — bonus enim secundum Paulum in Christo odor sumus — ad martyrii studium prosequitur. non solum autem arietes cum incenso offerentur, sed etiam boues offerentur; id est contumacis naturae pecora in culturam dei mitigantur in hoc martyrium Christi nominis doctrinis apostolicis edomita.
- 65.25.1
In eo autem, quod dicitur: offeram tibi boues cum hi r cis, uirtutem uerbi ex hebraeo in graecum demutati latinus sermo non tenuit. nam quod nobiscum est: offeram tibi boues cum hircis, cum illis ita habetur: βόας μετὰ χειμάϱϱων. Χείμαϱϱοι cum graecis non proprium, sed appellatiuum nomen hircorum est et eorum maxime, qui in ipso hiemis tempore editi sint. et scriptura hoc in loco tantum χειμάϱϱους nuncupauit, ceteris autem locis τϱάγως, quos nos hircos dicimus. posuit. confirmat autem spiritalis intellegentiae sensum aliorum consonans sibi et concors translatio, qui pro χειμάϱϱοις ϰαιϱίμους transtulerunt; ϰαίϱιμοι autem significantur, qui ex ipso tempore editi sunt; χείμαϱϱοι autem, quos hiemps genuit, unde et torrentes eodem uocabulo graecitas nuncupat, quos ex nihilo in fluuios hiemps auxerit.
- 65.26.1
Ergo cum ait μετὰ χειμάϱϱων, non de pecudibus se loqui propheticus sermo demonstrat, sed in bubus ecclesiae se homines ostendere, in χειμάϱϱοις autem eos, quos ipsa persecutionis tempestas in martyrii gloriam genuerit. scimus enim plures sacramentorum diuinorum ignaros exemplo martyrum ad martyrium cucurrisse, et extra scientiam fidei ante uiuentes. facto. fidei praesentis edoctos, ipsam illam consummatae in martyrio fidei gloriam consecutos. qualis fuit ille, qui dominum in ipsa sua damnatione confessus est dicens: memento mei, domine, cum ueneris in regnum tuum; qui mox tale martyrii huius a domino munus accepit: amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. huius igitur similes apostolicse doctrinae eruditio deo offert cum hominibus diuturnae frugiferaeque culturae, sub ipsa desaeuientis hiemis tempestate progenitos. dicente autem deo: quo mihi multitudinem hostiarum uestrarum? plenus sum, holocausta arietum et adipem agnorum et sanguinem taurorum et hircorum nolo. quis enim haec exquisiuit de manibus uestris? superfluum est existimare, in bubus et hircis tamquam perfecta sollemniorum uota placuisse.
- 65.27.1
Demutat, ut in ceteris, interiectio diapsalmae personam atque sensum, doctrinae tamen ordine non dissidente. postea enim quam ex persona apostolorum, euangelistarum, martyrum. prophetarum ostenderat, quibus modis anima eius posita esset in uitam, id est per passionum poenas atque mortis, per quas in locum beatitudinis transisset reddens in holocaustis deo uota, post hunc ergo sermonem, quem omnem ad deum habuerat, eos nunc, quos ad holocaustorum sollemnia erudierat, adfatur dicens: uenite et audite, et enarrabo uobis, omnes, qui timetis deum. aduocat non incertos neque ad incerta. nam qui sint, quos aduocet, docet: omnes, qui timetis deum; inreligiosis enim neque adeundi neque audiendi uoluntas est. dehinc, quid enarraturus sit, significat. quanta fecit animae meae. hanc enim posuit in uitam, hanc in refrigerium induxit, haec in holocaustis domum dei introibit.
- 65.28.1
Sed ut haec animae fierent, ex causis meruit, ut fierent. quibus uero causis meruit, dicit: ad ipsum clamaui ore meo. meruit ergo bona animae, quia ad eum ore clamauit. sed clamor oris plerumque mendax est, et non semper uerborum sonus adfectum mentis nuntiat. sequi ergo clamorem oris debet et sensus: et secutus est. nam propheta conexuit: et exaltaui sub lingua mea: non in lingua, sed sub lingua, in occultis scilicet linguae et quodam intra se tacitae uoluntatis eloquio. quod idipsum in euangeliis domino placuit dicenti: intra in cubiculum tuum et claude ostium tuum et ora: et pater tuus, qui uidet in absconso, reddet tibi. ergo nunc, qui ore clamatus est, exaltatur sub lingua deus.
- 65.29.1
Sed qui sub lingua exaltatur. omni cordis puritate uenerandus est; nec sufficit non egisse aliquid impium, si mente cogitatur impietas. ab eo autem, qui sub lingua exaltet deum, hanc impietatis cogitationem abesse oportere propheta docuit dicens: iniustitiam si conspexi in corde meo, non exaudiat deus. propterea exaudiuit me deus, intendit uoci orationis meae. iniquitatem non modo re non effecit, sed nec corde conspexit. uel certe iniquitatem non conspexit in corde, nullum scilicet uitium iniquae suae uoluntatis in corde sno contuens: et ob id dignus audiri. in uitam enim eius anima posita est pedesque eius non commoti sunt et in refrigerium inductus est et domum dei introibit et, quae distinxerat labiis, uota persoluuit deo, honoris et gloriae confessione subnixus dicens: benedictus deus, qui non amouit deprecationem meam et misericordiam suam a me, laudem dei coeptam in exordio psalmi in fine confessus. cui gloria est in saecula saeculorum. amen.
- 66.1.1
Psalmus breuis est et euangelica praedicatione absolutus. nam et in finem est et psalmus cantici est, per quod confessio per scientiam gerendorum et per doctrinam proficientia gesta cantantur. et principium eius, unde oportuit, sumptum est. est autem omnis in eo sermo uel prophetarum uel apostolorum, quorum alii uenturum in corpore unigenitum deum, alii uenisse docuerunt, sancto spiritu inluminati et honore gloriae caelestis expleti. oratio ergo eorum in psalmi exordio esse noscenda est.
- 66.2.1
Deus misereatur nobis et benedicat nos: inluminet uultum suum super nos 'et misereatur nobis. secundum doctrinae ordinem primum misericordia dei poscitur. ex copia enim bonitatis suae misericordiam in peccatorum remissione largitur; et peccatorum remissio non probitatis est meritum, sed spontanea indulgentiae uoluntas ex bonitatis diuitiis ad miserandi munus exuberans. ergo, qui misericors est, ut benedicat, oratur. et benedictionis quidem fructum iam in exordio formati hominis cognouimus, cum talis ad Adam tum adhuc peccati nescium sermo est: crescite et multiplicamini et replete terram et dominamini eius. ista quidem quamuis corporaliter tantum dicta plerique arbitrentur, tamen spiritali doctrina eruditis plus de se uirtutis praebuerunt. haec enim benedictio non creationes tantum corporalium successionum Adae largita est. quamuis enim fecundae eius soboles futurae essent, tamen terram inplere non poterant; quae pro copia hominum licet habitetur, non tamen adinpletur. uerum terram corporis nostri inpleri doctrinis spiritalibus uoluit et multiplicari et crescere scientia dei. per Adam enim atque in ipso Adam, qui primus opus dei fuerat, oportuerat cognitionem dei inchoari: sed eo peccatis coinquinato benedictionis istius fructum prophetae sibi atque apostoli deprecantur. quem beatus apostolus consecutus ita de se gloriatur: benedictus deus, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo. hi ergo crescunt, multiplicantur, replentur, qui in Christo caelestes sunt; et benedicti sunt, qui spiritali benedictione in caelestibus benedicuntur. et uideamus, an benedictionis istius fructum praesens psalmi oratio deprecetur.
- 66.3.1
Post misericordiam enim et benedictionem id sequitur: inluminet uultum suum super nos et misereatur nobis. benedictione dei opus est, ut nos uultus eius inluminet, ut tenebrosa corda nostra cognitionis suae lumen inradiet, ut maiestatis suae spiritus lucem obscuratis intellegentiae nostrae sensibus tribuat et gloriari deinceps liceat, dicentes: designatum est super nos lumen uultus tui domine. hanc autem inluminationem uultus sui super nos misericordia ipsius, quae in peccati remissione in nobis est coepta, largitur. in quem autem profectum inluminationem uultus dei super se precentur, sermo . consequens docet.
- 66.4.1
Ut cognoscamus in terra uiam tuam et in omnibus gentibus salutare tuum. interiectio diapsalmi, etsi conuersionem personae adtulit, sensum tamen non demutauit. nunc enim ad eum sermo est, qui nunc usque fuerat in uotis. quod autem in latinis libris ita scribitur: ut cognoscamus in terra uiam tuam, in graecis ita est: του̃ h τη̄ γη̄ rrjv . inter γνω̃ναι et cognoscamus id differt, quod sine personae definitione est , cognoscamus autem ipsos eos, qui haec locuntur, ostendit. ergo secundum ueram illam grsecitatis translationem inluminari se dei uultu ob id deprecantur, ut cognita fiat in terra dei uia, quae est doctrina uitae religiosae. per eam enim ad deum pergitur. religiosae autem uiae doctrina Christus est, quam se esse in euangeliis ostendit dicens: ego sum ueritas, uia, uita et rursum: nemo ad patrem uadit, nisi per me. et hunc esse uiam, ipse ille conexus sibi psalmi sermo testatur. quae in terra, id est uel ex terra ortis uel terram inhabitantibus cognoscibilis et nota praestanda est. ut cognoscamus in terra uiam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. Iesum salutarem dici ipse ille proprietatis sermo loquitur. nam quod nobiscum salutare est, id apud Hebraum Iesus est. confirmat autem istud angelus ad Ioseph de Maria loquens: pariet autem filium, et uocabis nomen eius Iesum: quia ipse saluum faciet populum suum a peccatis. Iesum itaque ostendit angelus idcirco. quia salutaris esset populo, nuncupandum. tantae ergo praedicationi se inpares esse, nisi inluminentur, ostendunt, nisi quodam uultus domini splendore lucescant. sunt enim et ipsi secundum euangelium lumen mundi — dominus autem ipse lux uera est — a luce inluminati, ut lumen essent apostoli et prophetae. ceterum superfluum est ideo inluminari se uelle, ut cognoscant ea, de quibus quasi cognitis praedicabant.
- 66.5.1
Hanc autem omnem propheticam atque apostolicam doctrinam necesse est confessio populorum et remissorum peccatorum laetitia consequantur: neque solum peccatorum remissorum, sed quod eum, qui peccata remiserit, aequitatis futurum iudicem sciant, quod per eum in uiam uitae omnes gentes terram inhabitantes dirigantur relicto idolorum errore ad cognitionem dei . eruditae. idcirco haec secuntur: confiteantur tibi populi, deus, confiteantur tibi populi omnes. laetentur et exultent gentes, quoniam iudicabis populos in aequitate et gentes in terram diriges. cum confitentur populi, designari uidentur ex tribubus duodecim uel credentes uel credituri. cum confitentur populi omnes, exceptio nulla fit gentium. cum laetantur et exultant gentes, quoniam iudicabit populos in aequitate et gentes in terram diriget, causa laetitiae ex spe iudicii aeterni et directarum in uiam uitae gentium praedicatur.
- 66.6.1
Interiectio diapsalmi uidetur hic nihil innouasse, cum praesertim sub isdem uerbis sensus iteratus sit: confiteantur tibi populi, deus, confiteantur tibi populi omnes. sed cum adicitur: terra dedit fructum suum, intellegitur non ex nihilo eorumdem uerborum facta esse repetitio, si tamen idipsum sub isdem uerbis significatum intellegere debeamus. inuenimus enim confessionem duplici ratione esse tractandam: esse unam confessorum peccatorum, ubi in deserto Iordanis confitebantur peccata sua; esse aliam laudationis dei, ubi dominus loquitur ad patrem: confitebor tibi, domine pater, domine caelorum et terrae, quoniam abscondisti haec a sapientibus et reuelasti ea paruulis. prima ergo illa et superior confessio peccatorum esse credenda est, maxime quae prsedicationi propheticae atque apostolicae conectitur; sequens haec laudationis dei intellegenda est populorum, deinde omnium, id est gentium uniuersarum, et ob id, quia terra fructum suum dederit.
- 66.7.1
Sed quaerendum est, quem fructum terra dederit, ob quem populi omnes deum laudent. causa quidem deo debitae laudationis aeterna est, quod corporales hos et nobis necessarios fructus terra suppeditet: sed terrae non sunt. aut enim nostri sunt, quibus praebentur, aut dei sunt, per quem ministrantur. requiramus ergo, quos fructus terra habuerit et amiserit. per id autem, quod amisit, ostendemus habuisse. Adae terram meminimus post peccatum datarum sibi benedictionum honore fuisse spoliatam. ipsi enim dictum est: quoniam terra e s. et in terram ibis. ergo quia terra est, hac post peccatum maledictione damnatur: maledicta terra in operibus tuis, in doloribus edes eam omnibus diebus uitae . tuae, spinas et tribulos generabit tibi. terrae elementum extra crimen fuit: caret ergo maledictione, quod carebat et crimine. uerum hic Adae terra, quae per inlecebram cibi erat criminosa, maledicitur. haec ergo ab eo omnibus praesentis uitae maeroribus consumitur et aegritudinum doloribus editur omnibus, spinis et tribulis uitiorum et cupiditatum aculeis conpuncta. omnis ergo terreno Adae similis hos maledictos fructus terrae suae reddit. ceterum qui iam caelesti Adae configorator, habet innocentem terrae suae fructum, primum dei cognitione locupletem, dehinc castitatis, iustitiae, misericordiae operibus gloriosum, uetere homine cum uitiis et concupiscentiis eius exuto. ob id ergo deo est reddenda confessio, quod terra fructum suum dederit. suum: quia eum Adam cum habuisset. amiserat. dedit ergo, quod suum est, id est fructum, qui ei in cognitione dei est, exhibuit in ipso illo primum domino nostro, qui terrenum corpus adsumpsit nihil peccans.
- 66.8.1
Ob quae demonstranda et docenda rursum benedictionis dei munus oratur, cum dicitur: benedicat nos deus. ac ne de incerto et incognito deo sperari benedictio existimaretur, adiectum est: deus noster: patriarcharum scilicet et prophetarum et apostolis ipsis tamquam successionis hereditate iam proprius; in quibus fructum suum dedit terra, continentiae et fidei et iustitiae et misericordiae, quin etiam inter ipsos saeuissimarum persecutionum cruciatus atque mortes ipso iam diuini nominis deuota martyrio.
- 66.9.1
Repetitur deinde benedictionis oratio. cum dicitur: benedicat nos deus. non ex nihilo iterantur haec uota, sed ut per benedictionem dei augescente doctrina deum omnes terrae fines timeant. ait enim: et metuant eum omnes fines terrae. metuant ergo omnes fines terrae deum, sed deum nostrum, sed deum benedicentem. non est minimum officium fidei metus. nam inter praecipua spiritalium gratiarum dona numeratur, cum dicitur per Esaiam: et repleuit eum spiritus timoris dei. et per Salomonem: initium sapientiae timor domini est beatus, cui prouenerit timere non ex natura humanae trepidatione, sed ex cognitione rationis. qui enim ex infirmitate in rebus trepidis metuit, hic in secundis rebus rursum ex naturae uitio insolescit. at qui ex scientia timet, semper timet neque minus secunda quam aduersa formidat. sumit igitur originem sapientia ex timore res utiles ac probabiles exequendo, quae propriae peculiaresque sapientiae sunt. hunc ergo dei timorem omnibus terrae finibus propheta optat, ut nulla gens terram incolens extra metum eius sit, apostolo uoti ipsius summam explicante, cum dicit: et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus in gloria est dei patris, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
- 67.1.1
Psalmus non a Dauid, sed illi Dauid in finem praescribitur. deinde non canticum psalmi, sed psalmus est cantici, ut in eo cognitionis et scientiae propheticae enuntiatio doceretur. est autem ipse totus sacramentis legis euangeliorumque contextus magnaque et ex praeteritis et ex futuris allegoricorum dictorum interpretatione confertus: qui et legis latae in se doctrinam contineat et adsumptae a domino carnis adferat notionem et impietatem populi anterioris exprobret et futurae cognitionis nostrae fidem nuntiet et domini super caelos conplectator ascensum et futuri regni eius gloriam conprehendat. initium autem ex eo sumpsit prophetia, in quo salutis nostrae consistit effectus. coepit enim ita:
- 67.2.1
Exurgat deus, et dispargantur inimici eius et fugiant odientes eum a facie eius. sermo uotorum est non ex incerto poscentis, sed ex cognitione scientiaque sperantis; resurrectionis enim nunc in deo tempus optatur, cum de peccato peccatum in carne condemnans potestates huius mundi ostentui fecit cum fiducia triumphatis his in semetipso. uenit enim mundum uincere et principem mundi cum peccati lege configere et decretum mortis peccati remissione delere. hanc igitur propheta fugam horum inimicorum eius expectat. neque enim resurgentis ex mortuis occursum eius potuit haec odientium eum turba daemonum perferre, cum ad primam apostolicae fidei post subiectas his spiritales nequitias potestatem cecidisse de caelo satanan modo sit fulguris praedicatum et princeps mundi in passione sit iudicatus. sed fugientes a facie dei trepidationem suam quidem, dum fugiunt, ostendunt, euadere tamen faciem dei, quamquam fugiant, non possunt. nam et trepidationem earundem nequitiarum spiritalium psalmo anteriore declarat dicens: misi t sagittas suas et dissipauit eos; et fulgura multiplicauit et conturbauit eos. conturbantur itaque et fugiunt dissipati. uerum dei uultus non effugiunt potestatem secundum illud: ascendit fumus in ira eius, et ignis a facie eius exardescit, carbones succensi sunt ab eo. horum itaque inimicorum fugam haee et interitus et iudicii poena consequitur.
- 67.3.1
Et sane idem nunc, ut in anteriore psalmo, prophetiae ordo distinguitur. sequitur enim: sicut deficit fumus, deficiant; sicut liquescit cera a facie ignis. sic pereant peccatores a facie dei. fumus cum emerserit, licet globosus et crassus, tamen paulatim ita deficit aboleturque, ne extet, sicut in conspectu ignis cera sic liquescit, ut non sit; fumo quidem in inane per leuitatem sui tenuitatemque dilapso. cera autem ui et calore ignis absumpta, quia infirmis ipsa per sese naturae potioris diripiatur ardore; quem in modum omnis iniquorum potestas a facie dei, id est dei iudicio deliquescit.
- 67.4.1
Et hunc peccatorum a dei facie interitum necesse est ut iustorum laetitia consequatur. nam et continuo subiectum est: et iusti laetentur in laetitia. aequa enim iudicii caelestis et iusta moderatio est ut peccatores morte conficere, ita et iustos laetitia munerari. idipsum autem ad ostentandum iudicii examen est consecutum: exultent in conspectu dei, epulentur in laetitia. mundo enim corde, secundum euangelicae benedictionis merita, conspectu dei digni sunt. uerum laetari in laetitia significationis est altioris, causam scilicet perfectae laetitiae ostendens. plerique enim in his, quae sibi sunt nocitura, laetantur, ut gaudet lasciuus in scortis, ut fur laetatur in furtis, ut unumquemque pro uitiis suis ea, quae exercet, oblectant. uerum qui in laetitia laetantur, causam laetitiae ex ipsius laetitiae honesta utilique ueritate suscepit et idcirco in laetitia laetantur, quia in conspectu dei exultabunt; eam uerte exultationis docens esse laetitiam, quae conspectus dei iucunditate perfecta sit. exultationis autem huius atque epulantium gaudia, ex quibus est laetitia iusto, sanctus Moyses in diuina illa Deuteronomii cantione ita meminit dicens: iucundamini caeli simul cum eo, et adorent eum omnes angeli dei. iucundamini gentes cum populo eius, et confortent eos omnes filii dei. in hac itaque laetitia laetabuntur et iusti caelesti gaudio unanimes, exultationis diuinae societate laetantes.
- 67.5.1
Et ad huius nos temporis gratulationem sub fidei euangelicae confessione nunc propheta aduocat dicens: cantate deo, psallite nomini eius, iter facite ei, qui ascendit super occasum. dominus nomen est illi: et exultate in conspectu eius. adhortatio omnis licet multum ad quendam pulsum et uoluntatis nostrae proficiat et mentis, cum ad aliquid optandum agendumque conciliante ea uel inliciente deducimur, tamen, si maxime adhortationis ipsius causa proposita sit, iam ratione animus ac uia tamquam certissimo duce nititur. ut nunc propheta nos ad cantandum deo psallendumque nomini eius hortatus, ne quid forte ambiguitatis relinqueret, et cui deo et cuius nomini psallendum esset, ostendit, ut iam non adhortatio adhibita, sed cognitio percepta in dei nos exultatione et cantico conlocaret.
- 67.6.1
Psallendum itaque ei iterque eius parandum est, qui ascendit super occasum. occasu autem uniuersa, quae ueniunt in uitam, intelleguntur aboleri. abolitio autem omnium occidentium secundum humanam communemque opinionem existimatur in morte. ei ergo psallendum eiusque iter nobis est praeparandum, qui occasum mortis ascenderit, id est, qui occasum omnem occasu ipso non detentus excesserit. huic autem nomen est dominus, qui se ex forma dei exinaniens et formam serui suscipiens oboedientem se usque ad mortem crucis egit. propter quod eum exaltauit deus nomenque ei super omne nomen donauit, ut in eius nomine genu caelestia et terrestria flecterent et inferna, linguaque omnis confiteretur dominum Iesum in gloria dei patris. ascendit ergo super occasum, cui nomen est dominus, idque, quo occidunt uniuersa, transgrediens legem mortis ex mortuis aeternus egressus est. huic itaque iter parandum est secundum illud: parate uias domini, rectas facite semitas eius. omnis uallis inplebitur et omnis collis humiliabitur, ut parato itinere in nobis, id est uitiorum infidelitatisque nostrae uel conpressis tumoribus uel eleuata humilitate terrenae labis, initurus correctis aequatisque uitae semitis in corda nostra descendat. in huius itaque conspectu exultabimus, cui iter exaequatis et insolentiae tumoribus et libidinum uoraginibus sit parandum, et in quo nos resurgentes ex mortuis contuebimur. super occasum enim nostrae mortis ascendens uitam nobis ex mortuis in se resurgente quaesiuit. haec illa apostolorum est laetitia, cum eum post resurrectionem contemplantes contrectantesque uiderunt.
- 67.7.1
Sed hanc sanctorum laetitiam trepidatio eorum, quos cum mundo uicit, insequitur; id enim ait: turbabuntur a facie eius, patris or phanorum et iudicis uiduarum.. causam turbationis hanc docuit, quod pater orphanorum sit iudexque uiduarum — a facie enim patris orphanorum uiduarumque iudicis fugient — non relinquens eos orphanos, qui agnoscentes patrem in caelis diabolo patri renuntiauerint, easque uiduas, quae legi mortuae sponsum se secutae sunt, iudicans. uiduam enim, quae a lege sit libera, beatus Paulus transire ad nuptias alterius sine adulterii crimine docuit idque exemplum omne ad ecclesiam, quae legi se mortuam Christo postea sociaret, aptauit. est autem etiam secundum huius saeculi sortem sensus aptissimus. ut deus, qui aduocatum nobis a patre alium dedit, ne orphani essemus in saeculo, orbatorum pater sit iudexque uiduarum; quia et desolatae a parentibus misereatur infantiae uiduarumque, quae in se adquieuerint, iudex sit. iudex autem ideo. quia sub nomine uiduarum pleraeque non uiduae sunt, quae uel deliciatae in Christo nubere nolunt, uel fallunt humana iudicia; et quia dignitas nominis in conseruato proposito sit uoluntatis, scrutans corda et renes deus idcirco sit iudex, quia solus earum mentem sensumque diiudicet. et quidem haec, ut dixi, secundum desolationem condicionis humanae de orphanis uiduisque sint dicta.
- 67.8.1
Ceterum ut ad ecclesiae totius demonstrationem haec ita significata esse possint intellegi, continuo subiecit: deus in loco sancto suo: deus inhabitare facit unimores in domo, educens uinctos in fortitudine, similiter eos, qui exacerbant, qui inhabitant in sepulcris. hic ergo locus deo sanctus est, ubi sit uidua ex lege, ubi orphanus ex saeculo, ubi unius moris ac uoluntatis pacificus unanimisque conuentus — erat enim secundum Actus apostolorum credentium anima et cor unum —. ubi qui uincti sunt educentur in fortitudine. ligato enim prius intra domum suam forte eos, qui peccatis suis uinciebantur, absoluit, ut Abrahae filiam octo et decem annis ligatam in libertatem uerbo uirtutis eduxi eduxit autem etiam eos, qui antea exacerbabant, id. est, qui transgressione legis iram in se dei iudicis incitabant uel aduersum nomen eius gentili eloquio disserebant, ad doctrinam diuinae cognitionis instituit, ut ex persecutore Paulum gentium apostolum doctoremque perfecit. hos itaque exacerbantes, inhabitantes antea in sepulcris, id est intra corporum suorum emortua domicilia conaepultos in caelestem uitam spiritalemque deduxit. sunt enim multi in uiuentibus mortuÎ. nam et in euangeliis mortui non putati non differre docentur a mortuis domino dicente: sine mortuos sepelire mortuos suos, et apostolus scit quasdam mortuas uiuere, id est, dum uiuunt, esse iam mortuas. sed hos omnes de sepulcris dominus, qui in filios dei regenerantur, eduxit.
- 67.9.1
Verum haec qui in nobis deus super occasum ascendens per uirtutem resurrectionis operatus est, idem omnia ad huius spei nostrae praeparationem adumbrata gessit in lege, ut non alius prophetarum, alius euangeliorum deus possit intellegi. atque ideo erga nos quoque paribus haec momentis, quibus ex Aegypto populum eduxit, inpleuit. nam et patres nostri sub nube fuerunt et in Moyse in mari baptizati sunt et in similitudinem caelestis panis manna e caelis decidente saturati sunt et Christo aquam petra praebente potati sunt; quae quidem in illis salutariter gesta symbola quoque nostrae in se salutis habuerunt, ut sequens prophetiae sermo declarat dicens: deus, dum egredieris coram populo tuo, dum transgredieris in deserto, terra mota est. etenim caeli destillauerunt a facie dei, mons Sina facie dei Israhel. praeisse deum iter populi sui, dum desertum transgreditur, in columna nubis ignisque cognouimus et usque ad populi errorem de caelis stillasse manna. sed cum superiora omnia, quae ecclesiae propria sunt atque apta, memorasset, scilicet cum super occasum ascendit dominus, cum orphanorum pater est iudexque uiduarum, cum in loco sancto suo, id est in domo, congregat unimores et uinctos in fortitudine et exacerbantes extrahit e sepulchris, haec tamen coram populo egrediens et in desertum transiens consummare memoratus est, ut nunc ex praeterito motam esse terram, destillasse caelos et hoc a facie dei Israhel in Sina. refertur effectum. hoc ideo, ut, cum illa, quae legis sunt, gessit, in his quoque ea, quae euangeliorum sunt, praeformasse sciretur. egressus enim coram populo suo in desertumque transgressus est; in illum uidelicet desertum Iordanis, in quo lilia floruerunt, in quo fons aquae uitalis desolata et arida inrigauit. funiculum namque ante erat hereditatis Iacob desertaeque gentes elementorum subditae fuerunt potestati. at nunc inspectante eo, qui fuit dei populus, deus ad ea, quae ante erant desolata, transiuit; et iam inrigata ab eo finium deserta pinguescent. et hic idem est, qui manna de caelis dedit populo. si enim lex disposita per angelos est, panemque angelorum manducauit homo, caelique stillasse in Sina scribuntur, profecto ministerium hoc a caelis, id est ab angelis expletum esse non dubium est. estque idem largitor eius, qui de cselis est, panis, qui in Sina mannae fuerat indultor.
- 67.10.1
Sed transiens ad desertum dens, id est ad gentilium arida et desolata quondam corda transcendens felicem illam bonae uoluntatis pluuiam segregauit. segregauit enim ipse ex utero matris Paulum in apostolum: quia. quos et praesciuit, hos et praedistinxit. hanc etiam eloquii praedicationisque pluuiam et in psalmo Salomon terrae ad spei securitatem nuntiauit dicens: et descendit sicut pluuia in uellus et sicut stillicidia stillantia supra terram. et aliquibus nubibus ne super uineam pluerent meminimus esse praeceptum. sanctus quoque Moyses, qui sub uelamento uerborum communium ingentia caelestis spei sacramenta condebat, uerba sua excipi a t pluuiam imbremque cantauit, pluuiam inrigantem desertam et aridam et praeparatam deo hereditatem. atque ideo sequitur: pluuiam uoluntariam segregabis, deus, hereditati tuae: et infirmata est, tu uero perfecisti eam. animalia tua habitabunt in ea, parasti in dulcedine tua pauperi. prouidus enim uoluntatum deus segregauit uoluntariam pluuiam praesciendo. quae infirma est, cum iudicium in se mortis habuit Paulus, cum Petrus scandalo crucis motus est, ter denegat admonitus ne negaret, cum apostoli timent, fugiunt, diffidunt. sed quia in his bonae uoluntatis esset adfectus, perfecti ita sunt, ut et fundamenta ecclesiarum fierent et columnae. haec ergo hereditati dei pluuia segregatur.
- 67.11.1
Quae autem hereditas sit, non obscurum est, ea scilicet, quae data est poscenti, cum dicitur: posce a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam. gentes itaque animantium et pecorum ritu non intellegentes — et ideo, cum cura pecorum deo nulla sit, hereditas illa in hac segregata uoluntaria pluuia est - in ea habitare monstrantur. sequitur enim: animalia tua habitabunt in ea, parasti in dulcedine tua pauperi. habitabunt ergo animalia uel in hereditate dei uel in pluuia uoluntaria; et haec in dulcedine pauperi uel hereditas uel pluuia est parata. eloquia enim dei in sanctorum faucibus dulcia sunt, et beati sunt pauperes spiritu, quia ipsorum est regnum caelorum. animalia autem cum essent, facta sunt spiritalia. haec ergo omnia in usum hereditatis, uel . uoluntariae pluuiae ministerium sunt segregata.
- 67.12.1
Atque ut secundum praeparatam dulcedinem pauperi uel ecclesiae congregatio, quae hereditas deo est, uel apostolicae praedicationis significatum esse intellegeretur eloquium, subiecit: deus dominus dabit uerbum euangelizantibus uirtutibus multis, rex uirtutium dilecti, et pulchritudini domus diuidere spolia. segregatae itaque pluuiae ad euangelium inrigandum dominus dabit uerbum, idipsum in sensum nostrum et ora diffundens, secundum illud: non enim uos estis, qui loquimini, sed spiritus patris uestri, qui loquitur in uobis. sed uirtutes multae euangelizantes sunt, quibus dabit uerbum, ut sit in Paulo uirtus, in Petro uirtus et in lohanne uirtus et in ceteris uirtus, multasque ob id euangelii praedicandi significet esse uirtutes; quibus quamuis deus et dominus et rex dabit uerbum, uirtutes tamen istae dilecti sunt, id est eius, qui regi et domino et deo sit dilectus. laboriosius autem id et obscurius, dum conlocationes uerborum non demutat, translatio latina declarat. ceterum absolutius totum hoc sermo e graeco enuntiatus eloquitur, hunc scilicet deum et dominum nostrum regem earum, quae dilecti sint, esse uirtutum: ut uirtutes ad apostolos, dilectus uero referatur ad Christum, cuius uel in his, uel hi omnes intellegantur esse uirtutes. oportuit autem propter ea, quae secuntur, licet in omnibus unus atque idem esset spiritus, numerosarum tamen uirtutum fieri mentionem, quia ad pulchritudinem domus ipse uirtutum spolia diuideret. ad ecclesiae enim decus detracta ab his diabolo et gentium spolia diuiduntur atque etiam ex his spoliis domus pulchritudo perficitur, cum in sacerdotes dei ad ministerii sanctificationem ab aris templisque daemonum abstrahuntur sanctoque spiritu inrigati euangelizantes effectae sunt dilecti esse uirtutes.
- 67.13.1
Ad has enim easdem uirtutes, quae ad pulchritudinem domus uel spolia diuident uel ipsae sunt spolia, diuinus sermo se rettulit dicens: si dormiatis inter medios cleros, pinnae columbae deargentatae, et posteriora dorsi eius in uiriditate auri. prophetiae uota sunt, quibus manere in mediis cleris haec ad pulchritudinem domus diuisa spolia exoptat, ut usque ad consummationis suae diem — quia significari mors soleat in somno — in domus pulchritudine perseuerent. qui quidem sunt in usum praedicationis tamquam deargentatae pinnae columbae, id est sancti spiritus munere ornatuque pretiosi. in his autem, quae post eos sunt, in auri uiriditate consistent, ut his post praedicationem euangelii honor regius et indefessa aeternitas ex conscientiae suae fructu in auri uiriditate reddatur: dum et aurum refertur ad honorem et in uiriditate uigor aeternus ostenditur. posteriora itaque dorsi, quae interscapilia magis graecus sermo significat, id est quae bonae conscientiae atque honoris posteriora sint tempore, ultra praedicationis huius honorem sunt honoranda; cum interim deargentatae pinnae sub munere sancti spiritus permanentes post etiam ad conscientiae suae; fructum auri uiriditatem, id est florem honoris perpetui consequentur.
- 67.14.1
Ut autem haec ad pulchritudinem domus spolia diuisa, quibus ut inter medif)s cleros dormirent, id est. ut morte tales consummarentur, optatum est, ad principes ecclesiarum, per quos pulchritudo domus consistit, relata possint intellegi, continuo subiecit: dum discernit caelestis reges super eam, nine dealbabuntur in Selmon, monte dei, monte uberum; mons consecratus, mons pinguis. dum itaque hos caelestis super eam reges discernit, id est, dum dominus de caelis descendens eos, qui spolia fuerint, constituit in reges et super eam domum, quae per eos pulcherrima est, unumquemque disponit: in Selmo niue dealbabuntur, in pace scilicet, quia Selmon interpretatio pacis est, gloriam aeternitatis accipient. hic enim dei mons, in quo pax dei nominis ipsius est significata uirtute, et uber et consecratus et pinguis est. reges autem esse eos non obscurum est, de quibus dictum est: iam sine nobis regnastis et utinam regnaretis: ut et nos uobiscum conregnaremus. dominus ergo caelestis — quia qualis caelestis, tales et caelestes — hos in Selmon reges super domum suam, per quos diuisis spoliis ornabitur, exalbatos niue disponet in reges. factus est enim in pace locus eius et phoenicium secundum Esaiam ut nix dealbabitur. sed reges necesse est, penes quos sit domus pulchritudo, ultra candorem niuis esse praestari. lux enim mundi sunt; et quisque dignus erit cum domino montem regni caelestis inscendere, super niuem dealbabitur: quia cum se apostolis in habitu, quo cum sanctis conregnaturus esset, ostendit, uestimenta eius super niuem alba sunt uisa. hic ergo mons et hoc regnum deo pacis est.
- 67.15.1
Sed plerique sunt, qui ecclesiae pacem sub haereticorum consortio mentiuntur, dissoluentes noui ac ueteris testamenti conexam sibi coniunctamque rationem, dum plerique alium euangeliorum, alium deum legis effingunt. nonnulli uero aduersum unigeniti dei naturam nomenque uenientes ex tempore natum solum hominem confitentur, neque ex forma dei in formam serui esse deductum, sed ex forma serui tantum esse coepisse confingunt. plures autem non uerae diuinitatis deum neque ex paternae maiestatis naturaeque proprietate subsistere disserunt: sed externae substantiae; deoque diuersae, quae in adoptionem filii electa sit, modo creaturarum ex nihilo. quibus nulla origo anterior sit, constiterit. plures etiam in corpus atque ex se protensum permanantemque patrem loquantur, ut adsumptio illa carnis ex uirgine filii nomen acceperit, non qui antea erat dei filius, idem hominis filius sit natus in corpore. et quidem omnia haec ad speciem humanae prudentiae coaptantur, postquam rationem caelestis sapientiae non conprehenderunt; quibus, ut spero, aliis locis uberius copiosiusque responsum est.,
- 67.16.1
Quia ergo uerae fidei una haec sedis est, deo quae sit placita, et hic aeterni regni mons unus in pace sit, de susceptis plurimis arguit nos propheta dicens: ut quid suscepistis montes caseatos? lac, cum corrumpitur, densatur et ex uitio in coaguli caseique speciem concrescit. nam utrumque id unus graecitatis sermo conplectitur. ergo sicuti ex natura sua lac ipsum uitio accedente degenerat et quadam sui corruptione coacescit, ita haec genera doctrinarum, quae initia cognitionis ex innoxio sincerique lacte deducant, conrumpuntur in uitia fiuntque corruptione sui coagulata uel caseata, ne lac sint. quod idipsum loco alio ita meminit: coagulauit sicut lac cor eorum: ego uero legem tuam meditatus sum; quia consiliis gestisque impietatis cor infectum, cum per infantiae simplicitatem naturam lactis habuisset, uitiorum postea corruptione degenerans in coagulum densatum esset atque concretum. referendus ergo ab his omnibus et sensus et studium est, neque quisquam alius magis, quam hic mons pacis, habitandus est. nam post exprobrationem caseatorum coagulatorumque montium continuo subiecit: mons, in quo beneplacitum est deo habitare: in eo etenim dominus habitabit usque in finem, in eo monte aeternae habitationis sedem deo ostendens esse conplacitam, qui ad sedem pacis esset electus.
- 67.17.1
Sed quia post legis tempora cireumcisionisque praescripta sacrificiorumque praecepta per euangelicae confessionis fidem ab his, qui. gloriantur in lege, id est a carnali Israhel, quaedam per nos uidetur pacis dei facta esse mutatio cognitionisque alterius, quam in lege praescripta est, introducta confessio, cum nos omnia per dominum Iesum Christum, quaecumque praecepta sunt lege, in euangelicam spem adumbrata esse doceamus illis contra deum patrem secum locutum ac legem dedisse iactantibus: respondendum est, hac ipsa psalmi prophetia per angelos potius legem in manu mediatoris esse dispositam neque a nobis quicquam esse mutatum. sed in his manere. quae? sola sunt, id est unam eandemque sedem dei pacis incolere, cum quando eundem praedicatorem euangelii dominum Iesum Christum, quem et latorem legis habeamus. post unius enim conplaciti deo montis sedem, quam usque in finem caelestis habitabit, ut sedis haec euangelicae pacis praeformata per mediatorem legis intellegeretur in lege, continuo subiecit: currus dei decem milium multiplex, milia laetantium: dominus in illis in Sina, in sancto ascendit in altum, cepit captiuitatem, dedit dona in hominibus. etenim non credentes inhabitare.
- 67.18.1
Fidem omnem breuia ha'c quidem uerba significant, sed qu;« uirtutibus suis magna et infinita conplexa sunt. hanc autem currus siue sedis dei dignitatem haud dissimiliter Daniel propheta descripsit dicens: sedis eius flamma: ignis ardens rota* eius: flumen ignis ducebat ante eum: milia milium seruiebant ei et dena milia denum milium adstabant ei. atque in his quidem, siue sub specie talis ornatus, siue sub significationis exemplo, nobis in curru opinio et sensus comitatus caelestis adfertur, ut sub concordi iugo milibus laetantium obsequellam caelestem intellegamus. et hoc illae in Sina ardentes faces conlucentesque ignes, ingrauescentia tonitrua et totius domini aduentus terror ostendit, ministeria scilicet angelorum legem in manu mediatoris disponentium adstitisse. hic ergo currus dei decem milium multiplex est miliaque laetantium sunt. et quia mediator dei hominumque sit dominus, in cuius manu per angelos, ut dictum est, lata lex fuerit, sequens sermo subiecit: dominus in illis in Sina, in illis scilicet laetantibus milibus: currusque numero multiplici decem milium, id est infinitorum intellegentia sub decem milium multiplicatione subiecta. in his itaque deus in Sina est.
- 67.19.1
Sed ne forte euangelia non supplementa legis aliquatenus uiderentur. qui in illis in Sina est dominus, hic rursum in sancto ascendit in altum captiuamque cepit captiuitatem. in eo scilicet sancto, cuius formam ex forma dei euacuatus accepit. quod autem sanctus sit, cum plures prophetiae tum Gabriel angelus ad Mariam testatur dicens: et quod ex te nascetur sanctum, uocabitur filius dei; et daemones clamant: scimus qui sis, sanctus dei. in sancto ergo ascendit in altum. et quid illud sit ascendere in altum, sub huius ipsius dicti significatione Paulus docuit dicens: ascendit autem quid est, nisi quia et descendit in inferiora terrrae? qui descendit, ipse est qui et ascendit super om* nes caelos. ascendens ergo in altum et sese hominem ex mortuis in caelestibus reuehens accepit eos, qui a diabolo erant capti, quos et ad pulchritudinem domus spolia diuisit. dehinc dona in hominibus accepit, cum primogenitus ex mortuis de se ipse testatur dicens: dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te. posce a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. accepit ergo dona in hominibus, gentes scilicet in hereditatem; in quibus in -sancto in altum primogenitus ex mortuis capta captiuitate conscendit. et quia ultra humanae spei fidem sit, eum terrenae carnis corruptionem in caelestem gloriam transtulisse gentesque impias et ante uitiorum ac superstitionum furore peruasas ad cognitionem dei consortiumque esse deductas, ob hoc in his dona hominibus accepit, qui se cum deo habitaturos esse non crederent. atque ita huius mediatoris ex lege consummata cognitio est, ut. qui in laetantium milibus in Sina fuisset, hic idem in sancto rursum in altum captiua captiuitate conscendens dona nos, qui secum cohabitaturos diffidebamus, acciperet.
- 67.20.1
Post hanc itaque contra spei nostrae diffidentiam acceptorum in hominibus donorum hereditatem digna haec ad deum prophetae subiecta confessio est: dominus deus benedictus de die in diem, prosperum iter nobis faciet deus salutarium nostrorum. benedictus itaque dominus et deus est ascendens in altum, capiens captiuitatem, in hominibus dona percipiens, eos qui scilicet inhabitaturos se esse non crederent. cotidie autem per populi credentis accessionem benedictionis multiplicatur augeturque confessio, cum gentiles superstitiones impiseque de diis fabulae, cum arae daemonum, cam idolorum inania relincuntur et iter omnibus ac profectus dirigitur in salutem. hic igitur salut-arium nostrorum dominus ac deus est, cuius de die in diem benedictionum significatur idolorum. In eo enim, quod cotidie est, continuatur et semper, cum tanta seui protendatur infinitas, quanta et dierum post dies successio consequatur.
- 67.21.1
Cautissime autem semper propheticus sermo, ne quis per gentiles fabulas philosophiaeque doctrinam notionem nostram de diuinae ueritatis scientia perturbaret, admonuit; quia uariae eorum impiissimaeque sententiae multa de deo stulte profaneque conplexae sunt. nos uero ad cognitionem dei patris et dei filii instituti sacramentum sumus uerae eaelestisque prudentiae in eo, quod uerbum caro factum est. consecuti. ipsum enim nobis, quod Iudaeis scandalum, gentibus uero stultitia est, id est dei passio, crux, mors, sepultura siue per rationem diuinae uoluntatis perfecta caelestisque sapientia est, siue per resurrectionis potestatem uirtutis aeternitas est. ad huius igitur nos propheta scientiam dei, qui nobis et passus et mortuus est et resurrexit et dominus est, instituit dicens: deus noster deus saluos faciendi, et domini exitus mortis: eum nobis deum intimans, qui, cum esset deus, omnia ad salutis nostrae incrementa susciperet. et idcirco hic deus noster est, quia deus eorum sit, qui fient salui. saluos autem nos per id deus noster effecit, quod exitus sit mortis egressus; id enim his uerbis, quae latine minus expresse atque absolute translata sunt, continetur. admonui enim superius, plerumque interpretes cunctos, dum conlocationem ordinemque uerborum demutare ac tempe-. rare non audent, minus dilucide proprietatem declarasse dictorum. uerumtamen in his, quae dicta sunt: deus noster deus saluos faciendi, et domini exitus mortis, et salutis nostrae deus et exitus eius ultra exitum mortis ostenditur. quia mortis exitus domini sint. omnibus enim, qui ueniunt in uitam, ingressus in mortem est; sed primogenito ex mortuis tantum proprius fuit egressus ex morte. atque ideo proprius exitus mortis est domini, quia adsumptae ab eo carnis haec uirtus sit, ut naturae nostrae corruptionem in gloriam caelestem post exitus mortis efferat. uerum susceptae mortis ipsius non fuit occultanda uel causa, uel ratio; et quid nobis unigenitus deus ex • forma dei exinanitus et formam serui adsumens adferret auxilii, oportuit ad fidei nostrae et securitatem et scientiam reuelari.
- 67.22.1
Et primum quidem non alienum a dei misericordia et bonitate uideri potest, ut uitam omnibus in se ipso restitueret ex mortuis: namque qui primum animam nobis ad flatum respirationemque uiuendi, cum hominem secundum imaginem sui similitudinemque constituit, de thensauris potestatis suae diuinitalisque diffuderit. secundum apostolum enim ipsius genus sumus et secundum eundem: omnia ex ipso et per ipsum et in ipso sunt: scilicet ut in ipso habitatio nostra atque incolatus ostensa sit sedis, dum omnia inmensa uirtutis potestate conplexus est; per ipsum uero originis inchoatae opus effectusque monstraretur. cum in nobis id ipsum. quod sumus. operatus sit; ex ipso autem initia uitae ad exordia spiritus indulta notescerent. non fuit ergo a beneficentia diuinae bonitatis alienum, ut qui ex se ipso nobis, qui eius genus sumus. uitae ac spiritus elementa tribuisset, in se ipso quoque nobis per unigenitum deum aetemitatis nostrae inchoaret exordia. uereque nunc et ex ipso et per ipsum et in ipso maneremus, cum quando nos in hac habitatione ac sede mundi huius, qui omnia in omnibus est, conlocatus rursum plenius iam atque perfectius in se ac per se atque ex se inita carnis nostrae societate post exitus mortis iam conlocaret aeternos. haec quidem ad significationem diuinae bonitatis ita dicta sint.
- 67.23.1
Sed suscipienda? ab unigenito deo carnis adeundaeque' mortis et per apostolum et nunc per prophetam grandior profundiorque ratio tractatur. ac primum quid in crucis sacramento atque mortis ab unigenito deo et domino maiestatis effectum sit, per apostolum intellegamus, ut duce eo docti prophetise scientiam consequamur. ait enim ita: et uos, cum essetis mortui in peccatis et praeputio corporis uestri, conuiuificauit cum illo donans nobis omnia peccata, delens quod aduersus nos fuit chirographum in sententiis, quod erat contrarium nobis, tollens illud de medio et adfigens illud cruci, spolians se carne, et principatus et potestates ostentui fecit cum fiducia triumphans eos in semetipso. sacramentum itaque salutis nostrae primum resurgens ipse ex mortuis decretumque mortis nostrae, quo ante detinebamur, absoluens in se ipso, qui ex mortuis aeternus iam maneret, impleuit. sed in eo ipso, quod nobis uitae auctor in se est, dum per adsumptionem corporis homo natus et mortuus iam rursum aeternus ex mortuis est, omnes quoque inimicas uirtutes mundique potestates principesque aeris huius ostentui reddidit, id est uel nostrae spei uel suae damnationis fecit ostenta et ipsos quaedam quasi ex diis saeculi portenta constituit his ipsis in se cum fiducia triumphatis: dum et per securitatem aeternitatis mors ipsa in deo moriente fiducia est et auctores mortis humanae, dum etiam in se ipso per occupatum a satana cor Iudae auctores sunt mortis, triumphat ex mortuis, ut neque a poena mortis abessent, cum se usque ad mortis infirmitatem subiecisset aeternus, et omnem poenam humanae mortis exciperent ut auctores, cum in aeternitatis dominum auctores mortis per id, quod uerbum caro factum est, extitissent. haec quidem ita apostolus.
- 67.24.1
Sed propheta breuibus licet, sed eandem intellegentiam uerbis significantibus eadem ista conplexus est. nam ubi dominum in exitum mortis ostenderat, subiecit: uerumtamen conquassauit capita inimicorum suorum, uerticem capilli deambulantium in delictis suis. principatus enim ac potestates, in quibus capita inimicorum significantur, fecit ostentui. haec igitur in mortis exitu conquassat, quorum spiritalem nequitiam atque naturam in eo, quod capilli uerticem perambulent, docet, dum et tamquam dominantes hominum capitibus insistunt et tamquam nequitiae spiritales sine sensu eorum, quibus insistunt, ipsum illum capilli uerticem proculcent; quia et ipsa scilicet corpora usque ad anima; mentisque sedem sine sensu adeundi interlabantur et penetrent. aeris enim huius sunt potestates; et ideo capilli uerticem perambulant uel insistendi leuitate uel potestate dominandi et toto in orbe per momenta singula commeantes. sed haec in delictis suis peragunt, dum unicuique in eo, quod delinquat, auctores sunt secundum' illudapostoli: deus filium suum misit in similitudine carnis peccati et de peccato condemnauit peccatum in carne; cum causam in his exordiumque peccati ex eo ipso, quod in carne sua per instinctum proditionis peccant, id est de peccato carnis peccatum in carne condemnat.
- 67.25.1
Tenet itaque diuinae dispensationis ordinem propheticus sermo et euangeliorum opera adumbrata esse per legem ipsis illis legis operibus declarat. multa enim plerumque per nominum proprietates ita expressa atque absoluta sunt, ut non magis gerendis in praesens potius quam in futurum significandis rebus inpensa sint: ut nunc post tantas ac tam manifestas euangelicae spei praedicationes altius quiddam nobis et ultra aurium sensum adfert subiectus ordo dictorum: dixit dominus: ex Basan conuertar in profundum maris. uidetur enim hic sermo domini fuisse, cum ad diuidendum ad iter mare exerendamque in Pharao iram est conuersus. sed numquid ex Basan conuersum eum esse lex docuit? non utique. Basan uero est ciuitas hostilis quondam regni, quae fuit Og regis habitatio; sed interpretatio nominis pudorem confusionemque significat. potest quidem uideri, ut ex pudore populi in Aegypto seruientis, cum depressus a Pharao ipsam illam conseruandi educandique generis libertatem perdidisset, in profundum maris. id est ad liberandi populi sui magnificentiam deus esset conuersus. sed qui secundum proximum huic psalmum dixerit: salua me, deus, quoniam intrauerunt aquae usque ad animam meam; infixus sum in limum profundi et non est substantia; ueni in altitudinem maris, et tempestas demersit me, non ambigendus est post humani corporis pudorem — quia ipsae illae corporum atque elementorum nostrorum origines sint pudendae — in hoc mare, id est in hanc saeculi tempestatem esse conuersus, ut usque ad ultimae confusionis uerecundiam subiectus crucis morti per eam in se inimicorum capita conquassaret, spiritales scilicet nequitias potestatesque omnes et principatus aeris huius reddens ostentui triumpharet, cum eos aeternitati poena1, postquam ipse et passus et mortuus est, destinaret. ob id ergo conuersus in profundum maris intellegendus est, id est usque ad ultimas descendisse saeculi passiones, ut conculcans capita inimicorum ultionem diuinae potestatis exereret.
- 67.26.1
Quod ipsum uidetur sequens sermo conplecti, cum dicitur: ut intinguatur pes tuus in sanguine: lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. diuinae autem ultionis ira sub humanae uindictae significatur exemplo. ex Basan enim in profundum maris conuersus ob id est, uti pes intinguatur in sanguine atque ab ipso sanguine, qui ex inimicis est, canum quoque lingua tinguatur. haec uero accidere solent omnibus bello consumptis et captiuitate deletis et pro uictorum arbitrio atque ultione punitis. per humanae itaque, ut dixi, consuetudinis morem. cum gladius, cum arcus, cum sagitta, cum framea, cum reliqua pcenarum ac mortium arma memorantur, diuinae seueritatis significantur officia. et haec quidem Iudaeis post crucem et mortem domini omnia acciderunt, cum a Romanis capti uniuersa suppliciorum ac miseriarum genera perpessi sunt, ut peremptorum sanguine et incedentium pedes tincti sint et canum lingua satiata sit. sed id non minus ad eorum poenam damnationemque referendum est, qui ostentui redditi cum fiducia triumphantur.
- 67.27.1
Et quia sub his, quae in ludaeae populo temporibus legis expleta sunt, uniuersarum fere gentium ad speciem futurae misericordiae salus est inchoata, ut per id. quod tum gestum est, id quoque, quod postea gerendum esset, doceretur, cum ipsos illos, in quos illa tum gerebantur, et inumbratio nubis et iter maris et mannae spiritalis cibus et spiritalis potus ex petra in spe euangelica fideque concluderet: nunc quoque, ut semper, in his ipsis noui ac ueteris testamenti per prophetam facta conexio est, cum dicit: uisa sunt itinera tua, deus, itinera dei mei, regis, qui est in sancto. praeuenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuuenum tympanistriarum. in ecclesiis benedicite dominum de fontibus Israhel. ibi Beniamin iunior in pauore, principes Iuda duces eorum, principes Zabulon, principes Nepthalim. dei quidem itinera sunt uisa, cum coactis in glaciem aquis praeeunte eo in columna ignis et nubis iter populo siccatum est, cum in medio tympanistriarum. iuuenes psallentes gloriose glorificatum dominum cantauerunt. sed nouimus itinera et alia regis in sancto, cum uirtutibus caelestibus animisque sanctorum iter eius praeeuntibus in eo, qui primae sabbati psalmus est, cantatur: tollite portas principis uestri, et eleuamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. quia est iste rex gloriae? dominus uirtutum ipse est rex gloriae. et haec itaque dei nostri et regis in sancto itinera sunt uisa, cum ingressum eius tanta caelestium coetuum gaudia praeeunt.
- 67.28.1
Sed quia quae ante praeformata in Pharao et in Israhel. fuerant, in diaboli suorumque clade et populorum omnium salute perfecta sunt, non ad synagogae confessionem, sed ad ecclesiae benedictionem nos cohortatur propheta, ut, quibus dei et regis in sancto itinera essent uisa, firmaret, dicens: in ecclesiis benedicite dominum de fontibus Israhel, ei initiis scilicet legis atque adumbratione gestorum doctrinam ecclesiae defluxisse commemorans. ac ne quid benedicentibus ecclesiis ambiguitatis existeret, quis hic maximus euangelicae spei praedicator futurus esset, ostendit dicens : ibi Beniamin iunior in pauore, in ecclesiae scilicet fontibus Beniamin iunior in pauore mansurus; post consternationem enim pauoris in euangelium Christi de tribu Beniamin Paulus electus est, matutino deuoratas carnes ad uesperum diuidens in salutem. ceteros quoque principes luda, ne ignorentur, ostendit, id est, qui ab eo, qui de Iuda frutice expectatio gentium futurus erat. eligendi essent, reuelans: principes Zabulon, principes Nepthalim. ex his enim, ut euangelia declarant, apostolorum est coepta. delectio, hos principes eorum, qui in ecclesiis congregarentur, ostendens. nam cum ex omnibus tribubus singulis quibusque populis secundum legem sint principes instituti. nunc tamen, ubi euangelicae dispensationis principes declarabantur, earum tantum tribuum, ex quibus uocandi essent, commemorata sunt nomina. orta enim in finibus Zabulon et Nepthalim luce magna post umbram mortis piscatores ex his sunt hominum constituti. solum ergo id sub prophetiae significatione ex illa principum uniuersitate memoratum est, quod ad euangelii confirmationem ipsis rerum effectibus et apostolorum electione esset explendum.
- 67.29.1
Et quia tantae expectationis spe detinentur — quia non ambiguum est omnes sanctos et prophetas caelesti desiderio euangelicae beatitudinis tempus optasse, domino dicente: amen dico uobis, quia multi prophetae et sancti cupierunt uidere, quae uos uidetis, et audire, quae auditis — consummari id, quod tantopere concupiscit, precatur dicens: manda, deus, uirtuti tuae, confirma, deus, quod operatus es in nobis. a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera. distinguit intellegentiae significationem, ne quid confusum ambiguumque subrepat in eo, quod ait: manda deus uirtuti tuae; quod utique contra humanum sensum et usum naturalis consuetudinis est locutus. mandare enim quisquam uirtuti suae aliquid non uidetur, quia per eam 15 internae potestatis insit effectus; et cum omnia uirtute fiant, non existimatur uirtuti ipsi aliquid mandari solere faciendum. sed enim dei uirtus deique sapientia est dominus Iesus Christus, qui et ponendae animae ac resumendae mandatum accepit a patre. idcirco non contra intellegentiae communis sensum dictum uidetur, quod tamen prophetica; scientiae proprietate memoratum est, ut uirtuti suae mandaret deus, unigenito scilicet deo, qui et dei uirtus est. dehinc quia rerum subitarum in deo non cadit noua repensque molitio, cuius scientiam non subterfugiant quae gerenda sunt, quia natura eius uniuersa, quae erunt, uirtutis suae potestate conplexa est, id nunc confirmari propheta postulat, quod iam sit idem deus operatus in nobis, secundum illud apostoli: benedictus deus pater domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni spiritali benedictione in caelestibus: in quo et elegit nos ante mundi constitutionem, uti essemus sancti et inmaculati in ipso. deus itaque, qui secundum prophetam fecit, quae uentura sunt, ea, quae iam ante constitutionem mundi per definitionem gerendorum operatus in nobis est, confirmauit in domino.
- 67.30.1
Et quid illud sit, mox continuat ordo dictorum: a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera. templum in Hierusalem est, in quo hostiarum legitima offerebantur; nunc autem a templo in Hierusalem a regibus sunt munera adferenda. quod utique contra locorum significationem rationemque gestorum est, ut illinc, quo inferri magis oporteret, id est de templo, offerenda sint munera. sed quia est caelestis illa nobis mater Hierusalem et primitiuorum conscriptorum et frequentantium coetus, omnisque in Christo renatus dei templum est, maxime in quo non mors magis sit regnatura. sed uita, et qui ipse rex sit eius, cuius seruus fuerat ante, peccati, hostiam se ipsum uiuam et rationabilem et placentem deo offerens: tum ergo ab hoc templo, id est ab hac sancta corporis sui habitatione, in illo conuentu angelorum frequentantium, id est in illa caelesti Hierusalem, si qui reges sint, id est qui peccato ultra non seruiant, offerent se ipsos deo munus.
- 67.31.1
Quod quia carnalis Israhel, dum sibi tantum peculiarem dei misericordiam usurpat, uidetur tamquam soli ei sit proprium defendere, mox propheta subiecit: increpa feras siluae, concilium taurorum inter uaccas populorum; ut non excludantur hi, qui probati sunt argento: dissipa gentes, bellum quae uolunt. uaccas in Samaria adoratas esse, cognitio ex libris est. principes uero populi istius iam non populi, sed gregum duces esse, propheticus sermo est, cum dicitur ex domini persona: tauri pingues obsede runt t me. feras autem siluae nequitiarum spiritalium supra uerticem capilli in peccatis suis deambulantium significatio intellegenda est secundum illud: deuastauit eam aper de silua, et singularis ferus depastus est eam. quo in loco ipsius principis mundi, id est satanae, et inmanitas significatur et uirtus. id ergo nunc poscit propheta, ut uel in has feras siluarum uel in hoc concilium taurorum inter populorum increpet uaccas, ne hi, qui probati argento sunt, excludantur. probati autem argento hi sunt, qui secundum argentum defaecati et passionum omnium igne decocti inmaculati et sine terrenae sordis admixtione iam splendent.
- 67.32.1
Cum enim propheticus sermo fidem gentium populique huius exacerbantis inprobam uoluntatem saepissime increpet, iamque salus a deo in omnes per omnesque sit cognita idque ex scientia dispositionis dei notum sit, tum impietate populi. exprobrata sancti quique in spem regni caelestis uocantur. non enim Iudaeorum deus tantum est, non et gentium: immo et gentium; unus enim deus est, qui iustificat circumcisionem ex fide et praeputium per fidem. postea ergo quam increpitis his principes Sodomorum et principes Gomorraeorum esse meruerunt, tum ad gentes cognitio dei scientiaque defluxit, et iam non intra errorem neque contradictionem inscitia detinentur. increpitis autem siluarum feris taurorumque conciliis uaccisque populorum eos, qui adhuc perpetuis aduersum gentium spem ac salutem infidelitatis odiis persistunt decertare, condemnat dicens: dissipa gentes, quae bellum uolunt. pacificauit enim omnia dominus in caelo et in terra et secundum apostolum deus in Christo erat mundum reconcilians sibi. earum ergo gentium dissipationem, quae caelestis pacis foedus abnuant magisque dissensionum uolent bella, sub diuersarum tamen gentium congregatione denuntiat.
- 67.33.1
Nam ad conseruationem coniunctionemque totius sensus increpitis taurorum conciliis ferisque siluarum, gentibusque bellum uolentibus dissipatis, ne quid sibi ultra adrogans Israhel impiusque praesumeret, subiecit: uenient le gati ex Aegypto. Aethiopia praeueniet manu sua. deo regna terrae : cantate deo, psallite domino. expleta autem haec; eadem sunt uel magis ex oriente uenientibus, uel tunc, cum in apostolos spiritus sanctus diuisi ignis modo uenit. nam illic ad praedicationis euangelicae cognitionem etiam ex Aegypto conuenisse scribuntur, quibus magnitudinem diuini muneris tamquam legatis renuntiantibus Aegyptus prope uniuersa est iam fidelis. Aethiopia uero in eunucho Candaces fidei confessione praeuenit; manu autem sua, dum ipse baptismi gratiam sibi postulat dicens: ecce aqua, quis me prohibet baptizari? sacramentum ipsum baptismi adeo inpatientis desiderii cupiditate praeueniens, ut a diacono ministerium apostolici officii salutis suae cupidus exigeret. et quia exinde per omnes fere gentes praedicatio diuinae cognitionis inluxit — quia et omnia regna dominum Christum deum intellectura licet sero sint, et omnis lingua confitebitur, quia dominus Iesus in gloria dei patris sit — consummationem temporis huius exoptat dicens: deo regna terrae: cantate deo, psallite domino. omnes scilicet ad canendum deo ac psallendum adhortatur, uel quia salute omnium prophetica sollicitudine laetatur, uel regnis omnibus deum cognoscentibus regni caelestis . succedit aeternitas.
- 67.34.1
Atque ut in ceteris solet, nunc quoque, cui deo dominoque cantandum psallendumque esset, ostendit dicens: psallite deo, qui ascendit super caelos caeli ad orientem; ecce dabit uocem suam, uocem uirtutis. conpetenter nunc ascendentis super caelum caeli ad orientem dei honor poscitur: ut, quia superius significata humilitas eius fuisset, cum uel super occasum ascendit uel exitum mortis egreditur, nunc, ubi non caelum, sed caelum caeli transgressus esse notescit, diuinitatis ac magnificentiae eius non ignoraretur aeternitas. ad orientem uero idcirco, quia ipse secundum prophetam oriens ex alto sit, ut regressus eo, unde descenderat oriens, nosceretur ipseque sit hominibus in hunc caelestis sedis ascensum rursum auctor oriundi.
- 67.35.1
Nam idipsum sequens sermo significat, cum dicitur: ecce dabit uocem suam, uocem uirtutis. in omnibus quidem, quaecumque in corpore manens gessit, uirtutis uocem dedit; cum paralytico dicit: surge et ambula, cum Lazarum uocat e sepulcro, cum Petro ceterisque apostolis ait: quaecumque solueritis super terram, soluta erunt et in caelis; et quaecumque ligaueritis super terram. erunt ligata et in caelis. uox plane est ista uirtutis. humanae infirmitati tantum posse concedere. sed scimus adhuc aliam uocem superesse uirtutis, de qua ipse testatus est dicens: amen amen dico uobis, quoniam uenit hora et nunc est, in qua audient mortui uocem filii dei: et qui audierint, uiuent. numquid alia uox potest maior esse uirtutis, quam dissolutorum corporum puluerem in formam cogere soliditatemque membrorum et uitas rursum in homines animasque reuocare et corruptionem naturae inbecillis naturae caelestis incorruptione mutare? haec humanae spei uera et perfecta constantia est, haec diuinae magnificentiae bonitas absoluta est. ob quod uniuersos ad honorem huius tantae uirtutis hortatur dicens: date honorem deo, ut perceptae inmortalitatis laudem ad honorem eius, qui tanti nobis muneris parens est, referremus.,
- 67.36.1
Dehinc, ne quid sibi uel carnalis Israhel uel uniuersitas gentium impiarum ex his pietatis scientiaeque dei meritis praesumeret, a quibus hic honor deo reddendus esset, ostendit dicens: super Israhel magnificentia eius, et uirtus eius in nubibus, super eum scilicet Israhel magnificentiam futuram esse demonstrans, qui iam ex conparatione nubium spiritalis existeret, uel qui secundum apostolum rapi obuiam Christo in nubibus mereretur. et idcirco uirtus eius in nubibus est, quia his, qui ultra terrenam originem mortalemque degentes se in sensum caelestem et uitam, ut ita dicam, aeriam extulissent obuiamque elati in nubibus adstitissent, his esset proprium uirtute dei magnificentiaque laetari. — frequenter autem meminit his ipsis nubibus, tamquam ratione scientiaque perfectis, ne super impiam Israhel uineam pluerent, esse praeceptum: quia indigni sancto eloquio, quos iam spinae et tribuli, id est terrena uitia obsederant, exstitissent. — namque cum omnibus sit ad nouam resurrectionis originem uoce uirtutis utendum, non uniuersis tamen gloriosus idem resurrectionis honor est praeparatus domino dicente: nolite mirari ista, quoniam uenit hora, in qua omnes, qui sunt in monumentis, audient uocem eius: et prodient, qui bona gesserunt, in resurrectionem ui tae, qui autem iniqua gesserunt, in resurrectionem iudicii. et idcirco super eum Israhel magnificentia et uirtus dei est, qui esset in nubibus, quia pro discrimine uitae innocentis atque impiae resurrectionis sit aut in uitam aut in iudicium distincta diuersitas.
← Previous · Next → — showing 301–400 of 1,238
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0149b.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.