Tractatus super psalmos
- 54.13.1
Et indignationem tantae huius iniquitatis ostendens subiecit: quoniam si inimicus meus inproperasset mihi. supportassem utique et si odiens me super me magna locutus fuisset, absconderem me utique ab eo. tu autem, homo unianime, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos. in domo dei ingressi sumus cum concordia. querella non de passione est, sed de apostolo proditore. nam cum salutem generi humano suscepta crucis morte donaret, non potest uideri sacramentum hoc magnae pietatis arguere. nam utique si inimicus esset, querellae causa non esset, cum id in se consummaretur, quod ad salutem nostram perpeti ipse uoluisset; sicuti si odiens se locutus super se magna fuisset, absconsus ab eo fuisset, quia ei non cognitus in homine deus esset et ob hoc minus esset criminis nescienti — non enim gentes uerbum carnem factum pranuntia sibi lege didicerunt, quod utique his, qui sub lege sunt, etiam ipsis gestis ad speciem futura ueritatis aptatum est, cum et hominem Abraham adorauit et Iacob in homine deum uidit —; portasset utique haec obprobria gentium, quod, cum essset homo, se deum faceret, quod daemonium habens populum seduceret, quia ignorassent haec omnia in lege, quae ad Israhel lata est, contineri. uerumtamen cum unianimis et dux et notus haec faciat — unianimis, cum electus ad apostolum est; dux, cum demorante domino ipse ad praedicationem aduentus sui ad castella praemissus est et futuri regni dux ab eo ac princeps est constitutus; notus autem, cum omnes ingressus eius egressusque didicisset cognouissetque in hominis filio et dei filium, qui et particeps in demutando ex aqua uino et dulcificando in populi cibum hordeo extitisset conuiuioque eodem usus esset secumque dei domum semper esset ingressus —, maiorem de se querellam in hoc consortium diuini ministerii adsumptus exhibuit.
- 54.14.1
Sed quamquam specialia haec in impietatem eius dicta essent, tamen poenae decretum refertur ad plures. ueniat mors super eos et descendant in infernum uiuentes, quoniam nequitia in hospitiis eorum, in medio eorum, ita super eos morte uentura, ut ad poenae sensum uiuentes descendant in infernum, cum in hospitiis eorum et in medio eorum, id est totos ipsos intra extraque nequitiae opera circumdent.
- 54.15.1
Verum ille haec haec agentibus atque meditantibus, ad quem spes et precatio sua esset, ostendit dicens: ego ad dominum clamaui et dominus exaudiuit me. uespere et mane et meridie narrabo, renuntiabo: et exaudiet uocem meam. liberauit in pace animam meam ab his, qui adpropiant mihi, quoniam inter multos erant mecum. et exaudiet me deus; et humiliauit eos, qui est ante saecula. clamorem fidelem mox dominus exaudiuit et hanc ipsam exauditi clam oris sui gratulationem uespere et mane et meridie narrabit, diem omnem in his diei partibus, per quas dies continetur, ostendens. talis autem temporum ordo non nisi ex prophetica scientia distributus est, ut uespere et maneetmeridie nuntiet, quia secundum legem et obseruantiam legis a uespere dies coepta eadem ipsa usque ad meridiem deputatur, cum inchoationem diei non mane lux reddita, sed uespere nox facta perficiat. narrat ergo et renuntiat ea, quae psalmo continentur, quod uocem eius audiet et in pace animam suam liberet — pacificauit enim omnia in caelo et in terra — et liberet ab adpropiantibus sibi. superior enim querella de proximis, cum etiam unianimus et dux et notus haec ageret cum apostolis ceteris et ipse electus in apostolum. deus ergo, qui est ante ssecula, id est, per quem omnia sunt. quia ante omnia sit, exaudiet eum et humiliauit eos, cum indigni gloria aeternae resurrectionis effecti sint. e e
- 54.16.1
Nam interiecto diapsalma omnem his ob inpaenitentem impietatis professionem spem recidit dicens: non enim est illis commutatio et non timuerunt. omnes secundum apostolum resurgent, sed non omnes commutabuntur, quia non timuerunt deum. fas enim fuerat ignorantes in homine deum resurgentem tamen deum ex mortuis credidisse, patente his etiam post passionis piaculum paenitentia et indulgentia. non enim solum non timuerunt deum, sed cum ad retribuendum his manum extendisset, id est auxilium obtulisset, contaminauerunt testamentum eius: cum eum, qui testamento legis ad salutem praenuntiatus est, reppulerunt. sequitur enim: extendit manum suam in retribuendo. contaminauerunt testamentum eius: diuisi sunt ab ira uultus eius. et idcirco demutatio his non relicta est, quia pro peccato semel mortuus et resurgens eos tantum demutatione donauit, qui secum per fidem et commortui sunt et resurgent. hos autem ab ira uultus sui euersa ciuitate diuisit partemque eorum cum infidelibus ponens eos uel dispersit in omnia, uel diuisit a sanctis.
- 54.17.1
Dehinc de generali querella ad significationem eius, qui et dux et unanimus et notus fuerat, sermo se rettulit: et adpropiauit cor eius. mollierunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt iacula. admixtus apostolis et curam pauperum agens, maximum scilicet ministerii opus curans, adpropiauit cor suum — ab adpropiantibus enim liberari animam suam gratulatus est —, non utique ministerio fidei adpropians, sed irae dei et contaminationi testamenti eius. ceterum ipse blandiloquus, emollito super oleum sermone curam agere se pauperum fallens etiam tum, cum pretiosi unguenti effuso alabastro conquestus est, tamquam id magis ueniri in sumptum inopum debuisset. sed ille occasionem furti de pecuniae conlatione quaerebat. et istiusmodi furti blandiloqui oleum psalmo alio euitat propheta, cum dicit: oleum peccatoris non inpinguet caput meum, quia sub specie boni operis malitiae arma conmoueat. sunt autem etiam in uerbis iacula, sicuti dentes scutum et sagittae sunt, et lingua machaera acuta est. haec igitur sermonum iacula detestatur, quae magis sub blandimento et adulatione nocitura sunt.
- 54.18.1
Sed inter ista inimici iacula inperterritus manet nobisque portum securitatis tutum fidumque demonstrans. sequitur enim: iacta in deum cogitationem tuam, et ipse te enutriet: non dabit in aeternum fluctuationem iusto. ademit nobis etiam in euangeliis dominus sollicitudinis necessitatem dicens: nolite solliciti esse de crastino; sufficit diei malitiasua. quaerite primum regnum dei et iustitiam, et omnia praestabuntur uobis: omnem scilicet curam in promerendo dei regno et iustitia collocandam. iactanda ergo cura super eum est: ipse enim enutriet, secundum illud: super aquam refectionis enutriuit me. enutriens autem non relinquet in fluctibus istius saeculi, sicuti enutritus Iacob omnem tempestatem et odiorum et durae seruitutis euasit dicens: deus, qui enutriuit me a iuuentute mea. ipse enim uitae auctor est, ipse cibi largitor, non terreni tantum, sed etiam spiritalis.
- 54.19.1
Sed illo super aquam refectionis educato et a procellae fluctibus liberato digna impios poena consequitur, cum dicit: tu uero, deus, deduces illos in puteum interitus. uiri sanguinum et dolositatis non exdimidiabunt dies suos: ego autem sperabo in te, domine. est quidem puteus aquae uiuae; sed est et puteus interitus secundum illud: non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque contineat super me puteus os suum. non relicto igitur in fluctuatione iusto illi in puteum interitus deducentur, cuius os clausum resurgenti ei inferis unigenito deo esse non potuit. ceterum post passionem domini statim eos belli uictoria cum excidio ciuitatis absumpsit: omni promiscua aetate ad satisfactionem uincentium interempta, non dimidiatis uitae diebus iuuentute prostrata. dies autem pleni sanctis et fidelibus reseruantursecundum illud: et dies pleni inuenientur in his, quorum spes semper in domino est: qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
- 55.1.1
Multa psalmi superscriptio conprehendit, quae praeter rerum gestarum notionem alterius intellegentiae intimant sensum, cum pro populo, qui a sanctis longe est, psalmus est, cum tituli inscriptio praefertur, cum postremo exordium ipsum in finem praescribitur. si enim eam solam querellam praesens sermo concineret, quod, cum fugeret, ab allophylis in Geth Dauid teneretur, totum se circa id tantum hic increpitae iniquitatis motus exsereret. at uero cum haec ante rei gestae significationem ad inbuendum legentis sensum dirigendumque prs'lata sint, sine dubio intellegimus per rerum gestarum, quae in Dauid gerebantur, effectus inprimi nobis secundum spiritum prophetiae earum rerum, quae sub his praescriptionibus significatae sunt, notionem: ut, quod Dauid passus est, praefiguratio fuerit passionum domini nostri Iesu Christi: ut. quod tituli inscriptio est, eius, qui moriendo uicerit, significata uideatur aeternitas, quia tituli inscriptio, quam στηλογοαϕία sermo graecitatis enuntiat, his maxime, qui probabilem uitam degentes etiam pro salute patriae mori bello non timuerint, ad aeternitatis gloriam deferatur. populus autem, qui longe sit factus a sanctis, Israhel indignus factus sanctificatione gentium longeque ab ea discedens esse noscendus est. quod autem i n finem est, proprium ei esse, qui finis legis est, intellegatur: quod idipsum psalmi fine noscetur, cum huius ipsius intellegentiae nostrae absolutionem is maxime, quo psalmi finis concluditur, sermo declaret.
- 55.2.1
Per haec ergo, quae superscriptioni praeter rerum gesta conexa sunt, psalmum etiam ex persona domini tractabimus: non tamen a prophetae ipsius dissidentes querellis. neque eum in his, quae pertulit, non etiam ingemuisse existimandum est; quia idcirco his ipsis, quae spiritalem sensum intimant, rerum gesta conexa sunt, ut per actionem prophetae sensus ac sermo notesceret prophetiae, cum propheta non tam spiritu quam passionibus prophetaret. erit ergo sermo inter Dauid ipsum et hominem Iesum Christum temperatus: ut, quia infirmitates omnium portauerit et peccatorum nostrorum frequenter et uoce sit usus et lacrimis, extra contumeliam dei sit et affectus et sermo qui hominis est.
- 55.3.1
Misereremei, domine, quoniamconculcauit me homo: tota die pugnans tribulauit me, conculcauerunt me inimici mei totadie. diem frequenter significari pro aetate cognouimus, ut ubi dies tota est, illic omne uitae tempus ostensum sit. neque enim uel Dauid uel dominus unius tantum diei insectatione uexatus est. sed qui misericordiam dei postulat seseque conculcatum esse conqueritur, habet securitatis et uirtutis suae arma, quibus non solum terrena odia, sed et spiritalium nequitiarum bella sustentat, aduersum quas potius quam aduersum carnem et sanguinem pugnam nobis apostolus docet esse. ministeriis enim impiorum utuntur ad uexationes tribulationesque sanctorum, cum eorum corda penetrantes in omnem eos impetum turbulentae mentis instigant.
- 55.4.1
Hanc igitur supereminentem in hoc saeculo efferentemque se altitudinem propheta non pertimescens ait: ab altitudine dierum non timebo; quia multi, qui debellant me, timebunt. scit aeterni iudicii diem, nouit etiam aeternum ignem poenis aeternis praeparatum: atque ideo magis illi, qui
- 55.4.2
-eum debellare temptant, timebunt, quia hoc non sancto timente in eos magis iudicii terror incumbet. pro fiducia uero securitatis suae subiecit: ego uero in te sperabo. in domino laudabo sermones meos tota die. spes omnes in deo conlocat sermonesque suos toto tempore uitae suae laudat. neque obscurum est, quid in loquente se laudet.
- 55.5.1
Uox enim haec sancto est digna, quae sequitur: in deo sperabo, non timebo quid faciat mihi caro. non hunc frangit saeculi terror, neque conspirantium aduersus se odia perturbant. spes enim, quae in deo est, terrores humanorum non pertimescit odiorum. carnem autem pro significatione hominum, per quam in corpore continentur, frequenter accipimus; uel cum dicitur deimpiis: non habitabit spiritus meus in hominibus istis, quoniam caro sunt, uel illud: uidebit omnis caro salutare dei, uel illud apostoli: nonne estis carnales et secundum hominem ambulatis? manet itaque inperterritus sub misericordia dei atque ideo in eo sperans omnes carnis impetus insectationesque non metuit. sed digna plane etiam haec unigenito deo uox est, cui exinanienti se ex dei forma uirtutem dei atque naturam seruilis forma non abstulit. factus enim caro deus etiam in adsumptione carnis deus esse permansit, utens uirtutis suae sub consortio nostri corporis potestate. non enim carne est degrauatus, ne super undas ambularet, neque non ut usque ad fimbrias uestis uirtus diuinae potestatis exiret, neque ut non peccata dimitteret et sputo suo naturam uidendi caecis ab utero oculis accenderet et aure producta de uulnere abcisae auris uulnus obduceret, neque ut non solida parietum corpore interlabente penetraret. non ergo metuit a carne uel in deo sperans propheta uel sub adsumptione carnis deus opera diuina consummans.
- 55.6.1
In his etiam, quae consecuntur, rei in eo quoque gesta) significatio continetur. ait enim: tota die uerba mea exsecrabantur: aduersus me omnia consilia eorum in malum. habitabunt et abscondent: ipsi calcaneum meum obseruabunt. nusquam enim nisi occultis consiliis aduersum eum et testimonia falsa et captiosae interrogationes sunt conparatae: in commune habitantes et consilia malitiae occulentes. sed et increpationem uerborum eius, quibus impietates eorum exprobrare non destitit, non tulerunt egressus quoque omnes ipsius in calcaneo contuentes, tum in eius supplantationem fraudulentas conspirationes ineuntes: ob quod eos digna haec iudicii sententia conprehendit.
- 55.7.1
Sequiturenim: sicutexpectaueruntanimam meam, pro nihilo saluos facies illos, in ira populos deduces. nouus hic prophetae sermo est, ut eos, qui expectent animam suam, ad nihilum deus saluet, et cum aliud sit nihilum, aliud saluari, nunc salus, quae in eos fiet, in nihilum sit. est ergo quod saluetur in nihilum? est plane, quicquid resurrectione concessa demutatione non dignum est. nam cum omnis caro redempta in Christo sit, ut resurgat, et omnem adsistere ante tribunal eius necesse sit, non tamen omnibus gloria et honor est promiscuus resurgendi. quibus ergo tantum resurrectio, non etiam demutatio est tributa. hi saluantur in nihilum. in ira enim deducentur hi populi, quibus ad poenae sensum salus resurrectionis est constituta; a qua ira eripiendos nos apostolus pollicetur dicens: quoniam si, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. multo magis iustificati in sanguine eius saluabimur per eum abira. pro peccatoribus igitur ad salutem resurrectionis est mortuus, sed sanctificatos in sanguine suo saluabit ab ira.
- 55.8.1
Denique pro nihilo populis saluatis et in ira deductis spem uitae suae sanctus hic nuntiat dicens: deus, uitam meam nuntiaui tibi, posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut in promissione tua. dignus promissione dei est ob constantiam praedicandi et ob meritum non tacendi: lacrimsB enim suae, quas uel pro se propheta uel pro nobis dominus profudit, in dei sunt conspectu, legatione earum ad obtinenda, quae deus promisit, usurus.
- 55.9.1
Sed se gratiam aeternae promissionis inituro inimici eius conuertentur retrorsum, ut, quo in ira deducerentur, ostenderet. id enim sequitur: conuertentur inimici mei retrorsum, in quacumque die inuocauero te. illo deum inuocante illi eo, unde processerint, conuertentur: deducente eos dei ira et resumpto ad poenas corpore puniendo.
- 55.10.1
Sed illis ad seternitatem poenae in infernum post resurrectionem reuersis hic officio gratulationis suae fungitur, dum ait: ecce cognoui, quia deus meus es tu, et in deo laudabo uerbum. hoc ergo uerbum suum in deo laudat, quod deum suum esse cognouit.
- 55.11.1
Neque id tantum laudat, sed etiam illud, quod sperauit in eo non metuens, quid homo sibi faciat. haec plane digna sanctis omnibus uox est, constanter inter insectationes humanas fidem tenere et metu terrenae turbulentiae non moueri speque certissima quod aliquid aduersum animae aeternitatem homo effecturos sit non timere, cum post intercessionem mortis istius in immortalem gloriam et corruptio et infirmitas nostra mutetur. atque ob id sermones suos, quibus se sperantem in domino humanam uim protestatur non metuere, conlaudat dicens: in domino laudabo sermonem, in domino sperabo: non timebo, quid faciat mjihi homo. ob hoc ergo sermonem suum laudat in domino, quia sperans in eo hominem non timebit.
- 55.12.1
Sed ut doceret, idcirco se nihil ab homine pertimescere, quia, si quid potestatis suae exseruisset in corpore. id rursum resurrectionis gloria sine corporum labe redhiberet, subiecit: in me sunt, deus, uota quae reddam laudationis tibi : quoniam eruisti animam meam a morte et pedes meosdelapsu; ut placeam coram deo in lumine uiuentium. non extra se sunt ista, quae sperat, nec laudationis uota, quae reddet, sunt extrinsecus capessenda. ipse enim sibi resurrectionis est dominus; ipse huic mortuo et intra sepulcrum relicto corpori diuinae naturae suae tribuit consortium. neque enim resurrecturis omnibus ab exteriore materia corpus adquiritur neque peregrinae originis externarumque causarum natura redhibetur: sed idipsum in profectum aeternae claritatis emerget, fietque in eo demutatione potius quam creatione, quod nouum sit. sunt ergo in se uota, quae reddet tum cum infirmitas corporum detrahetur, id est lapsus et lacrimae; tum, cum corruptionem incorruptio deuorabit, tum, cum mortem potestas inmortalis absorbebit, tum, cum sit deus omnia in omnibus, tum, cum lumen uiuentium sit in eodem uiuentium lumine deo ipse placiturus. nam si sibi in creatione mundi secundum
- 55.12.2
Sapientiae professionem super filiis hominum adgaudebat pater, longe magis in reconciliatione mundi intellegendus est patri
- 55.12.3
.esse placiturus. est enim lux uera mundi, inluminans omnem hominem uenientem in hunc mundum, dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
- 56.1.1
De superioris psalmi superscriptione id tantum demutatum in consequenti est, quod, ubi pro populo longe a sanctis facto praenotatum est, nunc corrumpas uel disperdas praescribitur, quod uno uerbo rm μή διαϕϑίρηςutrumque graecus sermo conplexus est. consequens enim erat, ut, quia corruptio eos, qui longe a sanctis discederent, mansura esset, ne huic sanctus subderetur oraret. nam et in psalmo alio gratulationem auersae huius a se corruptionis ostendit dicens: nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem. neque ambiguum estpsalmum hunc secundum apostolorum professionem ex persona esse domini intellegendum.
- 56.2.1
Itaque Dauid ad humanae carnis gloriam resurrectionis dominicae tempus expectans nunc et non corrumpi se rogat et auersam a se corruptionem in eo, in quo primitiae resurrectionis sunt, prophetae praescientia gratulatur. ideo autem: i n finem tituli inscriptio est, quia et gloriosa ad aeternitatis honorem uita suscepta et mors plurimis salutaris uirorum fortium inscribatur sepulcris et haec omnia ad eum referri oporteat, qui uel finis est legis, uel quem psalmi ipsius finis ostendat. id autem. quod in spelunca clausus haec loquitur, tempus est prophetiae, quo psalmum intellegitur scripsisse, ipsa illa speluncae habitatione mansuri in corpore domini humilitatem prophetans. ceterum uideri non potest, ut qui ob metum erat intra speluncam reconditus, psalterio et cithara, ut testatur in psalmo, id est totius artis musicae perstreperet apparatu.
- 56.3.1
Coepit autem ita: miserere mei, deus, miserere mei: quoniam in te confidit anima mea. misericordiam rogat, quia confidit in domino. docens ab his misericordiam dei sperandam esse, qui crederent. et misericordiae dei quod momentum quiue sit effectus, ostendit dicens: et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. auibus naturae; est infirmitatem pullorum alis inumbrare eosque a praeteruolantium ui atque inprobitate defendere. quod et in gallinis maxime noscimus, cum collectos intra pinnas fetus suos aut opacant aut tuentur. quarum consuetudinem ad exemplum sollicitudinis suae dominus commemorat dicens ad Hierusalem interfectricem prophetarum: quotiens uolui colligere filios tuos, sicut gallina, quae congregat pullos suos sub alas suas et noluisti? sperat ergo in umbra alarum dei sanctus. donec iniquitas transeat, id est dum aut saeculi scandala, aut iniquitates impiorum, aut terrenae humilitatis infirmitatem, dum hanc ipsam quasi speluncam habitaculi et corporis sui Dauid, qua nunc est clausus, euadit.
- 56.4.1
Sed sperans sub umbra alarum dei officio spei suae semper intentus est dicens: clamabo ad deum altissimum, deum, qui benefecit mihi. clamat fide potius quam uoce. qui fugiens et latens clamat. porro autem non est in sermone sperantis gratulatio adeptorum; sed propheticae scientiae ac fidei est, gerendis non aliter gaudere quam gestis et idcirco ad eum, qui sub indemutabili constitutione bonitatis iam sibi benefecerit, clamat; et quatenus benefecerit dominus, consequentibus docet dicens: misit de caelo et liberauit me, dedit in obprobrium conculcantes me. misit deus misericordiam suam et ueritatem suam, animam meam eripuit de medio catulorum leonum; dormiui conturbatus. dignum fuit, etiamsi nulla demutatio personae esset ac sensus, diapsalma interuenire, quia ad intellegentiam dictorum sensus esset credentium erigendus. benefecit deus sancto suo, mittendo de caelo, ut liberato eo in obprobrium hi, qui eum conculcabant, darentur. et misit misericordiam suam ac ueritatem ad eripiendam de catulorum medio animam ipsius, tum cum conturbatus dormisset. si mors significatur in somno, uel cum dormiturus Dauid cum patribus suis est, uel cum dormiens Lazarus excitandus est, uel cum centurionis illius non est mortua puella sed dormit, uel cum eos, qui dormierunt, non praeueniemus in resurrectione, si conturbatio dormientis significatio est passionis, cum dicitur: nunc anima mea turbata est ual|de, quam tamen eripi de manu canis ita antea est deprecatus: libera me de ore leonis et de mann canis unicam meam et non alii canum uel leonum catuli intellegi possunt, quam qui sunt et natio uiperarum, de quorum medio anima eripitur et eripitur per missam e caelo misericordiam et ueritatem secundum illud: misericordia et ueritas sibi obuiauerunt et si misericordia et ueritas dominus Iesus Christus est: non ambigitur, quin illi in obprobrium deducantur, qui conculcantes dominum in passione ista non credunt; quibus utique obprobrium eat unigeniti dei aduentum et peccatorum indulgentiam perdidisse.
- 56.5.1
Et quia huic sanctorum spei uel persequentum odia uel negantum aduersatura semper essent, conmemoratis humanae salutis sacramentis subiecit : filii hominum, denteseorum scutum et sagittae et lingua eorum machaera acuta. uitia motusque animorum sub corporalibus officiis diuinus sermo significat, ut in deuteronomii cantico: incrassauit et calcitrauit dilectus, impietatis luxu sub significatione consuetudinis corporalis increpito, uel illud: qui deuorant plebem meam ut cibum panis, uel etiam: dentes peccatorum contriuisti. nec non et apostoli: quod si mordetis inuicem, uidete, ne consumamini ab inuicem, ut quod singulis quibusque membris officii actionisque mandatum est, id ad efficientiam mentium animorumque referatur: ut nunc uel persequentium uel obtrectantium commemoraturus effectus ait: filii hominum, dentes eorum scutum et sagittae et lingua eorum machaera acuta, cum et consumerent saeuitia potestatis et obtrectationum iaculis uulnerarent.
- 56.6.1
Sed inter haec, quae scit et expectat, propheta non tacuit. deprecatus enim, ne corrumperetur, absorbendae corruptionis istius tempus exoptat dicens: exaltare super cae los, deus, et super omnem terram gloria tua. quae in altum de humilibus efferuntur, ea exaltari uidentur, quia per profectum quendam in id, quod sublimius est, euadunt quod autem super
- 56.6.2
- caelos exaltandum est, necesse est ut prius descenderit ad inferiora de caelis, per quod rursum exaltandum sit super caelos. quod idipsum apostolus absolutissime ita dicit: qui cum ascendisset in altitudinem, captiuam egit captiuitatem, dedit dona hominibus. ascendit autem quid est, nisi quia et descendit in inferiora terrae? qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut adimpleat omnia, hinc exaltandi super caelos causam significans extitisse, quod descendendi usque in inferiora terrae humilitas esset assumpta. ex uoto ergo propheta praenuntiat exaltari super caelos deum. et quia exaltatus super caelos impleturus esset in terris omnia sancti spiritus sui gloria. subiecit: et super omnem terram gloriatua: cum effusum super omnem carnem spiritus donum gloriam exaltati super caelos domini protestaretur.
- 56.7.1
Omnis autem hic profectus non naturae diuinae, sed infirmitati hominis optatur: quia se per assumptionem carnis in caelestibus collocandum propheta non nescit, quippe cum concorporales et participes effecti simus in Christo Iesu. et idcirco haec ad carnis suae infirmitatem, quae et in passionibus domini neganda et super caelos esset exaltanda, conexuit: laqueos parauerunt pedibusmeis etincuruauerunt animam meam. foderunt ante faciem meam foueam et inciderunt in eam. per conpassionis fidem etiam se ipso in domino propheta patiente, tamquam et ipse sit passus, haec queritur. sed in eos, qui maiestatis dominum persecuti sunt, cum in foueam praeparatam inciderint, mortis ipsius et sensus refertur et poena.
- 56.8.1
Et quia conpatiendi et conmoriendi fides nos glorificat in Christo, uelut in procinctu spei fideique huius propheta consistit dicens: paratum cor meum, deus, paratum cor meum: cantabo et psalmum dicam tibi. exsurge, gloria mea, exsurge psalterium et cithara. exsurgam diluculo, confitebor tibi in populis, domine, psalmum dicam tibi in gentibus. interiecto diapsalma hunc ad deum rettulit propheta sermonem psalmi interim fide haec eadem, in quae cor eius paratum est, concinendo; et animi sui et corporis gaudia sub significatione psalterii et citharae adhortatus sese ipsum in eo, quod cantet psalmumque dicat, ostendit. aitenim: exsurge, gloria mea, exsurge, psalterium et cithara: exsurgam diluculo, seipsum scilicet ostendi in psalterio citharaque declarans, cum ad exsurgendum cithara psalterioque commonitis ipse potius, qui in his significetur, exsurgat. exsurgens autem diluculo cum gloria sua spei euangelicae gloriam cantat, congruente diluculi et orationis tempore et salutis. nam id sequitur: confitebor tibi in populis, domine, psalmum dicam tibi inter gentes. laudaturus in populis et in gentibus deum necesse est ut in eo salutem gentium laudet: quia iam non in uno Israhel funiculum hereditatis artatum sit, neque Iacob portio, sed terrae plenitudo iam dei sit; neque simus iam imago terreni, sed imago caelestis.
- 56.9.1
Quid autem confitendum in populis - psallendumque inter gentes esset, ostendit: quia magnificata est usque ad cselos misericordia tua et usque ad nubes ueritas t ua. haec est ergo in populis gentibusque confessio, quia magnificata usque ad caelos misericordia sit et ueritas usque ad nubes. nam cum domino obuiam sancti rapientur in nubibus ipso illo nube in resurrectionis corpore eleuato creatura omnis secundum apostolum a corruptione sit liberanda pacificataque omnia per eum et in caelo sint et in terra, merito et usque ad nubes ueritas nostrae in eo resurrectionis ecfertur et magnificatur usque ad caelos misericordia eius, congemescentis creaturae corruptione depulsa. sed horum quidem usque ad nubes et usque ad caelos significatur elatio; uerum illi proprium est caelos transgredi et omnem sensum existimatae sublimitatis euadere.
- 56.10.1
Repetita itaque spei suae precatione propheta sic clausit: exaltare super cselos, deus, et super omnem terram gloria tua. nullus exaltando deo modus est: nam super caelos eius elatio est. dominus enim creaturarum ultra creaturas intellegendus est. et cum nobis non aliud sit in cognitione quam caelum, ultra omnem sensum est, qui super caelos exaltatus sensum notionis excedit. misericordia quidem eius usque in nos redundauit, sed magnificata usque ad caelos in caelestibus mox futuris. et cum usque ad nubes ueritas eius elata sit nobis obuiam in nube rapiendis, sed caelos omnes tamen consessurus a dei dextris ipse transcendit, gloria quoque eius in terris, id est nobiscum mansura, cum dicit: ecce ego uobiscum sum omnibus die bus usque in consummationem saeculi, dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
- 57.1.1
De superioris psalmi superscriptione sola deest significatio aliqua gestorum. nam et in finem et ne disperdas et tituli inscriptio est. neque enim psalmus quicquam per rerum gesta continet prophetiae, ut, sicut ceteris, sanctus Dauid et dictis prophetet et gestis: sed increpatio in impios et denuntiatio iudicii dei in peccatores et retributio laetitiae in sanctos et fructus homini iustitiae continetur. hic ergo finis in psalmo est, haec depellendae corruptionis fiducia, haec ei, qui nos per mortem redemit, tituli inscriptio est.
- 57.2.1
Et quidem talem totus psalmus ipse se profert: si uere utique iustitias loquimini, directa iudicate filii hominum. etenim in corde iniquitates operamini, in terra iniquitatem conplectuntur manus uestrae. iustitiae sermo communis est; sed sequi iudicii studium et consuetudo paucorum est. sed plane tum uere quis loqui iustitiam existimandus est, cum iudicium retineat ueritatis, deo ob id non eloquia humana, sed cordis opera, id est cogitationum molitiones iudicante. solet autem iniquitas sub publicae conscientiae pudore non peragi; et ideo, licet conplexae manus non sint ut iniquitatem, tamen iniquitatem deo cor operatur in terra. hinc adulterium solo conceptum corde iam crimen est, hinc secundum Pauli euangelium secreta hominum deus iudicat, uoluntates hominum deo iam in ipsis humanae natiuitatis exordiis contuente. nam cum naturae potentis uirtus non tam uiscerum fibras quam adpetitus mentis introeat, necesse est non per motus sensuum perspiciendi sumat exordium, sed per scientiam naturae etiam futuros motus sensuum praesciens adprehendat.
- 57.3.1
Et idcirco de his, qui conplexas manibus iniquitates corde perficiunt, continuo subiecit: alienati sunt peccatores ab utero, errauerunt a uentre, locuti sunt falsa. sic alienatus Esau ab utero est, cum maior minori seruiturus, etiam ante quam exsisteret, nuntiatur, deo futurae non nescio uoluntatis, cum et sermonis falsitas et uitae error a uentre est: ipso potius hoc sciente quam aliquo ad necessitatem genito naturamque peccati. ac ne uitium referri posset ad originem, praeduratae in his ad oboBdiendum uoluntatis crimen exprobrat dicens: furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas: quae non exaudit uocem incantantium, medicamenti medicati asapiente. non excusatur quaedam necessitas naturalis in crimine. nam serpens innocens esse potuisset, cui aures per se ut surdae sint obstruuntur; uocemque incantantis non audit, eam medicata medicamina a sapiente non percipit. neque hic Marsorum cantus et consopita uiperarum sibila memorat, quia haec eadem maiore cum inertia per fidem nominis dei uirtutemque torpescunt; sed illam contumacem atque insolentem antiqui serpentis inoboedientiam docet aduersus sanctorum cantus et medicata a sapiente medicamina obsurdescentis; cui etsi cotidie, ne fallat, ne subrepat, ne mordeat, etiam sub diuini nominis denuntiatione mandetur, tamen obstructo desaeuit auditu; ex quo non oboedientes euangelio natio uiperarum sunt.
- 57.4.1
Sed quia potestas eius suorumque conteritur et omnia in his saeuitiae arma franguntur, haec subdita sunt: deus conteruit dentes eorum in ore ipsorum, molas leonum confregit dominus. spernentur uelut aqua decurrens: intendet arcum suum, donec infirmentur. sicut cera liquefacta auferentur: supercecidit ignis et non uiderunt solem. de peccatorum dentibus et molis leonum frequenter nobis fuit sermo, quia in his desaeuientis malignitatis significatur instinctus. his ergo confractis contritisque uelut decurrens aqua spernentur. omnis enim superfluentium aquarum cursus est otiosus, cum unusquisque ex his tantum, quod sibi utile putet esse, deriuet ceteris meatu transcurrente perituris, cum ad solam sui abolitionem usque ad maria deferantur. atque huius quidem in his naturae atque contemptus in psalmo alio meminit, cum loquitur: effusus sum tamquam aqua et dispersa sunt ossa mea. factum est cor meum tamquam cera liquefiens in medio uentris mei. et multa quidem, quae ex solidis in liquida soluuntur, demutant habitum sine abolitione naturae, ut ex rigentibus fluant: cera autem, si solo suscepta igni sit, sic liquescit, ut pereat. eodem nunc modo creationis utriusque in perdendis peccatoribus posuit exemplum: spernentur uelut aqua decurrens, intendet arcum suum, donec infirmentur. sicut cera liquefacta auferentur u r. primum ergo spernentur sine consistendi spe et manendi inutiliter defluentes; dehinc arcus domini erit, donec infirmentur, intentus; infirmati autem. liquefacti cerae modo auferentur. et in arcu seueritatem iudicii dei significari frequenter ostendimus. peccatorum hunc semper poenis his, qui punientur, intentum. et sane intento arcu, igne iudicii eos ut liquefactam ceram auferendos sequens sermo declarat: supercecidit ignis et non uide'runt solem. superiectus ergo ignis eos auferet, ne solem iustitiae contemplentur: indigni enim sunt, qui sint coheredes aeterni luminis.
- 57.5.1
Ac ne id. quod tamquam cera liquefacta auferentur igne super eos, ne solem uideant, decidente, abolitionem eorum potius quam poenam significaret, adiecit: priusquam producat spinas uestras rhamnus, sicut uiuentes, sicut in ira absorbet uos. rhamnus sentium genus est, quod plures ex se condensasque spinas modo rubi ecfert; florescit autem cum ceteris uere confotum. ergo antequam rhamnus peccatorum spinas producat, ut uiuentes eos ignis in ira absorbet. neque enim suspenso adhuc iudicii tempore quiescere peccatores sine poena erat dignum: uiuentes itaque eos, cum poenae scilicet sensu, absorbet ignis, etiam antequam resurgant. corporum enim resurrectio significatur in rhamno, quae ipsa in se spinas, quibus conpungenda sunt, exhibebunt: aliis fructus aeterni floris habituris, his uero tantum ad ecferendos in se modo rhamnorum spinarum aculeos excitandis. peccatorum autem uim et dolorem significari meminimus in spina, cam dicitur: in aerumnam incidit, dum configitur spina;quiausque ad mortem humiliatus de peccato condemnauit peccatum in carne, uelut cum configens spina configitur. et unusquisque, secundum apostolum, siue bona siue mala percipiet in carne, cum ipsam materiam ac sensum, in qua conpungatur. habiturus sit peccator. ante resurrectionem carnis id est antequam spinas suas rhamnus emittat, uiuens absorbetur ad poenam anima eius secundum diuitem euangelicum punienda. quae uiuens sit.
- 57.6.1
Sed inter haec iusti cuiusque, tamquam Lazari in sinu Abrahae requiescentis, laetitia. monstratur. sequitur enim: laetabitur iustus, cum uiderit uindictam: manus suas lauabit in sanguine peccatoris. etdicet homo: sic utique erit fructus iusto? sic utique est deus iudicans eos interra. laetitia iusti est, cum uiderit uindictam, quia peccatoribus puniendis deductum se per angelos in aeternam requiem laetatur: manus suas non peccatorum sanguine abluens, sed, cum peccatores in sanguine sint, quia rei sanguinum sunt, manus ille ab omni reatu sanguinis ablutas continebit. et idipsum psalmo alio testatus est, cum dicit: odiui congregationem malignorum et cum impiis non sedebo: lauabo inter innocentes manus meas. et commemoratis innocentiae officiis adiecit: n e perdas cum impiis animam meam et cum uiris sanguinum uitam meam. in peccatorum scilicet sanguine manus ille abluet inter innocentes. adeo autem hi uiri sanguinum sunt. ut omnium ab Abel usque ad Zachariam interfectorum ab his sanguis sit reposcendus et abluente manus suas Pilato super se suosque esse iusti sanguinem sint professi.
- 57.7.1
Sed manus suas lauante iusto atque lsetante dicet homo: an fructus erit iusto? et utique eum esse dicit, quia deus sit in terra eos iudicans. dicens ergo homo: an fructus sit iusto non ambigitur expectare iudicium, iusto tamen iam in terris, quia per angelos in Abrahae sinum deductus sit, iudicato secundum illud: qui credit in me, non iudicatur, sed transit de morte in uitam: qui autem non credit, iam iudicatus est. cum ergo sanctus non indicandus sit, qui in uitam sit transiturus ex morte, et infide- lis iam iudicatus ad poenam sit, intellegitur in eos relicum esse iudicium. qui pro gestorum qualitate inter peccata fidemque sint iudicandi per dominum nostrum Iesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
- 58.1.1
Superscriptio psalmi a superiore non differt, sed psalmus eo differt, quod quaedam ex his, quae in Dauid ipsum gesta sunt, praeferuntur. cum Saul misit et custodiuit ad interficiendum eum domum eius. uerum. si ob id dirigenda ad deum esset oratio, superiora illa, id est in finem et ne disperdas uel corrumpas et in tituli inscriptione, non necesse fuerat anteferri. haec autem maxime quamquam spiritali sint distributa ratione, cum et finis legis sit Christus et corruptioni subiecta non fuerit eius aeternitas et gloriosae mortis ipsius titulus in salute sit gentium, tamen etiam ipsa, quae de gestis eius praescripta sunt, prophetica esse declarant, cum passionis dominicae ut propheta non nescius sub occasione ac tempore eorum, quae perpetiebatur, odiorum et patiendo prophetam se docuerit et loquendo. tractabimus autem psalmum, ut eorum, qui secundum litteram sapiunt intellegentiam, non grauemus: sed et ut, qucd a Saul custoditus ad interficiendum est, non minus eius sit temporis prophetia, quando a populo et in Hierusalem tamquam in domo sua dominus conclusus et custoditus sit ad mortem.
- 58.2.1
Eripe me de inimicis meis, domine, et ab insurgentibus in me libera me. eripe me de operantibus iniquitatem et de uiris sanguinum libera me. uitiorum humanorum causas profectusque conplexus est, ut, unde orta est et quo euaderet impietas, nosceremus. et idcirco iras et simultates et inimicitias euangelium conpressit — cum irasci sine causa fratri reatus gehennae sit et oblatio muneris nisi post reconciliationem non concessa sit simultatis et inimicos non solum diligendos, sed et pro his orandum esse decernat —, quia ex his ad uirum sanguinum peruenitur. nam primum inimici sunt; dehinc insurgunt in eum, cuius inimici sunt; insurgentes autem iniquitatis operarii! sunt; postremo iniquitatis operarii usque ad uiros sanguinum profecerunt. uiros autem sanguinum non solum admissa caedis, sed et cogitata consummat
- 58.3.1
Sequitur enim: quia captauerunt animam meam, inruerunt in me fortes. neque in'iquitas mea, neque peccatum meum, domine; sine iniquitate cucurri et direxi. captata anima Dauid est, cum ad interficiendum domo clausus est. et quamquam erutus de Saul manibus sit, tamen uiri sanguinum sunt sanguinem eius optantes. sed secundum psalmi praescriptionem aduersum unum esse precationem conuenerat rege utique hoc uolente. sed orationi propheticae fuit sermo moderandus, ut querella referretur ad populum, cum captant animam fortes inruentes: quippe quos fortes armauit, qui et cor Iudae ad ministerium perditionis ingressus est. hi ergo fortes captant animam et eius animam, in quo neque iniquitas neque peccatum est, qui currens sine iniquitate direxit.
- 58.4.1
Et nescio si anterior psalmus referri in Dauid ista patitur, quo dicitur: ecce iniquitatem meam ego agnosco et peccatum meum contra me estsemper. non conuenit psalmorum ordini tanta diuersitas, ut ab eodem dictum esse utrumque intellegendum sit. sed si, quia anterior confessi peccati psalmus posterior in tempore est, uideatur Dauid ante peccatum, ut peccati nescius, haec locutus, meminerimus eum sub eodem peccato de humana) necessitatis confessione dixisse: ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in delictis peperit me mater mea secundum illud: quis 16 Ps. L, 5. 28 Ibid. 7. enim gloriabitur castum se habere cor coram deo nec si unius diei fuerit infans? manente in nobis etiam secundum apostolum et origine et lege peccati. non ergo conscientiae humanae uox ista conueniet.
- 58.5.1
Sed uideamus, ne forte eius querellis hic abnegatae de se iniquitatis conpetat sermo, qui peccatum non fecit et in quo inuentus dolus non est, qui et dixerit: ecce ueniet princeps mundi et non inueniet in me quicquam: peccati scilicet in se calumniam non reperiendam, per quod de peccato peccatum condemnaturus esset in carne. ergo hic intellegendus est conqueri captatam animam suam et inruisse in se fortes. qui et habuit hanc querellae securitatem, ut in se neque iniquitatem neque peccatum esse profiteretur, et qui sine iniquitate cucurrisse se dixerit secundum illud: exultauit ut gigans ad currendam uiam. a summo caelo egressio eius et occursus eius usque ad summum eius.
- 58.6.1
Hic ergo solus currens direxit, qui infirmitatis nostrae humilitate suscepta egressus caelos, regressus ad caelos, qui reuehens nos secum oblaturusque deo munus precatus sit: exsurge in occursum mihi et uide tu, domine, deus uirtutum, deus Israhel. intende ad uisitandas omnes gentes: ne miserearis omnibus, qui operantur iniquitatem. exsurgere enim sibi in occursum deum uirtutum ad uisitandas omnes gentes precatur: in eo namque coexcitatae et collocatae a dextris eius in caelestibus gentes sunt. et dignum fuit, reditum eius ambitione occursus caelestis ornari, ne ingressuro caelos dignatio paterna deesset. neque id mirum, eum primo nominis sui martyri Stephano uelut in primoribus caeli in occursum a deo patre descensum sit. uisitari itaque in occursu suo omnes gentes precatur secundum illud : neque enim misit deus filium suum in hunc mundum, ut iudicet mundum, sed ut saluus fiat mundus per ipsum. descensum namque eius in carnem et ex Maria natiuitatem laetantes angeli et patentes caeli honorauerunt. non inpudens ergo haec occursus sui oratio est, cui ad salutem gentium, sicuti et psalmo alio et apostolico testimonio continetur, primogenito ex mortuis uox occurrentis haec fuerit: filius meus es tu, ego hodie genui te. hanc itaque occursus sui significationem uisitandis in se gentibus deprecatur, non tamen iudicii seueritate praeterita, cum misericordia ab omnibus, qui iniquitatem operantur, auertitur: omnibus quidem in eo, quia caro factus est, gentibus uisitatis, sed aeque omnibus iniqua operantibus iudicatis.
- 58.7.1
Interiecto enim diapsalma, quae impietatem populi essent mansura, declarat. mox namque et templi desolatio et ciuitatis euersio et ipsos illos captiuitas consecuta est. quin etiam nunc ingressu ciuitatis eiusdem edicto romani regis inhibentur. et cum deserta sanctorum sancta et prophetias silere et placationum hostias deesse et dignitatem omnem deformatam ministerii leuitici recordantur, conuersi nunc et fame uerbi dei et cibi salutaris adfecti ad solacium praesentium miserarium circumire sunt soliti ciuitatem. id enim sequitur: conuertentur ad uesperam et famem patientur ut canesetcircumibunt ciuitatem. famis huius tempus et per prophetam alium denuntiat deus cum dicit: ecce induco famem super terram: non famem panis, neque sitim aquae ; sed famemuerbi, ut audiatur uerbum dei, inpudentiam eorum ac rabiem in nuncupatione canum arguens secundum illud: libera me de ore leonis et de manu canis unicam meam. et hunc quidem habentinteriorisconscientiae suae dolorem, cum se dispersos, cum captiuos, cum tributarios congemescunt, sine templo, sine sacerdote, sine regno: et hoc, posteaquam in maiestatis dominum saluatoremque mundi manus impias intulerunt.
- 58.8.1
Sed ubi de peccato crucifixi unigeniti dei arguuntur, impii esse non desinunt; et dolore translatae ad gentes diuinae cognitionis adcensi ore adhuc uerbisque desaeuiunt. sequitur enim: ecce loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum.
- 58.9.1
Sed hanc obtrectandi atque insectandi impietatem non solum in his, sed etiam in gentibus, quae audire detrectant, ita diuinus sermo condemnat: quoniam quis audiuit? et tu, domine, deridebis eos, pro nihilo habebis omnes gentes. nemine audiente inridentur a deo; quia, ubi dicitur: quis?, ibi aut rarus significatur aut nullus : nullus secundum illud: quis similis tibi in diis, domine? rarus autem in eo, cum dicitur: quis dabit ex Sion sa 1 utare Israhel? inridentur igitur non audientes et in quorum ore labiisque sit gladius; quia in caelis habitans deus subsannabit aduersus deum et Christum eius reges ac principes congregatos. gentes etiam omnes spernet uisitatas et non oboedientes; quia, quamuis ex his sit portio quantulacumque credentium, tamen uniuersitas reputatur in plurimis secundum illud domini dictum: numquid, cum ueneritfilius hominis, inueniet fidem super terram? non quod non inaliquibus reperietur, quibus et dicetur: uenite. benedicti patris mei, possidete praeparatum uobis regnum n constitutione mundi; sed, cum pauci ex omnibus gentibus sint fideles, non per paucos efficitur, ne non omnes gentes sint infideles. inridendarum autem gentium ea maxime causa est, quod, dum crucifixum, dum mortuum, dum sepultum stultitia prudentiae saecularis exprobrat, magnae pietatis sacramentum non intellegentes filium dei resurgentem ex mortuis et maiestatis esse dominum non credunt.
- 58.10.1
Sed habens ille potestatem animae ponendae et animae resumendae, quia hoc mandatum accepit a patre, inrisis spretisque gentibus subiecit: fortitudinem meam ad te custodiam, quia deus susceptor meus est: deus meus, misericordia eius praeueniet. me, deus meusostendit mihi inter inimicos meos. fortitudinem suam ad deum custodiet, animam suam scilicet, quam deposuit resumendo; nemo enim auferet eam ab eo, quia uirtus sua et refugium suum sit, in cuius manibus commendauerit spiritum suum. cuius misericordia eum praeueniet, ut etiam ante resurrectionem dei filius intellegatur, cum moriente eo, obscurato sole, lux deperit, cum pendente eo in cruce tremit terra, cum descendente eo ad inferos sanctos eius inferi non tenent, cum emittente eo spiritum uelum templi tamquam custodia illinc spiritali erumpente discinditur, cum postremo centurio proclamat: uere dei filius erat iste. custodita igitur ad deum fortitudine sua, quia lux lucet in tenebris et tenebrae eam non conprehenderunt, et prseueniente eum misericordia sua ostendit ei inter inimicos eius, quia susceptor . eius esset, cum id etiam inimici confessione patuisset: uere eum dei filium esse centurio proclamat. et haec tum quidem ita cognita sunt.
- 58.11.1
Sed quia secundum illud: et uidebunt in quem conpunxerunt etiam in futurum inter inimicos eius ostendet deus, quod eius sit susceptor, quippe cum secundum apostolum introgressa gentium plenitudine id, quod Israhel sit relicum. saluabitur, ut quod scriptum est inpleatur: ueniet ex Sion. qui liberabit et auertet impietates ab lacob-et hoc illis a me testamentum, cum auferam impietates eorum, ad significationem itaque repositae huius misericordise speique subiecit: ne occideris eos, ne quando obliuiscantur legis tuae: disparge illos in uirtute tua et destrue eos, protector meus domine, delicta oris eorum, sermonem labiorum ipsorum; et conprehendantur in superbia sua et de exsecratione etmendacio conuellentur inconsummatione;in ira consummationis et non erunt et scient, quoniam deus dominatur Iacob finium terrae. inimici quidem propter nos, sed dilecti propter patres; misericordiae id, quod eorum est relicum, reseruatur. dispersi quidem interim circum omnes fere gentes, sed consparsione eorum sancta seque radice liberabuntur. destruentur ergo secundum prophetiam non occisi, sed dispersi et destruentur in delictis oris eorum et sermone. labiorum, cum ex Sion ueniat liberator, de quo clamauerunt: crucifige, crucifige et cui dixerunt: nos patrem habemus Abraham et rursum: quis tibi dedit hanc potestatem? et: in qua potestate haec agis? in hac igitur superbia conprehendentur, cum saluatori suo haec a se ingesta esse non cognoscant: auersaque impietate de exsecratione ac mendacio auellentur et hoc in consummatione, quia, cum intrauerit gentium plenitudo, tum quod Israhel est relicum saluabitur. in ira autem consummationis non erunt, quia impietates ex Sion ueniens auertet: non autem non erunt, qui et sunt cognituri cognoscentque, quia deus Iacob dominetur finium terrae, non iam in funiculo hereditatis et in Iacob portione noscendus, sed deus Iacob, idest, quia, qui in homine Iacob deus intellectus et uisus est, dominator sit terrse finium, quorum et creator est confitendus.
- 58.12.1
Sed illos interim desolationis ae dispersionis suae manet poena. nam etsi consummationi temporum propter patres et electos haec dispensatio misericordise reseruetur, interiecto tamen diapsalma, quid in eos interim repetita significatione constitutum fuerit, ostenditur. sequitur enim: et conuertentur in uesperum et famem patientur ut canes et circumibunt ciuitatem. ipsi dispergentur ad manducandum: si autem non saturabuntur, et murmurabunt. amissa ciuitate temploque deserto et secundum romani regis edicta circumeuntes tantum, non etiam ineuntes ciuitatem famis eos non huius panis et cibi, sed oblationum, hostiarum et uisionum, quibus omnibus saturabantur, adficiet, aduersum custodem suum canum inprobitate latrantes. et dispergentur ad manducandum: quia per diuersa speciem sacerdotii illius legitimi et holocausti et circumcisionis imitantur, cum hsec tantum non nisi intra Hierosolymam sint legitima constituta. sed ad manducandum dispersi non saturantur. non enim nisi sanctis et deo placitis et loci ipsius ac templi constitutione religiosis sollemnitatibus explebuntur. sed adhuc ei murmurabunt: ne hac quidem fame festiuitatum suarum edomiti, ut secundum murmur, quo in deserto deum exacerbauerunt, psenitentise quiete resipiscant..
- 58.13.1
Sed inter haec spes omnes suas et gratulationes psalmi fine concludit dicens: ego autem cantabo uirtuti tuae. exaltabo mane misericordiam tuam: quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis mese. adiutor meus tibi psallam: quia deus susceptor meus, deus meus misericordia mea. et ista quidem omnia possunt ad prophetae gratulationem referri: sed neque a domini sunt confessione diuersa. haec enim eorum dispersio passionis impietatem est consecuta. sed quod in misericordia dei mane, quia susceptor et refugium eius factus est, exultaturus est, uidetur id ad resurrectionis tempus esse referendum; quia, cum omni tempore laus dei cantanda sit a propheta, resurgenti tamen ex mortuis diluculo in cselosque redituro exultatio matutinae gratulationis est propria, domino nostro testi Christo, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
- 59.1.1
Multa in psalmo ante rerum gesta praescripta sunt, qua' necesse est ad alicuius intellegentiae significationem his, que effectu sunt, anteferri: cum in finem, cum pro his, qui demutabuntur, cum tituli inscriptio, cum in doctrinam Dauid superscriptio conprehendit. post quse gestorum tempus adscribitur: succenditMesopotamiam etSyriam Sobal, et conuertit loab et percussit uallem Salinarum duodecim milia. quo psalmus omnis ab historia dissentit. nam cum Sobal percussit cum Mesopot-amia et Syria, quae ab eodem ad bellum commota et accensa et capta est, hanc maximi belli uictoriam ingens gratulationis laetitia consecuta est. psalmus autem totus tristis et msestus est, cum super repulso detractoque populo dolor est, cum commotae turbatseque terrae querella est, cum sanandse contritionis eius oratio est. deinde id, quod in Salinarum ualle memoratum est, neque in historia, neque in aliquorum translatorum intellegentia. est. nam secundum Aquilam, qui translator legis ludseis post passionem domini fuit, ita scribitur: cum percussit ualles. sed hic secundum litteram scribens et extra spiritalem intellegentiam manens belli locum edidit. translatio autem illa seniorum septuaginta et legitima et spiritalis, ante passionem domini gestaque suscepta, per nominum naturarumque species nunc quoque, ut in omnibus psalmis, causam sensumque manifestat, in commemoratione gestorum non argumentum psalmi, sed tempus ostendens: ne ob id, quod continetur in gestis, sed ut tum, cum ea gesta sunt, scriptus esse noscatur.
- 59.2.1
Sed antequam de tempore loquimur prophetise, quia multum ad intellegentiam psalmi proficit scire, quando sit scriptus, de superscriptione tractemus, quae intellegenda refertur ad finem et his, qui inmutabuntur: qui ex impietate scilicet ac uitiis desinentes ad religionem atque innocentiam transferentur et ex peccatis synagogae ad ecclesiae gratiam demutabuntur, sicut in eo psalmo, qui primus pro his, qui inmutabuntur, est scriptus, ostendimus, cum dicitur: audi filia et uide et inclina aurem tuamet obliuiscere populum tuum et domum patris tui; quoniam concupiuit rex speciem tuam; et rursum in eodem: pro patribus. tuis facti sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram. filiorum itaque demutatione facta pro patribus paternam domum obliuiscitur, deo regi magis regina placitura, cuius morte renouatur ad uitam. et idcirco tituli inscriptio pro his, qui inmutabuntur, adscribitur, gloriam mortis eius, qui pro omnibus mortuus, tituli inscriptione testante, et testante ad doctrinam Dauid, ut omnes eum Dauid, qui et oriens et iustus et rex aeternus est, nouerimus; qui inimicas nobis infestasque uirtutes cum duce suo peremit, omnibus his, qui aduersum nos uitiorum bella accendere erant soliti, extinctis: non in ualle planctus. neque in ualle tabernaculorum, sed in ualle salium; id enim magis quam salinarum graecus sermo declarat, cum ex se iam non flebiles habitationes nec lamentanda tabernacula, sed salem potius haec mundi huius uallis exhibeat, eos scilicet eorumque similes, quibus dictum est: uos estis sal terrse, in quibus maxime anticus ille nosque incendens hostis extinctus est. pro his igitur in fine commutandis et sub testimonio ac tituli inscriptione ad Dauid edocendis psalmus hic scribitur, non alio tempore, quam cum Nathan propheta throni aeterni regem ex Dauid semine nuntiauit. in eo enim tempore haec, quae in rebus gestis prsescribuntur, effecta sunt, in quo prophetia aeterni regis ostensa est. intellegendus ergo psalmus pro his est, qui inmutabuntur, in Dauid aeternum regem edocendis, et qui pro amissis patribus erunt ex commutatione iam filii. ita enim coepit:
- 59.3.1
Deus, reppulisti nos et destruxisti nos: iratus es et misertus es nobis. commouisti terram et conturbasti eam: sana contritiones eius, quia mota est. ostendisti populo tuo dura, potasti nos uino conpunctionis. dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus. secundum communem saeculi sensum irse miserationique non conuenit, neque ipsius in eosdem uterque hic idem conueniet adfectus, ut ultionis uoluntati uoluntas miserationis admixta sit. solis autem hoc patribus pie irascentibus congruit, ut misericors eorum ira in peccatis sit filiorum, secundum etiam illud beati Pauli. cum ita Satanae in interitum carnis tradit, ut spiritus saluus sit in die domini, uindictae praesentis seueritatem ad salutem spiritus proficere demonstrans. seternus ergo ille et caelestis omnibus pater, qui et dixit: ego occidam et ego sanabo, sic repellit et destruit suos, ut misereatur iratus. destruxit enim Hierusalem templum, sed caelestem sanctis reddidit ciuitatem; reppulit ab operationibus legis, sed iustificationem fidei iustificans ex fide impium tribuit; dissoluit terrestre regnum, sed reges constituit caelorum. ita iram misericordia consecuta est, dam damno terrenorum praesentium ingens aeternorum bonorum retributio repensatur.
- 59.4.1
Et hsec quidem non magis ad Israhel, quam ad uniuersitatem humani generis aptata sunt; quia ex uno in omnes sententia. mortis et uitse labor exiit, cum dictum est: maledicta terra in operibus tuis, nunc autem per unum in omnes donum uitse et iustificationis gratia abundauit, ut quorum terra maledicta est, horum nunc conformia deo corpora sint, et quae commota metu et ignoratione turbata et labore contrita est et ipso illo lsetificantis uini conpuncta potu. nunc susceptae significationis secura uirtute futurae irae defugiat potestatem. in arcu enim, ut frequenter tractauimus, praeparatae ad p“nam impiis irse terror ostenditur secundum illud: numquid irascetur per singulos dies? arcum suum tetendit et parauit eum et in eo parauit uasa mortis, sagittas suas arsuris operatus est. metuentibus igitur significationem dedit uel signi in frontibus, uel fidei in cordibus, uel testimonii in operibus, uel glorise in confessionibus, uel uictorise in martyribus. ut a facie arcus irseque fugiatur, ut dictum est: natio uiperarum, quis monstrauit uobis fugere ab ira uentura? gratulantis igitur humani generis haec uox est post regnum mortis, post diaboli terrores, post laborum peccatorumque onera, post infelicis laetitiae dolorem, quia uitiorum gaudia, cum sint intellecta, conpungunt. in uino enim secundum apostolum lasciuia est. et sicut est uinum cor hominis laetificans, ita et uinum est cor hominis conpungens. nam et calix irse est, sicuti et calix uitae est.
- 59.5.1
Post haec ergo et post hoc uini conpunctionis uinum significatione fugiendi arcus iraeque concessa uniuersitas fidelium aeternis spebus exultat. id enim mox diapsalma interueniente declarat: ut liberentur dilecti tui, salua dextera tua et exaudi me. — dextera domini fecit uirtutem et a dextris deo uirtus dei coexcitata secum humilitatis nostrae carne consedit. data ergo significatione fugiendi a facie arcus liberantur dilecti et per dei dexteram saluantur. et a qua facie arcus liberentur saluenturque, apostolus docuit dicens: qui liberauit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii dilectionis suae. liberandi ergo dilecti saluandique per dexteram dei sunt.
- 59.6.1
Sed salutis huius ad fidei firmitatem noscenda est prophetia. sequitur enim: deus locutus est in sancto suo: laetabor et partiborSicimam etconuallem tabernaculorum dimetibor. meus estGalaad et meus estManasses et Ephrsem fortitudo capitis mei, Iuda rex meus, Moab olla spei mese. in Idumseam extendam calciamentum meum: mihi allophyli subditi sunt. in sancto deus locutus est, in eo nempe, cui etiam dsemones clamant: scimus, quia tu sanctus dei es et de quo angelus euangelizat: et quod ex te nascetur sanctum, uocabitur filius dei. in hoc itaque sancto locutus est, cum dicit: pater, qui in me loquitur, ipse facit opera sua. locutus ergo in sancto deus in principio sermonis exultat. exultabit enim ut gigans ad currendam uiam, exultabit in Sicima partienda. Sicima Samaria est, quae eadem et Sichem est, quam Iacob Ioseph filio suo sub benedictione spiritus deputauit, haec, cum omnibus antea legis temporibus in impietate mansisset, euangelium domini ex parte suscipiens: nam hodieque pars eius inreligiosissimis studiis de studio uetere • detinetur: illic enim uaccae adoratae, illic mons relicto sacrario electus. illic regnum aduersum ludam excitatum. sed eodem primum dominus accedens etiam credente Samaritana et aquae uiuse potum precante fidem intulit; mox etiam apostolis praedicantibus participes sancti spiritus facti sunt. partita ergo Sicima est, cum fideles ab infidelibus separantur. et est futuri iudicii ista diuisio, sicut scriptum est: ueniet dominus serui illius in die, qua non sperat, et hora, qua ignorat: et diuidet eum partemque eius ponet cum hypocritis. diuisa ergo Samaria est uel iudicio, uel fide secundum illud: non ueni pacem mittere in terram. sed diuisionem.
- 59.7.1
Neque solum loquens in sancto deus Sicimam partitus est, sed etiam conuallem tabernaculorum dimensus est, hanc siquidem habitationis humanae demersam humilemque sedem. quam et alio loco ob segritudines uitse ac lamentationes calamitatum uallem planctus esse commemorat dicens: deposuerunt in u all e plorationis; dimensus ergo banc est, quia . gentium plenitudo spectatur. et ubi modus est credentium futurus, illic dimensionis examen est, partem intra ecclesiam congregandis, parte alia in eadem ualle residentibus.
- 59.8.1
Quisque autem aliqua metitur, necesse est ut ea. quse sua sunt, metiatur. suus enim est Galaad et suus est Manasses. mons iste Phoenicum est Arabiae Mesopotamiseque contiguus, ei parte Manasse in possessionem deputatus: et ideo et suus est Manasses, sub Manasses nomine terrse plenitudinem, sicuti et sub Galaad omnem orbem suum esse demonstrans. sed in his usurpandis nihil praeter ius proprietatis ostensum est.
- 59.9.1
Ephrem autem adsumptio capitis eius et Iuda rex eius eat. haec sanctus loquente in se deo loquitur, qui et per Iacob Ephrem conuersa manuum sanctificatione benedixerit et regem ei Iuda, qui et expectatio gentium futurus esset, ostenderit. adsumptio ergo Ephrem est, non etiam Manasses, cum Ioseph uterque sit filius. sed cum in capite significatio contineatur et corporis secundum illud: de torrente in uia bibet, propterea exaltabit caput et omnis sanctus caput est corporis Christi, idcirco adsumptio capitis eius Ephrem est, quia contra generationum ordinem ad praeferendam ecclesise sanctificationem in praelato Ephrem et postposito Manasse minor maiori est antelatus. adsumptio itaque capitis sui est Ephrem, id est populi, quem in Ephrem prsefigurauit. uel potius ecclesia in corpus adsumitur.
- 59.10.1
Iuda etiam rex meus est, id est a se dispositus et electus. non utique uel Dauid ipsi rex Iuda est, cum ex Iuda rex ipse sit primus, uel loquenti in sancto suo deo rex est, sed loqui hsec sanctus iste, in quo deus loquitur, intellegendus est, qui et spiritu Iacob repleuerit ad seterni regis istius prophetiam, cum ait: non deficiet princeps de Iuda, nec dux de femoribus eius, donec ueniat semen, cui repositum est, et ipsum est expectatio gentium.
- 59.11.1
Et quia non solum ex hac generatione sanctorum, sed etiam ex peccatorum origine huic dei sancto carnis esset ineunda susceptio. quia in similitudine carnis peccati deus filium suum misit, idcirco etiam Moab olla spei eius est. et hsec quidem Moab generatio secundum eam, quse in Genesi sententia est, diuinse maledictionis suscepit opprobrium. sed post decem generationes per gradus successionis sancto digna fit genere: sanctusque hic ex Iuda et ex Moab originem sumens, decocta tamquam per ollam carnis cruditate, in speciem cibi significatur aeterni, cum caro eius aere cibus uitae sit. est et olla secundum Hieremiam urens peccata atque tollens; sicuti et dominus ipse mittere ignem uenit super terram et multi secundum apostolum tamquam per ignem erunt salui, cum defsecatis et perastis uitiis, ut argentum ignitum, probabiles iudicentur. hinc ergo Moab spei suae olla est. cui etiam ex Moab, cruda utique atque uitiosa, iam caelestis illa ad cibum uitse sanctificatio carnis in spe est.
- 59.12.1
Quin etiam usque in Idumseam calciamentum suum extensurum esse se dicit, scilicet usque ad defectionem Esau: quia Idumsea, quae sedis est Esau. prsedicationis apostolicse dirigat gressum. speciosi enim pedes euangelizantium sunt: et in calciamento pedes. in pedibus autem gressus ostenditur. neque solum in Idumseam cursum praedicationis extendet. sed etiam allophyli subditi sunt secundum illud: exaudi. deus, orationem, ad te omnis caro ueniet; quia deo dignum sit gentes ei omnes esse subiectas et uniuersitatem carnis ad confessionem aeternae huius misericordiae erudiri.
- 59.13.1
Sed cognitis his, qui inmutabuntur, secundum tituli inscriptionem et doctrina eius, qui Dauid est seternus, accepta aeternam illam primitiuorum in caelis Hierusalem et circumstantium deo sanctorum ciuitatem ingredi propheta festinat. ducem, . qui se eo deducat, expectans. sequitur enim: quis deducet me in ciuitatem circumstantise? quis deducet me usque in Idumaeam? nonne tu, deus, qui reppulisti nos et non egredieris deus in uirtutibus nostris? Esau defectio est et Edom secundum Genesim deficiens est; et secundum apostolum, quod est relicum Israhel, saluandum est. optans ergo propheta in ciuitatem circumstantiae deduci scit se ante usque in Idumseam esse uenturum, id est in illam defectionem populi anterioris, qua maior seruiet minori. et ultima prsedicatio conuertet corda patrum ad filios, cum ueniens ex Sion peccata et impietates ab Iacob auferat. sed hic idem deducet, qui et ob impietatem ante destruxit et reppulit, qui capta Hierusalem destitutoque regno indignos spretosque deseruit, solitus ante eos spiritalibus auxiliis confouere et caelesti militia aduersum inimicorum bella tutari. nunc autem deserente eos custodia spiritus sancti nullum in uirtutibus eorum. id est in exercitibus diuinse propugnationis auxilium est. et ideo, quia destruxit, non egredietur in uirtutibus eorum.
- 59.14.1
Sed repositae spei, quia quod Israhel est relicum saluabit. misericordiam propheta non tacuit dicens: da nobis auxilium de tribulatione et uana salus hominis. in deo faciemus uirtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos. scit uanam salutem esse, quae ab hominibus speratur, quia et uitse huius usus sine misericordia dei nullus sit secundum illud: melior misericordia tua super uitam, quia, nisi ad profectum seternitatis uita suscepta sit, miseriarum in nobis potius erit origo, non uitae. auxilium itaque a deo in tribulationibus sperat, quia hominum salus uana sit. postulat ergo de tribulatione auxilium in deo uirtutes concesso auxilio facturus: cum liberati omnes a lege peccati in dei potius iustificatione maneamus, cum pugnam non aduersus carnem et sanguinem, sed aduersum spiritales nequitias et mundi potentes, deo satanam ipso spiritu oris sui interficiente, peragamus, cum non regnet iam in inmortali corpore nostro tribulans nos ante peccatum, cum absorbeatur mors a uita in contentione uictorise per dominum nostrum Iesum Christum, qui est benedictus in saecula sseculorum. amen.
- 60.1.1
Simplex est psalmus aeternae gratulationis continens prophetiam. nam neque res gestas neque significationis alicuius cognomenta superscriptio conprehendit: tantum hymnus in finem est, ut id, quod a propheta cantatum est, in fine uel psalmi uel temporum explicandum esse noscatur. oratio autem est iusti aeterna sperantis seseque in Christo coexcitatum in caelestibus gratulantis. c“pit enim ita:
- 60.2.1
Exaudi, deus, orationem meam, intende deprecationi mese. a finibus terrae ad te clamaui, dum anxiaretur cor meum. exaudiri precationem suam sanctus hic postulat, cuius et ea fiducia est, ut in orationem suam uelit intendi, utrum sit innocens, casta et fidelis et ex intimo conscientise atque cordis metu profecta, quia secundum apostolum et corde credendum et ore confitendum sit ad salutem. intendendse autem orationis hinc precatio est, quod, dum corde anxio est, a terra. finibus clamauerit. non hic extima solitudinum aut contigua oceani incolebat, qui a terrse finibus anxio corde clamabat; sed sciens se in carne quidem, quae terra est. degentem iam in fine carnis habitare, dum secundum Paulum habitans in corpore peregrinatur a corpore, dum uiuens iam non sibi uiuit neque ipse uiuit, sed uiuit in eo Christus, congemescens tamen in hoc suo habitaculo superuestirique festinans et ideo anxio corde a terrse finibus clamat, quia et necessitatem habeat in carne uiuendi et spem teneat a carnis uitiis desinendi dicens:.
- 60.3.1
In petra exaltasti me, deduxisti me; quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici. habitabo in tabernaculo tuo in saeculum. hinc itaque iam sanctus a terrse finibus clamat, quia exaltatus in petra sit. petra autem secundum apostolum Christus est, quem exaltauit deus et donauit illi nomen, quod est super omne nomen. in quo et elegit nos ante mundi constitutionem in caelestibus. per eum enim sumus in spem aeternitatis deducti et in hac spe non confundimur, quia ab inimici facie hsec eadem spes nobis fortitudinis turris est facta. nam cum in muris sit ualida et firma munitio, murorum tamen ipsorum firmitas in turribus omnis est. et idcirco turrris fortitudinis exaltans nos in petra deus factus est, quia per hanc spem uim diaboli eiusque insidias sustinemus tutissima aduersum eum spiritalesque eius nequitias fidei munitione consepti : cum in tabernaculo dei habitaturi simus in saecula, sine ullo scilicet aetatis modo in aeternum fluentibus saeculis temporibusque mansuri.
- 60.4.1
Set quia haec, quamuis spe reposita iam sanctis sint, tamen adhuc sub dispensatione temporum differantur, qua munitione interim tutus sit, interiecto diapsalma demonstrat dicens: protegar in uelamento alarum tuarum, quoniam tu, deus. exaudisti orationem meam. protectionem misericordise dei sub uelamento alarum diuinus sermo significat, de quo quia superioribus tractatum est, superfluus nunc et otiosus erit sermo. sed protectionis meritum ex fide orationis indultum est secundum illud: petite et dabitur uobis.
- 60.5.1
Quin etiam ad quam spem protectione alarum dei inumbrandus esset, ostendit dicens: dedisti hereditatem timentibus nomen tuum. dies super dies regis adicies, annos eius usque in diem generationis et generationis. permanet in aeternum in conspectu dei. haec enim hereditas sancti est, uita et incorruptio et regnum et coaeterna deo habitatio. non Israhel tantum haec hereditas scripta est, sed timentibus dei nomen. dies enim aeterni sunt regis, siue quia sancti, qui peccati serui non erunt, reges sunt secundum illud apostoli: iam sine nobis regnastis et utinam regnaretis, ut et nos uobiscum conregnaremus, siue quia hic idem etiam rex sit propheta, siue quia seternum regnum consedentem a dextris oportet regnare, donec ponat inimicos suos sub pedibus suis; non ut rex ipse tum non sit: sed cum tradiderit regnum deo patri, conregnabit is ipsis, qui reges sunt. ex quo mihi uidetur haec nunc ratio seruata. ut usque in dies generationis et generationis adicerentur super dies dierum anni eius, in conspectu autem dei maneat in aeternum: ut tempus illud, quo eum regnare, donec inimicos suos sub pedibus suis ponat. oportet, a generatione usque in generationem sit conprehensum, quia generationem hanc spiritalis natiuitatis generatio ex mortuis consequetur, aeternitatis autem suae exceptio, dum in seternum in conspectu dei est, praedicetur. est autem ipse primogenitus ex mortuis. sed huius regenerationis dominus ad apostolos ita meminit: amen dico uobis, quod uos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, et uos sedebitis super duodecim thronos iudicantes duodecim tribus Israhel. huius igitur generationis tempus ostendit et usque in hanc super dies dierum anni regis augentur. ceterum ipse in conspectu dei manebit aeternus iam omnibus, quos redemit, in reges caelorum et coheredes aeternitatis adsumptis. tradens eos regnum deo patri.
- 60.6.1
Et quia conparticipes et concorporales et conformes eius effecti sint iam in eis nec corruptione nec morte dominante, cum in omnem plenitudinem dei repleantur, subiecit spiritus prophetise: misericordiam et ueritatem eius quis requiret eorum? non inopes iam misericordise ueritatisque eius hse scilicet generationes erunt, quas in se ex mortuis regenerauit ad uitam quseque in spe gloriae dei manserint, tum cum in regnum traditae deo patri suscipientur in reges consummata in omnes eius misericordia ac ueritate, per quem redemptas se gratulentur ad uitam, sitque omnibus accessus ad patrem. post quod nihil misericordia ac ueritatis requiratur a domino, cum in dei plenitudinem inpleantur. simile autem huic prophetae dictum est id, quod ad apostolos dominus locutus est: nunc quidem tristitiamhabetis; rursum autem uidebo uos et lsetabitur cor uestrum et gaudium uestrum nemo auferet a uobis. in illa die me non rogabitis quicquam, quia iam gaudium nemo ablaturus ab his sit.
- 60.7.1
In hanc igitur seternitatis spem sese propheta confirmat dicens: sic psallam nomini tuo, deus, in sseculum sseculi. ut reddam uota mea de die in diem. psallet in sseculum saeculi et uota de die in diem reddet nullo temporum fine conclusus, hymnis aeternis seternorum uotorum gaudia redditurus, cum absoluta omni terrenorum corporum infirmitate cselestem atque angelorum agat uitam de die in diem uota reddendo secundum illud: uota mea domino reddam in atriis domus domini, in conspectu omnis populi eius, in medio tui, Hierusalem, caelestis utique matris et liberse per dominum nostrum Iesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
- 61.1.1
Prophetise sermo non nisi ad aliquem profectum audientium scriptus est, ut aut ad scientiam doceat, aut ad uoluntatis innocentiam confirmet, ut nunc hic psalmus pro Idithun a Dauid cantatur, in quo ad dei timorem, ad humanarum siue spiritalium nequitiarum constantem tolerantiam eruditur et ad contemptum opum, quia auaritia malorum omnium radix est, firmatur. in his enim beatae aeternaeque uitae status certus est, si et pietas in deum sit et patientia in aduersis et contemptus opulentise. a dei itaque confessione c“ptus est psalmus.
- 61.2.1
Nonne deo subdita erit anima mea? ab ipso enim salutare meum. etenim ipse deus meus, saluator meus, susceptor meus; non mouebor amplius. confessio dei communi hominum affectu a propheta ita c“pta est, ut, cum post multam inscientise noctem, post ambiguam humanarum sententiarum incertamque doctrinam. post diuersarum religionum uanam opinionem, cum diu erratum quaesitumque de deo sit, an unus an plures, et sexus aut unius aut duplicis, et potestatis aut aequalis aut disparis, et aetatis aut uniformis aut uarise, et naturae aut innascibiles omnium aut aliquorum aliquando generatae; tum deinde cum aliquibus magna aetate et longo labore certatum sit, aut nullos omnino esse aut a cura humanae uitise abesse; iam porro cum a plerisque tractatum sit, uel solem astraque cetera deos esse uel mundum ipsum in seternitatis specie huius ac mutationum manentem cum omnibus suis, quse ex se ecferat, deum esse; iam uero ut plerique ignem uel aquas uel spiritum diuino nomine atque honore donauerint, alii quoque ligna, lapides, metalla sub specie hominum, uolucrum, ferarum adorauerint; postremo cum iam fessis omnium destitutisque studiis plerique eorum maximeque prudentes, unum hoc se scire, id est, nihil horum hominem scire docuissent: tum post hanc quasi necessariae confessionis inscientiam prudens quisque conuersus ad prophetas atque apostolos dei legem omnem sub sacramento aeternae dispositionis perceperit, in qua rationem deductae in hoc corpus animae conexaeque tractauerit, in qua diuisionem gentium secundum angelorum numerum acceperit, in qua et esse principem mundi et unius electionem gentis audierit, in qua humanae mortis auctorem non ignorauerit et habitare in carne sua peccati legem obnitentem legi mentis suae senserit et congemuerit, postea quam dei spiritum, dei uirtutem, dei sapientiam, dei filium et unigenitum deum ad remissionem peccati condemnationemque peccati legis hominem natum esse cognouerit, qui humanarum passionum sorte perfunctus ad condemnanda in se caelestium nequitiarum impia temptamenta sit mortuus, ut aeternitatem omnibus, qui per habitantem in carne nostra peccati legem moriebamur, inueheret; ac tum hoc sacramento pietatis accepto post ignorationis noctem in scientiae lumine collocatus ita dicat: nonne deo subdita erit anima mea? ab ipso enim salutare meum. etenim ipse deus meus est, saluator meus, susceptor meus: non mouebor amplius. reperta itaque fidei sede post uagos errores impietatisque sententiam, quia susceptorem suum saluatoremque cognouerit. amplius non mouetur. quid enim ultra ignorationi anxietatique hominum est relictum, cum aeternitas animae et corporis, id est totius hominis praedicetur, cum adsumptio atque susceptio terrenae nostrae carnis a deo sub sacramento magnae huius pietatis ostensa sit, cum peccatorum remissio condemnata peccati lege sit praestita, cum homini nostro a dextris dei consessus in caelis sit?
- 61.3.1
Sed hanc humanae beatitudinis spem gentilium impietatum studia comminuunt, prudentise ssecularis inanitate profectum homini ad deum denegantes et deo consortium adsumpti corporis detrahentes, arbitri moderatoresque diuinae potestatis: quasi difficilius deo sit adsumpsisse hominem quam eum in tanta naturse ae uitse suae ratione formasse. hanc itaque impiam eorum obtrectationem propheta mox arguit: quousque inruitis in hominem? interficitisuniuersi, tamquam parieti inclinato et maceriae inpulsse? inpelluntenim hae ignorantes atque impiae disputationes hominem ad uitia procliuem et quassum iam cadentemque demergunt consiliis adhortationum fallacium noxiarumque perimentes: quasi parua sibi ipsa conciliatrix uitiorum uoluntas sit, quam adhuc desperatio iudicii aeterni retributionisque in usum tantum prsesentium et corporalium adhortetur.
- 61.4.1
Sed hunc corporis sui parietem, quem ante libido, ebrietas, auaritia, ira perfoderat, iam in se in domum dei uiuis lapidibus extructum esse non nescit et in imaginem dei creatum esse recolit: certusque conformem se dei glorise praeparari subiecit: uerumtamen honorem meum cogitauerunt repellere, cucurri in siti. illis honorem suum detrahere cogitantibus ille in siti cucurrit. est enim sitis bonorum seternorum et spiritalis esuries in sanctis, de qua dictum est: beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam. cursum ergo iustitiae suse sitiens tenuit, omnem uitam integram etiam ab ipsa contradicentium sibi obtrectatione conseruans. nam et a domino suo didicit. ut opera omnia sua etiam gentilis testimonii iudicio laudentur, cum dicitur: sic luceant opera uestra coram hominibus, ut magnificent patrem uestrum, qui est in caelis. sic et Paulus placens omnia in omnibus neque Iudseis neque Graecis neque ecclesiae scandalum est, ne habeat aduersarius male de se quid loqui, illo quidem obtrectandi studium uoluntatemque retinente, quamuis se ille liberum ab omni obtrectationis occasione praestaret; quod et in boc sancto in siti currente cognoscimus. sequitur enim: ore suo benedicebant et corde suo maledicebant, cum et conseruantes honorem suum probabilis uitae confessione benedicerent et interioris odii malignitate maledicerent.
- 61.5.1
Sed id. quod sibi maxime salutare est, sanctus iste etiam diapsalma interueniente congeminat, indefessse in nobis confessionis perseuerantiam oportere esse demonstrans. sequitur enim: uerumtamen deo subiecta est anima mea, quoniam ab ipso est patientia mea. quia ipse est deus meus et saluator meus, adiutor meus, non emigrabo. in deo salutare meum et gloria mea. deus auxilii mei, et spes mea in deo meo. inpellant quidem isti inclinatum parietem maceriamque iam quassam et, benedicente licet ore, corde maledicant, scit tamen subiectam animam suam deo esse oportere, quia ab ipso patientia sua sit. didicit enim ab eo non auertere faciem a sputamentis nec subtrahere alapis maxillas nec potandum cum felle acetum renuere nec post colaphos et flagella maledicere. ipse enim deus suus est atque saluator, ipse etiam adiutor, ne de patientia? huius perseuerantia speique suae fiducia motus emigret. in eo enim est salus et gloria eius et spes, qui se coexcitatum sibi conformem sit caelesti suae gloriae redditurus.
- 61.6.1
Et quia spei huius ipse etiam ceteris, ut propheta, sit prsedicator, subiecit: sperate in eum omnis coetus plebis et effundite coram illo corda uestra, quia deus adiutor noster est. nihil occultum, nihil clausum, nihil obligatum sub dei confessione in corde retinendum est. effundendus coram eo omnis adfectus est, ut nihil de nobismetipsis fiduciae sit, sed ut per eum, ante quem nos tamquam pro peccato efiundimus, adiuuemur. effundenda autem coram eo corda nostra lacrimis et fletibus sunt secundum illud : fuerunt mihi lacrimse meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi cotidie: ubi est deus tuus? hsec recordatus sum et effudi in me animam meam; effusionem animae in lacrimarum profusione esse demonstrans, quia per eas rogandus est, qui est solus fidelis adiutor.
- 61.7.1
Sed officio suo functus propheta admonitionem suam parui apud impios scit esse momenti; nam continuo diapsalma intercedente subiecit: uerumtamen uani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris; ut decipiant ipsi de uanitatein idipsum. uani homines, quia aut ipsi uana sperentaut in eos sperare sit uanum; mendaces quoque, quia impietatis suae sensu aut falluntur aut fallunt: et in eo mendaces, ut decipiant in stateris, sub iustitiae scilicet nomine iniusta peragentes. nam ubi examen de se moderatae prudentise pollicentur, ibi studia immoderatae impietatis exercent, errore se ipsos, quem a ceteris depellere se professi sunt, inplicantes: et idcirco ipsi de uanitate in idipsum, illo scilicet recidentes, ex quo se excedere gloriantur.
- 61.8.1
Sed radix maxime iniquitatum in pecuniae cupiditate est; quam qui adpetit, grauissimse tempestatis naufragio mergetur. sequitur enim: nolite sperare in iniquitate et in rapinas nolite concupiscere.. diuitise si fluant, nolite cor adponere. magnae enim in his desiderii sui et amoris inlecebrse sunt: rapiunt ingenia mentesque pendulas adprehendunt. non solum itaque non concupiscendae earum rapinse sunt, uerum ab his uoluntas nostra, etiam si praebeantur fluantque, referenda est, ne desideratae cupitaeque dominentur. non enim hsec spebus nostris bona sunt coaeterna, neque nobiscum aut condescendunt in infernum aut conresurgunt de inferno. fides, pietas, continentia, benignitas expetenda est, et maxime dei cognitio sectanda est. ceterum haec uana et per naturam sui ad omnem iniquitatum necessitatem captiosa uitanda sunt..
- 61.9.1
Et quod illud magis ad spem seternitatis expetendum esset, propheta subiecit dicens: semel locutus est deus, duo haec audiui, quia potestas dei est, et tibi, domine, misericordia, quia tu reddis unicuique secundum opera eius. semel deo loquente duo audiuit; et necesse est ea sibi esse conexa, quse sub unius sermonis significatione sunt cognita. ad deum namque in exordio psalmi propheticam confessionem retulerat dicens: nonne deo subdita erit anima mea? ab ipso enim salutare meum. depellendus itaque absolute fuit Iudaicse impietatis furor: ut in deo patre significari doceretur et filius, ut nunc in uno etiam alter ostenditur. eam enim fidem esse subdendae deo animae suse testatus est, quia ab ipso esset salutaris eius. et salutarem Iesum esse saepe tractatum est. semel autem deo loquente duo intellecta sunt et audita, sicut illud: pater, manifestaui nomen tuum hominibus in patre significauit et filium, uti Duae semel loquente deo duo hsec audiuit: quia potestas dei est, et tibi, domine, misericordia, quia tu reddis unicuique secundum opera eius. nouit Paulus in UDO utrumque, id est neutrum sine altero confiteri dicens: unus deus est, et unus dominus, quia et in deo dominus, et deus significetur in domino. in semel itaque loquente deo hsec duo audiuntur: quia potestas dei est, et tibi, domine, misericordia. ab ipso enim salutare eius est; et filius omnia accepit a patre: et idcirco in eo dei potestas uel accepta uel nata est. pater enim non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio. retributor ergo uniuscuiusque est ille, qui iudex est. sed potestas eius est, a quo unigenitus deus est natus in iudicem; et potestas eius a deo est, qui iudicium accepit a patre: atque ita nec caret potestate qui iudex est, nec miseratione qui deus est. certe necesse est aeterni iudicii reus maneat in uno utrumque non confitens, cum tamen non unus intellegendus sit esse, qui uterque sit, dicens: pater in me et ego in patre, dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
- 62.1.1
Dauid in deserto habitasse libro regnorum continetur, ut, qui passiones domini praefigurabat, etiam tum eas, cum desertum habitat, prophetaret, unigenito deo aeque in deserto moraturo. sed ut sancto uiro congruum et tanto propheta erat dignum, cum declinans odia impiorum solitudini se dedisset, maximis rerum caelestium sacramentis occupatur et ab omni humanae ant impietatis aut ignorationis coetu remotus animum ad ea, quibus seternitatis cognitio ac meritum adquirebatur, intendit. non occupatus, non impeditus communium rerum ac saeculi curis, sed in illo solitudinis suae quieto otiosoque secreto, cum nihil in oculos, in mentem offensionis incurreret, solis est diuinis studiis negotiosus. et uideamus, unde psalmi sermo sit c“ptus.
- 62.2.1
Deus deus meus, ad te de luce uigilo. huic plane ad gratulationem cognitionemque dei dies c“pta est, cui initium idipsum orandi ad deum, quod lucis est. deum quidem uniuersitatis, sed tamen per cognitionis scientiam deum suum deprecatur.
- 62.3.1
Oratio autem non tam uerborum est, quam adfectus; et idcirco subiecit: sitiuit tibi anima mea, quam simpliciter et caro mea. in terra deserta et inuia et inaquosa deo igitur, penes quem fons uitae est, anima ipsius sitit desiderio intenta potandi. et quidem uniuscuiusque mens ad cognitionem spemque seternitatis naturali quodam fertur instinctu, quia ueluti insitum inpressumque omnibus sit, diuinam inesse nobis animarum originem opinari. cum non exiguam caelestis in se generis cognationem mens ipsa cognoscat porro autem terrena hsec corpora, quae ad uitiorum concreta materiam sint, dum his, quibus quasi naturaliter delectantur, infecta sunt, desperant se consequi posse consortium munusque caeleste : quasi non et animse naturam uitia corporis, quibus oblectatur, inficiant, aut, cum delectatio corporis redundet ad mentem, non et mentem secum corpus retrahat ad oblectationis adfectum. necesse est autem ut in eadem condemnatione sit uoluptatis, quod in eadem est uoluptate. sed nos spiritalibus doctrinis eruditi scimus et animse et corpori salutem a deo esse donatam, si modo post regenerationis gratiam mentis gaudiis sensus corporis inbuatur, id est, si non secundum carnem, sed secundum spiritum uixerimus; quia spiritus carnisque opera secundum apostolum uitiorum et continentise studiis distinguantur. arduum autem, sed maxime uerum est, seternitatem ita corporis ut animae sperare. et ideo ad sitim animae propheta subiecit: sitiuit tibi anima mea, quam simpliciter et caro m. e a, nihil in se sub infidelitatis ambiguitate retinens incertum: sed tam simpliciter, quam anima deo sitiens, et caro sua sitiat. sitit enim non corpori, sed deo sitiens. nam quamuis eum in deserto et inuio et inaquoso manentem necessitas ipsa naturse ad sitim corporis detineret, tamen etiam per has inediae et sitis passiones scit fidem probandam esse credentium, ut magis anima deo, quam corpori, sitiat, sitiens et corpori: quia neque fames neque angustiae neque ulla genera passionum a caritate dei, quae est in Christo, sint apostolum separatura, sitit ergo deo sanctus. et quid sitiat, psalmo alio testatus est, cum dicit: sitiuit anima mea ad deum uiuum, quando ueniam et parebo ante faciem dei? hoc animse desiderium, haec sitis spei eius est, ut dei sibi proueniat aspectus, ut quamprimum raptus in nubibus, deo Christo obuiam eleuatus appareat
- 62.4.1
Et desiderii huius adfectum nunc quoque propheta declarat. nam post sitis protestationem, post deserti et inuii et inaquosi inopiam, quia in his ueluti militia et uictoria sit fidei, subiecit: sic in sancto apparui tibi, ut uiderem uirtutem tuam et gloriam tuam: quia melior misericordia tua super uitam. prophetiae scientia est pro gerendis gesta memorare. et hinc frequens auctoritas est, cum aceto potauerunt adhuc in passione potandum, cum disciderunt uestem, quae discindenda post esset; ut nunc in siti corporis deo sitiens ei in sancto suo talis apparet, in simplicitate carnis, in siti animae, in oratione diluculi, quia non nisi per hsec probati uel adsumpti habebuntur a Christo uel ei obuiam rapientur in nubibus. sed in sancto dei non aliter apparebunt deo, quam secundum illud: qui me uidit, uidit et patrem atque illud: ego et pater unum sumus. quia in filii et natura et nomine seternse naturae ae nominis significatio continetur: apparens filio uel susceptus a filio patri apparebit in filio.
- 62.5.1
Atque, ut in sancto appariturus deo cuius sancti desiderium in hac sitis suse significatione ostenderet, subiecit: ut uiderem uirtutem tuam et gloriam tuam: eum scilicet utuideret, qui secundum apostolum et uirtus dei est et in gloria dei est, uisurus autem non ad aliud, quam ad consortium seternitatis merendum et ad regni caelestis seternitatem sortiendam, quia haec per misericordiam dei ultra uitse huius beatitudinem prseparentur.
- 62.6.1
Id enim sequitur: quia melior misericordia tua super uitam. magnum quidem dei munus est, quod uenimus in uitam, et ipsa natura duce nasci nos gratulamur. sed quia plena omnis anxietatum ac dolorum setas nostra est, plus in misericordia dei spei est, quam in uita: quia hanc mors ex peccati lege consequitur, haec uero seternitatem ex morte restituet. sicuti tritici satio ac dissolutio ipsa tritici conseruatione praestantior est — hoc enim deus, prout uult, uestit in spico — ita magnum misericordiae dei munus est, si commortui Christo uiuamus in Christo. nam et ipsa Adse mors, ne in seternitatis p“na maneret, sub misericordise significatione est constituta et apostolus dissolui se melius sibi esse decernit. et propheta gaudium mansurae se mortis ostendit dicens: pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius, quia per eam cum peccati lege resolutis demutationis gloriosae profectu seternitas animae corporisque iam sine peccati corpore rependetur.
- 62.7.1
Certus ergo misericordise dei, quae supra uitam melior sit, propheta officium gratulationis exsequitur dicens: labia mea laudabunt te. sic benedicam te in uita mea et in nomine tuo leuabo manus meas. et sermone et opere laudat deum atque benedicit; nam in uita sua benedicens in nomine suo manus eleuabit in eleuatione manuum non habitum orandi, sed excelsi operis indicium significari frequenter docuimus. in hac igitur uita sua deum,. quia misericordia eius supra uitas sit melior, laudabit. est enim et uita post uitam, qua in Abrahse sinibus uiuendum est, in qua et dei nomen in pauperis quiete benedicitur, secundum illud prophetae: non mortui laudabunt te, domine, neque omnes, qui descendunt in infernum; sed nos, qui uiuimus, benedicimus dominum. super has igitur uitas misericordia ea est, quae, quod oculus non uidit et auris non audiuit et in cor hominis non ascendit, his, qui dominum diligunt, prseparauit.
- 62.8.1
Hanc igitur laudat atque benedicit, non etiam nunc ab holocaustis pecudum adipisque pinguedine sacrificia legis expectans, sed in sola animae confessione benedictionisque laude se ipsum deo hostiam statuens secundum illud: sacrificium laudis honorificabit me et illud: immola deo sacrificium laudis et illud: quoniam si uoluisses sacrificium, dedissem utique, holocaustis non delectaberis, quia litterae ac legis allegorumena praescriptione cessante deus uiuse intellegentisque hostise sit laudibus honorandus. subiecit enim: sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labia exultationis laudabunt nomen tuum. neque illa quasi abominanda. condemnat, sed haec ut magis expectata confirmans, cum sicut adipe et pinguedine, quae sacrificiorum primitise habebantur, repleri animam suam exultationis laude deposcat.
- 62.9.1
Verum haec non tam uerborum officia quam mentis sunt, ut sacrificium laudis ex operum sanctitate descendat. itaque continuo subiecit: si memoratus sum tui supra stratum meum, in matutinis meditabar in te. meditationem matutinam recordatio nocturna consummat; et idcirco de luce ad deum uigilat, quia ex strati, id est ex lectuli puritate et fiducia et conscientia orationis est matutinae. obrepentes itaque sub secreto noctis cogitationes dei recordatione conpressit, seseque aduersum carnis incentiua luctantem metus nominis dei sui iuuit. sequitur enim: quia fuisti adiutor meus et in uelamento alarum tuarum sperabo, dei se meditatione, per quam sibi adiutor est, protegente. non enim ei alia quam placendi deo cura est: eius tantum in strato meminit, in eo matutinus ex nocturna recordatione meditatur; adiutor suus est et sub uelamento alarum eius exultat, id est tegmine protegentis est tutus.
- 62.10.1
Sed horum omnium hinc profectus, hinc causa est, quia sequitur: adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera tua. amoris hsec uis est, ut his, quos amamus. etiamsi absentes sint, hsereamus, dum adfectum insitum nequaquam aut locus diuellit aut tempus. adhaesit ergo deo propheta non blandimentis saeculi, non corporis uitiis amorem suum ab eo caritatemque retrahentibus, quia secundum apostolum adhserenti deounusest spiritus et dominus pro discipulis orauit: pater, sicut nos unum sumus, ut et illi unum sint in nobis. adhaerens ergo deo susceptus a dei dextera est : id est per uirtutem dei, quse significatur in dextera, ab eo, qui dei et uirtus et sapientia et uerbum caro est factus, adsumptus est conformis gloriae corporis iam futurus.
- 62.11.1
Et quia susceptus a dei dextera metum omnem a se, qui ab inimicis suis esse possit, abiecit, fiduciae suae non tacuit securitatem neque iusti iudicii dei ignorat seueritatem dicens: ipsi autem in uanum qusesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae, tradentur in manus gladii, partes uulpium erunt. in uanum itaque animam suam quaerunt. secundum enim euangelium homocum corpore animam non perimit, et misericordia dei melior super uitam est, et hic iam susceptus a dextera dei est. terrse autem inferiora introibunt, quia chao inuio separantur a sanctis; et in manus gladii tradentur, quia secundum diuitem potestas p“nse, quae in ore gladii significatur, in impios exeretur; partes etiam uulpium erunt, fallacium bestiolarum sortem adepturi: quia. et Herodes est uulpis et uineam sponsi exterminant uulpes et foueam sibi filio hominis caput suum nusquam reclinante in impiorum cordibus condiderunt; et dsemonum in his significatas esse nequitias non dubium est, quibus cum principe eorum praeparatus ignis gehennse est.
- 62.12.1
Sed inter hsec laetitiam eius, qui ob humanae salutis gaudium frequenter ad patrem exultauit, ostendit: rex autem lsetabitur in domino, laudabitur omnis, qui iura in eo: quoniam obstructum est os loquentium iniqua. causam, cur rex lsetetur, significat, quia, quisque in eo iurabit, in deo sacramenti huius religione laudabitur: qui sciat scilicet regem Iesum, qui etiam deum super omnia, qui secundum Paulum testetur magni dei saluatoris aduentum, qui secundum Esaiam iurans in eum iurabit in deum uerum. obstructum enim est os loquentium iniqua, quia praedicetur ex lege et ex prophetis atque ab apostolo in eo nos ante constitutionem mundi et elegisse pater et benedixisse doceatur et ipse nos coexcitauerit et conlocauerit a dextris dei in cselestibus, cum uidebunt eum in maiestate sua iudicare de uinis et mortuis. per haec itaque obstruetur os loquentium iniqua. ipse enim est rex in seternum et in nomine domini Iesu omne genu flectet cse elestium et terrestrium et inferorum, et omnis lingua confitebitur, quia dominus Ie su sin gloria deipatris, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
- 63.1.1
Psalmi superscriptio historiam non continet. simplex est et prophetali spiritu editus: tantum per id, quod in finem praescribitur, res non sui temporis, quo scriptus est, continere testatur. sed quaerendum est, ex qua persona sit dictus, quidue ei se intellegendum enuntiet; nam sine dubio esse spiritalis est opinandus. cum enim ipsi illi psalmi, qui secundum titulorum inscriptiones res gestas continere creduntur, in plurimis a tituli sui et rerum ac personarum proprietate dissentiant magisque per editiones nominum atque gestorum spiritalium operationum significent effectus, quid de eo erit intellegendum, in quo simplex tantum psalmi i D finem intellegendi inscriptio continetur, nisi quod spiritalis in eo doctrinae forma sit constituta ?
- 63.2.1
Esse autem plures memini, qui omnia, quae in libris psalmorum scripta sunt, ad personam domini nostri unigeniti dei filii existiment esse referenda, nihilque in eis aliud quam quod ei sit proprium contineri. quae eorum opinio argui non potest. omnis enim ex adfectu religiosae mentis hic sensus est; et caret culpa, propensiore studio omnia ei, per quem ipsa omnia sunt, coaptare. quamquam enim idipsum interdum imperite fiat, tamen per id, quod ad eum cuncta referuntur, necesse est ut ea, quae ei sunt propria, uere ac fideliter praedicentur. cauendum autem est, ne, dum omnia conuenire in eum aequaliter opinamur, per adsertionis huius studiosam intentionem plurimum et diuinitatis suae dignitati et corporationis sacramento et operationum potestati et passionis uirtuti et resurrectionis gloriae detrahatur.
- 63.3.1
Tenendus igitur modus est et diligenter ac caute constituendum est, quid de diuinitatis suae natiuitate, quse ei a patre est, fuerit prophetatum, quando eius hominis, quem adsumpsit, persona tractetur, ubi operatio, passio et resurrectio praedicetur, quid uero unicuique tempori congruat, quando fides gentium nuntietur, quando peccata anterioris populi arguantur, quando doctrina timoris dei et confessionis eruditio ex prophetse oratione prsestetur. in his enim prophetise spiritalis ordo consistit. et si dominus praedicatur, profectus scientiae huius ad fidem utilis est. si ad timorem et confessionem eius docemur, domino formamur, proficimus, adquirimur, ut per passionem eius redempti, ita eidem per doctrinae suae instituta placituri.
- 63.4.1
Esse autem in praesenti psalmo quaedam intellego, quse ei homini, quem dominus adsumpsit, aptari posse uideantur, ubi dicitur: perscrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio. significari enim forte in eo existimabitur Iudseorum conspiratio, cum testimonia, quibus argui posset, quaeruntur nec reperiuntur, et omnia scrutantium ingenia deficiunt; dehinc quod sagittis paruulorum, id est doctrinis apostolorum uulnerentur, aduersum quos nullam causam iustae persecutionis inuenerint, et ideo defecerint contra ipsos linguae eorum. haec quidem non tamquam inprobabilia praetermittimus, sed quaedam alia in psalmo sunt, quae ordinem intellegentiae huius impediant. non longe tamen ab his sermo expositionis nostrae dissentiet.
- 63.5.1
Existimamus enim non modo apostolorum, qui primi fuerunt, sed cuiusque sancti in domino sperantis confessionem praesenti psalmo contineri. inter maximas enim saeculi tempestates et grauissimas humani generis in deum impietates sumus constituti, cuius fidelem per nos et ueram confessionem nunc philosophia inrideat, nunc haereticorum furor incurset, nunc auaritiae studia condemnent, nunc ambitionis fauor inquietet. quibus omnibus dissimulandis, tolerandis, uitandis, coarguendis mens nostra nisi per deum erudita non sufficit. quantis enim et quam molestis disputationum aculeis dei prouidentiam et principalem atque ininitiabilem in creato ab eo mundo domi- Datum eius philosophia impugnat, nunc aquis, nunc terrae, nunc atomis, nunc caelo dei nomen indulgens ! quam uero ingenioso calliditatis usu fidei doctrinam haereticus mentitur ! quanto deinde audientium periculo opum gloriam auarus adfirmat! quanto quoque continentiae excidio uoluptatum gaudia corporis adsertor exsequitur! quam pestifera autem ambitiosorum in honoris adhortatione facundia est! quibus omnibus peruigil cura, pernox oratio et aeterno. ad deum confessio repugnabit. ob haec igitur fidei nostrae et aeternae salutis excidia propheta orare intellegetur in psalmo, ex persona sua, quatenus in deum sperare nos conueniat, ostendens.
← Previous · Next → — showing 201–300 of 1,238
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0149b.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.