Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Tractatus super psalmos

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 1,238 sections

  1. 9.2.1

    Psalmus inscriptus non est in finem pro occulta filii, nisi tantum in id, ut, ex quibus psalmus ipse consisteret, nosceretur. omnia autem, quae ad titulum sermonis adduntur, ex quibus sermo sit initus, testantur. non enim conuenit, ut in sermone aliud sit, aliud in titulo, quia titulus uelut index eorum est, de quibus scribitur. uerbi igitur eius, quod in fine dicitur, ratio est intellegenda. in fine est, ultra quod nihil est, in fine est, quod praesens tempus excedit; quia finis ex omnibus, non ex fine omnia: desinunt enim in ea cuncta, et est quoddam rei actae dictaeue postremum; et nisi in ea totius uniuersitatis postremitas erit, non erit finis; quia necesse est non esse ultimum, quod ultra se habeat aliquid postremum. ex quo intellegendum, quotiensque titulus habet in fine, non praesentia in his, sed ultima contineri. occulta autem sunt. quae abscondita et latentia sunt, quaeque reconditis et inaccessibilibus et inperspicabilibus occulantur sintque ei tantum, qui condiderit, conperta, aut nisi cum aliquibus cognoscenda protulerit. ergo psalmus inscribitur in finem pro occultis. et quia ex natura rerum, quid Intellegentise) in nominibus finis occultorumque sit, uidemus, res ipsas, quae in fine atque occultis sint, conuenit explicari.

  2. 9.3.1

    Et de his quidem testis est nobis beatus apostolus Paulus ita dicens: prout legentes potestis intellegere intellectum meum in sacramento Christi, quod aliis temporibus non est cognitum filiis hominum, sicut nunc reuelatum est. et rursum: mihi minimo omnium sanctorum haec gratia data est in gentibus, euangelizare inuestigabiles diuitias Christi et inluminare, quae sit distributio sacramenti eius, quod abs conditum est a sseculis in deo. hoc est igitur occultum, de quo et dominus ait: non est absconsum, quod non cognoscatur. neque opertum. quod non reuelabitur. sed psalmus occulta continet, non occultum. recte ita: nam consequentia docent plura fuisse, non unum. est enim occultum, deum salutis humanae causa non in caelesti gloria et claritate nominis sui adfuisse, sed formam humani corporis induisse. est et occultum, naturam in eo carnis humanae non ex communi originis genere induisse, sed extitisse ex uirgine et editam uirgine fuisse et absque nascendi initio procreatam. est occultum, eum, qui mortuus sit, ex morte uixisse, gloriam inmortalitatis ex corpore resumentem. sed non is quidem finis est.

  3. 9.4.1

    Finem autem non uelut quendam rerum occasum, sed decurrentium modum consummationemque significat; neque ut in abolitionem desinatur, sed ut in quendam manendi terminum ea. de quibus agitur, collocentur. quis ergo hic finis sit, id est quse rerum omnium absoluta perfectio et quae absconsa sit, beatus apostolus ad Corinthios ita loquitur: quomodo enim inAdam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificantur. unusquisque autem suo ordine: primitse Christus, deinde qui sunt Christi, qui in aduentu eius crediderunt; deinde finis, cum tradiderit regnum deo patri, cum euacuauerit omnem principatum et potestatem. oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus suis: deus enim omnia subiecit sub pedibus eius. nouissima inimica deuicta est in eo mors. cum uero dixerit: omnia subiecta sunt, absque eo, qui subiecit illi omnia, tunc ipse subiectus erit illi, qui sibi subiecit omniautsit deus omnia in omnibus. hic igitur est finis occultis, mortuorum resurrectio, sanctorum clarificatio, malitise dominantis abolitio, mortis interitus; et per hoc Christi regnum patris quoque dei regnum: his enim gestis postquam filio erunt a patre uniuersa subiecta, non ut per subiectionem regni adimatur aeternitas, sed ut nos clarificatos et inmortalitate coopertos et in corporis sui gloriam conformatos in regnum patris inducat, iam cohereditate sua dignos, iam in familiam patris adsumptos, iam bonorum eius gloriaeque participes, ut patri conregnet in nobis sitque deus omnia in omnibus, cum subiectione oboedientise in diuinam naturam humanae adsumptionis absorbeatur infirmitas. aeterna haec igitur per filium laus patri deo debita est, suscitatis omnibus, qui ab Adam usque ad regni tempus per fidem uixerint, et caelesti habitu a corpore transfiguratis, et iniquitate malitise omnis ablata, et diabolo in poenam aeterni ignis addicto, et de memoria hominum nomine eius exempto: haec in psalmo occulta cantantur, hsec consummato fine celebrantur. et quia filius futurorum omnium conscius est, haec tamquam iam perfecta laudantur, quia in eo et apud eum et per eum omnia sunt: ipsi gloria in saecula saeculorum. amen.

  4. 13.1.1

    In multis nos erudiens apostolus etiam id edocet, cum omni reuerentia uerbum dei esse tractandum, dicens: qui loquitur, tamquam eloquia dei. non enim secundum sermonis nostri usum promiscuam in his esse oportet facilitatem; sed loquentibus nobis ea, quae didicimus et legimus, per sollicitudinem sermocinandi honor est reddendus auctori. et exemplum nobis caelestis doctrinae praestat humani officii consuetudo. si enim quia uerba regis interpretans et praecepta eius in aures populi deducens curat diligenter et caute per officii reuerentiam regis satisfacere dignitati, ut cum honore ac religione omnia et relegantur et audiantur: quanto magis conuenit dei eloquia ad cognitionem humanam retractantes dignos nos hoc officio praestare ? sumus enim quoddam sancti spiritus organum, per quod uocis uarietas et doctrinae diuersitas audienda est. uigilandum ergo et curandum est, ut nihil humile dicamus metuentes huius sententiae legem: maledictus omnis faciens opera dei neglegenter; proposito contra praemio curse et diligentiae eorum, qui cum reuerentia ac metu sanctas scripturas sibi tamquam dei uerba conmendent et cum debita dignitate ea insinuent mentibus audientium, domino dicente: et super quem aspiciam, nisi super humilem et mitem et trementem uerba mea? oportet igitur et prsedicantes existimare non hominibus se loqui, et audientes scire non hominum sibi uerba proferri, sed esse dei uoces, dei constituta, dei leges, et reuerentiam maximam utrique officio conuenire. maximi enim periculi res est, de thensauris dei, de sacramentis reconditis, de testamento aeterno aliquid aut superuacuum proferre, aut neglegentem audire. consignanda sunt omnia animis, commendanda sensibus, quia nihil est uerborum dei, quod non sit inplendum; et omne, quod dictum est, habet quandam iam efficiendi necessitatem, quia dei uerba decreta sunt.

  5. 13.2.1

    Qui lectus est psalmus, in finem inscribitur. si omnes ita inscriberentur, nihil esset difficultatis; excluderet enim omnem generalitas quaestionem. sed cum aliam alius habeat inscriptionem, ex causis diuersis tantum necesse est diuersitates inscriptionum extitisse. duplex autem in his, qui in finem superscripti sunt, intellegentia est: aut enim ea, quae in consummatione erunt, continebunt, aut eorum, quae in toto psalmo erunt dicta, absolutionem psalmi finis inpertiet. sunt autem in psalmo omnia aspera, horrenda, pertaesa, blasphemiis plena, repleta sceleribus, querimoniis grauia. non est confessio in deum, non laetitia in gaudiis, non in choris canticum; sed accusatio in profanos, sed querella in contumaces, sed dolor in adflictos. ait enim: dixit insipiens in corde suo: non est deus. corrupti sunt et abominabiles facti sunt in uoluntatibus suis; non est, qui faciat bonum, non est usque ad unum, et reliqua. sequitur in fine: quis dabit ex Sion salutare Israhel? dum auertit dominus captiuitatem plebis suae, lsetetur Iacob, et exultet Israhel.

  6. 13.3.1

    Ut enim qui pestilentem urbem ingressus omnes omnino inhabitantes morbo dissolutos et febribus sestuantes et diuerso aegritudinum genere confectos contemplatus sit et nullum illic medicum inueniens ingemescat et nihil auxilii, nihil remedii adesse tantis malis doleat et desseuire magis membrorum pestem cotidie sentiat sciatque medicum in longinquo positum mederi posse, si adesset, — quod solum superest — dolore desperationis exclamet, dicens: quis est qui eum praesentem efficeret et salutare eius adferret?, omnem scilicet sollicitudinem ad nota conuertens: pari modo spiritus sanctus contuens errorem generis humani, contuens mala saeculi huius ingrauescentia et morbum inmedicabili morte grassantem, ubi deus negatur a stulto, ubi abominandis uoluptatum fallaciis corrupti sint cuncti, ubi nullus bonum uolens sit, ubi eorum guttura innocentium sint sepulchra, ubi lingua usi sint in officium fraudulentise, ubi x uenenum aspidum labiis eorum uerbisque suffusum sit, ubi os amaritudine et maledictione sit plenum, ubi uelox pedum eorum ad effundendum sanguinem cursus sit, et per , non agnoscentibus uiam pacis, in omnibus hsec eorum uiis infelicitas ingrauescat, ubi in deum nulla reuerentia est, ubi deuastatio plebis dei persecutoribus tamquam cibus panis sit, et innocentium mortes, damna, supplicia fiat satietas iniquorum, ubi deus non inuocatur, et trepidatur in nullis, creaturam in idolis omisso creatore reuerentibus, ubi deus in generatione iusta desperatur habitare, et consilium inopis confunditur, et spes patientise eius inluditur: his igitur ita grassantibus malis et toto orbe dominantibus conscius spiritus sanctus eius, qui solus opem ferre possit, exclamat: quis dabit ex Sion salutare Israhel? non enim Moyses dederat, non Elias, non Esaias, non prophetse; omnia legis opera aduersus tantam morborum pestem infirmabantur. opus erat medico, qui una atque eadem auxilii sui ope uniuersa curaret et tot ac uarios in toto orbe languores non arte, non opere, — quia quando opus et ars singulis adhibita profuisset? — sed uerbi potestate sanaret. hunc requirit spiritus, hunc exspectat, ad cuius aduentum febris quiesceret, csecitas desineret, paralysis non esset, mors non occuparet: hunc exspectat, hunc proclamat, hunc orat: quis dabit ex Sion salutare Israhel? sed in singulis uerbis singulae uirtutes sunt explicandae.

  7. 13.4.1

    Sion quae sit, apostolus docet, cum dicit: accedamus ad Sion montem etad sanctam ciuitatem Hierusalem; omnes enim currimus adprehendere, in quo sumus adprehensi a Christo, id est, inueniri in eius corpore, quod ex nobis ipse prsesumpsit, in quo ante constitutionem mundi a patre sumus electi, in quo reconciliati ex inimicis et adquisiti sumus ex perditis, in quo apostolus cum damno uniuersorum optat inueniri dicens: et omnia arbitror stercora. ut Christum lucrifaciam et inueniar in illo. ergo, quia non nisi ex adsumptione carnis nostrse hi morbi essent nostri corporis auferendi, et ex adsumptione carnis salus nostra omms in deo est, idcirco ita ait: quis dabit ex Sion salutare Israel ?

  8. 13.5.1

    Sed in eo, quod salutare est, uirtus est nominis. non nos aptamus aut fingimus, sed in ueteris Testamenti libris salutare dominum deum nostrum nuncupari docemur, et proprie hoc nomen per pollicitationem gentibus semper indultum est. ait enim Esaias: et reuelauit dominus brachium suum sanctum in conspectu omnium gentium, et cognoscent omnes fines terrse salutare dei nostri. omnibus igitur gentibus reuelatum est et ab omnibus cognitum est. et rursum in psalmis spiritus sanctus exclamat: cantate domino canticum nouum, quia mirabilia fecit. ostendit dominus salutare suum, in conspectu gentium reuelauit iustitiam suam. et rursum: adnuntiate in gentibus gloriam eius et in omnibus populis salutare eius. et rursum: ostende nobis, domine, misericordiam tuam et salutare tuum d-a nobis. cuius spei desiderium dominus in euangelio ostendit, dicens: multi prophetse et iusti concupierunt uidere, quae uos uidetis, et audire, quse auditis. hoc salutare Simeon et exspectauit diu et, cum in manibus accepisset, agnouit et inter uagitus infantiae, inter cunarum sordes per fidem deum uidit. in talibus et agnoscens adorauit, dicens: nunc dimitte seruum tuum, domine, secundum uerbum tuum in pace: quia uiderunt oculi mei salutare tuum, quod praeparasti in conspectu uniuersorum populorum, lumen in reuelationem gentium. ergo hoc salutare gentium adnuntiatur, non carnali Israhel, qui in monte dominum maiestatis expectauit, uidit, audiuit, qui in prophetis lapidauit, cecidit, secuit et occidit; sed sermo iste omnis ad gentes est, et gentium salutaris est.

  9. 13.6.1

    Ita ait: dum auertit dominus captiuitatem plebis suae. captiuitas proprie gentium est, qui in corde suo dixerant: non est deus; qui trepidauerant, ubi non erat timor, qui spem inopis confuderant et inluserant, quia dominus spes eius est, qui in generatione iusta dominum habitaturum negauerant capti religionibus daemonum, superstitionibus temporum. officiis creaturae. haec captiuitas apellitur, hoc seruitium adimitur. sed Israhel erit ille, qui credit, Israhel erit ille, qui deum oculis cordis aspiciet: quia Israhel deum uidens est, qui post captiuitatem auersam hoc dei salutare cognoscit. lsetatur Iacob, laetatur et Israhel captiuitate auersa, libertate concessa, deo contemplato, Abraham et Iacob patribus per adoptionem familiae nuncupatis. in his ergo laetemur et in his exultemus, scientes per nostram redemptionem ob unius psenitentis salutem esse in caelis gaudia angelorum : et cum caelestis laetitia pro nobis sit, oportet in Christo gaudia nostra esse perpetua, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

  10. 14.1.1

    Psalmus, qui lectus est, inscribitur psalmus Dauid, quia per eum spiritus sanctus haec locutus est. et recte ita conpetit psalmo; nihil enim in tempus alterum destinatur. nihil ex occultis profertur, sed omne opus eius in praesens est: denique ita incipit: domine, quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo? oratio est simplex dominum precantis et optantis ab eo noscere, qui mores, quod studium, quse uoluntas sit cohabitaturi cum deo et in excelsis eius et caelestibus quieturi. non est enim humilis cuiusdam animi nec mediocris operis admisceri deo, mereri eiusdem domicilii conmunionem. ergo de quibus quaeritur, statim respondetur: ut, quia arduum est atque difficile haec obtinere. quibus modis id consequendum sit, intellegatur.

  11. 14.2.1

    Dicit enim ad id, quod qusesitum est: qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam, et cetera psalmi consequentia. talibus praeceptis formatur, talibus monitis instruitur, cui ad deum iter est, cui ad sublimitatem eius ascensus est, cui in aeternis eius est requies. praeceptum autem omne breuitate collectum est, ut memoriae mandetur, ut haereat animo, ut foris ac domi, publice priuatimque, die ac nocte retineatur, ut temperetur, instetur. est enim haec breuitas locuples et infinita et ex omnibus noui ac ueteris Testamenti prseceptis institutisque decerpta, infantibus, feminis, uiris, senibus aptissima. atque ut breuitatis ipsius conmendabilior esse possit opulentia, quid in singulis uerbis sacramenti sit, prosequemur. non est hic prophetia, non obscuritas, non exemplum. uox interrogantis est, bonitas respondentis, confirmatio audientis. sed in his uirtus est contuenda uerborum. distinxit enim ita: habitationem in tabernaculo, requiem in monte; et prior est habitatio in tabernaculo, posterior requies in monte. ut ergo habitationis etrequiei distantia intellegatur, montis et tabernaculi proprietas explicanda est.

  12. 14.3.1

    Et tabernacula, quse prius fuisse legimus, fuerunt leuia, caduca, arescentia, ad tempus ex frondibus texta, qualia interdum a nobis effici solent uitandi aestus causa, ut infra umbram eorum ardorem solis aestumque uitemus. istius modi enim tabernacula populo sunt per Moysen instituta. sed haec arefacta sunt et dissoluta. erant enim imaginaria et facta ad exemplum. ait enim ita deus Moysi: uide facias omnia secundum speciem, quam ostendi tibi in monte. Dauid quoque. templum aedificare optans, tabernaculum cognominauit, sicuti ait: non dabo somnum oculis meis, donec iueniam locum domino, tabernaculum deo Iacob. sed et Moysi et Salomonis tabernaculum concidit; et deinceps apostoli plurima tabernacula condiderunt et per omnes orbis terrarum partes, quacumque adiri potest, quin etiam ex Oceani insulis habitationes deo plurimas parauerunt. de quorum gloria testatur spiritus sanctus: quam amabilia sunt tabernacula tua, domine uirtutum! concupiscit et deficit anima mea in atriis domini. non ergo unum tabernaculum, uel per Moysen frondeum, uel per Dauid exoptatum, uel per Salomonem omnibus humanis operibus ornatum propheta desiderat, sed multa et innumerabilia: quia, etsi in orbe ecclesia una sit, tamen unaquaeque urbs ecclesiam suam obtinet; et una in omnibus est, cum tamen plures sint, quia una habetur in pluribus.

  13. 14.4.1

    Primus itaque et maximus gradus est ad caelestia ascendentibus habitare in hoc tabernaculo et illic noctibus diebusque uitam seui totius agere, amotum a sseculi curis et negotia mundi huius relinquentem, sicut plures sanctorum numquam a tabernaculo recesserunt; ut de Iesu Naue scriptum est: et Iesus iuuenis non egrediebatur tabernaculum; et Anna prophetis non discedebat a templo, ieiuniis et obsecrationibus seruiens die ac nocte. post quse in monte domini quiescendum est: hinc enim proficiscentibus eo iter est, et non nisi per hanc habitationem iter ullum est. ergo quaerendum prius de habitatione tabernaculi fuit; quia ex eo in montem esset ascensus, deinde habitatio est temporis et laboris. quies uero non interpellatur extrinsecus, sed otium est iuge, perpetuum, molestia carens, quod in statu suo maneat; ceterum si inquietudo se misceat, otii et naturam et nomen amisit.

  14. 14.5.1

    Sed mons domini nullus in terra est: omnis enim terra iam pridem per uitia hominum maledictis obnoxia est; nam et in Adae operibus et in Abel sanguine meruit offensam et . sub Noe habitantium peccatis fuit plena et nunc quoque edita et excelsa quaeque montium fanis, templis sacrisque maculantur. ergo non in his talibus expectandus hic mons est. sed ut editissimse humi partes montes nuncupantur, ita necesse est in his, quae caelestia sunt, . maxima atque sublimia sub montis nomine opinari. et quid sublimius Christo ? quid excelsius deo nostro? mons autem eius est illud, quod ex homine corpus adsumpsit, in quo nunc habitat et sublimis et excelsus super omnem principatum et potestatem et omne nomen. super hunc montem sedificata est ciuitas, quse non possit abscondi, quia, sicut ait apostolus, non est aliud fundamentum nisi Christus. ergo quia, qui Christi sunt, in Christi corpore ante constitutionem mundi electi sunt, et ecclesia corpus est Christi, et fundamentum aedificationis nostrae Christus est, et ciuitas super montem sedificata: hic ille mons est, in quo quaeritur, quis possit esse requiescens. in alio quidem psalmo de hoc eodem monte sic legimus: quis ascendit in montem domini, aut quis stabit in loco sancto eius ? et Esaias nobis erit testis: et erit in no- uissimis diebus manifestus mons domini, et dicent: uenite, ascendamus in montem domini et in aedem dei Iacob. et rursum Paulus: uos accessistis ad Sion montem et ad ciuitatem dei uiuentis Hierusalem. si ergo requiei nostrae spes omnis in Christi est corpore et cum in monte sit quiescendum, montem non aliud possumus intellegere quam corpus, quod suscepit e nobis, ante quod deus erat et in quo deus est et per quod transfigurauit corpus humilitatis nostrae conformatum corpori gloriae suae, si tamen et nos uitia corporis nostri cruci eius confixerimus, ut in eius corpore resurgamus. ad illud enim post habitationem ecclesiae scanditur, in illo in domini sublimitate requiescitur, in illo cum angelorum choris, cum et nos simus dei ciuitas, sociabimur. quiescitur autem, quia nullus fit ex infirmitatibus dolor, nullus ex inopia metus, sed omnibus firmitate sua per uirtutem aeternitatis utentibus in his sit, extra quse' nihil indigeant, quiescendum.

  15. 14.6.1

    Ergo ad id, quod quaesitum est: domine, quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo? respondit spiritus sanctus per prophetam: qui ingreditur sine macula et iustitiam operatur. igitur inpollutus ingrediens et extra omnem peccati labem uiuens hic esse responsus est, cui post baptismi lauacrum nullae adhaeserint sordes, sed sit inmaculatus et nitidus, sitque ei non corpus stupris contaminatum, non oculi spectaculis theatralibus sordidi, non mens uino ebria, non pecuniae uita ancilla. magnum est igitur his abstinere; sed non in his statim confecti itineris est requies: c“pta. enim in his uia est, non peracta. nam sequitur: et operatur iustitiam. bonum non tam cogitandum est, quam exsequendum; et beniuolentia non ineunda est, sed explenda. iustitiam enim uelle hic erit fructus, ut fiat. et quidem in his utilis est ad dominum cursus; uerum plura sunt reliqua.

  16. 14.7.1

    Restat enim: qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam. qui loquitur ueritatem in corde suo. superiora illa, licet magna atque praeclara sint, solent tamen cum gentibus esse conmunia, ut uitium caueant, ut famam bonitatis adquirant. sed haec animalium, non spiritalium uirtus est. apostolus enim et carnalem hominem posuit et animalem et spiritalem: carnalem, beluae modo diuina et humana neglegentem, cuius uita corporis famula sit, negotiosa cibo, somno. libidine: animalis autem, qui ex iudicio sensus humani, quid decens honestumque sit, sentiat atque ab omnibus uitiis animo suo auctore se referat, suo proprio sensu utilia et honesta diiudicans. ut pecuniam spernat, ut ieiuniis parcus sit, ut ambitione careat, ut uoluptatibus resistat, ut bonitate uenerabilis sit sed praesens in his tantum et inter homines homini erit usus. de quibus ait gentium doctor: secundum doctrinas et praecepta hominum, quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate sensus, ad non parcendum corpori non in aliquo honore, ut ad saturitatem carnis. spiritalis autem est, cui superiora illa ad dominum studia sint, et hoc, quod agit, per scientiam dei agat, intellegens et cognoscens, quae sit uoluntas eius, arcanum secreti consilii et absconditi a temporibus sseculi per reuelationem ac donum spiritus sancti intellegens et sciens. quae ratio sit a deo carnis adsumptae, qui crucis triumphus, quse mortis potestas. quae in uirtute resurrectionis operatio. haec, ut idem apostolus docet, animalis autem homo non percipit, quae sunt spiritus dei; stultitia enim est illi, nec potest intellegere, quoniam spiritaliter interrogatur. qui autem spiritalis est, iudicat omnia, ipse autem a nemine iudicatur.

  17. 14.8.1

    Conscius ergo spiritus sanctus ea, quse superiora sunt in uitae innocentia et in operibus iustitise, et gentibus et haereticis esse communia. namque plures eorum et ieiuniis corpora defatigant et continentiam patrimoniorum largitione testantur et pudicitiam uirginitate consummant. sed quia abundatura haec et multa istiusmodi in ipsis essent, dominus ad discipulos sic locutus est: amen dico uobis, cum uenerit filius hominis, putatis inueniet fidem super terram? sciebat et uirginitatem et continentiam et ieiunia esse curanda, et quia hsec non proficiunt ad sanctitatem, nisi expleantur in Christo, id est cum Christi ueritate consentiant, ad id, quod superius dixerat, proheta subiecit: et loquitur ueritatem in corde suo, superiora illa inutilia demonstrans, nisi in confessionis ueritate suscepta sint. et in his quidem conscendentibus ad requiem montis domini gradus celsus est. in innocentia uidelicet et in operibus et in confessione: sed, licet prouecti per plura simus, adhuc tamen alia sunt reliqua.

  18. 14.9.1

    Solent enim plures gloriosam Intellegentise uerborum speciem prseferre et uoluntatis ac iudicii decus etiam sermonum honestate mentiri, cum de deo bene sentiant et loquantur, uerbis autem ac sensui suo gestis atque operibus mentiantur. hi sunt, qui quae locuntur oderunt et his, quse prsedicant, ipsis rebus inimici sunt. ergo ad ueritatem cordis adiunxit dicens: qui non egit dolum in lingua sua: ut ueritatem, quam sentit, non fallat in uerbis, ut catholicse doctrinae professionem et ita sentiendi ac praedicandi iudicium etiam operatio consequatur, quia, secundum apostoli testimonium, ut in corde creditur. ita ore confessio fit ad salutem. ergo ut sit in dei requiem dignus ascensus, in uerborum ac linguae ueritate uiuendum est, ut per operationum fidem sensus nostri uerba non falsa sint.

  19. 14.10.1

    Sed artum hoc et per saeculi nequitias 80 uitia difficile est. est enim necessarium plerumque mendacium, et nonnumquam falsitas utilis est, cum aut percussori de latente mentimur, aut testimonium pro periclitante frustramur, aut fallimus de difficultate curationis segrotum; et oportet secundum apostoli doctrinam sermonem nostrum sale esse conditum. idcirco nunc spiritus sanctus falsitatis adfectum mendacii condicionibus temperauit dicens: qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum, ut crimen mendacii in incommodo haberetur alieno.

  20. 14.11.1

    Sed licet, quae superius diximus, expleantur, et ingrediatur innocens opereturque iustitiam, ueritatem corde conplectens, se ipsum in his, quae locutus fuerit, non fallens, malum proximo non inferens, perfectus tamen in his non erit. est adhuc aliquid in nobis edomandum, expuendum, perimendum: et, quid illud sit, idem, qui per superiora, confirmat propheta dicens: et obprobrium non accepit aduersus proximos suos. insolentiae scilicet et fiducise uitia depellit et commune illud superbiae malum tollit. quid enim tam inane, tam miserum quam homo homini superbiens, quam de se aliquid confidens? nonne uidemus plures, per opum insolentiam cum exprobrassent inopibus egestatem, amissis omnibus egere, et aliorum miseriam fastidientes rursum eguisse miserantum? plures etiam per praesumptionem uitae diu innocentis ad crimina deuolutos et, cum delicta aliis exprobrarent, ipsos uix ad psenitentiae ueniam pertinere? non est igitur obprobrium aduersus proximos ineundum, sed, si quid in illis incuriosum; si quid neglegens, si quid petulans, si quid incontinens deprehenditur, sine exprobrationis amaritudine blandimento emendationis est corrigendum. hoc humilitas, hoc sui per metum diffidentia, quse ualidissima fiducise custos est, curat, ne sit admonitio contumelia, ne sit emendatio obprobrium, ne sit doctrina conuicium. sic fiduciam orantis pharissei dominus in euangeliis damnauit, tum cum in medio consistens ita sermocinaretur: gratias tibi ago, domine, quod non sum, sicut ceteri homines; adulteri, auari, sicut et hic publicanus. erat autem publicanus in secreto orans: domine, miserere mihi peccatori. huic orationi eius scriptura subiecit: quia magis iustificatus egressus est publicanus quam pharisseus. misericordiam dei peccati confessione e promeruit publicanus: pharisaeus uero honorem eorum, quae de se praeferebat, per insolentiam obprobrii amisit.

  21. 14.12.1

    Sed forte iam dignum se quis, si hsec uniuersa adeptus sit, promissionibus dei credit: cum se post innocentiam, post bonitatem, post prudentise modum etiam humilitate moderatus sit. sed plura adhuc restant. nam ut significauit in eo mendacio esse peccatum, si alteri malum mentientis falsitas conpararet, ita nunc, ubi obprobria aduersus proximos non sumenda decernit, habendam tamen rationem ipsius humilitatis adiecit. quae autem haec ratio sit. cohaeret in uersu: et obprobrium non accepit aduersus proximos suos. ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus. non oportet humilitatem carere constantia, et libertas dei a nobis in ea, quam omnibus debemus, seruitute retinenda est, ne ad potentium inpetus terreamur, ne ad maliuolorum arbitria cedamus. interdum enim etiam regibus iniqua poscentibus turpi adulatione famulamur et uitiis alienis conscientiae nostrae infirmitate blandimur. ergo si iam in professione iniquitatis abruperit, ut in uersu explicatur: ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus, oportet istius modi hominem apud nos non alicuius, sed nullius esse iudicii, ut sit nobis nullus, abolitus, interemptus. spiritalia enim tractantem et caelestia contuentem decet hummanae nequitise despicere momenta et animo sublimi et excelso istiusmodi maliuolentiae hominem, tamquam nullus sit. opinari.

  22. 14.13.1

    Sed magnitudinem fidei nostrae nimium forte erexisse propheta aduersus iniquos iudicabitur. sed spectandum est, quid sequatur: ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus: timentes autem dominum magnificat. ergo, ut sine personse exceptione nullus nobis, qui malignus est, debet esse, ita et sine exceptione personse omnis, qui dominum timeat, honorandus est. non nos moueat innocens pauper, non ieiunans anus, non seruus fidelis, non confidens in ecclesiae habitatione peregrinus, sed omnes pari iudicio reuereamur, ut talis sit in eorum, qui timent dominum, magnificatione humilitas, qualis esse debet in nihil sestimandis maliuolis libertas.

  23. 14.14.1

    Et quia in regenerationis nostrae natiuitate in hsec sacramenta iuramus, renuntiantes diabolo, saeculo, peccatis, cum interrogantibus respondemus, retinendam usque in finem confessionis huius fidem statuit dicens: qui iurat proximo suo et non decipit. quamuis enim quis in mandatis dei diu manserit. tamen, si aliquando fefellerit, iam non manet, cum fefellit, et iustitia anterior iniustitiae tempore amittitur. et idcirco in euangelio: beati, qui manserint usque in finem, idcirco apud Salomonem omnis laus in exitu canitur, quia in his, quae promissa sunt deo, non est aliquando fallendum.

  24. 14.15.1

    Sed tendit usque ad consummationem perfectam admonitio caelestis. nam cui uitium omne detersit, cupiditatem quoque eius, quae nimium nos detinet, pecuniae auertit dicens: qui pecuniam suam non dedit ad usuram. fallax hoc beneficium et humanitas fraudulenta et damnosa hsec beniuolentia docetur. quid enim tam intolerabile, quam ut indigenti ita beneficium tribuas, ut magis egeat, et miseriam inopis opem laturus adcumules? si Christianus es, quid a deo praemii expectas, ipse ab hominibus non beneficia expectando, sed damna? si Christianus es, quid otiosam pecuniam tuam in reditum conponis et fratris tui inopiam, pro quo Christus mortuus est, thensaurum tuum efficis ? si Christianus es, non quaero ut largiaris, saltem debitum sic reposce, ne spolies, et memento eum, a quo usuram repetis, esse inopem et pauperem, propter quem Christus inops uoluit esse et pauper. itaque siue iniuriam siue beneficium cum pauperi praestas, Christo praestare te nosce, quia propter eum, cum deus esset, indigentiam eius est dignatus et nomen.

  25. 14.16.1

    Sed ne durus sermo admonitionis istius crederetur, tamquam si penitus sub usurarum nomine habendi curam remouisset: non igitur adquirendi sollicitudinem sustulit, quin etiam modestiam accipiendi muneris temperauit adiciens ad id, quod dixerat: qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentes non accepit. est quaedam munerum consuetudo, quae honorem adferat largienti, ita ut maximi doloris sit oblata contemni. quam damni donasse. quae sumpta sunt. igitur ea munera, quae in alterius operarentur iniuriam, inhibuit. nam si usum omnino munerum abstulisset, satis fuerat dixisse: et munera non accipit. sed quia simplex donorum usus aut ex hominis aut etiam ex dei reuerentia uenit, ea uetuit munera, quae integritatem iudicii corrumperent, quse innocentis iniuriam emerent, quae nullum in se i-aritatis mutuae officium continerent. ut enim quse deo offerimus. his quidem ille non eget. sed per nos debitae reuerentiae explentur officio, ita eam in muneribus docet seruandam esse rationem, ut ea sumantur a nobis, quae sint grata et utilia offerentibus. non quae nos faciant uenales, nec insidiosa innocentibus sint. nec munerantibus sumptuosa, officio potius quam cupiditate sumpta, honore ingesta quam metu, caritate magis suscepta quam lucro.

  26. 14.17.1

    Qui facit haec, non mouebitur in aeternum. per haec igitur est habitatio in tabernaculo, per haec requies in monte. restat ergo praeceptorum custodia et mandatorum opus. condendus est psalmus in uiscera, scribendus in corde, in memoria signandus et huius nobiscum noctibus diebusque copiosae breuitatis thensaurus conparandus, ut adquisita hac in uiaticum seternitatis opulentia et habitantes in ecclesia tandem in gloria Christi corporis quiescamus.

  27. 51.1.1

    Superscriptio ipsa psalmi sollicitam expetendae Intellegentise postulat diligentiam. est enim in exordio eius statim positum: in finem intellectus. nam et non sui temporis res psalmus continere ostenditur, cui praescriptio tituli in finem est. et cum in fine intellegentia sit, non potest in eo alicuius alterius magis rei intellegentia esse quam finis. finis autem est, ut frequenter ostendimus, quo concluduntur omnia, cuius causa cetera sunt, ad quem uniuersa spei, rerum, negotiorum opera festinant.

  28. 51.2.1

    Intellegentia ergo psalmi in eo consistit, ob quem omnia sunt, extra quem nihil est. et quis iste sit, superscriptio ipsa. quse continere historiam existimatur, ostendet. est enim talis: in finem intellectus illi Dauid, cum uenit Doec Idumseus et adnuntiauit Saul et dixit ei: uenit Dauid in domum Abimelech. atque ut absolutius rationem superscriptionis consequi possimus, ipse rerum gestarum ordo subdendus est. Doec prsepositus erat mulorum Saul; qui ad Saul ait: uidi filium Iesse uenientem in Noba ad Abimelech, filium Achitob. et interrogauit eum in domino et manducare dedit ei et gladium Golise alienigense dedit illi. quibus auditis rex potestatem Doec sacerdotum et ciuitatis dedit. dehinc scriptura subiecit: et circumiuit, inquit, Doec Idumseus, et tetigit sacerdotes et mortificauit in die illa octoginta et quinque, omnes ferentes ephud, et Noba ciuitatem sacerdotum deiecit in ore gladii. hsec itaque omnis gestorum fides est: ex qua tantum ad psalmi titulum praesumptum est, quantum et sacramento psalmi et propheticae satisfaceret doctrinae. id enim solum in superscriptione est: cum, inquit, uenit Doec et adnuntiauit Saul et dixit: quia uenit Dauid in domum Abimelech. et necessario post quinquagesimum psalmum, in quo peccatorum remissio secundum sanctificati huius, ut in exordio psalmorum docuimus, numeri uirtutem continetur, psalmus iste tempore anterior, ordine posterior collocatur: ut id, quod in finem intellectus prsescribitur, perfectis undique et absolutis sacramentorum generibus possit intellegi.

  29. 51.3.1

    Abimelech, interpretatione uerbi, fratris mei imperium significat. quod enim nobiscum fratris mei imperium dicimus, id Hebraei Abimelech nuncupant. cum ergo Sauli dicitur: uenit Dauid in domum Abimelech, illi inimico Dauid nuntiatur, quod domum ingressus sit fratris imperii. domus autem imperii fratris quae sit, Petrus apostolus docet dicens: et uos. quasi lapides uiui sedificamini domus spiritalis ad sacerdotium sanctum. et infra: uos autem genus electum. regale sacerdotium, genus sanctum, plebsad possidendum. in hanc igitur spiritalem domum sedificandi in regale genus sumus, si per spiritalem corporum aedificationem conformes deo facti genus perfici regale mereamur. hanc ergo Abimelech domum, id est domum fraterni regni, Dauid ille uerus, sanctus, rex, iustus, oriens ingressus est; factus scilicet nostri corporis homo. quse domus fraternum ei regnum est, quia in eiusdem corporis gloria coheredes sumus regni eius, ipso dicente: uenite, benedicti patris mei, possidete praeparatum uobis regnum a constitutione mundi. quod autem fratres eius sint, quorum domum regiam fuerit ingressus, per prophetam testatur in psalmo dicens: adnuntiabo nomen tuum fratribus meis, in media ecclesia laudabo te. concessa ergo secundum praecedentem psalmum peccatorum remissione uerbum caro factum habitat in nobis, qui et fratres et domus spiritalis et regale genus sumus.

  30. 51.4.1

    Populus autem impius et parricidalis et proditor, qui in Doec significatur, regi suo, inimico scilicet Dauid, prodit, quod in domo Abimelech sit — et hoc fit, cum Pilato traditur, cum homo crucifigendus offertur, cum repudiato rege regem suum Caesarem confitentur — prodens quidem eum in domo esse Abimelech, sed non intellegens eum, cum in domo Abimelech sit. in domo esse imperii fraterni, corpus scilicet, in quo ei sanctorum ecclesia, quae corpus est Christi, conformis conregnabit., ingressum, id est in qua et desideratum sibi cibum sumpserit - desiderio enim manducare pascham desiderauit — et ex qua Golise, id est diaboli arma sustulerit; fortis enim spolia ipse diripuit; post quod ab hoc eodem Doec, id est populo proditore apostoli occisi. ecclesiae subuersse sunt. hinc ergo titulus psalmi: in finem intellectus, quia in Christo, qui Dauid, oriens, iustus. rex et aeternus et pastor est, totius spei nostrae consummatio et legis finis esse intellegitur: qui et secundum psalmi et titulum et ordinem in ea corporis sui domo proditus est. quse ei fraterni domus esse significatur imperii.

  31. 51.5.1

    Quid gloriaris, in malitia qui potens es, iniquitatem tota die? querella prophetae est, gloriari eum iniquitate tota die, qui in malitia potens sit. et haec quidem gloria iniquitatis arguitur. ceterum est gloria et expetenda et. confitenda et adfectu quodam exultantis gaudii eloquenda; quod utrumque sub isdem dictis alius propheta demonstrat dicens: non glorietur sapiens in sapientia sua, neque fortis in fortitudine sua, neque diues in diuitiis suis: sed qui gloriatur. in domino glorietur. uetitis enim primum inprobabilis gloriae causis causam rursum gloriae conpetentis ostendit. quo exemplo beatus apostolus scit in nullo sibi nisi in uno tantum gloriandum, cum ait: mihi autem absit gloriari, nisi in cruce domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo. non ergo gloria istiusmodi, sed gloria iniquitatis offendit; et eius iniquitatis, quse die tota sit. diem pro aetate uel tempore hominis nuncupari solere meminimus, cum dicitur: diem hominis non concupiui, uel rursum cum Abraham diem domini desiderauit, uel cum apostolus santanae tradit in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini, non hunc diem ortu solis occasuque finitum, sed diem constituti temporis uel aetatis ostendens. potens ergo in malitia gloriatur iniquitatem tota die.

  32. 51.6.1

    Sed absolute intellegitur, in Doec personam rationem querellae huius non conuenire. quid enim potentiae habebat mulorum custos et ius in animalia uectionis regiae sortitus, aut tantum nuntians Dauid domum Abimelech ingressum? numquid tota die iniquitatem gloriatur? uerum sub persona eius populus, cui omnis in iniquitate aetas fuit, cui ex potentatu malitise gloria iniquitatis ipsius abundauit, significari intellegendus est. potens enim fuit, cum seruiens uisitabatur a domino, cum propter eum tot plagis percussa Aegyptus est, cum in trium dierum tenebris tenebras ipsas lumine secum manente non sensit, cum Aegyptum ipsam argento et omni ornatu despoliatam cladi suae reliquit, cum secundum diei noctisque tempora columna nunc nubila nunc ignea usus est, cum rubrum mare pedes transiuit, cum angelorum cibo uixit, cum maiestatem descendentis ad montem dei uidit, cum uocem de igne loquentis audiuit, cum regna multa bellis grauibus euertit. cam Iordanem refluentem, ut sibi areret, spectauit, cum prophetas habuit, cum sacerdotibus ad emundationem peccatorum et redemptionem animae suae usus est, cum obtinere regnum suum meruit. sed in his omnibus cum potens esset, tamen in malitia sua potens semper fuit, cum caepas et alium Aegypti et carnes desiderauit, cum ob uitiorum consuetudinem seruitutem impiam libertati pise prsetulit, cum uitulum adorauit, Moysi maledixit, deum abominatus est, filios suos dsemonum hostias uouit, prophetas occidit, ipsum quoque deum ac dominum suum. sui causa natum hominem, proditum prsetori in crucem sustulit. ac sic toto uitae; suse die iniquitatem glorians, cum potens esset, potens tamen in malitia esse permansit.

  33. 51.7.1

    Post hanc ergo de eo prophetici doloris querellam iam in ipsum sermo conuertitur: iniustitiam cogitauit lingua tua. linguae humanse officium est, ut naturali inpul.sa ratione. motu uario eodemque moderato uocem in uerba distinguat, extetque per eam ex confuso erumpentis spiritus sono dissonans ad rerum intellegentiam sermo. et quamuis quidem hic eius ad id efficiendum rationabilis motus sit, tamen ipsa subdita potius esse rationi intellegitur, quam sensu rationis intellegens est. quod uero caret sensu Intellegentise, caret et rationis instinctu. quidquid autem caret rationis instinctu, caret et meditatione consilii. et quomodo recte a propheta dictum intellegitur, linguam iniustitiam cogitare, cum cogitatio ex rationabili sensu animae uiuentis ineatur, lingua uero non ad naturam rationis ineundae, sed ad ministerium naturae sit rationabilis instituta? sed dicti huius perfecti et prophetici auctoritatem et alius propheta demonstrat dicens: in ore stultorum cor eorum est: quia nihil ex rationis consilio tractantes et cordis meditatione pendentes temerario tantum motu linguae inconditas res fortuitas et inconditas eloquantur. atque ideo in ore stultorum cor eorum est, quia non quod cogitauerint loquentur, sed quod locuti fuerint cogitabunt. et hoc quidem de lingua stulti. at uero de lingua sapientis ita legimus: lingua intellegenis meditdatur sapientiam; et rursum: lingua mea calamus scribse uelociter scribentis: quia intellegentis lingua ex meditatione sapientise sit, et eadem rursum tamquam calamus scribentis nihil inconpositum, nihil incertum agat, sed his, quae aut cogitata aut lecta fuerint, obtemperans celeriter ex ratione consilii obsecundet.

  34. 51.8.1

    Et quia ex ratione naturae cogitatis potius famuletur lingua quam cogitet, haec lingua, quae iniustitiam cogitauit, non naturae suae usa esse docetur officiis. sequitur enim: sicut nouacula acuta fecisti dolum. nouacula ad nitorem uultus acuitur, ut abradens hirsutam atque horrentem faciem leuificet. haec si potius uulneret, dolum fecit, quippe cum pneparata ad ornatum ministerium suum praebuerit ad uulnus. lingua haec ergo huius in malitia potentis iniquitatem cogitans dolum fecit: id est, quam natura ad eloquendas rationabiles cogitationes consulti cordis prseparauerat, ipsa potius inrationabiles cogitet iniquitates. populus enim ille, qui in Doec significari intellegendus est, ad magnificandum dei nomen electus et ad celebrandas laudes ipsius praeparatus hunc inhonorat, hunc tradit, hunc, quantum in se est, morte crucis perimit; et hoc linguse suae nouacula, per quam clamauit: crucifige, crucifige, consummat. dolum itaque, tamquam nouacula acuta, iniquitatem cogitans fecit haec lingua; et cuiusmodi dolum, consequentia docent.

  35. 51.9.1

    Sequitur enim: dilexisti malitiam super benignitatem, iniquitatem super quam loqui iustitiam. doli huius crimen ex conparatione fit grauius, cum malitia diligitur bonitate neglecta, cum iniquitas agitur praetermisso sermone iustitise. hunc propensae in malitiam dilectionis adfectum dominus in euangeliis condemnat dicens : hoc est autem iudicium, quia lux uenit in hunc mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lumen. populus itaque, cui ad redemptionem peccatorum uerbum caro factum est et deus homo natus est, ut per fidei iustificationem maledicto legis liber esset, dum in transgressione legis mauult seruire maledicto, ipsum illum deum suum tradidit p“nse, sanguinem eius, ut prsetor esset innocens, in se ipse suscipiens. et haec agens demutat naturae consuetudinem. malitiam enim diligit super benignitatem et ex bonis amorem conuertit in pessima. diligere quoque iniustitiam super quam loqui iustitiam maluit.

  36. 51.10.1

    Tenuit uero secundum Iudaicam consuetudinem propheticus sermo in ipsa sermonum uirtute rationem, cum ait: dil existi malitiam super benignitatem, iniustitiam super quam loqui iustitiam. nam ubi ait: dilexisti malitiam super benignitatem, nihil ultra quam dilectionem ipsam ex conparatione condemnat. ubi uero ait: iniustitiam super quam loqui iustitiam, ibi coarguit non iam praelati amoris adfectum, sed ipsum illum odium in loquendo dicens: super quam loqui iustitiam. possunt enim et solent Iudaei, licet non ament bonitatem, tamen eam uel loquendo simulare. at uero loqui de domino nostro Iesu Christo. qui secundum beatum apostolum Paulum factus est nobis iustitia et sanctificatio et redemptio, nullo modo possunt. non continentur ad aliquam sermonis patientiam, cum quando ex propheticis auctoritatibus ostenditur a nobis unigenitus deus, qui ante ssecula natus est, in homine et passus et crucifixus et mortuus; tum enim omne de eo eloquium et uitant et fugiunt: et si discedendi quoquam locus nullus sit, ui quadam taciti doloris oppressi aures manibus obstruunt et auditum, ne in se penetret, excludunt, bonitatem quidem tantum non amantes, interdum tamen eam loquentes, ceterum iustitiam nec diligentes. quia Christus est, nec loquentes.

  37. 51.11.1

    Intercessio diapsalmse, etsi personse non adtulerit conuersionem, tamen sensus fecisse intellegitur demutationem. nam cum et eius, cuius antea. et ad eum, ad quem antea. sermo sit. idem tamen sermo aliud nunc quam ante significat. et quidem superiora querellis grauia fuerunt. adeo ut ex prophetse dolore. antequam edicerentur. increpita sint: cum iniustitiam lingua cogitat, cum tamquam nouacula acuta dotum efficit, cum malitia super bonitatem diligitur et iniustitia' super iustitiae eloquium est. propter quse quaedam quasi prophetse* accusatio apud deum prsemissa est arguentis, cum dicitur: quid gloriatur in malitia potens iniquitatem tota die? et ne inanis quereli» dolor reperiretur, ipsa querellse causa subiecta est.

  38. 51.12.1

    Nunc uero intercedente diapsalma non pra>cessit querella, sed demonstrata ante causa peccati grauissima tum haec damnationis est subiecta sententia: dilexisti omnia uerba praecipitationis, linguam dolosam: propterea deus destruet te in finem, euellat te et emigret te de tabernaculo et radicem tuam de terra uiuentium. eo exemplo. quo in Genesi dictum legimus his uerbis: quia fecisti hoc, maledictus tu a terra. et rursum: quia audisti uocem mulieris tute; sed et ab apostolo, cum grauissima humanse impietatis crimina percensuisset. itadictum: propter hoc tradidit eos deus in reprobum sensum: ita et nunc: dilexisti uerba prsecipitationis, linguam dolosam: propterea deus destruet te in finem. uerbi uirtutem latinus sermo non tenuit. quae enim nobiscum uerba praecipitationis sunt, ea a Graecis rd ϱ̔ήματα commemorata sunt: quo dicto significatur id, quod nobiscum prsecipitatio est, cum illis esse demersio in profundo maris. potest autem nobiscum secundum generalem sensum praecipitatio non in mari tantum, sed ex editis aut aedium aut rupium aut quorumcumque generum locis decidentium casus intellegi. ergo secundum demonstratam praecipitationis rationem, quia uerba praecipitationis Doec dilexerit, seuerissimae damnationi subiectus est.

  39. 51.13.1

    Omnis etenim anima infidelis, in saeculi huius tamquam maris profundo naufraga, incerto motu uagoque differtur et diuersarum cupiditatum aestu mobilis fluctuat, potestate diaboli saeculum incolentis inlusa, et nulla ad resistendum obnitendumque ei subiectae soliditatis firmitate consistit: ex quo facile est, incentiuis circumagentium cupiditatum pendulam uagamque iactari. quod autem saeculi huius motus atque fluctus undantis maris sit aestibus conparatus, qui dominantis sit diaboli incolatus, secundum propheticam et allegoricam intellegentiam psalmus centesimus et tertius sub corporali tamen creaturarum significatione demonstrat: Hoc mare magnum et spatiosum, illic serpentes, quorum non est numerus. animalia pusilla et magna: illic naues pertransibunt draco iste, quem formasti ad inludendum ei. et rursum in psalmo sexagesimo octauo: ueni in altitudinem maris. et tempestas demersit me. unigenitus itaque dei filius, dei verbum et deus uerbum, ad eruendos nos ex profundo sseculi huius naufragio descendit doctrinse suse reti, cui regnum caelorum simile est, haec uniuersa piscium genera extracturus. ab impio populo proditur et inhonoratur; seseque populus conformatus ad inludendum draconi socium ipse demergit et in hoc se profundum ad incolatus eius consortium praecipitat. sic et incredulus Moysi Aegyptiorum populus praecipitari demergique meruit, et impiam gentem refusi in se maris fluctus absorbuit, prsecipitationis uerba tunc, cum deo obstitit, diligentem.

  40. 51.14.1

    Quia igitur Iudseorum populus incredulus et regem suum prodens uerba prsecipitationis dilexit, dicens: regem non habeo nisi Csesarem, deo rege neglecto et rege homine confesso in hoc se saeculi profundum ipse demersit; ideo in finem destruitur — usque in consummationem enim saeculi regnum destructae ciuitatis amisit — et de tabernaculo euulsus et transmigratus est: uagus nunc in toto orbe terrarum et ubique peregrinus consummatis omnibus suis in domini passione peccatis.

  41. 51.15.1

    Quia prsecipitationis uerba dilexit, tabernaculo illo caret, in quo propheta semper dei spiritu plenus fuit, in quo sanctarum uirtutum tremendae contemplationes et salutares uisiones exstiterunt, in quo hostiarum ad redemptionem animse utiles oblationes, in quo paschae agnus in clade Aegypti fidelium custos et in liminum sanguine potens signum, in quo aemulae aeternorum temporum temporariae festiuitates. ab hoc itaque tabernaculo euulsi his spiritalium donorum honoribus carent.

  42. 51.16.1

    Euulsi autem sunt non ex hoc terreno tantum tabernaculo, sed et ex illo, de quo dictum est: eleuabo Dauid tabernaculum, quod cecidit: sanctum illud scilicet et uenerabile nati ex uirgine dei corpus et templum, in quo, qui crediderit, tamquam consors dominicae carnis habitabit. omnis autem infidelis a cognatione hac non crediti corporis, id est dei tabernaculo reuelletur et emigrabitur, spiritalis huius tabernaculi indignus habitaculo: quod significare dominus intellegitur, cum dicit: ego sum uitis uera, uos estis propagines, pater meus agricola est. omnis propago in me non manens neque ferens fructum eradicabitur. et omnem propaginem in me manentem emundabit eam pater meus, ut fructum ampliorem ferat. si qui igitur per fidem corporati dei manere in natura adsumpti n deo corporis merebuntur, hi emundantur in fructus aeternos ex se adferendos: quia necesse est, ut- naturam uerre uitis propago intra uitem manens teneat. at uero qui incredulus nati in corpore dei fuerit, uel si et credens maneat, fructibus tamen fidei suae careat, eradicabitur aut ob infidelitatem aut ob inutilitatem fructuum negatorum. natus enim ex uirgine dei filius, non tum primum dei filius cum filius hominis, sed in filio dei etiam filius hominis, ut et filius hominis esset dei filius, naturam in se uniuersse carnis adsumpsit, per quam effectus uera uitis genus in se uniuersae propaginis tenet. si qua ergo propago infidelis aut infructuosa est, eradicandam ipsa se praebet; per naturam quidem manens, sed per infidelitatem aut inutilitatem reuellitur. ex hoc ergo tabernaculo, tamquam ei uera uite, hic impius Doec et euellitur et emigratur, manens per naturam et in tabernaculo et in uite, sed per infidelitatem dignus auelli.

  43. 51.17.1

    Auulsus autem de tabernaculo eradicabitur et de uiuentium terra. qui enim non manebit in Christo, regni Christi incola non erit; non erit autem, non quod sibi non patuerit incolatus — uniuersis enim patet, ut consortes sint corporis dei atque regni; quia uerbum caro factum est et inhabitauit in nobis, naturam scilicet in se totius humani generis adsumens —, sed unusquisque pro merito se et euellendum de tabernaculo et eradicandum de terra uiuentium praebet, non prohibitus umquam inesse. quia per naturae adsumptionem incola sit receptus; sed eradicatur ob infidelitatis crimen, naturse consortio indignus exsistens. eradicatur ergo de uiuentium terra, quae in beata regione sanctis domino conregnantibus prseparatur; cuius ipse in euangelio meminit, dicens: beati mansueti, quoniam ipsi hereditabunt terram; et hic idem propheta: et placebo domino in regione uiuentium, a qua proditor populus eradicari meruit, postquam destructus in finem a tabernaculo et emigratus est et auulsus.

  44. 51.18.1

    Viuorum autem idcirco terra est, quia omnis fidelis in domino, licet mortuus sit, deo tamen uiuat, ut dictum est: ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob: non est deus mortuorum, sed uiuorum. et rursum per Iacob: uiuat Ruben et non moriatur; et illud: Ismael hic uiuat in conspectu tuo. sedetilludapostoli — si ita tamen legenti uidebitur, quia duplicem sensus significationem habet —: et nos, qui uiuimus, qui residui erimus, rapiemur cum nubibus obuiam Christo in aera: et sic semper cum domino erimus. interceptio quidem corporum adfert temporarium mortis occasum; sed lex constituta moriendi legem non adimit resurgendi: quia decernenti legem lex non adfert necessitatem, neque sibi deus ius uiuificandi ademit legem nobis decernendo moriendi. mors autem in eos tantum, in quos est decreta, legitima est. uiuunt autem deo omnes, ex cuius lege sunt mortui. neque mors. quae non nisi per legem decernentis inualuit, potest per se in id inualescere, ne per decernentem renouandae uitae legem demutabilis sit lege uiuendi, cum decernentis potestas constitutam ab exordio in Adam sub condicione decreti uitam legis demutauerit lege moriendi. uiuunt itaque sancti quique et fideles deo. nam cum se deum eorum, qui mortui fuerant, id est Abrahse et Isaac et Iacob esse dicat et continuo testetur, non mortuorum se, sed uiuorum deum esse, docet per id, eos, qui iudicio humanse opinionis mortui existimentur, sibi legem decernenti non mortuos esse, sed uiuos.

  45. 51.19.1

    Intercessio diapsalmse, etsi non personam, sensum tamen innouauit. nam post prsenuntiatam Doec damnationem, ad quem tamquam ad praesentem fuit sermo, nunc ad alterius expositionis significationem se rettulit propheta : u ide bun t iusti et timebunt et rident super eum et dicent: ecce homo, qui non posuit deum adiutorem suum, sed serauit in multitudine diuitiarum suarum et praeualuit in uanitate sua. destructo Doec in finem et euulso de tabernaculo atque emigrato et de terra uiuentium eradicato sancti quique necesse est metuant: cum uideant tot tantisque diuinae misericordise auxiliis populum adiutum atque usum post ingentem illam et ultra humanas opes gloriosi regni dignitatem maximum de se atque ultimum humanae calamitatis exemplum praebuisse. qui enim memoria recenseat antiquas gloriae eius et innumeras beatitudines, quas superius pro parte memorauimus, cum post Aegypti funera itineri eorum diuisum mare cessit, cum ardorem diei nubis columna inumbrauit, cum noctis tenebras ignis columna discussit, cum cibum caelum per angelos praebuit, cum fontem petra fluxit. cum Iordanes refluxit, cum ciuitas magna ad solum areae testamenti circuitum concidit, cum sol de cursu suo inhibitus diem distulit, et diuinae legis ordo ex illo elementorum indefesso inperturbatoque motu ad belli moram restitit: post illam deinde diuinae maiestatis et conspectus et auditus familiaritatem consumptos eos bellis, fame emortuos et antea mortuorum cadaueribus ad mortem famis pastos, reliquos deinde in seruitutem redactos exules ubique, ubique esse degeneres, nusquam cognitos, semper nouos et demutatione incolatus semper ignobiles, semper alienos? iam si spiritales quis oculos erigat, de quibus dominus ait: eleuate oculos uestros uidete regiones, quia albae sunt ad messem, tum sciat auulsos esse ex consortio corporis dei, ex illo beatitudinis regno, ex illo resurrectionis honore et esse sine dei spiritu, sine intellegentia prophetise constitutosque gehennae pabulum. quos inmortalis uermis exesurus sit et inextinguibilis ignis crematurus, quorum sciat legislationem, quorum testamenta, quorum patres, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus. quanto ergo has demutationes eorum et praesentes et aeternas calamitates sancti quique metu contuebuntur, quia punitorum contemplatio sit terribilis exemplo? uidebunt ergo iusti et timebunt, nihil non sibi metuendum in tanta horum calamitate intellegentes. sed quia iusti sunt, licet timeant de exemplo, tamen de fructu propriae iustitiae gaudebunt. ridebunt enim super eum: ridentes igitur et timentes. quia deo subditi sunt, punitorum seueritate terribili. temperat ergo metum risus, dum et metus de exemplo et risus ex merito est. moderatur autem rursum metus risum, dum ita gaudebunt in bonis, ne desit terror exempli: quia impise et diffidentis de se conscientiae est, timere sine gaudio et insolentis naturse est, sine timore gaudere.

  46. 51.20.1

    Sed qui timentes ridebunt, id quoque adicient ad hunc moderatum in timore risum, ut dicant: ecce homo, qui non posuit deum adiutorem suum. stultitise impietatis extremae est, non intellegere sub deo et ex deo uiuere, sed in his, quse gerit et expectat, sua magis uelle confidere potestate, eam, si quid illud in se sit, ex deo sit. ad deum itaque spes omnis nostra sit et confessio omnis in deo sit exemplo prophetse dicentis: domine, adiutor meus et redemptor meus et rursum: leuaui oculos meos in montes, unde ueniet adiutorium mihi. auxilium meum a domino, qui fecit caelum et terram. metuamus itaque semper, ne quando nos aeternus ille ignis urat et uermis inmortalis absumat, cum audiamus quid iusti timentes ridentesque dicant: ecce homo, qui non posuit deum adiutorem suum, sed sperauit in multitudine diuitiarum suarum.

  47. 51.21.1

    Diuites quosdam insolentes esse praestat opulentia, et maxime timorem dei diuitiarum fiducia inanis auertit: stulti, non intellegentes hoc se magis religiosos oportere esse, quod . diuites sunt, quia gratiam referre largitori bonorum sibi desiderabilium conueniat, et hoc magis inexcusabilis sit auaritise reatus, quia auaritise necessitatem non excuset opulentia. iam uero quam infelix fiducia est rei inanis: deum contemnere habendo aurum, quasi aurum non ex dei sit creaturis, aut aliquis per id iudicio sanae mentis beatae uita adquirat profectum, quod sibi aurum iaceat suffossum, et hinc fiat non generalis animae et corporis homo aliusque possit esse, quam natus est, ant cum uita excedat, auro suo sit usurus inmorte! utetur plane, si eo recte utetur in uita, si esurientem pane suo aluerit, si nudum ueste sua texerit, aut aegrum sumptu suo refouerit, aut captiuum libertati suae redemerit, haec sunt plane ambitiosse apud deum humani thensauri legationes, haec potentia deprecandorum criminum et uera suffragia. sic auro demutabimur, ut er terrenis caelestes et ex mortalibus simus aeterni, haec infidelis illa populus non cogitans et dei mandata contemnens putansque se per legem, quae futurorum bonorum umbra eat, esse diuitem, adeptis diuitiis male usus, ex uiuentium terra et tabernaculo eradicatus et emigratus, auulsus est: praepotentem se in uanitatibus credens, in regni scilicet sui gloria, in templi auro, in mandatis hominum, secundum prophetam dicentem: sine causa colunt me, docentes doctrinas et praecepta hominum, dei lege contumeliosa humanae consuetudinis obseruatione mutata.

  48. 51.22.1

    Propheta autem, quem necesse est iustum esse intellegi, aliter de se fiducia spei suse loquitur: ego autem, sicut . oliua fructifera in domo dei, speraui in misericordia dei in aeternum et in sseculum saeculi. differt quidem tempore aetas hominum, sed prophetise spiritus idem est. propheta manere se in domo dei sicut oliuam fructiferam dicit, arborem semper uirentem et fructus optimi feracem. apostolus huic olese, prsefractis ob infidelitatem ramis eius, fideles gentes ex ignobili oleastro esse insitas praedicat, ut contra naturam generis naturam radicis acciperent. sed propheta, in lege licet manens, euangelicus tamen propheta simul et in lege et in euangeliis cum fructu suo in domo dei esse persistit: non perfringendus in ramis, non relinquendus in truncum, non inutilis iam ipse inserendo sibi praebendus oleastro, nec radicis suae uirtutem arbori transfusurus aliense, sed totus integer, ut est fidei apostolicse praedicator; non ex gentibus radici legis ad fidem euangelicam inserendus, sed etiam in gentium euangelica fide propriae radicis suae ramorumque uirtute totus ipse ex legis pingui conscientia fructuosus. est autem dei domus secundum apostolum Petrum ecclesia et omnes fidei euangelicae sectatores, sicut ait: sedificanmini domus spiritalis, regnum sacerdotale. et Paulus: ut scias, quemadmodum oporteat in domo dei deuersari, quae est ecclesia dei uiuentis, columna et firmamentum ueritatis. in hac igitur dei domo iustus et sanctus propheta, tamquam fructifera oliua consistens, propria sua usus fructuosa pinguique radice sperauit in misericordia dei; non ad tempus, non in huius corporalis tantum uitae breui saeculo, sed in saeculum saeculi. extendit enim spes suas ad infinitam perennitatis aetat.em nec concluditur mortis occasu, cum sciat sibi in Abrahae sinibus exemplo pauperis Lazari esse uiuendum, sciat quoque gloriosae resurrectionis demutatione coaeternum se et conformem deo esse mansurum, mansurum autem ob id, quod sequitur: confitebor tibi, domine, in saeculum, quia fecisti: et expectabo nomen tuum, quoniam bonum ante conspectum sanctorum tuorum.

  49. 51.23.1

    Spes in misericordia dei in saeculum et in saeculum saeculi est. non enim ipsa illa iustitiae opera sufficient ad perfectae beatitudinis meritum, nisi misericordia dei etiam in hac iustitiae uoluntate humanarum demutationum et motuum uitia non reputet. hinc illud prophetae dictum est: melior misericordia tua super uitam: quia, quamuis probabilis per iustitiae operationem uita iustorum sit, tamen per misericordiam dei plus meriti consequetur. ex hac enim uita in uitam proficiet aeternam; et operationem iustitiae in tantum dei misericordia muneratur, ut, miserans iustitisae uoluntatem, aeternitatis quoque suae iustum quemque tribuat esse participem. idcirco in saeculum et in saeculum saeculi misericordia? spes est: sed confessio tantum in saeculum um, non etiam in saeculum saeculi. non enim confessio peccatorum nisi in huius saeculi tempore est, dum uoluntati suae unusquisque permissus est et per uitae licentiam habet confessionis arbitrium. decedentes namque de uita simul et iure decedimus uoluntatis. tune enim ex merito praeteritae uoluntatis lex iam constituta . aut quietis aut poenae excedentium ex corpore suscipit uoluntatem. cuius temporis non iam liberam, sed necessariam uoluntatem ostendit propheta, cum dicit: non est mihi in diebus illis uoluntas. cessante enim uoluntatis libertate etiam uoluntatis, si qua erit, cessabit effectus. transire namque ad . Abraham uolens diues chao medio non sinitur, cum tamen per libertatem uoluntatis in Abrahae sinibus esse potuisset. interclusa est ergo libertas uoluntatis, quia confessio nulla est mortuis, secundum id, quod dictum est: in inferno autem quis confitebitur tibi? sperans ergo propheta misericordiam in saeculum et in saeculum saeculi confitetur tantum in saeculo: temporaria confessionis officia saeculi tempore gerens, spem uero aeternam saeculorum aeternitate protendens. confessionis autem causam addidit dicens: quia fecisti; auctorem scilicet uniuersitatis huius dominum esse confessus, nulli alii docens confitendum, quam qui fecit oliuam fructiferam spei misericordia in saeculum saeculi.

  50. 51.24.1

    Et quis hic sit, qui fecit ista, demonstrat dicens: et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum. exspectabit ergo dei nomen, cui confitetur, per quem facta sunt omnia: unus enim deus pater, ex quo omnia, et nos in ipso: et unus dominus noster Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. huius ergo nomen exspectat, Iesum - scilicet uidere, id est saluatorem suum nosse, angelo dicente: et cognominabis nomen eius Iesum; ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum. Christum conspicere, ut per professionem generosae . familiae sit christianus, exspectat. bonum autem hoc nomen est, quod archangeli atque angeli adorant, quod daemones tremunt et ferre non possunt, quod ad salutem homines adsumunt; quia scriptum est: et omnis qui inuocauerit nomen eius, hicsaluuserit exspectat autem non occulte, non trepidus, non solus, sed in conspectu sanctorum eius, fide scilicet libera testimonium exspectationis suae uel sub sanctorum caelestium conscientia non recusans, uel prophetiae exemplo sanctis omnibus, qui in terra sunt, in se ipso praebens exspectationis exemplum.

  51. 52.1.1

    Praesens psalmus tertio decimo psalmo paene conueniens est, sed habet in hac ipsa uerborum similitudine non exiguum intellegentiae discrimen. primum uirtute inscriptionis ipsius. nam tertius decimus ita inscribitur: in finem illius Dauid quo titulo id significatur, psalmum illum a Dauid prophetatum fuisse; hicuero: in finem proMaeleth intellectus illi Dauid. ubi enim est: in finem intellectus, adhortationis et admonitionis est significatio, qua iubemur secundum finis cognitionem intellegentiae nostrae admouere iudicium: ut ea in psalmo denuntiari intellegamus, quae consummabuntur in fine, secundum illud apostoli: dehinc finis, cum tradiderit regnum deo patri; cum euacuauerit omnem principatum et potestatem et uirtutem, tunc et ipse subicietur subicienti sibi omnia. nouissima autem inimica euacuabitur mors. hic ergo finis est, qui intellegitur in psalmo. illud autem, quod illi Dauid psalmus inscribitur, ostenditur omnis de Christo, qui Dauid uerus est, prophetari: quia ubi illius inscribitur, ibi eum, qui dixerit, significat; ubi uero illi est, ibi eum, ad quem dicatur, ostendit.

  52. 52.2.1

    Dixit insipiens in corde suo: non est deus. uitii est humani, pudenda eloquia uerbis oris non audere committere, sed instinctu nequitiae interioris urgente ea intra cor eloqui: dum aduersum publici pudoris necessitatem uoluntatis iniquitate luctante, quod pudet dici, non pudet cogitari. et idcirco stultus in corde suo dicit: non est deus, quia, si uellet uerbis oris hoc eloqui, stultus esse, sicuti est, publici adsensus iudicio argueretur. quis enim mundum contuens, deum esse non sentiat? sed fit frequenter, ut, cum nos ueri necessitas ad confessionem dei cogat, oblectatio tamen uitiorum deum nobis non esse persuadeat, et quod contra fidem credimus, id tamen de consilio impii cordis eloquamur. ex quo illud dei dictum est per prophetam: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me; quia nolunt credere, quod negare non possunt.

  53. 52.3.1

    Causam uero huius stultissimi in corde eloquii ostendit dicens: corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus. inicum est, quidquid extra legem est. et legem dei excedentes primum corruptioni subditi sunt, dehinc abominationi: quia iniquitas corruptionem adferat, corruptio autem abominationem meretur. cum enim quis transgredietur dei legem, tum deum negabit: et deum negare corruptio est. dominus enim noster ad depellendam corruptionem uerbum caro factum est. oportet enim, secundum apostolum, corruptionem uestiri incorruptione. sed qui inicus est et qui uerbum deum carnem factum esse non credit et, quia deus non sit, loquetur in corde, corruptus et abominabilis permanebit. tertius decimus psalmus pro eo, quod abominabiles facti sunt in iniquitate, ita ait: abominabiles facti sunt in adinuentionibus suis. nec differt sensus et crimen: quia homines ea, quae sibi sunt placita, sectantes diuinae legis constituta transgressi sunt.

  54. 52.4.1

    Consequitur deinde haec querella: non est, qui faciat bonitatem. uersum hunc, quia inferius etiam cum accessione subiectus est, suo loco tractabimus. qui tamen nunc oportune et conpetenter adiectus est, corruptis omnibus et abominatis neminem in operibus repertum esse bonitatis: quia, cum loqui, quae bona sunt, aliquando soleamus, factis tamen ipsis difficile, quae bona sunt, exsequimur.

  55. 52.5.1

    Ac ne indiligens dei erga homines uoluntas esse existimaretur, adiecit: dominus de caelo prospexit super filios hominum, ut uideret, si est intellegens aut requirens deum. prospectio domini de caelo frequens fuisse cognoscitur, quotiensque peccatis humani generis commotus salutis nostrae causa aut Noe ante diluuium eligit, aut Abraham iustificat per fidem, aut Isaac sponsionis suae promittit heredem, aut in Iacob posterioris populi primogenita praefigurat, aut Moysen prophetam et ducem praeficit et latorem legis instituit, aut dum. prophetas in omni tempore legis inspirat. per has igitur uirtutis suae et istius modi efficientias ad filios hominum prospexit, ut uideret, si quis esset intellegens et requirens deum.

  56. 52.6.1

    Non est autem facile illud, ob quod deus prospicere dignatur, ut uideat: magnumque est illud, quod tam studiose, an in aliquo reperiri possit, inspicitur. prospicit enim e caelo deus, ut uideat, an se quisquam hominum intellegenter exquirat quotum enim quemque hominum inuenies, qui secundum perfectam intellegentiam deum uelit exquirere V qui primum causas creaturarum et dehinc constitutionem humani generis pertractans per rationem intellegentiae auctorem ac parentem tantae uniuersitatis exquirat? dehinc cur mundus, cur homines, cur saeculi tempora; cur patriarcha electus, cur lex constituta, cur propheta praemissus et in quem profectum causarum omnium origo constiterit? tum praeterea. quem uirtutes caelorum et angelorum ministeria et archangelorum potestates et diaboli regnum et sancti spiritus donum et deus ex deo unigenitus dei filius profectum nobis ex tam uariis officiorum generibus inpertiant hunc ergo exquirentem se per intellegentiam uirum deus uidere prospectat.

  57. 52.7.1

    Est enim intellegentiae non exiguum meritum, Salomone dicente: intellegentia enim bona omnibus, qui inueniunt eam; et rursum per alium prophetam: o Israhel, quid deus requirit a te nisi facere iudicium et intellegere iustitiam? proprium enim intellegentia humanae rationis officium est; et idcirco nobis natura animae spiritalis inserta est, ut per eam ad intellegentiae sensum, qui solus rationis est particeps, tenderemus. sed obruti uitiis et per oblectament-a corporis natura corporeae grauitatis oppressi declinamus nos a studio intellegentis exquisitionis.

  58. 52.8.1

    Declinamus autem, posteaquam esse inutiles coepimus; id enim propheticus sermo significat: omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt non cum declinant, inutiles fiunt; sed cum inutiles coeperint esse, declinant. et uirtutem dicti facile est ex consuetudine humanae demutationis intellegi. namque cum ex bonis esse mali coeperimus et ex prudentum familiaritate et publicae famae honestate per uitia nos et dedecora secreuerimus, effecti per id inutiles, tum omnes probabilium uirorum declinamus occursus, sectantes deuia, et praesentiam bonorum conscientiae nostrae pudore uitamus. denique Adam per peccatum inutilis factus tum dei declinauit aduentum; uiuens aliquandiu innocens et per mandatorum obseruantiam utilis familiarem sibi occursum antea dei, simul atque inutilis coepit esse, refugit.

  59. 52.9.1

    Non repertis autem deum intellegenter exquirentibus et omnibus, simul atque inutiles facti sunt, declinantibus ex adfectus dolore iteratur querella dicentis: non est, qui faciat bonitatem, non est usque ad unum. grauis dei professio est et indissolubile super humana uitia iudicium, cum bonitatem usque ad unum nemo facit. et quaeretur post haec, quomodo Abel placuerit, Seth probatus sit, Enoch translatus sit, Noe reseruatus sit, Melchisedech sanctificatus sit, Abraham electus sit, Isaac heres sit, Iacob Israhel sit, Iob inculpabilis sit, Moyses amicus sit, Aaron christus sit, Dauid secundum cor dei sit, prophetae spiritales sint, apostoli caelorum claues sortiti sint, si excepto uno tantum bonus nemo sit? iam uero illud quomodo dictum intellegetur: bonus homo de bono thensauro profert bona, et illud: serue bone, intra in gaudium domini tui? quomodo enim bonus aliquis nuncupabitur nemine faciente bonitatem?

  60. 52.10.1

    Ac primum, ne etiam in hos, quos superius commemorauimus, iudicio dei probatissimos uiros, cadere tamquam generalis huius sententiae professionem existimemus, superiorum dictorum sensus obsistit. omnis etenim de stultis et corruptis et abominabilibus coeptus est sermo; et deo prospiciente de eaelo, ut uideret, si quis intellegenter exquirens esset, omnibus, postquam inutiles esse coeperant, declinantibus nemo repertus est bonitatem faciens usque ad unum, id est ex illis, qui et stulti et corrupti et abominabiles et, postquam inutiles facti sunt, declinantes esse coepissent: sententia in eos diuini iudicii congruente, a quibus coepit et sermo. id autem, quod ait usque ad unum, non unum excepit ex omnibus; sed omnibus inutilibus et declinantibus, cum usque ad unum bonitatem nemo facit, ne unum quidem secreuit ex omnibus. non enim ait: praeter unum, sed usque unum; et in eo, quod praeter unum est, exceptio significatur unius: in eo uero, quod usque ad unum est, uniuersitas generalis per prospicientis e caelo scientis diligentiam sub quodam speciali et personali numero continetur.

  61. 52.11.1

    Quamquam uero eam esse infirmitatem humanae naturae meminerimus, ut ex conparatione diuinae bonitatis bonus nemo sit, sed inconparabilis illa diuinitatis exceptio non interclusit bonitatis officium, ut secundum conparationem humanam inter homines bonus nullus sit. bonitas namque primum perfecta ea est, quae indemutabilis naturae uirtute consistens nescit aliquando aliud esse quam fuerit, nec potest non id esse, quod semper est.. humani uero motus ipsa plerumque , mutatione diuersi sunt-, et terrenae legis inperfecta natura fit alia, ex alio instinctu se perturbante demutans: et ad id nos diuersarum adfectionum motus inpellit, dum contumelia irascimur, dum damno mouemur, dum ira accendimur, dum metu perturbamur, dum amore inflectimur, dum odio inpellimur, dum gaudio efferimur, dum dolore stimulamur, dum iudicio dissidemus, dum aetate mutamur. his ergo subditi naturae infirmis motibus aequales esse non possumus, dum et adfectu demutabiles sumus et tempore. et idcirco perfecta bonitas in nullo est, quia eam naturalium perturbationum incentiua demutent. sed tamen cum in bonitatis sumus uel uoluntate uel gestis, non possumus uel tunc non hoc esse, quod sumus. et quamuis inperfecti ad id simus, ne semper id simus, quod tamen sumus in tempore, licet per naturae infirmitatem demutationi bonitatis obnoxiis non adimitur nobis, bonos nos uel tum esse, cum sumus.

  62. 52.12.1

    Bonus autem solus per naturam indemutabilem suam semper deus non praedurus huius demutationis nostrae arbiter fuit, indulgentiam infirmitati nostrae, qua non semper boni permanemus, ex merito uoluntatis inpertiens, qua bonos nos esse delectat: magisque his, quae uellemus, propitiatus est quam his, quae non possemus. iratus est. namque cum Moysi. fideli utique amico suo, et quem in deum pharaoni constituerat, dixisset: quia non glorificasti me in aquae contradictione, ascende in montem et morere, hunc sibi postea, sepulturae eius loco a nemine cognito, una cum Helia ab apostolis in monte conspectum beati et aeterni regni sui consortem et martyrem reseruauit. et, ne per Aaron et Dauid et Salomonem pluresque alios istiusmodi bonitatis dei exempla percurram, quibus, increpitis demutationum offensis, ob fidei tamen meritum adfuit uenia procliuis, conscius dominus infirmitatis humanae, cum apostolis dixisset: omnes uos scandalum patiemini in nocte hac, et beato Petro non tam ad denuntiationem damnatae demutationis, sed quia per timorem carnis demutabilis homo, id quod negaturus esset admonito et neganti quidem claues tamen regni caelorum non ademit: quia cum per trepidationem obrepsisset negatio, uoluntatis tamen usque ad martyrium confitendi fides firma non deerat. et aliud est nolle, aliud non posse. territus enim Petrus, etsi per carnis sensum responsionis non potuit tenere constantiam, per fidem tamen animi statim fleuit. et cum decussum se ab eo, quod uolebat., agnόuit, lacrimarum dolore fidei suae effudit adfectum. et ipsum illud fuit demutationis tempus et fletus, scilicet secundum trepidationis demutationem uoluntatis firmitate potiore. nam mox inconstantiam trepidationis constans fides fleuit, probatissimam deinceps apostolicae constantiae firmitatem martyrii confessione confirmans. haec idcirco in praesenti loco conmemorauimus, ne generaliter dictum existimaremus: non est, qui faciat bonitatem, non est usque ad unum, cum hi tot et tanti placentes deo uiri, etiamsi per naturae. demutationem de proposito fidei aliquantulum discessissent, tamen maximis ae pulcherrimis bonitatis operibus gloriam sint caelestis de se iudicii consecuti.

  63. 52.13.1

    Atque hanc quidem intellegentiae nostrae rationem ea, quae consecuntur, absoluunt: nonne sciunt omnes, qui operantur iniquitatem, qui comedunt populum meum ut cibum panis? deum non inuocauerunt: ibi trepidauerunt timore, ubi non fuit timor. quoniam dominus dissipauit ossa. hominibus placentium; confusi sunt, quoniam deus spreuit illos. si enim usque ad unum bonitatem nemo facit, quomodo populus dei est, qui ut cibus panis manducatur ab operantibus iniquitatem? generalitas ergo sententiae amota est, cum a dei populo, quem in bonitatis operationibus non ambiguum est permanere, iniquitatem secernuntur operantes. comedunt itaque operarii iniquitatis populum dei ut cibum panis, qui sanctorum iniuriis uiuunt, quos uexatio[prophetarum et uastatio ecclesiae et omnis iniquitatis delectat operatio. comedunt quoque etiam illi ut cibum panis populum dei, qui eum obtrectationis morsu et laniatu inuidiae dilacerant, secundum illud apostoli: si autem inuicem mordetis et comeditis, uidete ne consumamini ab inuicem. sed et sunt comedentes populum dei ut cibum panis, quibus, ut idem beatus apostolus ait, deus uenter est, qui ministerium deputant ad negotiationem conlationibus se plebis et muneribus ditando, dum conuiuia sub obtentu religionis sumptuosa sectantur, dum apothecas suas inutili religiosorum obsequio distendunt — cum consuetudo ab apostolis necessariae huius conlationis ad diurnam tantum saeculo renuntiantium aut per. inopiam indigentium alimoniam fuerit instituta i ; de quibus scriptum est: comedentes domos uiduarum et occasione longa orantes. hi ergo ut cibum panis dei populum comedunt et deum non inuocauerunt. stulti enim in corde dixerunt: non est deus. non inuocant ergo, quem negant. uel certe si qui in ecclesia positi dei plebem obtrectatione, insectatione, sumptu comedunt ut cibum panis, etiamsi dominum inuocare se credunt, audient dictum in euangelio fuisse: scimus enim, quia peccatores deus nonaudit. hi ergo dominum non inuocauerunt, quia oratio non uerborum sit professio, sed fidei.

  64. 52.14.1

    Sed qui deum non inuocant, et illud impietati suae addunt, ut timeant non timenda: illic enim trepidauerunt., ubi non erat timor, saxa, metalla, robora, ignem, aquam, aethera., reges mortuos atque morituros, uel cetera religionum superstitiosa commenta uenerantes et hoc ipso impio inanium metu contemptuque necessarii timoris ex conparatione condemnandi: cum non tam obliuisci timorem dei impium sit, quam impietate praecellat, timori eius metum inanium praetulisse. docuit autem dominus, solum in nobis metum eorum, quae uere timenda sunt. oportere esse, cum dicit: nolite timere eos, qui possunt corpus occidere, animam autem non possunt occidere; timete autem magis eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. impius ergo timor est, cum quae non timenda sunt timentur et quae timenda sunt non . timentur. et plerumque nos tamquam pro debita officii religione pie adulari regibus existimamus, quia in corpus nostrum sit his aliquid potestatis: quibus nihil ultra de nobis licet quam latroni, quam febri, quam incendio, quam naufragio, quam ruinae. his enim casibus corporum pro summa potestate desaeuiunt, et propter breuem dolorem libertatem ecclesiae, spei nostrae fiduciam, confessionem dei addicimus, punitorem perditoremque in igne iudicii et corporis et animae nostrae deum non timentes et aeternis diuinae ultionis poenis momentanea atque abolenda supplicia praeferentes; dum placere nos ipsis et in eorum gratia permanere famulatu impio gloriamur.

  65. 52.15.1

    Et hoc ipsum decreto grauissimo sententia diuina condemnat. namque ad illud, quod dixerat: nonne sciunt omnes, qui operantur iniquitatem, qui comedunt populum meum ut cibum panis? deum non inuocauerunt: ibi trepidauerunt, ubi non erat timor, id ad summam coepti sermonis adiecit: quoniam deus dissipauit ossa hominibus placentium; confusi sunt; quoniam deus spreuit illos. hi ergo, qui operantur iniquitatem et populum comedunt ut cibum panis et deum non inuocauerunt et in non timendis trepidauerunt, nonne cognoscent, quia ossa eorum, qui hominibus placere uelint, deus dissipauit? timuit huius prophetici dicti sententiam sanctus ille gentium doctor dicens: ego si adhuc hominibus placerem, Christi seruus non essem. inutilis est humanae gratiae et inreligiosa sectatio. nam ex deo magis, quam in contumeliam dei hominibus est placendum, ut per diuina instituta et probitatem fidelis uitae innocentisque placeatur. ceterum placere tantum hominibus uelle deo est displicere. non auocat autem ab hominum gratia dens iustorum mentes et fidelium rationabilem sanctitatem. et audiamus eum per Paulum dicentem: sine offensione Iudaeis et Graecis estote et ecclesiae dei, sicuti et ego omnia omnibus placeo, non quaerens quod meum utile est, sed quod multorum est, ut saluentur. hoc est non hominibus, sed deo placere, cum per id, quod deo placetur, et hominibus sit placendum. ex causa. enim placendi deo causa quoque etiam hominibus probabilis fit placendi. ceterum studium, quod, ut hominibus tantum placeatur. inpenditur, ad id, quod deo placendum est, non refertur, quia tantum eorum causa, quibus placetur, adhibetur. non est autem maius uinculum hominibus placendi quam ut nemo sui causa uelit his placere, quibus placeat; quia quod in profectum propriae utilitatis efficitur, non potest non aliquam interdum offensionem ex causis accedentibus excitare, cum quod alii utile est, alteri saepe fiat incommodum. at uero qui nihil sui causa uelit et omnia in profectum alienae utilitatis exerceat, necesse est ut causam sibi inoffensae placabilitatis adquirat; quia et ex alienis utilitatibus placeat nec offendat ex propriis. et hanc esse causam probabilem placendi sibi cunctis apostolus docuit; quia utilitatis suae neglegens utilitati se dedisset alienae.

  66. 52.16.1

    Dissipauit ergo ossa deus hominibus placentium. et ossa non haec corporalia dissipari intellegenda sunt, sed quia spes aeternitatis in ossibus significari solet, ex quo dictum est: hoc nunc os de o-ssibus meis. quod beatus apostolus, quia magnum mysterium est, ad Christum et ad ecclesiam refert. quae ex Adae sui seternitate aeternitatis substantiam mutuatur. quod in domini uulnerato licet corpore confixoque non frangitur. os, inquit, eius non conteretur; quia cum fuerit iniquis ius passionis in carnem, in aeternam tamen diuinitatis et inpassibilem naturam nihil licuit passioni. integram autem et incorruptam spem aeternitatis significari in ossibus etiam illic meminimus, ubi dicitur: custodit deus omnia ossa iustorum, unum ex his non conteretur, quia secundum demonstratam Ezechieli resurrectionem sacramentum eius sub ossium significatione sit reuelatum. ergo ut custodit deus ossa iustorum, ita et hominibus placentium dissipauit, et dissipauit non ita, ut eo, quod essent, carerent, sed ut per contemptum dei tamquam deperdita et abiecta uilescerent.

  67. 52.17.1

    Id enim sequitur: confusi sunt, quoniam deus spreuit illos. confunditur quisque et pudore dedecoris sui et conparatione honoris alieni. et hinc illud, quod apostolus significat dicens: omnes quidem resurgimus, sed non omnes demutabimur. sed et propheta et confusionem resurrectionis et honorem discernit, itadicens: et resurgent alii quidem in uitam, alii in confusionem aeternam. confundentur ergo, quorum ossa dispersa sunt, quos spreuit deus, quos tamquam indignos, ne conformes essent gloriae suae et resurrectionis, abiecit: resurrecturi adeo, ut confundantur, non demutabuntur uero et ex eo confundentur. haec enim resurrectionis statuta condicio est, et idcirco tamquam ex prarterito pro decreti definitione fit sermo, quia id, ut ita maneat, sit statutum.

  68. 52.18.1

    Commemoratis uero humanis et insolentiae et iniquitatis impietatibus, ut is, qui titulo praefertur, intellectus in finem possit intellegi. tali propheta spem beatorum finis ipsius adhortatione confirmat dicens: quis dabit ex Sion salutare Israhel? dum auertit dominus captiuitatem plebis suae, exultabit Iacob et laetabitur Israhel. una enim haec spes reliqua fuit humanae infirmitati et fidei, per quam inter tantas praesentis uitae calamitates aeternorum bonorum exspectatione requiesceret. et idcirco certus huius beatitudinis propheta, tamquam ex uasto humanarum miseriarum proclamat profundo, dicens: quis dabit exSion salutare Israhel? namque secundum alium prophetam: ex Sion exiet lex, et uerbum domini ex Hierusalem. hoc uerbum domini caro factum est. haec caro et Sion et Hierusalem est, ciuitas nobis pacis et speculatorium nostrum. hinc salutaris, hinc Iesus. Iesus enim, ut saepe diximus, ipso nomine salutaris est. lex autem ex Sion non fuit salutaris, opere quidem uiuificans, sed non iustificans ex fide.

  69. 52.19.1

    Hic uero exspectatus salutaris et datus est Israhel, sed non carnali illi Israhel. non enim, qui filii carnis, filii deisunt, sed filii promissionis deputantur in semen. testatur et Iohannes, non esse secundum carnem Abrahae filios. cum et filii uiperarum sunt, et potens est deus Abrahae filios de lapidibus excitare. dominus autem ipse docuit, ex fidei operibus proprietatem successionis existere, nec secundum carnis generationem filiorum originem deputari, cum ait: si filii Abraham essetis, opera Abraham faceretis. sed et Daniel presbyteros condemnans ita dicit: non semen Abraham, sed semen Chanaan et non Iuda. Ezechiel quoque increpitis populi iniquitatibus ait: pater tuus C h ananaeus, mater tua Chettaea, radix tua et generatio tua de terra Chanaan. non est ergo Israhel iste ex successione corporea, cui ob infidelitatem origo profanissimi generis deputatur. neque huic data salus est, qui non suscepit oblatam. sed ei, qui auersa captiuitate populus dei factus est.

  70. 52.20.1

    Captas autem inperitarum gentium mentes et impiissimis uitiis ac religionibus subditas in libertatem fidei et nomen familiae caelestis absoluit. qui enim erant daemonum seruitus, facti sunt dei populus. et quis hic sit captiuitatem auertens de se ipse testatus est. hanc enim non lex, non patriarcha, non propheta, non angelus, non aliqua alia caelestium uel dominatuum uel potestatum uel thronum ueluirtutum uirtus auertit, sed ille, qui accepto libro in synagoga cum ista legisset: spiritus domini super me, propter quod unxit me praedicare captiuis remissionem et caecis uisionem, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum domini acceptum, fidem et auctorem consummatae significans prophetiae ait: quia hodie inpleta est prophetia haec in auribus uestris. haec igitur populi dei auersa captiuitas est, cum oculi intellegentiae panduntur, cum praefracta peccatis corda in requiem relaxantur, cum annus domini acceptabilis nuntiatur, quo paenitentiae nostrae deo est accepta confessio, cum nihil praeteritorum reputatur ad crimen, cum noua omnia sunt, noua libertas est, noui filii, et aeterna laetitia est.

  71. 52.21.1

    Exultabit Iacob et laetabitur Israhel: idem namque ipse patriarcha utrumque nomen sortitus ex merito est. nam, quia manu calcem fratris continuisset in partu, Iacob nuncupatus est, subplantaturus deinceps et emendo primogenita et benedictiones occupando. et interpretationis uirtutem Genesis exposuit, Iacob eum, quia subplantator fratris sit, nuncupatum. per agnitionem autem confessi dei tum, cum se ab eo homine, cuius in lucta dominabatur, benedici poposcit — quia deum, aduersum quem generis sui populus secundum futurae passionis sacramentum in lucta carnis inualuit, fidei oculis conspexisset in corpore — Israhel, quia Israhel deum uidens sit, meruit nominari. et secundum ipsius Genesis prophetiam in Iacob iuniorem populum, qui esset ex gentibus crediturus, significari absolutum est. hic ergo exultabit Iacob et laetabitur Israhel: secundum ecclesiae ordinem hic unus populus duplicis et professionis et honoris; neque enim geminatis sententiis idipsum caelestis sermo significat. sed quia fides prima, qua quis inuocari super se dei nomen precatur, fide anteriorem populum subplantat, cum Iudaeo nec infidelem se optat esse gentilis. hic ergo Iacob est, spe praeoccupatae benedictionis exultans. iam uero ubi baptismo renatus et fide consummatus deum intellegentiae oculis et mente adspexerit, tunc iam laetabitur Israhel, quia iam subplantato seniore deum fide uideat, uisurus ueriore conspectu - secundum illam beatitudinis sponsionem : beati mundi corde. quoniam ipsi deum uidebunt, domini et dei nostri Iesu Christi, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

  72. 53.1

    PSALMUS LIII.

  73. 53.2

    In finem in hymnis. intellectus Dauid, cum ueneruntZiphaei et dixerunt adSaul: nonne ecce Dauid absconsus est apud nos?

  74. 53.3

    Deus, in nomine tuo saluifica me et in uirtute tua iudica me. deus, exaudi orationem meam, auribus percipe uerba oris mei et reliqua.

  75. 53.1.1

    Sanctus et beatus Dauid non ignarus est, ut propheta, euangelicae doctrinae, et in tempore licet legis hanc corporalem agens uitam, tamen, quantum in se est, apostolici mandati praecepta consummat, testimonio de se dei fidem praestans, cum dictum est: inueni uirum secundum cor meum Dauid, qui Iessae est. non enim inimicos suos bello persequitur neque insidiantibus sibi decertando armis resistit, sed exemplo domini, cuius et nomen et lenitatem praefigurabat, proditus orat, periclitans psallit, patiens odia gratulatur; et ideo secundum domini cor repertus est. quia cum domino duodecim milia legionum angelorum possent in tempore passionis adsistere, tamen ad omne officium humilitatis explendum passioni se et infirmitati ipse permisit, orans tantum et dicens: pater commendo in manus tuas spiritum meum. quo exemplo hic idem, per similitudinem passionum futurae eius passionis propheta, non contradicit, non resistit inimicis, malum pro malo ex praecepto euangelico non reddens, sed dominicae mansuetudinis aemulator, cum tribulatur, cum proditur, cum fugatur, dominum, cuius tantum aduersus impios armis utitur, deprecatur.

  76. 53.2.1

    Psalmo autem huic ex historia titulus praescribitur; sed ante historiam, quatenus et quando et in quem ea, quae sub historia dicuntur, a nobis sint intellegenda, monstrantur. est enim primum: in finem intellectus illi Dauid. tum deinde sequitur: cum uenerunt Ziphaei et dixerunt ad Saul: nonne ecce Dauid absconsus est apud nos? ergo hoc, quod a Ziphseis Dauid proditur, in finem est intellegendum. per quod ostenduntur ea, quod in praesens tum erga Dauid agebantur, praeformationem in se futuri temporis continere: cum innocens insectatione uexatur, cum propheta contumeliis inluditur, cum deo placens ad mortem requiritur, cum rex inimico suo, ut dominus Herodi atque Pilato, ab his proditur, cum quibus tutus esse debebat. psalmus ergo intellegentise in finem est et in Dauid illo intellectus, in quo finis est legis. et qui Dauid habet claues, aditum intellegentise tum aperiens, cum. quae de se a Dauid sunt prophetata, consummat.

  77. 53.3.1

    Ipsa autem secundum hebraeam proprietatem interpretatio nominis adfert non exiguum nobis ad intellegendum profectum. Ziphsei namque significantur, quae nobiscum sunt oris aspersiones: hae ab Hebraeis Ziphsei nuncupantur. aspersio autem secundum legem emundatio peccatorum erat, per fidem populum sanguinis aspersione purificans, cuius aspersionis hic idem beatus Dauid ita meminit: asperges me hyssopo, et mundabor, sacramentum futurae ex domini sanguine aspersionis fide interim legis sanguine holocaustomatum repensante. sed hic populus, ut populus Ziphaei, ore potius quam fide aspersus et emundationem aspersionis labiis magis quam corde suscipiens, infidelis in Dauid suum et proditor exstitit, quod antea per prophetam dixerat: populus hic labiis me honorat, cor autem eius longe est a me; ad prodendum Dauid ob id pronus, quia cessante fide cordis omnia per oris fraudulentiam legis sacramenta gessisset.

  78. 53.4.1

    Dens, in nomine tuo saluifica me et in uirtute tuaiudicame. deus, exaudi orationem meam, auribus percipe uerba oris mei. secundum demonstratam tituli rationem passio Dauid prophetae dei ac domini nostri Iesu Christi passionis exemplum est. et idcirco oratio quoque eius etiam ad intellegentiam orationis eius, qui uerbum caro factum est, temperatur: ut, qui omnia secundum hominem passus est, idem omnia secundum hominem et loquatur; et quorum infirmitates portauit et peccata suscepit, eorum ad deum deprecetur obsequio. proprietates autem uirtutesque uerborum, etiam inuitis licet et cunctantibus nobis, intellegentiae huius exigunt sensum, ut omnia ex persona eius dici non ambigamus in psalmo. ait enim: deus, in nomine tuo saluifica me. in humilitate corporis unigenitus dei filius sub prophetae sui dictis haec precatur, qui et gloriam, quam ante saecula habuerat, reposcebat. saluificari se in dei nomine rogat, in quo est et nuncupatus et natus, ut se in eo corpore, in quo erat natus, idipsum, quod naturae anteriori suae et generi erat proprium, saluum faceret dei nomen.

  79. 53.5.1

    Et quia omnis haec ex persona formae seruilis oratio est, cui formae seruili usque ad crucem mortis adsumptae salutem eius nominis, quod dei est, deprecatur, et saluandus ex dei nomine id continuo subiecit: et in uirtute tua iudica me. namque ob meritum humilitatis, quia se exinanisset formam serui accipiens, formam nunc rursum dei consortem in ea, quam adsumpserat, humilitate repetebat, in dei nomen homine ipso, in quo deus nasci oboedierat, saluato. et ut huius nominis, in quo se saluari orabat, honorem non nudae tantum nuncupationis doceret esse, iudicari se in uirtute dei precatur. primum enim ex iudicio est, quod meretur: factus, inquit, oboediens usque ad mortem et mortem crucis. propter quod exaltauit illum deus et donauit illi nomen, quod est super omne nomen: ut ei nomen, quod super omne nomen est, donetur; tum deinde hoc ipsum iudicium sit in uirtute iudicii, quia per uirtutem dei is, qui ex deo homo mortuus fuerat, idem rursus in deum ex homine mortuo resurrexit, secundum illud apostoli: crucifixus ex infirmitate resurrexit ex uirtute et rursum: non enim erubesco euangelium; uirtus enim dei in salutem omni credenti. per iudicii enim uirtutem infirmitas corporalis in dei nomen naturamque saluatur; atque ita ob meritum oboedientiae in salutem nominis dei ex iudicii uirtute prouehitur, ut in eo dei et nomen et uirtus sit. ceterum si ex consuetudine humana sermo iste coepisset, in misericordia potius uel aequitate, quam in uirtute, iudicari propheta se poposcisset. sed uirtutis illic opus fuerat iudicio, ubi dei filio in filium hominis ex partu uirginis nato, rursum ipsi hominis filio per iudicii uirtutem dei filii et nomen redhibendum esset et uirtus.w

  80. 53.6.1

    Sequitur dehinc: deus exaudi orationem meam, auribus percipe uerba oris mei. promptum prophetae fuerat dixisse: deus, exaudi me. sed quia ex persona eius loquitur, qui solus sciret orare, idcirco constans postulatio exaudiendae orationis ostenditur. Paulus beatus neminem hominum, qualiter orare oporteat., scire docet dicens: quod enim, quid oremus, qualiter oporteat, nescimus. non est ergo infirmitatis humanae, exaudiri orationem suam postulare: cum doctor gentium, post constitutam licet iam a domino formam orandi, quid et quatenus oret ignoret. sed eius ista fiducia est, qui solus patrem uidet, qui solus patrem scit, qui solus potest orare pernoctans — secundum euangelium enim dominus pernoctauit orans —, qui per speculum uerborum formam ipsam occultissimi sacramenti sub communibus uerbis, dum oraremus, ostendit. et qui orationem suam poposcit audiri, ut peculiare hocfiduciae suae doceret esse, subiecit: inaurire uerba oris mei. et quisquam hoc humanae fiduciae esse existimabit, ut uerba oris sui uelit audiri? an illa, quibus motus animi nostri et inpetus pronuntiamus, tum cum de ira exardescimus, tum cum de odio obtrectamus, tum cum de dolore querimur, tum cum de adulatione blandimur, tum cum aut pro spe lucri aut de ueritatis pudore mentimur, aut de contumeliae offensione maledicimus ? et quis usquam uitae ita emendatae et patientis ad omnia fuit, ut his humanae demutationis uitiis non esset obnoxius? solus hoc potuit cum fiducia uelle, qui peccatum non fecit. in cuius ore dolus non fuit, qui flagellis dorsum praebuit, maxillas ab alapis non deflexit, sputamentorum contumeliam non exprobrauit et in nullo uoluntatem eius, cuius ad haec uoluntati in omnibus uolens oboediebat, offendit.

  81. 53.7.1

    Causam deinde, cur uerba sua audiri oret, adiecit: quoniam alieni insurrexerunt aduersus me et fortes quaesierunt animam meam, non proposuerunt deum in conspectum suum. unigenitus dei filius, dei uerbum et deus uerbum — cum utique omnia, quae pater posset, omnia ea et ipse posset, sicuti ait: quaecumque enim pater facit, eadem et filius facit similiter, et in indiscreto deitatis naturaeque nomine indiscreta quoque esset et uirtus —, ut absolutissimum nobis humanae humilitatis esset exemplum, omnia, quae hominum sunt, et orauit et passus est. et ex communi nostra infirmitate salutem sibi est deprecatus a patre, ut natiuitatem nostram cum ipsis infirmitatis nostrae inisse intellegeretur officiis. hinc illud est, quod esuriuit, sitiuit, dormiuit, lassatus fuit, impiorum coetus fugit, maestus fuit et fleuit et passus et mortuus est. et ut his omnibus non natura, sed ex adsumptione subiectus esse posset intellegi, perfunctus his omnibus resurrexit. omnis ergo eius in psalmis ex naturae nostrae affectu querella est. nec mirum, si ita nos intellegimus dicta psalmorum, cum ipse dominus secundum euangelicam fidem passionis suae sacramenta scripta esse fuerit testatus in psalmis.

  82. 53.8.1

    Alieni igitur super eum insurrexerunt. non enim iam filii Abrahae sunt, neque filii dei: sed natio uiperarum, sed serui peccati, sed semen Chanaan patre Amorraeo, matre Chethaea et de diabolo patre filii diabolicae uoluntatis. quaerunt quoque et animam suam fortes: cum Herodes principes sacerdotum, ubi nasci habebat Christus, interrogat, cumomnis synagoga aduersum eum testis falsa coniurat. sed animam hanc humanae naturae et infirmitatis esse existimantes non proposuerunt. deum ante conspectum suum; quia deus ex eo, quod deus manebat, usque ad originem nascendi se hominis humiliasset, id est, ut hominis filius esset, qui erat antea dei filius. non enim alius filius dei, quam qui filius hominis; et filius hominis non ex parte, sed natus, forma enim se dei ex eo, quod erat, ad id, quod non erat, id est, ut nasci posset in animam suam corpusque, euacuante; et idcirco et filius dei et filius hominis, idcirco et deus et homo, id est dei filius habitu humanae originis natus est, usque ad naturam scilicet hominis nascendi. qui totus ex anima et carne. formabilis est, dei se humiliante substantia. ob quod cum insurgunt aduersum eum alieni. cum potentes animam suam exquirunt, quae frequenter in euangeliis tristis et maesta est, deum ante conspectum suum non proposuerunt, quia deus dei filius, ante saecula manens, humanae naturae habitu, id est nostri corporis atque animae homo ex partu uirginis natus esset: per operum magnificentiam non intellegentes, quia hominis filius, cuius animam quaerebant, ad id, quod homo esse coeperat, ex dei filio, quod semper manserat, extitisset.

  83. 53.9.1

    Interuentu diapsalmi non dicentis, sed cui dicebatur, demutata persona est. nunc enim generalis sermo est prophetiae. nam post eam orationem, quae ad deum fuerat, ut fiducia orantis posset intellegi in eo ipso precationis tempore quod poposcerat inpetrantis, continuo subiecit: ecce enim deus adiuuat me et dominus susceptor est animae meae. conuertit mala inimicis meis. effectus proprios propriis reddidit postulatis, docens non neglegentem orationis nostrae deum esse, neque inrationabilem praestationem misericordiae suae existimandam, cum nos secundum quod precaremur audiret. namque ad id quod ait: quoniam alieni insurrexerunt super me, proprium illud est: deus adiuuat me; ad id autem: et fortes quaesierunt animam meam, in eo exauditae orationis peculiaris effectus est. quod ait: et dominus susceptor est animae meae; ad id uero quod ait: et non proposuerunt deum ante conspectum suum, hoc conpetenter adiecit: conuertit mala inimicis meis. deus ergo et aduersus insurgentes adiuuat et quaesitam a fortibus animam sancti sui suscipit et non propositus ante oculos neque ab impiis cogitatus in inimicos mala ipsa conuertit: ut, dum deum non cogitant iusti animam quaerendo et aduersum eum insurgendo, adiuto eo atque suscepto, eum, quem inter iniquitatum opera non cogitabant, ultorem malitiae ex malitiae ipsius retributione sentirent.

  84. 53.10.1

    Habeat itaque hanc innocens religio fiduciam, ut inter humanas insectationes et animae pericula adiutorem sibi deum esse non ambigat et, si quando iniustae mortis uis adferatur, excedentem habitaculo corporis animam sciat in dei susceptione requiescere: habeat ultionis quoque certissimam securitatem, cum mala omnia in eos, qui inferant, reuertantur. non potest iniquitatis argui deus, nec perfectae bonitati malignae uoluntatis instinctus ac motus admixtus est mala enim non maliuolus excitat, sed ultor retorquet; neque ea ex malitia sua adfert, sed in merita nostra conuertit. statuta enim in omnes sunt ad ultionum ministeria mala ista cum lege uiuendi, iusti id iudicii seuera aequitate moderante. sed haec auersa a iustis sunt lege iustitiae et conuertuntur in iniquos aequitate iudicii. utrumque iustum, ut et iustis ad metum prompta sint nec admixta, quia iusti sunt; et iniustis ad poenam sint conuertenda, quia meriti sunt: nec iustis admixta, cum prompta sint, nec iniustis defutura, quia prompta sunt.

  85. 53.11.1

    Dehinc rursum fit ad personam dei, ad quem primum deprecatio erat coepta, conuersio: in ueritate tua disperde illos. ueritas mendacium confutat et perimitur falsitas ueritate. omnem autem superiorem orationem esse eius hominis, in quo filius dei est natus, docuimus, etiam hoc quoque nunc a deo patre deprecantis, ut inimicos suos in ueritate disperdat. et quae sit ueritas, non ambigitur; nempe ille ipse, qui dixit: ego sum uita, uia, ueritas. disperduntur ergo in ueritate inimici, cum falsis testibus damnationem Christo conparantes resurrexisse eum a mortuis audiunt et in dei ueritate gloriam suam resumpsisse cognoscunt, nam postea ob poenam dei in crucem acti fame et bello absumpti ac perditi sunt: uitae auctorem morte damnantes neque dei in eo ueritatem per operum magnificentiam cogitantes. hos igitur disperdit dei ueritas, cum ad resumendam gloriae maiestatem paternae resurgens absolutae in se diuinitatis probauerit ueritatem.

  86. 53.12.1

    Quod autem et in crucem actum unigenitum dei filium et morte damnatum eum, qui natiuitate, quae sibi ex aeterno patre est naturalis, aeternus sit, frequenter, immo semper, praedicamus: non ex naturae necessitate potius, quam ex sacramento humanae salutis, passioni fuisse subditus intellegendus est; et uoluisse se magis passioni subici, quam coactum. et quamquam passio illa non fuerit condicionis et generis, quia incommutabilem dei naturam nulla uis iniuriosae perturbationis offenderet, tamen suscepta uoluntarie est, officio quidem ipsa satisfactura poenali, non tamen poenae sensu laesura patientem: non quod illa laedendi non habuerit pro ipsa passionis qualitate naturam, sed quod dolorem diuinitatis natura non sentit. passus ergo est deus, quia se subiecit uoluntarius passioni; sed suscipiens naturales ingruentium in se passionum, quibus dolorem patientibus necesse est eas inferri, uirtutes, ipse tamen a naturae suae uirtute non excidit, ut doleret.

  87. 53.13.1

    Sequitur enim: uoluntarie sacrificabo tibi. legis sacrificia, quae in holocaustomatis et oblationibus hircorum atque taurorum sunt, non habent in se uoluntatis professionem, quia maledicti sententia legem sit decreta uiolantibus. quisquis enim a sacrificio destitisset, ipse obnoxium se efficiebat esse maledicto. necesse ergo erat effici, quod fiebat, quia sacrificii neglegentiam maledicti non admittebat adiectio. a quo maledicto nos dominus noster Iesus Christus exemit, apostolo dicente: Christus nos exemit de maledicto legis factus pro nobis ipse maledictum, quia scriptum est: maledictus omnis, qui pendet in ligno. maledictorum se ergo obtulit morti, ut maledictum legis dissolueret, hostiam se ipse deo patri uoluntarie offerendo: ut per hostiam uoluntariam maledictum, quod ob hostiae necessariae et intermissae reatum erat additum, solueretur. cuius sacrificii alio locomeminitinpsalmis: hostiam et oblationem noluisti, perficis autem mihi corpus; deo patri legis sacrificia respuenti hostiam placentem suscepti corporis offerendo. cuius oblationis beatus apostolus ita meminit: hoc enim fecit semel se ipsum offerens hostiam deo, omnem humani generis salutem oblatione sanctae huius et perfectae hostiae redempturus.

  88. 53.14.1

    Ob quae omnia ita gesta laudem deo patri refert: confitebor nomini tuo, domine, quoniam bonum est, quoniam ex omni tribulatione eripuisti me. reddidit singulis propositionibus proprias absolutiones. nam in exordio dixerat: deus, in nomine tuo saluifica me; post precum uero satisfactionem congruam gratulationis esse oportuit professionem, ut eius nomini confiteretur, in cuius nomine saluari sese fuerat deprecatus, et, quia auxilium contra alienos insurgentes in se poposcerat, idipsum adeptum se fuisse professi per hoc gaudii exsultatione memoraret: quia ex omni tribulatione eripuisti me. ad id uero, quod, cum fortes quaesierunt animam eius. deum non proposuerunt in conspectu suo, praeclare indemutabilis diuinitatis suae docuit aeternitatem in eo, quod dictum est: et super inimicos meos respexit oculus meus. morte enim non interceptus est unigenitus dei filius. ad explendam quidem hominis naturam etiam morti se, id est discessioni se tamquam animae corporisque subiecit et ad infernas sedes, id quod homini debitum uidetur esse, penetrauit: sed manet resurgens et inimicos suos inmortali oculo despicit, glorificatus in deum et ex hominis filio in dei filium, ex quo etiam hominis filius esse coeperat, per resurrectionis gloriam renatus. inimicos suos despicit, quibus dixerat: soluite templum hoc. et post triduum aedificabo illud. aedificato igitur hoc corporis sui templo eos, qui quaesierant animam suam, ex edito uidet et ultra humanae mortis legem auctores mortis suae sublimis ipse despectat, mortem perpetiens, sed mori nesciens, deus homo dominus noster Iesus Christus. qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

  89. 54.1.1

    Superscriptio psalmi sine historia est; tantum: i n finem in hymnis intellectus est. hymnos aliqui translatores nostri carmina nuncupauerunt; plerique autem hymnos ex ipsa grsecitatis usurpatione posuerunt. de nomine nihil differt, dummodo res una esse, quae uel in hymnis uel in carminibus significabitur, intellegatur. hoc ergo de psalmo sentiendum est, quod quae hymno eius uel carmine continentur, in finem intel- t legenda sunt: omni intellectu scilicet nostro ad dominum nostrum Iesum Christum, quem apostolus finem legis docuit esse, referendo.

  90. 54.2.1

    Frequenter autem admonuimus, eam in psalmorum cognitione sensus nostri temperandam esse rationem, ut eum, de quo et per quem omnis prophetia est, ex dei filio hominis filium natum meminerimus, dei naturam omnibus ante saeculis manentem in naturam hominis esse ex partu uirginis genitam, ita at naturae posterioris adiectio nullam defectionem naturae anterioris adferret, neque qui etiam homo esse coeperat, id, quod ante hominem manebat, deus scilicet, esse desineret. hic ergo adsumens carnis nostrae fragilitatem et manens suus atque noster ita agit, orat, profitetur, exspectat omnia illa, quae nostra sunt, ut in his admisceat etiam illa, quae sua sunt. loquaturque interdum ex persona hominis, quia homo et natus et passus et mortuus est, interdum autem omnis ei secundum deum sermo sit, quia ex deo homo et ex dei filio hominis filius exstitisset: naturae scilicet eius confidentiam non oblitus in uerbis, qua in adsumptione licet hominis non carebat. et ita ex nobis atque ex infirmitate nostra humani sermonis consuetudine usuque loquens, ut ex se atque ex uirtute sua, quae deo sunt propria et digna, loqueretur, ut in praesenti psalmo cognosci potest, qui ita coeptus est.

  91. 54.3.1

    Inaurire deus orationem meam etnedespexeris deprecationem meam: intende mihi et exaudi . me. contristatus sum in exercitatione meaetconturbatus sum a uoce inimici et a tribulatione peccatoris: quoniam declinauerunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi. cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me. timor et tremor intrauit in me et contexit me tenebra. et dixi: quis dabit mihi pinnas sicut columbae? et uolabo et requiescam. ecce elongaui fugiens et mansi in solitudine. in exordio psalmi etsi humilitatis uoce usus sit, cum ait: inaurire deus orationem meam, non tamen sine aliqua propria conscientiae altioris fiducia intellegitur haec locutus. non enim cuiuscumque est innocentiae id postulare, ut orationem suam deus inauriat. promptae namque semper precationi hominum dei aures sunt: quia, qui naturam audiendi humano generi inpertit, ipse extra anditus non potest esse naturam et, qui ubique hunc in nobis sensum auditionis operatur, non potest non ubique in ipso esse, quod praestat. deus itaque ubique et semper audit; sed non omnium meriti est, ut quod audit et inauriat: auditum quidem eius orantis uoce penetrante, sed dignationem eorum, qua audiantur, inauriendi sola orationis innocentia promerente.

  92. 54.4.1

    Triplex autem in exordio ratio precationis est edita. prima enim ea est, ut inauriatur oratio. sequens est, ne despiciatur deprecatio. tertia est, ut intendat sibi seque exaudiat. et necesse est discretam esse uniuscuiusque generis naturam, ut non idem sit inaurire et non despicere, rursumque differat ab utroque intendere et exaudire. et quia de inaurienda oratione quid intellegi posset, ostendimus, quid illud sit: ne despexeris deprecationem meam, tractandum est. despiciuntur orationes leues, dissidentes, inutiles, saeculi curis anxiae, rerum corporalium desideriis implicatae, bonorum operum fructibus infecundae. hae igitur despicabiles sunt orationes, dei dignatione non dignae, de quibus per Esaiam prophetam ait: et cum extenderitis manus uestras ad rae, auertam oculos meos a uobis. et causam despiciendae orationis continuo subiecit dicens: manus uestrae sanguine plenae sunt. ubi ergo operatio iniquitatis extabit, illic despicitur oratio deprecantis. at uero tum in eum, qui sperat, intenditur, cum tacitae spei fides piae conscientiae religione cohibetur. et est nobis hoc absolutissimum uniuscuiusque proprietatis exemplum. inauriuit dominus uerba Chananaeae saepe clamantis; despexit orationem adulescentis illius, qui ab seternit-atis largitore diuisionem patrimonii postulabat; intendit autem in eam feminam, quae fidei silentio salutem sibi etiam a uestis fimbria expetebat.

  93. 54.5.1

    His ergo totius precationis suae generibus distinctis nunc causam ipsam exposuit deprecandi: quia in exercitatione sua conturbaretur a uoce inimici et a tribulatione peccatoris. et quidem exercitatio numquam nisi ad res utiles salutaresque suscipitur; quas quia in sancto quoque impii ferre non possunt, omnibus eum iniuriis adficere et usque ad formidinem mortis defatigare contendunt. sed haec in domino Iesu Christo exercitatio nostrae salutis operatio est, quam diuersarum sanationum, dehinc passionis ipsius exercitatio prouehebat. in hoc quoque se mundo consortio nostrae infirmitatis exercens — quam exercitationem egressu suo Isaac in campum praefigurauit, cum inuectae camelo Rebeccae, tamquam spensae ex gentibus exercens se in hoc mundo Christus, occurrit —, a uoce inimici etiam turbatur, cum Samaritanus, cum daemonium habens dicitur, cum quia se a cruce non eruat, negatur esse ceteris salus. declinantes in eum iniquitatem falsorum testimoniorum et sententiae mortis in ira quoque molesti sunt ei, dum flagellis, dum colaphis, dum alapis desaeuiunt.

  94. 54.6.1

    Sed inter haec, habens potestatem duodecim milia legionum caelestium euocare, non ad iram commouetur neque ad ultionem exacerbatur. sequitur enim: cor meum conturbatum est in me. pati omnia in se ipse constituit. dummodo humanae salutis sacramenta perficeret. difficillimum autem hominis infirmitati est, intra se ipsum perturbationes mentis commotionesque cohibere, ut non etiam usque ad ipsam uultus demutationem, tacito licet motu, significatio anxietatis uel indignationis erumpat. uerum unigenito deo, quamuis infirmitas nostra suscepta sit, tamen diuinitatis suae non est abolita natura, ut non his omnibus, quae infirma sunt, salua maiestatis suae dignitate perfunctus sit, dum uniuersa, quae mortis nostrae sunt ac timoris, ita pertulit, ut in eum inciderent haec potius quam inessent. dum infirmitas nostra magis est, quam naturalis in deo est. denique idipsum sequens sermo conexuit, cum dixit: et formido mortis cecidit super me. timor et tremor uenit super me et contexerunt me tenebrae. et haec quidem in eum omnia, quae nostrae necessitatis sunt, inruerunt; sed ab eo naturae suae uirtute suscepta sunt, dum mortem nostram, potens non mori, etiam timore in se mortis ingruente non renuit.

  95. 54.7.1

    Et cum haec eadem, tamquam in hominem, imbecillitati eius dominatura cecidissent, tamen, ut non subiectum se his, quae ingruerent, edoceret, subiecit : et dixi: quis dabitmihi pinnas sicut columb»? et uolabo et requiescam. non infirmus est, cui ad euolandum de contegentibus se tenebris metuque mortis pinnae non aliunde sumendae sunt. cum enim dicit: quis dabit mihi?, non poscentis ab aliquo. sed non aliunde sperantis est. euolare autem ut columba festinat, id est in spiritalem redire naturam. nam et in columbae specie spiritus in eum uolando requieuit habitatione aliquando in eo homine, qui tum de Iordanis aquis ascendebat, inuenta. et haec quidem precationis est causa, quia infirmitate corporis adgrauatus hoc, quod nobis est mortale, susceperat, ut caro factus in spiritum euolaret. et harum quidem pinnarum suarum in psalmo alio ita meminit: si sumpsero pinnas meas ante lucem et habitauero in postremis maris. etenim illic manus tua deducet me. suas itaque sumet, ut intellegatur eas ex his euacuatus adsumere.

  96. 54.8.1

    Sed sumptis pinnis, ut uolando requiescat, quo sit quieturus, ostendit dicens: ecce elongaui fugiens et mansi in deserto. ceciderunt quidem super lucem tenebrae, sed tenebrae eam non conprehenderunt. elongauit enim fugiens. qui ne a contegentibus quidem potuit conprehendi. fugit ergo etiam eos, qui se persequebantur, et ab his longe factus habitat in deserto. et quod desertum hoc uel quae solitudo sit — nam eodem uerbo utrumque graecitas elocuta est — ita alius prophetadeclarat: laetaredesertumsitiens, exsultetdesertum et floreat tamquam lilium: et floreant et exsultent deserta Iordanis. inualescite manus inualidae et genua dissoluta: consolamini modici animi, sensu inualescite et nolite timere. ecce deus iudicium reddet, ipse ueniet et saluabit nos. tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum audient, erudietur lingua mutorum. tunc saliet claudus tamquam ceruus. uenerat quidem ad oues perditas domus Israhel; sed ab his fugatus haec deserta laetificat. in his enim manet et manet, postquam uolando requieuit. est enim dei requies, quae impiis denegatur, cum dicitur: s i intrabunt in requiem meam; resumpta spiritali gloria unigenitus deus in his, tamquam in templo digno se, corporibus. quae erant antea deserta, requiescens, quia plures iam filii desertae magis quam eius, quae habet uirum.

  97. 54.9.1

    Non sum autem nescius, plerosque solum uerborum sonum et litteram contuentes nihil de omnibus fere psalmis congruum aliquid personae domini nostri Iesu Christi existimare, putentque totum querellis prophetae increpari. sed nos litem non mouemus. neque enim destruimus, sed adstruimus, addentes potius de obscuris intellegentiam, quam simplicibus detrahentes: quia, quaecumque Dauid aut passus aut questus est, etiam passionibus eius, qui uniuersitatis nostrae caro est factus, inpleta sunt. et, ut arbitror, ea, quae secuntur, intellegentise nostrae cursum probabunt.

  98. 54.10.1

    Intercedens uero diapsalma demutauit et sensum. nam omnis rursum aduersum eos, de quibus est querella, fit sermo, honore tamen eius, ad quem omnia est referre solitus, antelato. sequitur enim: expectabam saluificantem me a, pusillanimitate tempestate. non noua haec eius expectatioest; nam et in eo psalmo, quem ex persona eius esse non dubium est, sic precatus est: salua me, dens, quoniam intrauerunt aquae usque ad animam meam. infixus sum in limum profundi et non est substantia. ueni in altitudinem maris et tempestas demersit me. ab hac igitur tempestate atque ab hac pusillanimitate — humiliatus enim erat usque ad mortem crucis — saluari expectat ab eo, ad quem precatus est dicens: pater, clarifica me apud temetipsum claritate, quam habui apud te prius quam mundus esset.

  99. 54.11.1

    Sed expectans, saluari se, plus iam quam spem salutis expectat. sequitur enim: praecipita, domine, et diuide linguas eorum. proprietatem uerbi siue hebraici siue graeci latinitas, uti in multis, non elocuta est. nam id, quod praecipita dicitur, cum illis ϰαταπόντισον enuntiatum est: quo sermone non ut praecipitentur, sed ut in profundum demergantur, oratur. demergi ergo eos linguasque eorum diuidi rogat. quorum aliud sub Noe, aliud post aedificationem turris scimus effectum, cum illos diluuio submersos consumpsit profundum, hos uero linguarum diuisio ad causam aeternae inter ae concertationis discreuit, ut conspirationem aduersus deum initam, dum se inuicem et nesciunt et metuunt, non tenerent. non dispar ergo nunc in hos poena deposcitur, scilicet ut iure gentium, quas in aquis significari meminimus, absumpti et in omnes linguas, cum quibus nunc habitant et quibus locuntur, diuisi amitterent uitae ac regni sui dignitatem.

  100. 54.12.1

    Ut autem ob uitia ciuitatis contradictionemque praeceptorum suorum haec consecutura nosceremus, adiecit: quia uidi iniquitatem et contradictionem in ciuitate; die et nocte circumdabit eam super muros eius, et iniquitas et labor in medio eius: et non defecit de plateis eius usura et dolus. ob haec igitur uitia et crimina futurae captiuitatis et dispersionis poena deposcitur; sed potissima crimina sunt iniquitas et contradictio. nam eum, quem lex et prophetae nuntiauerant, reicientes contradictione impia respuerunt. quae contradictio nocte et die circumdans muros ciuitatis ipsius supergressa est, quia et ipsa passionis suae nocte, cum se uidendum in consessu et a dextris uirtutis profiteretur, discissa ueste etiam cum blasphemiae inuidia contradixerunt. in muris autem tuitionem salutis significari meminimus; sicut cum nouae Hierusales aedificatio et munitio, id est constructio et custodia ecclesiae caelestis optatur, ita scriptum est: benigne fac, domine, in bona uoluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem. erat ergo tum in eo populo custodia spiritalis et dispositae per angelos legis administratio communiebatur. sed ubi ipso mediatore legis reiecto hos muros et hanc custodiam circumdans iniquitas supergressa est, tum coepit maius esse ipsa munitione peccatum, ut iniquitas uinceret custodiae uoluntatem, usura et dolo ceterisque, quae in lege sunt uetita, redundante.

← Previous · Next → — showing 101200 of 1,238

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0149b.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.