Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Tractatus super psalmos

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 1,238 sections

  1. pr.1.1

    Diuersas esse plurimorum in psalmorum libro opiniones, ex libris ipsis, quos scriptos reliquerunt, compertum habemus. nam aliqui eos Hebraeorum in quinque libros diuisos uolunt esse, ut sit usque in quadragesimum psalmum liber primus et a quadragesimo usque in septuagesimum primum liber secundus et ex eo usque in octogesimum octauum liber tertius et usque in centesimum quintum liber quartus — ob quod hi omnes psalmi in consummatione sua habeant, fiat, fiat —, concludatur deinde in centesimo quinquagesimo psalmo liber quintus. alii uero ita inscribendos psalmos existimauerunt: psalmi Dauid, quo titulo intellegi uolunt, eos omnes a Dauid fuisse conscriptos. sed nos secundum apostolicam auctoritatem librum psalmorum et nuncupamus et scribimus. ita enim in Actis apostolorum dictum meminimus: scriptum est enim in libro psalmorum: fiat domus eius deserta, et episcopium eius accipiet alius. ergo neque secundum quosdam Hebrseos quinque libri, neque secundum aliorum simplicitatem psalmi Dauid dicendi sunt, sed secundum apostolicam auctoritatem liber psalmorum esse noscendus est.

  2. pr.2.1

    Sunt autem plures eorundem psalmorum scriptores. nam aliquibus Dauid auctor praescribitur, in aliquibus Salomon, in aliquibus Asaph, in aliquibus Idith um, in aliquibus filiorum Chore, in aliquo Moyses. et quidem absurdum est psalmos Dauid nominare, cum ibi auctores eorum ipsis inscriptionum titulis commendentur. et liber psalmorum rectius esse dicatur, diuersis in unum uolumen prophetiis diuersorum et auctorum et temporum congregatis. visum autem aliquibus est Hieremise et Aggsei et Zacharise quorundam psalmorum superscriptionibus nomina praenotare, cum horum nihil in authenticis septuaginta translatorum libris ita editum reperiatur, adeo ut etiam in plurimis latinis et graecis codicibus sine horum nominibus simplices tantum psalmorum tituli praeferantur.

  3. pr.3.1

    De his autem, qui sine diuersorum auctorum nominibus sub diuersis superscriptionibus habentur, antiquorum uirorum ista traditio est, quod ex eo psalmo, cuius auctor in superscriptione ponitur, qui deinceps sine auctorum superscriptione succedunt, illius esse existimandi sunt, qui anterioris psalmi auctor inscribitur, usque in eum psalmum, in quo nomen auctoris alterius prseferatur: ut si psalmi alicuius superscriptio talis sit: psalmus Dauid, ceteri, qui sine titulo consequantur, Dauid esse credantur, donec cum prophetae alterius nomen in superscriptione ponatur; et ex eo usque in alterum prophetam, qui sine inscriptione medii sunt, eius sint, qui in anterioris psalmi superscriptione auctor c“ptus sit anteferri.

  4. pr.4.1

    Quod si forte aliquis per id intellegentise huic fidem detrahet, quod in his psalmis, qui eum psalmum. cui Moyses auctor praelatus est, subsecuntur, scriptum sit, id est in nonagesimo octauo: Moyses et Aaron in sacerdotes eius et Samuel inter inuocantes nomen eius, non posse a Moyse eum prophetatum uideri, cum Samuel nomen, qui tanto postea. quam Moyses, natus est, extet in psalmo, meminerit, nulli mirum aut difficile uideri oportere, ut tantus propheta tanti prophetae, postea licet futuri. nomen ediderit, cum in Regnorum libris Iosiae regis nomen sit, antequam nasceretur, prophetatum, propheta dicente: altarium, altarium, hsec dicit dominus: ecce filius nascetur Dauid, Iosias nomen eius, per quod non incredibile esse oportere, ut Samuel a Moyse praedicatus sit, maxime cum secundum Hieremiam dicentem: nec si stet Moyses et Samuel, Moysi cognominatus et coaequatus sit ex merito sanctitatis. quae traditio ab Esdra, quantum creditur, psalmos post captiuitatem in unum librum colligente profecta si falsa aut inprobabilis existimabitur, ab his, qui contradicent, auctores horum psalmorum demonstrari necesse est. absolutum enim est, non potuisse eos nisi prophetis prophetantibus prophetari.

  5. pr.5.1

    Non est uero ambigendum, ea, quae in psalmis dicta sunt. secundum euangelicam prsedicationem intellegi oportere, ut ex quacumque licet persona prophetise spiritus sit locutus, tamen totum illud ad cognitionem aduentus domini nostri IesuChristi et corporationis et passionis et regni, et resurrectionis nostrae gloriam uirtutemque referatur. sunt autem omnes prophetise'ad mundialem sensum et prudentiam saeculi clausae atque obsignatse?, secundum illud Esaiae: et erunt uobis uerba omnia haec tanquam eloquia libri huius signati. quod si qui dederint homini scienti litteras dicentes: lege ista, et dicet: non possum legere, signatum est enim. et si dabitur liber hic in manus hominis nescientis litteras, et dicetur ei: lege hunc. et respondebit: nescio litteras. imperitia legendi et intellegendi librum prophetise sub persona utriusque hominis monstrata est, cum intellegentia docti ad legendum, signaculum clausi mysterii non adeuntis, illius indocti ignorationi per communem utrique intellegendi inopiam comparatur. sunt enim uniuersa allegoricis et typicis contexta uirtutibus: per quse omnia unigeniti dei filii in corpore et gignendi et patiendi et moriendi et resurgendi et in aeternum cum conglorificatis sibi, qui in eum crediderint, regnandi et ceteros iudicandi sacramenta panduntur. et quia scribse et pharissei dei filium natum in corpore non recipientes omnibus prophetiae intellegentiae aditum denegarent, sub denuntiatione p“nse ita a domino arguuntur: use uobis legis doctores, qui abstulistis clauem scientiae: ipsi non introitis et introeuntes non «initis introire. negantes enim Christum, cuius aduentus opus est prophetarum, clauem scientiae abstulerunt; quia cognitionem legis, quae aduentum domini corporeum pradicauit, fides corporei aduentus abnegata prsecludit.

  6. pr.6.1

    Et hoc quidem ex omni scripturarum propheticarum genere dictum esse intellegendum est, ut, nisi in aduentum domini ex uirgine in hominem procreandi intellectse et recognitae fuerint, intellegentise earum uis obsignata habeatur et clausa. tamen nequaquam psalmorum librum nisi per fidem aduentus eius posse intellegi, ita beati Ioannis Apocalypsi docemur: et angelo Philadelphise ecclesse scribe: haec dicit sanctus et uerus, qui habet clauem Dauid, qui aperit, et nemo claudet; qui claudit, et nemo aperiet. clauem igitur Dauid habet, quia ipse hsec septem qusedam signacula, quse de corporalitate eius et passione et morte et resurrectione et gloria et regno et iudicio Dauid de eo in psalmis prophetat, absoluit, aperiens, quod nemo claudet, et claudens, quod nemo aperiet; quia per hanc, quae in illo expleta est prophetia, aperiet, quod nemo prsecludet, et contra expletse in eo prophetise fide abnegata claudet, quod nemo possit aperire. nullus enim nisi ille, in quo hsec prophetata sunt et expleta., clauem intellegentise huius impertiet. denique id ipsum in consequentibus docuit, dicens: et uidi super dexteram sedentis in throno librum scriptum de intus etde foris, signatum signaculis septem; et uidialterum angelum ualidum. prsedicantem in uoce magna: quis est dignus aperire librum et soluere signacula eius? et nemo potuit neque in cselo neque in terra neque infra terram aperire librum. neque uidere ipsum. et ego flebam multum. quia nemo dignus repertus essetaperire librum. neque uidere ipsum. et unus de senioribus ait mihi: noli flere. ecce uicit leo de tribu Iuda. radix Dauid aperire librum et septem signacula eius. liber iste et praeterita et futura in his. quse in:ro et foris scripta erant. continens a nemine dignus est aperiri: et apostoli fletus ob desiderium intellegenti» et dolorem difficultatis exoritur. sed uicit leo de tribu Iuda et radix Dauid. librum et signacula eius aperire: quia solus septem illa, quae superius docuimus, signacula, quibus liber clausus est, per sacramentum corporationis suae et diuinitatis absoluit. id ipsum autem dominus post resurrectionem testatus est, dicens: quoniam omnia oportet inpleri. quae scripta sunt in lege Moysi et in prophetis et in psalmis de me. per haec ergo omnis prophetiae liber et signatus et clausus est: quia creditis his, quae inpleta per eam sunt cuncta illa. quae signata et clau.<a sunt, et aperientur et absoluentur.

  7. pr.7.1

    Et quam quam omnia a diuino spiritu per Dauid dicta esse ipsa domini professione noscamus. tamen etiam id ipsum prophetise huius species docet supernse et ca-lesris in eo doctrinae scientiam extitisse. eo enim organo prophetatum est, graece psalterium, hebraice nabla nuncupato, quod unum omnium musicorum organorum rectissimum est, nihil in se uel peruersum continens uel obliquum, neque quod ex inferioribus locis in sonum concentus musici commouetur: sed in formam dominici corporis constitutum organum sine ullo inflexu deflexuue directum est, organum ex supernis commotum et inpulsum et in cantionem supernae et caelestis institutionis animatum, non humili et terreno spiritu, ut cetera terrae organa, personum. non enim ille humilia atque terrena in illo corporis sui organo praedicauit, sicut ipse testatus est: qui est de terra, de terra est et de terra loquitur, qui autem de caelo uenit, quae uidit et audiuit, testatur. per hunc ergo supernum spiritum deus cantatur in psalmis, in forma domi- Dici corporis, in quo caelestis spiritus est locutus, forma quoque terreni huius et musici et ex supernis concinentis organi conparata.

  8. pr.8.1

    Non est autem ignorandum, indiscretum apud Hebraeos numerum esse psalmorum, sed sine ordinis adnotatione esse conscriptos. non enim illic primus aut secundus aut tertius aut quinquagesimus aut centesimus praenotantur, sed sine discrimine aliquo ordinis numerique permixti sunt. Esdras enim, ut antiquae traditiones ferunt, incompositos eos et pro auctorum ac temporum diuersitate dispersos in uolumen unum collegit et rettulit. sed septuaginta seniores, secundum Moysi traditionem ad custodiam legis doctrinae in synagoga manentes, postea quam illis a rege Ptolomaeo transferendae ex hebraeo in graecum sermonem totius legis cura mandata est, spiritali et caelesti scientia uirtutes psalmorum intellegentes in numerum eos atque ordinem redegerunt, singulis quibusque numeris pro efficientia sua et absolutione perfectis perfectorum et efficientium psalmorum ordinem deputantes.

  9. pr.9.1

    Et quamquam id ipsum ex singulorum psalmorum uirtutibus intellegi possit, tamen absolutissime in gestorum et temporum historia edocemur, psalmorum scilicet conlocationes secundum perfectorum numerorum esse efficientias ordinatas. psalmus enim tertius secundum historiam quinquagesimo psalmo posterior est; inscriptio namque utriusque multo interuallo temporis aetatisque diuersa est. nam ille, quse sub Uria et Dauid sunt gesta, conplectitur: ille autem fugam Dauid Abessalon filio suo eum persequente significat; sed uirtus ac sacramentum numeri perfecit, hunc et illum pro conpetentibus et sibi congruis numeris conlocari.

  10. pr.10.1

    Inscriptio uero quinquagesimi psalmi secundum historiam quinquagesimi et primi psalmi inscriptione posterior est. sed quinquagesimi numeri uirtus exigebat et Doec Idumaei inpaenitens in Dauid odium postulabat, anteriorem postponi et posteriorem anteferri, ut remissio peccatorum in numero quinquagesimo conlocaretur et poena perfidiae numerum constitutae remissionis excedens careret uenia, cum et tempus et numerum psenitentise perdidisset. nam cum in quinquagesimo, in quo sunt sabbata sabbatorum, secundum iubelaei anni praeformationem peccatorum remissio sit constituta, conpetenter hic psalmus, in quo paenitentia lata peccatorum remissio postulatur, in ordine est huius numeri conlocatus.

  11. pr.11.1

    Tribus uero quinquagesimis psalmorum liber continetur: et hoc ex ratione ac numero beatae illius nostrae expectationis existit. namque qui et primae quinquagesimae et secundae deinde quinquagesimae et tertiae rursum quinquagesimae, in qua finis est libri, consummationem diligenter aduertat, prouidentiam dispositorum in hunc ordinem psalmorum cum dispensatione salutis nostrae intelleget conuenire. cum enim primus gradus sit ad salutem, in nouum hominem post peccatorum remissionem renasci, sitque post psenitentise confessionem regnum illud domini in sanctae illius ciuitatis et caelestis Hierusalem tem- x pora seruatum, et postea consummata in nos caelesti gloria in dei patris regnum per regnum filii proficiamus, in quo debitas deo laudes uniuersitas spirituum praedicabit: facile intellegemus in singulis psalmorum uirtutibus sub quinquageno numero conlocatis sacramentum dispositionis huius quinquagenarise contineri.

  12. pr.12.1

    Esse autem haec sabbata sabbatorum, septenarius numerus per septem in septuplum connumeratus ostendit; quem tamen ogdoas, quia dies eadem prima quae octaua, secundum euangelicam plenitudinem in ultimo sabbato adiecta consummat. et haec quidem sabbata sabbatorum ea ab apostolis religione celebrata sunt, ut his quinquagesimae diebus nullus neque in terram strato corpore adoraret neque ieiunio festiuitatem spiritalis huius beatitudinis inpediret; quod ipsum extrinsecus etiam in diebus dominicis est constitutum, qui ultra sabbati numerum per plenitudinem euangelicse praedicationis accedunt. namque cum in septimo die sabbati sit et nomen et obseruantia constituta, tamen nos in octaua die, quae et ipsa prima est, perfecti sabbati festiuitate lsetamur.

  13. pr.13.1

    Et dignum est hanc ogdoadis perfectam sacramentis caelestibus uirtutem in psalmo eo, qui octauo in numero dispositus est, contueri, cui pro torcularibus titulus adiectus est, uasculis in nouos fructus praeparatis et ad feruentis musti calorem continendum innouatis. et numerus iste ad percipiendos fructus euangelicos, caducis his corporum nostrorum uasculis reformatis. secundum ogdoadem est euangelicam destinatus. et hoc psalmi istius textus et sermo testatur. ogdoadis quoque istius uirtus tamquam in uirtute sexti psalmi et numeri, quo pro octauo oratio est, continetur: et hoc numeri ratio perfecit. ut et in sexto pro octauo esset oratio et in octauo titulus pro torcularibus adderetur. tribus autem in numeris haec torcularium superscriptio reperitur. nam et octauus et octogesimus et octogesimus-tertius psalmus hunc habent titulum,. ut in numeris perfectis perfectae huius beatitudinis ordo consisteret; ita tamenut simplicem ogdoadem et ogdoadis decadem sacramentum triadis, quae nostris Trinitas est nuncupata, concluderet.

  14. pr.14.1

    Et hanc quidem ogdoadis perfectionem etiam in centesimo atque octauo decimo psalmo cognoscere possumus. namque in octonum numerum per octonos uersus secundum Hebrseos singularum litterarum initia collecta sunt; sed et ipsa uirtus psalmi sacramentum ogdoadis edocet. sunt autem in eo ogdoades uiginti duae. nam octoni uersus singularum litterarum initiis deputantur: et hoc ea ratione efficitur, ut, quia psalmus iste perfectum uirum secundum doctrinam euangelicam consummat, per omnes uiginti et duas Hebrsei sermonis litteras sub sacramento ogdoadis erudiremur.

  15. pr.15.1

    Et ea causa est, ut in uiginti duos libros lex Testamenti Veteris deputetur, ut cum litterarum numero conuenirent. qui ita secundum traditiones ueterum deputantur, ut Moysei sint libri quinque, Iesu Naue sextus, Iudicum et Ruth septimus, primus et secundus Regnorum octauus, tertius et quartus in nonum, Paralipomenon duo in decimum sint, sermones dierum Esdrse in undecimum, liber Psalmorum duodecimus sit, Salomonis Prouerbia, Ecclesiastes, Canticum canticorum in tertium decimum et quartum decimum et quintum decimum, duodecim autem minores Prophetae in sextum decimum, Esaias deinde et Hieremias cum lamentatione et epistula, sed et Daniel et Ezechiel et Iob et Hester uiginti duum librorum numerum consumment. quibusdam autem uisum est, additis Tobia et Iudith uiginti quattuor libros secundum numerum graecarum litterarum connumerare, Romana quoque lingua media inter Hebraeos Graecosque collecta; quia his maxime tribus linguis sacramentum uoluntatis dei et beati regni expectatio praedicatur: ex quo illud Pilati fuit, ut his tribus linguis regem Iudseorum dominum Iesum Christum esse praescriberet. nam quamuis multse barbarae gentes dei cognitionem secundum apostolorum praedicationem et manentium hodie illic ecclesiarum fidem adeptae sint, tamen specialiter euangelica doctrina in Romano imperio, sub quo Hebraei et Graeci continentur, consistit.

  16. pr.16.1

    Consequens autem est, secundum octonarium hunc uiginti et duarum ogdoadum numerum eum, qui subiectus est in quindecim canticis graduum, psalmorum numerum contueri. post perfectam enim illam praecedentium ogdoadum doctrinam hoc canticum graduum in quindecim psalmos ex duobus perfectis numeris oportuit conuenire, hebdomade scilicet et ogdoade, id est septimo et octauo numero. namque per obseruantiam legis, quae in hebdomade est constituta, et euangelicum profectum, qui ogdoadis et praesenti religione et sperata expectatione perficitur, hoc cantico graduum in caelestia et aeterna conscenditur. nam et in templum per hunc numerum graduum principes sacerdotum in sanctorum sancta scandebant: ut, quia neque hebdomas legis sine euangeliorum ogdoade, neque ogdoas euangeliorum sine legis hebdomade uirum posset praestare perfectum, quisque perfecte credidisset perfectum hunc uerumque, qui in quindecim graduum cantico est, hebdomadis et ogdoadis numerum. ille in his perfectis et beatis et sanctis sanctorum locaretur.

  17. pr.17.1

    Quamquam uero haec a nobis secundum numeros et legis obseruatione conplacitos et in sacramento euangelico distributos ita dicta sint, tamen absolute uniuscuiusque numeri uirtutem ex superscriptionibus psalmorum et dictorum ipsorum intellegentia consequemur. sunt autem superscriptionum omnium tituli diuersi. nam praeter eos, qui auctorum suorum nominibus aut causarum uel temporum significationibus prae- notantur, sunt alii, quibus titulus in finem est; alii, quibus tantum psalmus cantici, uel canticum psalmi: et necesse est diuersas causas diuersarum superscriptionum extitisse. non enim sine causa tanta rerum diuersitate hic titulorum ordo conuertitur, ut nunc in finem, nunc psalmus, DQVC canticum, nunc canticum psalmi, nunc psalmus cantici ad distinctionem psalmi, qui subiacet, praeferatur. et quamquam in singulis quibusque psalmis singularum quarumque inscriptionum causas praestare nitamur, tamen ad conpendium studiosae intellegentiae in breuem sermunculum uirtutem superscriptionum omnium coartamus.

  18. pr.18.1

    Finis est, cuius causa cetera sunt; ipsum autem nulli alii causam suam praestat. ob finem enim omnia, nihil uero aliud post finem. namque ad finem tenditur et ad finem desinitur. ita finis et anteriorum perfectio est et ex se nihil in aliquid aliud protendens propria in semet sui ipsa possessio est. psalmi igitur, qui inscribentur in finem, ita intellegendi sunt, ut ex perfectis atque absolutis bonorum aeternorum doctrinis et spebus existant: quia ad ea, quse in his dicentur, fidei se nostrse cursus extendat et in his, nullo ulteriore procursu, ipso suo optatae et adeptae beatitudinis fine requiescat.

  19. pr.19.1

    In musicis uero artibus hse sunt officiorum et generum uarietates. psalmus est, cum cessante uoce pulsus tantum organi concinentis auditur. can ti cum est, cum cantantium chorus, libertate sua utens neque in consonum organi adstrictus obsequium, hymno canorae tantum uocis exultat. canticum autem psalmi est, cum organo praecinente subsequens et aemula organo uox chori canentis auditur, modos psalterii modulis uocis imitata. psalmus uero cantici est, cum choro ante cantante humanae cantionis hymno ars organi consonantis aptatur, uocisque modulis praecinentis pari psalterium suauitate modulatur. his ergo quattuor musicae artis generibus conpetentes singulis quibusque psalmis superscriptiones sunt coaptatae. ex uirtutibus autem psalmorum et ex ipsis doctrinae musicae diuersitatibus causa uniuscuiusque superscriptionis ostenditur.

  20. pr.20.1

    In eo enim psalmo, in quo tantum psalmus inscribitur, fidelium operum et religiosorum gestorum aut doctrina aut confessio continetur, cum propheta commemorando, quae egerit, ad doctrinam nos gestorum similium instituit, motibus corporei organi nostri ad pios officiorum usus temperatis. at uero cum canticum tantum in titulo praeponitur, scientia in eo spiritalis et intellegentia caelestis arcani, quam quis per cognitionem sapientiae consequitur, existit: cum non commemoratis fidei operibus solam doctrinam perfectae de deo cognitionis ostendit. non enim statim omnis scientia in bono opere est; neque rursum omne opus bonum ueram scientiam consequitur. ob quod est et illud, quod in tertio superscriptionum genere est, canticum psalmi, cum bonorum operum efficientise scientiae doctrina coniungitur. prius enim in bonis operibus uiuendum est, ut perfecta possit ea, quae deinceps succedet, diuini sacramenti esse cognitio, secundum id quod dictum est: desiderasti sapientiam? serua mandata, et dominus praestabit tibi eandem. praestat ergo dominus sapientiam his, qui per meritum operum gratiam intellegentise consequuntur. ex his igitur operum doctrinaeque studiis psalmi illius, qui canticum psalmi superscribitur, erit causa noscenda. ubi autem est psalmus cantici. illic per cognitionis scientiam usus boni operis tractatur, cum quando desiderabilem nobis fidelium gestorum efficientiam praestet anterior de deo adepta cognitio.

  21. pr.21.1

    Haec igitur musicae artis quadrifaria diuersitas psalmorum est diuersitatibus coaptata: ut psalmus per corporei organi motum in commemoratione gestorum sit, canticum uero per sapientiae cognitionem habeat in se doctrinae scientiam; canticum uero psalmi est, cum praecunti gestorum merito cognitio scientiae praestatur, psalmus deinde cantici, cum per adeptae scientiae cognitionem fidelium gestorum opera inchoatur et geritur. per has ergo superscriptionum proprietates intellegentiam psalmorum quaeri oportebit, quia unicuique generi prophetise in proprietate titulorum unumquodque genus musicae conparationis aptatum est. eos uero, qui sine inscriptione ulla significationis alicuius habeantur, ut est primus et secundus et ceteri conplures alii, intellegendum est ex doctrina spiritus sancti ad spiritalem cognitionem generalis scientiae fuisse cantatos, ut unusquisque ex his secundum fidei suse sinceritatem rationem intellegentise spiritalis expeteret.

  22. pr.22.1

    Aliae uero superscriptiones, quae aut res gestas secundum historiam significant, aut tempora, aut dies, aut aliud aliquid conplexae sunt, uel ex interpretatione nominum, uel ex comparatione gestorum, uel ex consimilium specie, ex quibus rebus psalmus consistat, ostendunt: ut, sicubi est pro die sabbati, aut pro occultis filii, autpro die octaua, percorporalem superscriptionum significationem spiritalis psalmi intellegatur editio; uel, cum illius Dauid, uel illi Dauid, uel Abessalon, uel Saul, uel Doec in titulo sub gestorum historia praenotantur, in eo aut per pronominum qualitates, ut illi uel illius Dauid, aut per nominum uirtutes, ut est in Abessalon et Saul et Doec, prophetiam, quae in psalmo sit, consequamur.

  23. pr.23.1

    Diapsalma uero, quod interiectum plurimis psalmis est, cognoscendum est, demutationem aut personae aut sensus sub conuersione modi musici inchoari: ut, sicubi diapsalma intercesserit, aut aliquid aliud dici, aut etiam ab altero dici, aut in altero artis music» modulo cantari intellegendum sit. et de personis ac sensibus, ubi diapsalma intercedere reperiemus, rationem adferre temptabimus. ceterum modi musici disciplinam conseruare translatio graeca et latina non potuit. hsec autem in conpendiosam breuitatem festinus ad ipsam psalmorum expositionem sermo collegit.

  24. pr.24.1

    Est autem diligens perpensumque iudicium expositioni psalmi uniuscuiusque praestandum, ut cognoscatur, qua unusquisque eorum claue intellegentise aperiendus sit. nam liber omnis similis est urbi pulchrae atque magnae, cui plures aedes diuersaeque sint, quarum fores propriis clauibus diuersisque claudantur: quae cum unum in locum congestae permixtaeque sunt, uolenti unamquamque aedem aperire maximam ignaro adferant difficultatem, ut clauem uniuscuiusque aedis inueniat: sitque aut familiaris scientiae, cognitam clauem cito ex copia illa congestae in unum uarietatis eligere, aut ingentis laboris, aptam et congruam clauem aperiendi uniuscuiusque aditus inuenire, quia ratio et qualitas non sinat, non suas claues claustris disparibus coaptare. itaque secundum domini misericordiam aperiendi uniuscuiusque psalmi clauem reperturi huius ipsius primi psalmi aditum propria sua et congrua claue pandamus.

  25. 1.1.1

    PSALMUS PRIMUS.

  26. 1.1.2

    Principalis haec in psalmis intellegentia est, ex cuius persona, uel in quem ea, quse dicta sint, intellegi oporteant, posse discernere. non enim uniformis et indiscreta eorum est constitutio, ut non et auctores habeant et genera diuersa. inuenimus enim in his frequenter personam dei patris solere proponi, ut in octogesimo et octauo psalmo, cum dicitur: exal 1 taui electum de plebe mea. inueni Dauid seruum meum, in oleo sancto unxi eum. ipse inuocabit me: pater mese es tu et susceptor salutis meae. et ego primogenitum ponam eum, excelsum super omnes reges terrae. personam uero filii in plurimis fere introduci, ut in septimo decimo: populus, quem non cognoui, seruiuit mihi; et in uicesimo primo: diuiserunt uestimenta mea sibi et super uestem meam miseruntsortem. nunc autem primum hunc psalmum uel ex persona patris, uel ex persona filii non posse intellegi, res ipsa abso- Inte docet: sed in lege domini fuit uoluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. in eo enim psalmo, in quo personam patris designari meminimus, propria et apta memorantur, cum dicitur: ipse inuocabit: pater meus es tu, deus meus, et susceptor salutis meae. et in eo, in quo filius loqui docetur, ipse se ex his, quse commemorat, dictorum suorum profitetur auctorem. dicens: populus, quem non cognoui, seruiuit mihi. dum enim et pater dicit: ipse inuocabit me et filius ait: populus seruiuit mihi, ipsos se esse, qui de se loquantur, ostendunt. at uero nunc cum dicitur: sed lege domini fuit uoluntas eius, nulla domini persona de se loquentis ostenditur. sed alterius potius, beatitudinem eius scilicet uiri, cuius in lege domini, uoluntas sit, praedicantis. persona itaque prophetse, cuius ore spiritus sanctus loquatur, nunc esse noscenda est officio oris eius ad cognitionem nos sacramenti spiritalis erudiens.

  27. 1.2.1

    Et cum hsec loquatur, quaerendum est, de quo uiro eum loqui intellegere debeamus. ait enim: beatus uir, qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit. sed in lege domini fuit uoluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. et folium eius nou decidet: et omnia, quserendum faciet, bene dirigentur. multos uel praesenti sermone uel ex litteris ac scriptis eorum conperi ita sensisse de psalmo hoc, quod significari in eo dominus noster Iesus Christus intellegi debeat, cuius beatitudo in his, quse subiecta sunt, prsedicetur. sed id nec modo, nec ratione docuerunt; bonae quidem opinionis affectu, quia omnis ad eum prophetia est referenda psalmorum: sed ubi et quando ad eum prophetise ipsius sermo se referat, rationabilis scientiae discernendum est ueritate.

  28. 1.3.1

    Ea autem, quse in exordio psalmi posita sunt, minime personse eius dignitatique conueniunt; et incautam hanc ita prsedicandi facilitatem ipsa illa coarguunt, quae continentur in psalmo. cum enim dicitur: et in lege domini fuit uoluntas eius, cum lex per dei filium lata sit, quomodo ad eum ob id beatitudo referetur, quia uoluntas eius in lege domini fuerit, cum dominus ipse sit legis? quod autem lex eius sit, in psalmo septuagesimo et septimo ipse testatur, quo ait: adtendite, populus meus, in legem meam, inclinate aurem uestram in uerba oris mei. aperiam in parabola os meum. et haec Matthseus euangelista ab ipso dicta esse confirmat, dicens: ideo in parabolis lo q loquebatur, ut inpleretur quod dictum est: aperiam in parabolis os meum. prophetiam ergo suam dominus rebus inpleuit. nam in his, in quibus locuturum se spoponderat, parabolis est locutus. id autem quod ait:' et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum - in quo conparatiue beatitudinis profectus quomodo personse eius poterit coaptari, ut sit dei filio plantatum lignum beatius, ob quod beatus sit, quia aliquando similitudinem eius profectu beatitudinis consequatur? dehinc cum secundum Sapientiam et apostolum et ante saecula et ante tempora aeterna sit et primogenitus omnis creaturse sit, et in ipso et per ipsum creata sint omnia, quomodo his rebus cum fiet similis, beatus est, quse ab ipso sint instituta? cum neque creatoris uirtus ad beatitudinis suse perfectionem conparatione egeat creaturse, neque primogeniti antiquitas in eo, quod erit tamquam lignum, tempus praeposterae conparationis admittat. id enim, quod erit per expectandum adhuc tempus, non potest uideri ut aut fuerit, aut iam sit in rerum natura. quidquid autem iam est, non eget dilatione temporis, ut ad id, quod erit, inchoetur, quia antiquitate exordii sui esse iam permanet.

  29. 1.4.1

    Itaque quia haec a diuinitate unigeniti dei filii domini nostri Iesu Christi intelleguntur aliena, uir ille hic a propheta beatus praedicari opinandus est, qui se ei corpori, quod dominus adsumpsit, in quo homo natus est, conformem studio aequitatis et totius iustitiae perfectione praestiterit. et sane id ita intellegi oportere, plenior psalmi expositio monstrabit.

  30. 1.5.1

    Speciosissimum autem hoc et dignissimum incipiendorum psalmorum sanctus spiritus sumpsit exordium, ut humanam infirmitatem per spem beatitudinis ad innocens religionis studium adhortaretur, ut sacramentum dei corporati doceret, ut communionem glorise? caelestis polliceretur, ut poenam iudicii denuntiaret, ut differentiam resurrectionis ostenderet, ut prouidentiam dei in retributione monstraret. perfecta scilicet consummataque ratione tantse prophetise ordinem inchoauit, ut hominum inbecillitatem ad fidei studium beati uiri spes inliceret, spei beatitudinem conparata ligni beatitudo sponderet, insolentem impietatem intra metum denuntiata impiis seueritas coherceret, meriti differentiam in consiliis sanctorum condicionis ordo distingueret, dei magnificentiam in cognoscendis iustorun» uiis sequitas constituta monstraret. sed res ipsas et earum uerba tractemus.

  31. 1.6.1

    Beatus uir, qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit. sed in lege domini fuit uoluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. quinque generum obseruantiam beato uiro subesse propheta commemorat: primam in impiorum consilio non eundi, alteram in peccatorum uia non consistendi, tertiam in cathedra pestilentiae non sedendi, tum deinde uoluntatis in lege domini ponendae, postremo in ea die noctuque meditandi. ergo necesse est differre impium a peccatore, peccatorem a pestilente; maxime cum sit impiis consilium, peccatori uia, cathedra pestilenti. dehinc cum in consilio impiorum eatur potius quam stetur, in uia uero peccatoris stetur magis quam eatur. quarum rerum causas ut intellegere possimus, discernendum est, quanto differat peccator ab impio, ut per id intellegi possit, cur peccatori uia. et impio consilium deputetur; dehinc cur et in uia standum et in consilio eundum sit, cum humana consuetudo et in consilio standum et in uia eundum esse decernat. non omnis, qui peccator est, et impius est: impius autem non potest non esse peccator. et sumamus ex usu conscientise communis exemplum. patres suos amare possunt filii, licet ebriosi sint et lasciui et prodigi; et inter haec uitia carent impietate, qui non carent crimine. impii uero, licet in praecipuis sint continentiae frugalitatisque uirtutibus, omne tamen, quodcumque aliud extra impietatem erit crimen, in contumelia parentis excedunt.

  32. 1.7.1

    Igitur secundum hoc propositum exemplum impium discerni a peccatore non dubium est. et impios quidem eos esse natura ipsa iudicii communis ostendit, qui cognitionem dei expetere fastidiunt, qui nullum esse mundi creatorem inreligiosa opinione praesumunt, qui mundum in hunc habitum ornatumque fortuitis motibus constitisse commemorant, qui, ne quod iudicium creatori suo ob uitam recte criminoseue gestam relinquant, uolunt ex naturae necessitate se nasci et ex eadem rursum necessitate dissolui. horum igitur omne consilium fluctuans, incertum ac uagum est et in isdem ac per eadem sine ulla consistendi statione differtur; non enim tenet modum definitionis alicuius. creatorem mundi disputatio docere ausa non est. cum enim quaeras, cur mundus et quando et in quantum? et utrum mundus homini, an homo mundo? et mors ob quid, uel quo usque, uel qualis? circa hsec impietatis suae consilia agitur semper et uadit, loco consistendi in his consiliis non reperto.

  33. 1.8.1

    Sunt et alia consilia impiorum, eorum scilicet, qui in haeresim delapsi nec noui nec ueteris Testamenti legibus continentur. quorum sermo in orbem semper et circulum erroris inflexus, nihil tenens et in nullo consistens indefinitse sententiae cursu recursuque iactatur. quorum impietatis est, deum non ex dei ipsius professione sed ex arbitrii sui uoluntate metiri; ignorantes non minoris impietatis esse, deum fingere, quam negare; a quibus cum requiras, quo spei ac fidei suse fine sic sentiant, confunduntur, perturbantur, dissimulant, circumerrant et finem ipsum eius, dequa quaeritur, disputationis euitant. beatus ergo uir est, qui in hoc impiorum consilio non abiit, id est, qui ipsam illam in hoc consilio eundi non admiserit uoluntatem: quia quae impia sunt, uel cogitasse iam crimen sit.

  34. 1.9.1

    Sequens autem est, ut qui in impiorum consilio non abiit, in peccatorum quoque uia non stet. plures enim sunt, qui, cum . per confessionem dei ab impietate discreti sint, non tamen a peccato per id liberi sint, in ecclesia quidem manentes, sed ecclesiae disciplinam non tenentes: ut auari, ebriosi, tumultuosi, procaces, superbi, simulatores, mendaces, rapaces. et ad haec quidem nos uitia naturae nostrae propellit instinctus; sed utile est, nos uia hac, ad quam ferimur, abscedere, neque consistere illic, adhibito decedendi ex ea non moroso recursu. et idcirco beatus uir est, qui in uia peccatorum non stetit, natura quidem in uiam hanc deferente, sed ex uia hac fidei religione referente.

  35. 1.10.1

    Tertius quoque hic obtinendae beatitudinis ordo est, in cathedra pestilentiae non sedere. sederunt in cathedra Moysi pharissei docentes, sedit et Pilatus in tribunali: cuius itaque cathedrae sessionem existimabimus pestilentem? non utique Moysi. domino sedentes potius quam sessionem cathedrae inprobante, cum dicit: super cathedram, inquit, Moysi sederunt scribse et pharissei; quaecumque dixerint facite. quse autem faciunt, facere nolite. cathedrae huius sessio pestilens non est, cuius oboedientia dominica auctoritate praecipitur. illa ergo erit pestilens. cuius contagium Pilatus manus abluendo deuitat. multos enim etiam in metu dei constitutos saecularium tamen honorum ambitio corrumpit: et uolunt ecclesise legibus subditi fori legibus iudicare. sed quamquam ad haec ipsa officia, quse agunt, ferant secum religiosam uoluntatem. beniuolos sese continentesque praestando, tamen necesse est eorum, in quibus deuersabuntur, negotiorum quodam pestilenti contagio polluantur. publicarum enim causarum ordo manere eos uolentes etiam in ecclesiasticae legis sanctitate non patitur. et quamuis religiosi propositi tenaces sint, tamen per necessitatem sedis obtentse tum ad contumeliam, tum ad iniuriam, tum ad p“nam cunctante licet uoluntate coguntur, facitque eos necessitas necessitatis ipsius esse participes, cum tamquam lue morbida imbuuntur. et idcirco hanc eorum cathedram cathedram pestilentiae propheta cognominat, quia contagione sua etiam uoluntatem religiosae mentis inficiat.

  36. 1.11.1

    Sed beatitudinem uiri nondum uel in impiorum consilio non isse, uel in peccatorum uia non stetisse, uel in pestilentiae cathedra non sedisse consummat. possunt enim haec et in saeculari uiro reperiri, ut unum deum esse creatorem mundi opinetur, ut a peccatis se per studium modestae innocentise referat, ut honorum dignitatibus priuatae et tranquillse uitae otia anteponat. sed perfectum nunc deo uirum propheta conformans, et quem in magnis aeternae beatitudinis constituat exemplis, non communibus eum ad id docet usurum esse uirtutibus, sed his consummandum esse, ut beatus sit, quse secuntur: sed in lege domini fuit uoluntas eius. abstentio superiorum inutilis est. nisi in consequentia adhibeatur intentio: scilicet ut in lege domini uoluntas sit. non expectat propheta, ut metus sit. plures enim intra legem metus cohibet, paucos uero uoluntas constituit in lege: quia timoris est, non audere timenda neglegere; perfectae uero religionis est, praescriptis uelle parere. et idcirco beatus ille est, cuius in dei lege non timor est, sed uoluntas.

  37. 1.12.1

    Sed deest interdum et aliquid uoluntati; et perfectam beatitudinem solum uelle non obtinet, nisi uoluntatem sequatur operatio. sequitur namque: et in lege eius meditabitur die a c nocte. beatum hunc uirum continua legis meditatio et indefessa consummat. sed forte id humanae infirmitatis natura non patitur, per quam quiescendum, dormiendum, cibo uacandum est; ob quae a spe consequendae beatitudinis etiam necessitate naturalium decidamus, cum quando a meditatione diurna atque nocturna negotii corporalis intercessione sit desinendum. simile quoque huic dicto apostoli dictum est: sine intermissione orate. quasi uero non occupanda in res suas naturae nostrae necessitas possit sine interpellatione temporis semper orare. meditatio itaque legis non solum in uerbis legendi est, sed in operis religione; neque ut libros tantum et scripturas recenseamus, sed ut ea, quae scripturis ac libris continentur, gestis rebusque meditemur, et diurna nocturnaque opera legem semper exerceant, ut illud apostoli est: omnia quaecumque facietis in gloriam dei, siue cum manducatis, siue cum bibitis, siue cum aliud agitis. per hoc enim efficitur, ut sine intermissione oremus, cum per opera deo placita et in gloriam eius semper exercitata sancti cuiusque uiri uita omnis oratio sit; ac sic secundum legem noctu dieque uiuendo uita ipsa nocturna legis erit et diurna meditatio.

  38. 1.13.1

    Sed consummata uiri huius beatitudine, qui impiorum consiliis et peccatorum uiis et pestilentiae cathedra se abstinens dei legem uolens die et nocte meditetur, docendum est, quantus ei fructus adquisitae huius beatitudinis sit futurus. uelle enim beatum esse ex beatitudinis ipsius expectatione proficiscitur. sequitur namque: et erit tamquam li gnum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. et folium eius non decidet. ridiculum hoc forte et ineptum conparata? beatitudinis credetur exemplum: in quo ligni plantatio, decursus aquarum, fructuum datio, suum tempus et folium non decidens praedicatur. haec quidem secundum homines saeculi nulla forte existimabuntur. sed uideamus secundum propheticam doctrinam, quanta in his ipsis rebus ac uerbis conparatae beatitudinis gloria collocetur.

  39. 1.14.1

    In libro Genesis, ubi plantatum a deo paradisum legislator ostendit, omne quoque lignum specie pulchrum et ad esum bonum productum esse monstrauit; esse quoque et in medio paradiso lignum uitae et lignum sciendi boni et mali exposuit; inrigari deinde paradisum flumine, quod postea in quattuor principia diuisum sit. quod autem esset hoc lignum uitae, propheta Salomon docuit, dicens de adhortatione sapientise: lignum uitae est omnibus, qui conplectuntur eam et qui incumbunt in eam. lignum hoc ergo uiuens est; neque solum uiuens, sed etiam rationale; rationale autem in tantum, ut fructus det, det uero non confuse. non inportune, sed tempore suo. et plantatum hoc lignum est secus decursus aquarum. in possessione scilicet regni dei, id est in paradiso, et unde flumen exiens in quattuor principia diuiditur. non enim ait: post decursus aquarum, sed: secus decursus aquarum, unde primum decursum aquarum diuisiones sortiuntur. illic enim plantatum hoc lignum est, quo latronem illum, se dominum confitentem, dominus, qui sapientia est, introducit dicens: amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. et quia sapientiam, quae Christus est, lignum uitae cognominari de sacramento futurae corporationis et passionis prophetica auctoritate docuimus. etiam ex euangeliis intellegentise huius est proprietas adstruenda. dominus namque ipse se arbori conparauit, cum in Beelzebul daemonia eum Iudsei eicere dixissent: aut facite, inquit, arborem bonam et fructus eius bonos, aut facite arborem malam et fructus eius malos; ei fructu enim arbor cognoscitur. quia cum fructus esset optimus daemonia eicere, Beelzebul eum, cuius fructus pessimi sunt, esse dicebant. huius quoque beati ligni non dedignatus est in se docere uirtutem, cum pergens ad crucem ait: quia si in humido ligno haec faciunt, in arido quid fiet? per humidi ligni exemplum nihil in se ariditati mortis obnoxium esse significans.

  40. 1.15.1

    Huic itaque ligno beatus ille uir similis fiet, cum, translati latronis in paradisum modo, secundum decursus aquarum et ipse plantetur: et fiet beata illa et non eradicanda nouella plantatio, quam in euangeliis dominus significat, cum de aliena plantatione conqueritur, dicens: omnis plantatio, quam non plantauit pater meus, eradicabitur. hoc ergo lignum dabit fructus suos. ubicumque autem de fructibus arborum aliquid diuinus sermo significat, facere potius eas fructum, quam dare memorat, cum ait: non potest arbor bona malos fructus facere, et cum secundum Esaiam querella de uinea est: expectaui, inquit, ut faceret uuas, fecit autem spinas. lignum autem hoc dabit fructus suos, arbitrio dandi et ratione moderatum. nam in tempore suo dabit. et quo tandem tempore ? nempe eo, de quo beatus apostolus ait: ut notum fa ceret uobis sacramentum uoluntatis suae secundum placitum quod proposuit in ipso, in dispensatione plenitudinis temporum. hoc ergo dispensationis est tempus, quo et accipiendi et dandi oportunitas temperatur, cum suum erit tempus, ut accipiant quibus dabit. temporis autem mora in plenitudine temporum pendet. dispensatio enim dandi fructus plenitudini temporum reseruatur. et qui tandem hic dispendendus erit fructus? nempe ille, de quo idem apostolus meminit, dicens: et transformabit, inquit, corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suse. hos ergo nobis fructus suos dabit, quos iam in eo, quem sibi adsumpsit et qui significatur in ligno, homine perfecit, quem in inmortalitatis suae naturam absorpta mortalitate transfudit. erit ergo ut hoc lignum beatus ille uir, cum quando ipse in gloria dei domino suo conformis adstiterit.

  41. 1.16.1

    Folium autem ligni huius non defluet. nec mirum si folia eius non defluunt, cuius fructus dabuntur potius, quam decident, non maturitate depulsi, non ui exteriore decussi, sed rationalis officii dispensatione demensi. et quid in foliis significet, ex conparatione rerum corporalium absolutum est. namque hanc esse naturam foliorum contuemur, ut ad custodiam fructuum fructibus ipsis circumiecta prorumpant, ut quodam uallo tenera pomorum initia communiant. doctrina ergo uerborum dei, quae promissos nobis fructus conuestit, significatur in foliis. his enim uerbis spes nostrae inumbrantur, horum inter has saeculi tempestates munimine conteguntur. non defluent igitur haec folia, id est dei uerba; quia per dominum dictum est: cselum et terra prseteribunt, uerba autem mea non praeteribunt. nihil enim ex his, quse? a deo dicta sunt, dilabetur aut decidet.

  42. 1.17.1

    Quod autem hsec folia ligni huius non inutilia sint, sed salutaria gentibus, sanctus Iohannes in Apocalypsi testatur dicens: et ostendit mihi flumen aquae uitae, splendidum tamquam crystallum, exiens de throno dei et agni, in medio platese eius et ex utraque parte fluminis arborem uitae, quae facit fructum duodecies, singulis mensibus reddens fructum suum, et folia arboris illius sunt ad sanitatem gentium. caeleste sacramentum ita per corporales species exponitur, ut rationem spiritalem corporalia ipsa quamquam inplere non possint, tamen ad corporum rationem mutila sint. conuenerat enim dixisse. ex utraque parte fluminis demonstrati arbores esse, non arborem. sed quia uitae arbor ubique in sacramento baptismi una est, undique ad se uenientibus apostolicse praedicationis fructus subministrans, ideo ex utraque parte fluminis una uitae arbor adsistit. unus enim agnus est in dei throno uisus, et unum flumen, et uitae arbor una: quse omnia in se conplectuntur mysteria corporationis, baptismi, passionis, cuius folia, id est prsedicationis uerba, salutem gentibus per doctrinam eloquii non decidentis inpertiunt.

  43. 1.18.1

    Et omnia, inquit, quaecumque faciet, p*rosperabuntur. iam non, sicut in Adam, donum eius et statuta perturbabuntur — quia ille constitutae inmortalitatis beatitudinem peccato transgressae legis amisit —, sed per redemptionem ligni uitae, id est dominica passione, cum ipsi ligno uitae similes erimus, iam, quidquid in nobis fiet, aeternum est, aeternum autem cum beatitudinis sensu. prosperabuntur enim omnia illa, quae fient: non demutatione incerta, non in natura infirma, cum incorruptio corruptionem et aeternitas infirmitatem et forma dei formam terrenae carnis absorbuerit. huic igitur plantato ligno, in tempore suo hos fructus suos danti, beatus ille uir erit similis, ipse quoque in paradiso plantatus, ut plantatio dei non eradicanda permaneat; in quo omnia a deo facta prospere dirigentur, nulla deinceps demutatione uel infirmitatis nostrae eradicanda uel temporis.

  44. 1.19.1

    Demonstrata autem perfecta huius uiri beatitudine consequens erat, quae impios poena maneret, ostendere. sequitur namque: non sic impii, non sic, sed tamquam puluis, quem proicit uentus a facie terrse. non est impiis conparatiuae huius beatitudinis spes relicta, sed uagum eos. obtritum, uentilatum, dispersum et inquietum manet, ut ex illa corporalis soliditatis firmitate decussi ludibrio pulueris differantur in p“nam: non in nihilum dissoluti, ut sit in his materies p“nalis, sed in inane ac leue aridumque protriti, ut ludibriosa p“nse mobilitate iactentur. cuius p“nse et loco altero idem prophetameminit, dicens: comminuam eos ut puluerem ante faciem uenti, ut lutum platearum delebo illos. conparatio itaque ut beatitudinis, ita et poenae est constituta. quam enim nullus labor est uento puluerem dissipare et quam lutum in plateis ingredientes se prope calcasse non sentiunt, ita p“nse illi infernae facile est impios delere atque dispergere, quos peccatorum ratio et in lutum soluerit et comminuerit in puluerem, non relicta neque substantia firmitatis, cum puluis et lutum sint et per id quod puluis et lutum sunt, in naturam tantum poenalis substantiae reseruati.

  45. 1.20.1

    Et quia per hanc demutationem obtritae in puluerem firmitatis non erunt eius boni participes, quod beato uiro ex fructu ligni dabitur in tempore, ideo consequenter adiecit: propterea non resurgunt impii in iudicio. non abolitio his, qui utique puluis erunt, per id quod non resurgent denuntiatur, sed resurrectio his in iudicium denegatur. non enim per id quod non erunt, sensu p“nse carebunt: quia lucri p“nam faciet, quod non subsistet ad p“nam. subsistent autem. quia erunt puluis. puluerem uero effici uel ariditate uel adtritu, non est subsistendi amisisse naturam, sed in naturam alteram substitisse. per id autem, quod in iudicium non resurgent, absolutum est non resurgendi eos caruisse natura, sed resurgendi in iudicium ordinem perdidisse. qui autem resurrectionis et iudicii ordo intellegendus sit, dominus in euangeliis ostendit dicens: qui credit in me, non iudicatur: qui autem non credit, iam iudicatus est. hoc est autem iudicium, quia lux uenit in hunc mundum. et dilexerunt homines magis tenebras quam lumen.

  46. 1.21.1

    Neglegentem audientium et incuriosam legentium facilitatem dicti dominici sermo perturbat. cum enim dicit: qui credit in me, non iudicabitur, exemit iudicio fideles; et cum subiecit: qui autem non credit, iam iudicatus est, non admisit ad iudicium infideles. ergo si credentes exemit . et reppulit infideles, nec in hos nec in illos iudicii sorte permissa, quomodo conuenire sibi in hoc, quod tertium ait, existimabitur: hoc est autem iudicium, quia lux uenit in hunc mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lumen? non enim potest locus relictus esse iudicio, cum neque infideles nec fideles sint iudicandi. et haec quidem ita esse auditoribus neglegentibus et lectoribus incuriosis uidebuntur: ceterum in se uirtus ipsa uerborum proprietatem dicti et intellegentiam continet.

  47. 1.22.1

    Qui credit, inquit. non iudicatur. quid enim necesse est iudicare credentem? iudicium enim ex ambiguis rebus existit. et ambiguitate adempta iudicii non desideratur examen. ex quo ne infideles quidem necesse est iudicari, quia ambiguitas, quin infideles sint, non resedit, sed adempto in credentes non credentesque iudicio causam dominus iudicii et auctores, in quos iudicari necesse esset, adiecit. sunt enim aliqui, inter pios impiosque pui medii sint, ex utroque admixti, neutri tamen proprii, quia in id ipsum constiterint ex utroque: nec fidei admiscendi, quia sit illis aliquid infidelitatis insertum, nec infidelitati deputandi, quia aliquid habeant et fidei. plures namque dei metus in ecclesia continet: sed eosdem tamen ad ssecularia uitia saeculi blandimenta sollicitant. orant, quia timent; peccant, quia uolunt. Christianos se nuncupant, quia bona est spes aeternitatis: gentilia agunt, quia blanda praesentis sunt. impii non manent, quia his dei nomen in honore est: pii non sunt, quia quse? pietatis sunt aliena sectantur. et necesse est ea magis diligant, per quse id quod se nuncupant esse non possunt, secundum nuncupationis uoluntatem operum uoluntate potiore. et idcirco dominus postea quam credentes non iudicandos et non credentes iam iudicatos esse dixerat, addidit: hoc est autem iudicium, quia lux uenit in hunc mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lumen. in eos ergo iudicium est, quod iam et in incredulos actum est et in credentes non necessarium est: quia magis tenebras quam lumen dilexerint; non quod non dilexerint et lumen, sed quod dilectio illis fuerit magis propensa tenebrarum. prseferri enim solet dilectioni ex comparatione dilectio: et hinc iudicium est, quia, cum dilexerint Christum. magis tamen tenebras dilexerunt. hi ergo iudicabuntur, qui neque ut pii non iudicabuntur. neque iam fuerint ut impii iudicati, in quos ex praelata potius dilectione iudicium est.

  48. 1.23.1

    Huius quidem euangelicae dispositionis tenuit et propheta rationem, dicens: propterea non resurgunt impii in iudicio, neque peccatores in consilio iustorum. impiis iudicium, quia iam iudicati sunt, non relinquit; peccatoribus autem, quos superiore sermone discerni ab impiis docuimus, consilium iustorum, quia iudicandi sint, denegauit. illos enim pneiudicatos impietas facit, bos uero peccatum detinet iudicandos. itaque neque impietas, quae iam iudicata est, peccatorum est permissa iudicio, neque peccatores, qui iudicandi sunt, iustorum, qui non iudicabuntur, meriti sunt digni esse consilio.

  49. 1.24.1

    Et huius differentiae hinc ordo proficiscitur: quia cognoscit, inquit, dominus uiam iustorum, et uia impiorum peribit. consilium iustorum peccatores idcirco non adeunt, quia uiam iustorum dominus cognoscit. cognoscit autem non ignorationis scientia, sed dignatione noscendi. neque enim hsec in deo passionum humanarum demutatio est, ut aliquid aut cognoscat, aut nesciat. beatus apostolus Paulus, qua ratione a deo cognosceremur exposuit, dicens: si quis est in uobis propheta aut spiritalis, cognoscat quae scribo uobis, quia domini sunt: si quis autem non cognoscit, non cognoscitur. eos ergo cognosci a deo ostendit, qui, quae dei sunt, cognouerint: tum cognoscendi, cum cognouerint, dignationem scilicet cognitionis per meritum religionis cognitae consequentes, ut quod cognoscitur, non ignorantis profectus intellegatur esse, sed cogniti. absolute autem dominus ostendit in Adam atque Abraham peccatores se ignorare, cognoscere autem fideles. namque Adae post peccatum dictum est: ubi es, Adam? non quod deus, quem adhuc in paradiso habebat, in paradiso esse nesciret; sed quod, dum ubi sit interrogatur, indignus cognitione dei per id, quod peccauit, ostenditur. Abraham autem diu ignoratus, scilicet ad quem septuagenarium iam dei fuit sermo, cum se per oblationem Isaac fidelem domino probasset, tali in diuinam familiaritatem dignatione suscipitur: nunc cognoui, quia times dominum deum tuum et non pepercisti filio tuo dilecto propter me. non ignorabat utique Abrahse fidem, quam ei de generando Isaac credenti et ad iustitiam deputauerat: sed quia magnum timoris sui dederat filium offerendo docimentum, nunc cognoscitur, nunc probatur, nunc dignus est. qui non ignoretur. sic itaque deus et agnoscit et nescit, cum Adam peccator nescitur et Abraham fidelis agnoscitur, dignus scilicet, qui a deo nihil utique ignorante noscatur. cognita ergo est deo iustorum non iudicandorum uia: et idcirco peccatores, qui iudicandi sunt. eorum consilio submouentur. impii autem in iudicium non resurgent, quia deperdita eorum uia iam fuerint iudicati per eum, qui ait: pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio, domino nostro Iesu Christo, qui est benedictus in saecula sseculorum. amen.

  50. 2.1.1

    Plures nostrum ambiguos facit apostolica auctoritas, utrum psalmum hunc cohaerentem primo et ueluti primi extimum putent esse, an uero subiacentem et secundum potius connumerent. namque in Actibus apostolorum primum hunc haberi atque esse, sub oratione beati Pauli ita docemur: nosque uobis euangelizamus eam, quse ad patres facta est promissio: hanc deus expleuit filiis nostris. suscitans dominum nostrum Iesum, sicut et in psalmo scriptum est primo: filius meus es tu, ego hodie genui te; cum suscitauit eum a mortuis amplius non regressurum in interitum. ob hanc ergo apostolicam auctoritatem errore scribentium fieri creditur, ut in ordine secundus psalmus iste numeretur, cum primus esse ipso doctore gentium testante noscatur. cognoscenda itaque ea ratio est, cur et a nobis secundus esse intellegendus sit, et ab apostolo esse primus ostensus sit.

  51. 2.2.1

    Mediis namque legis temporibus, priusquam unigenitus dei filius, ante saecula manens deus uerbum, homo nascitur. poscente rege Ptolomaeo) septuaginta seniores libros Veteris* Testamenti ex hebra'is litteris in graecas transtulerunt. erat autem iam a Moyse antea institutum, in synagoga omni septuaginta esse doctores. nam idem Moyses, quamuis uerba Testamenti in litteras condidisset, tamen separatim quaedam ex occultis legis secretiora mysteria septuaginta senioribus, qui doctores deinceps manerent, intimauerat. cuius doctrinae etiam dominus in euangeliis meminit, dicens: super cathedram Moysi, inquit, sederunt. scribae et pharissei: omnia ergo, quaecumque dixerint uobis, facite et seruate: secundum uero facta eorum nolite facere. doctrina ergo horum mansit in posterum, quse. ab ipso scriptore legis accepta in hoc seniorum et numero et officio conseruata est. hi itaque seniores libros hos transferentes et spiritalem secundum Moysi traditionem occultarum cognitionum scientiam adepti ambigua linguae hebraicae dicta et uaria quaedam ex se nuntiantia secundum uirtutes rerum certis et propriis uerborum significationibus transtulerunt, doctrinae scientia multimodam illam sermonum intellegentiam temperantes. et ex eo fit, ut, qui postea transtulerunt, diuersis modis interpretantes magnum gentibus adtulerint errorem, dum occultse) illius et a Moyse profectae traditionis ignari ea, quae ambigue lingua hebraicae commemorata sunt, incerti suis ipsis iudiciis ediderunt. ambiguitatis autem linguae hebraicae unum adferemus exemplum, ei quo cetera istius modi esse atque ita, ut sunt, intellegantur. Bresith uerbum hebraicum est. id tres significantias in se habet, id est, et in principio. et incapite, et in filio. sed translatores septuaginta in principio ediderunt ceteris diuerse transferentibus: et secundum hanc ambiguitatem haec ab illis in omni translatione est facta confusio.

  52. 2.3.1

    Sed perfecta horum septuaginta interpretum auctoritas manet. primum, quod ante aduentum corporalem domini transtulerunt, nec adulatio interpretandi adhibita tempori arguetur, tanto anteriore interpretationis aetate: dehinc, quod ipsi illi principes doctoresque synagogae et praeter scientiam legis per Moysen quoque doctrina secretiore perfecti non potuerunt inprobabiles esse arbitri interpretandi, qui certissimi et grauissimi erant auctores docendi. hi ergo psalmos inter ceteros libros transferentes et in numerum redegerunt et in ordinem conlocauerunt et diapsalmis distinxerunt, qui omnes secundum Hebraeos confusi et habebantur et habentur. horum igitur translationes habentur tum lingua tantum sua utentibus non erant necessariae. ipsis tamen, omnibus diligenti et religiosa custodia obseruatis. quibus postea dominus legem omnem sacramento et corporationis suae et passionis et resurrectionis inpleuerat, cumque his libris, quos regi idem translatores ediderant, conlatis et fideliter consonantibus repertis, indissolubilis constituta est priuilegio doctrina; et setatis auctoritas.

  53. 2.4.1

    Beatus ergo apostolus Paulus, secundum professionem suam Hebrseus ex Hebraeis, etiam secundum hebraicam cognitionem et fidem psalmum hunc primum esse dixit, translatorum distinctione non usus: cui maximum hoc prsedicandi ad synagogse principes studium erat, ut dominum nostrum Iesum Christum dei filium, natum, passum, resurgentem regnare in aeternum ex doctrina legis ostenderet. tenuit itaque hunc modum, ut Hebrseis praedicans Hebrseorum consuetudine uteretur. sed nobis translatorum utendum auctoritate est, legem non ambiguitate litterae, sed doctrinae scientia transferentum.

  54. 2.5.1

    Praestat autem nunc absolutissimam intellegentiam personae, temporis, causae apostolica auctoritas. nam quid in libro Actorum suorum de hoc eodem psalmo idem apostoli senserint, uerbis ipsorum loquemur. scriptum namque est: ipsis dicentibus: domine, tu es, qui fecisti cselum et terram et mare et omnia, quae in illis sunt, qui partris nostri Dauid, sancti pueri tui, dixisti: quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? adstiterunt reges terrse', et principes conuenerunt in unum id ipsum aduersus dominum et aduersus Christum eius. conuenerunt enim in ueritate in ciuitate ista aduersus sanctum tuum filium Iesum. quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus et populus Israhel facere, quanta manus tua et consilium praescripsit fieri. et nunc, domine, respice in minas eorum, et da seruis tuis cum omni fiducia loqui uerbum tuum. non ergo ambiguum est, quid tanto anteriore tempore prophetise psalmus ostenderit. nam permixti tum sibi in Herode atque Pilato gentes frementes et populi uana meditantes in unum cum ipsis suis regibus et principibus adstiterunt. communi enim et praetoris et tetrarchse iudicio in dominum confirmata damnationis est passio.

  55. 2.6.1

    Et quidem diligenter secundum propheticam scientiam unicuique generi et nomini singulorum quorumque uerborum est proprietas coaptata: ut gentes fremuerint, inperito scilicet motu inconditoque commotae, dei filium in corpore cernentes et audientes. quae usque adeo fremuerunt, ut corona spinea conpunxerint, ueste regia indutum salutatione atque honore regis inluserint, harundine caput contuderint, aceto ac felle potauerint, lancea latus foderint. cohors enim militum Pilato subditorum ex fremitu irse intemperantis haec gessit.

  56. 2.7.1

    Populi autem inania meditati sunt id est inani in doctrinis dei meditatione uersati, cum per meditationem legis non intellexerint, qui prsedicabatur in lege. iam enim tum non tantum ex illa secundum carnem Abrahae generatione synagogse populus abundabat, sed ex multis populis; in uno Israhel populi nomine multorum populorum diuersitas continebatur. et hoc in Actorum libro ita scribitur: erant autem in Hierusalem habitantes Iudsei, uiri timentes deum, ab omni gente, quae sub caelo est. populi itaque isti meditati inania sunt ex multis populis in unum populum congregati.

  57. 2.8.1

    Reges quoque adstiterunt, Pilatus scilicet et Herodes, in quibus reges terrae intelleguntur: et uterque pro legum, quibus prseerant, necessitate praesentiae suse adhibuit officium. qui . autem impio inreligiosoque consilio multis conuentibus aduersus dominum tractabant, hi principes conueniunt in unum: frequenter scilicet in domum Caiphse omnibus sacerdotum principibus congregatis. denique reges terrae cognominati sunt Herodes tetrarcha et Pilatus pra-tor. quia iure terreni imperii adstiterunt. ceteri autem, qui in unum conuenerunt, neque principes terrae sunt. neque principes sacerdotum, quia nec ius regni sui prsetori Romano et tetrarchae subditi obtinebant, neque ultra iam principes sacerdotum cognominari merebantur, quia impii in deum ac dominum ipsius sacerdotii extitissent.

  58. 2.9.1

    Et quia non ambiguum est, ex persona dei Patris secundum apostolicam auctoritatem psalmum c“ptum esse, quippe cum dixerint: qui per os patris nostri Dauid. sancti pueri tui, dixisti, idcirco enim ad intellegendam personse demutationem ab interpretantibus interiectum diapsalma est, licet in libris Hebraorum non contineretur. persona ergo, quse? demutatur, apostolorum esse intellegenda est, dicentium: dis rumpamus uincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum. detestari eos necesse est quod arguunt. horum ergo, qui et fremuerunt et inania meditati sunt, uincula disrumpunt et iugum abiciunt. et non ambiguum est, quin. differat iugum abicere et uincula rumpere: quod utrumque utrique superius memorato et generi et nomini conuenit. ut uirorum gentium rumpant, iugum autem populorum abiciant. quia gentes peccatorum suorum uinculis conligentur, a quibus absoluere se per infidelitatem non possunt, secundum id quod dictum est: fasciis peccatorum suorum constrictus est peccator, Judsei uero iugo legis onerentur, quod a se apostoli abiciunt, beato Petro dicente: nunc uero quid temptatis dominum. ponere supra collum discipulorum iugum, quod neque patres nostri, neque nos potuimus portare? hoc ergo populorum iugum a se abiciunt, quia subditi eo fuerunt: uincula autem non sibi, sed gentibus disrumpunt. et ita utriusque sermonis ratio seruata est, ut., ubi uincula disrumpuntur. nullam personse sua* significantiam addant, ubi uero abiciunt iugum, illic dicendo: abiciamus a no b is, non de aliis quam de se ipsis locuti intellegantur: ut graui isto et intolerabili abiecto suaui illo ac leui, ad quod inuitati sunt, euangelica? sanctificationis se iugo subderent, gentium autem uincula per libertatem prsedicationis abrumperent- I'erent, secundum illud, quod in eiusdem psalmi commemoratione dixerunt: et nunc, domine, respice in minas illorum et da seruis tuis cum omni fiducia loqui uerbum tuum. hae enim apostolicse doctrinae omnium infidelitatum et peccaminum laqueos abrumpunt.

  59. 2.10.1

    Et quia superius duplex persona seruata est, cum ait: aduersus dominum et aduersus Christum eius gemina quoque nunc ridentis et subsannantis significatio consecuta est. non enim discernitur contumelia alterius ab altero. neque discretus est honor religionis ad utrumque. qui enim per genuinam patris et filii secundum se legitimamque naturam in gloria diuinitatis unum sunt, unum etiam sunt uel in eontemptus iniuria, uel in honore reuerentiae, et alter in altero ant honorificatur aut spernitur. atque id ipsum dominus testatus est dicens: sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius, quos uult, uiuificat. nec enim pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio, ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem. qui non honorificat filium, non honorificat patrem, qui misit illum. non distinguitur honor. non discernitur contumelia: aequa in utrumque religio expectatur, et iniuria unius contemptus utriusque est. ita cum in uno uterque spernatur, qui unum sunt in diuinitate ambo per gloriam, unum quoque sunt in religione ambo per honorem. ut nunc' qui aduersum dominum conuenerunt, conuenerunt quoque aduersum Christum eius: et quos in caelo habitans inridet, hos et dominus subsannat.

  60. 2.11.1

    Non quod non et dominus esset semper in caelo, quippe qui de se ipse testatus sit: nemo ascendit in cselum, nisi qui descendit de caelo, filius hominis. qui est in caelo. non abest ergo a caelo, quia, cum de caelo descenderit, filius hominis manens atque loquens, esset tamen, cum hsec loqueretur, in cselo. descenderat quidem filius hominis. sed per naturae uirtutem non aberat filius dei, unde descenderat, neque se ex eo, quod antea erat, tum. cum homo est natus. absumpserat; neque factus filius hominis, filius dei esse defecerat. sed adeo filius hominis filius dei est, ut descendens de cselo filius dei per uirtutis SOSB substantiam idem filius hominis esset in caelo.

  61. 2.12.1

    Sed uolens propheta sub persona? distinctione significare patrem, qui, filio suo etiam in filio hominis consistente in terris, in illa aeterna sua sede ac beata maneret et sine descensionis alicuius dispensatione requiesceret, ait: qui habitat in caelis, inridebit eos, et dominus subsannabit eos: ut per eum, qui inrideret habitans in caelo, intellegeretur et dominus. qui subsannaret e ea'lo. non differt autem subsannare et inridere; utrumque enim secundum uoluntat.is adfectum officio oris efficitur. namque secundum intellegentiam nostram per corporales species diuinarum rerum sensus exponitur, ut subsannatio et risus in eludendis his, qui aduersus dominum et aduersus Christum eius conuenerant, nominaretur, non quod in incorporalem deum aut resolutio aut obductio oris incideret, sed ut ex naturae nostrse consuetudine nosceremus, quali in impios esset iudicio diuinae uoluntatis inlusum. subsannati igitur et ■ inrisi sunt. nam qui testes falsos concinnauerant., qui proditionem mercati erant, qui super se ac filios suos sanguinem eius receperant, qui: crucifige clamauerant, qui: descende de cruce, si filius dei es dixerant, qui sepulchrum obsignauerant, qui resurrectionis silentium a militibus et famam furati corporis emerant, perdiderunt tantum impietatis suae laborem. deus est, quem cruci adfixerant: aeternus est, cuius sepulchrum obsignauerant. inridetur impietas, dum ad inlicita nititur. dum inconcessa expetit, dum quod obtinuisse se sperat amittit, dum deum esse, quem tamquam hominem condemnat, agnoscit.

  62. 2.13.1

    Ob quod conpetenter hoc sequitur: tum loquetur ad eos in ira sua et in indignatione sua conturbabit eos. postea enim quam resurgente a mortuis deo, in quem mors per speciem corporis, quod adsumpsit, inciderat, temeritas infructuosse impietatis inrisa est, deus ad eos, quos subsannauerat, loquitur eosque in indignatione conturbat. ac priusquam, qui iste me sermo et quse haec indignationis perturbatio sit, ostendimus, admoneri legentes atque audientes oportet, ne aliquas demutationes passionum perturbationesque motuum cadere in deum credant. nihil enim in aeternam illam et perfectam naturam nouum incidit: neque qui ita est, ut qualis, est, talis et semper sit, ne aliquando non idem sit, potest effici aliquid aliud esse, quam semper est. terrenae istud imperfectaeque causse habent generis, ut demutabiles fiant conuersione naturae, cum laetitiam maeror, placabilitatem ira. beniuolentiam offensa, aequanimitatem inuidia, securitatem sollicitudo perturbat: sumusque per haec aliud aliquando, quam fuimus, cum eam, quae praesens sit, mentis adfectionem subrepens per inconstantiam infirmitatemque nostram motus adpetitionis alterius inquietet et ex eo, quod fuimus, in id, quod sumus, conuersio nos repentina demutet. deus autem beatus atque perfectus profectu non eget, cui nihil deest: demutatione non nouus est, qui origine caret. IPSE EST, qui, quod est, non aliunde est: in sese est, secum est, a se est, suus sibi est et ipse sibi omnia est, carens omni demutatione nouitatis, qui nihil aliud, quod in se posset incidere, per id, quod ipse sibi totum totus est, reliquit.

  63. 2.14.1

    Ex huius igitur optima ac beniuola beatitudine per dominum nostrum Iesum Christum profectse omnes sunt caelestium et inuisibilium creationes. spiritalium et corporalium constitutiones, non ut profectum sibi aliquem ex his, quibus originem inpertiebat, adquireret. neque enim quisquam eo indiget, quod ex se tribuit, aut per id proficit, cui ad id, quod est, auctor est. exteriora autem sunt, quae adferunt profectum; quia ea, quae inopise ? medentur, aliena sunt. deus igitur, ex quo omnia sunt, nullo eorum indiget, quibus id quod sunt esse largitus est: omnia uero ad profectum eorum, quae gignerentur, creauit. et quia longus erit sermo, si etiam de caelestibus et inuisibilibus inchoetur, ex nobis ipsis, ad quos prophetiae psalmus est, tractemus.

  64. 2.15.1

    Hominem, non quod officio eius in aliquo eguerit, instituit, sed, quia bonus est, participem beatitudinis suse condidit et rationale animal in usum largiendae seternitatis suae uita sensuque perfecit; et hoc ex ipsius dictis absolute intellegitur ait enim: sed nunc Israhel, quid dominus deus tuus poscit a te, nisi ut timeas dominum deum tuum et ambules in omnibus uiis eius et diligas eum et seruias domino deo tuo ex toto corde tuo et ex tota anima tua et custodias praecepta domini dei tui et iustificationes eius, quae ego praecipio tibi, ut bene sit tibi? nullum a nobis, nisi innocentiae et religionis et fidei obsequium deus postulat. amari se a nobis exigit, non utique amoris in se nostri fructum aliquem sui causa ipse percipiens, sed amore ipso nobis potius, qui eum amabimus, profuturo. nam amari se, sibique nos obsequi idcirco ut nobis bene sit, expectat, ut digni beatitudinis ac bonitatis suse munere per meritum amoris sui et obsequii iudicemur. bonitatis autem usus, ut splendor solis, ut lumen ignis, ut odor suci, non praebenti proficit, sed utenti. quod ergo sumus, profectus noster est potius, quam eius, qui nos in id, quod sumus, instituit; quia deus bonorum eorum, quse in se sunt seterna, non inuidens in sensum nos atque usum beatae suae bonitatis adsumit.

  65. 2.16.1

    Sed qui perfectus ac bonus, et bonitate in nos ac beatitudine sua non sine ratione ac modo usus est. nam unicuique nostrum libertatem uitae sensusque permisit, non necessitatem in alterutrum adfigens, ut unumquemque ex natura bonum malumue esse lex cogeret: sed qui nos per beniuolentiam utenda; beatitudinis suse creasset, profectum nobis ad id per meritum uitae innocentis honestaeque constituit. quid autem honoris ac prsemii bonitatis necessitas mereretur, cum malos non esse uis quaedam nobis conserta non sineret? uoluntati ergo permissa bonitas est, ut praemium sibi uoluntas bonitatis adquireret, et esset nobis aeternae huius beatitudinis profectus atque usus ex merito, non necessitas indiscreta per legem. et quamquam nos ad uoluntatem bonitatis, id est ad bene honesteque uiuendum per spem promerendae et utendse suae bonitatis inliceret, poenam tamen deuitatae et contemptae bonitatis adiecit: ut. cum libertatem nobis uoluntatis ad bonitatem promerendam reliquisset, quia meritum naturse necessitas non haberet, libertatem ipsam cotidie propositus e contrario poenae terror argueret. atque ita et per rationem sequi atque iusti ad meritum praemii permissa libertas est et per bonitatem dei ius libertatis metu constitutionis artatum est, ut bene uelle meriti spes moneret, malum nolle propositae ultionis poena suaderet.

  66. 2.17.1

    Itaque his, quibus ex uoluntatis libertate malitia magis placuit, ultio constituta ira esse dei creditur, non quia indemutabilis illa dei et quieta natura motu impetus turbidi incalescat, sed quod ille, qui per constitutionem p“nse maneat in p“na, sentiat sibi auctorem huius constitutionis iratum. p“na enim patientis ira esse creditur decernentis. atque ita irascitur deus, cum per p“nse dolorem iram decreti in se sentiant esse puniti, quae non per demutationem naturae in iram ex placabilitate commotae, sed ex constitutione p“nse ira sit puniendis. hanc autem p“nse constitutionem iram nuncupari atque esse, Iohannes in euangelio ostendit, dicens: natio uiperarum, quis monstrauit uobis fugere a futura ira? cum enim debitum illis esset ob impietatem suam p“nse constitutione puniri, iram tamen hanc futuram psenitentise confessione fugiebant apostolus quoque irse huius ita meminit, dicens: quia si. cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis iustificati nunc per sanguinem eius liberabimur per illum ab ira, iram uidelicet p“nam manentis constitutionis ostendens.

  67. 2.18.1

    Non itaque ad demutationem deus mobilis est neque ad aliud ex alio transferendus: cum certae ipse constantisque naturae est, manet ut est, quippe qui dixerit: ego sum qui 15 Matth. m, 7; Luc. IJI; 7. 19 Rom. V, 10. 26 Exod. III, 14. sum et non demutor. beata illa et perfecta aeternaeque uirtutis bonitas non patitur conuersionem nec demutatur ei alio in aliud motu accidentis instinctus. et hoc hic idem sic sancto spiritu loquens propheta testatur, dicens: deus iustus iudex, fortis et magnanimus, numquid irascetur per singulos dies? nisi conuertimini, gladium . suum uibrauit, arcum suum tetendit et parauit illum; et in ipso parauit uasa mortis, sagittas suas arsuris operatus est. non ergo ad iram magnanimus demutatur, sed potens iudex poenam decreuit ad culpam. nam non conuertentibus gladium uibrauit et arcum tetendit et in eo parauit uasa mortis, sagittas suas arsuris operatus est. operatus autem est non ad motum irae repentinae, quse per cupiditatem ulciscendi subito accensa sit, sed operatus arsuris est, qui per inpaenitentem uoluntatem ipsi se constituent urendos. et his, qui non conuerterentur, gladius uibratus est, non ex demutatione irae promendus ad singulos — neque enim, qui magnanimus est, per dies singulos irascitur — sed quia iudicium decreuit, gladius eius ex p“nse constitutione iam promptus est. psa autem p“nalis iudicii spiritalia ministeria in gladio, arcu, sagittisque memorantur; quae quia praeparata. habentur arsuris, non ex motu irse temporariae praeparantur, sed ea ex decreti constitutione temperatissima deus bonitatis suae aequabilitate moderatus est: non occultam scilicet constitutionis ipsius huius seueritatem et incognitam relinquendo, terroremque eius denuntiationibus praemonendo, et ipsam illam, constitutam licet, longa tamen ad peccati psenitentiam dilatione remorando.

  68. 2.19.1

    Atque ideo, posteaquam fremuerunt gentes et adstiterunt reges, posteaquam inania meditantes populi in unum conuenerunt aduersus dominum Christumque eius et posteaquam inrisi subsannatique sunt, subiectum est: tunc loquetur ad eos in ira sua et in indignatione sua conturbabit eos. q qualiter autem loqui semper in ira sua dominus solitus sit, coam propheticae doctrinae grauissimum et maximum adferemus . exemplum, Esaia dicente : audite uerbum domini, principes Sodomum; adtendite uerbum dei, populus Gomorrhse. quo mihi multitudinem hostiarum uestrarum? dicit dominus; plenus sum. holocausta arietum et adipem agnorum et sanguinem taurorum et hircorum nolo; nec si ueniatis apparere in conspectu meo- quis enim exquisiuit hsec de manibusuestris? — calcare aulam meam non adponetis. si adferatis similaginem, uanum est; thymiama abominatio mihi est. neomenias et sabbata et diem magnum non sustineo, ieiunium et ferias et neomenias uestras et festiuitates odit anima mea. facti estis mihi in abundantiam, iam non sustineo peccata uestra. cum extendatis manus uestras, auertam oculos meos a uobis; et si multiplicetis precem, non exaudiam uos: manus enim uestrse sanguine plenae sunt. et haec quidem atrocia et plena irse, principes Sodomum generosam Abrahae familiam nuncupari, populum Gomorrhse electum in hereditatem Israhel dici, inprobabiles esse hostias, abominabiles sollemnitates, pertsesa ieiunia. auertendi ab aspectu adeuntium oculi, obstruendae ab auditu precantium aures, quia manus sanguine plense sint: quid hac comminatione grauius est? quid his minis seuerius? sed uideamus, qualiter in ira sua deus loquatur.

  69. 2.20.1

    Sequitur enim, posteaquam dictum est: manus uestrse sanguine plenae sunt, lauamini, mundi estote, auferte nequitias ab animis uestris, a conspectu oculorum meorum. discite bonum facere, exquirite iudicium, liberate iniuriam accipientem, iudicate pupillo et iustificate uiduam: et uenite, disputemus, dicit dominus. et si fuerint delicta uestra sicut ph“nicium, ut niuem dealbabo: si autem fuerint ut coccum, ut lanam candidam efficiam. et Hi uolueritis et exaudieritis me, quae bona sunt terrse manducabitis: quod si nolueritis neque audiueritis me, gladius uos comedet. os enim domini locutum est haec. sequitur terrorem benignitas. et quibus iam ultio criminis debita est, his adhuc superest psenitentis conscientiae beata confessio. non enim statim deus in ira sua perimit, sed loquitur et dissimulata adhuc poena tantum in indignatione perturbat. qui enim ut coccum et phoenicium erant. redundanti in manus sanguine decolores, hi in niuem albescent eruntque ueste beati uelleris candidati. et haec quidem ex auctoritate Testamenti ueteris praesumpta sint: uideamus. an etiam in nouo dei ira talis esse intellegatur, ut saluet.

  70. 2.21.1

    Namque lohannis eos. quos esse nationem uiperarum ob malit-iam paternse se impietatis exprobrat ita ad salutem monet: facite dignum fructum psenitentise. et rursum dominus ipse: uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. frementibus autem aduersus se et non tantum in passione, sed etiam post passionem, non dico in unum conuenientibus, sed persecutionem ecclesiae, apostolorum fugam, caedem martyrum spirantibus deus sic loquitur iratus: Saule, Saule, quid me persequeris? ait autem: quis es, domine? dominus uero: ego sum Iesus Nazareus, quem tu persequeris. at ille tremesetpauens in eo, quod sibi acciderat, dixit: domine, quid me uis facere? sic loquitur iratus. sic in indignatione conturbat, cum, quibus ob meritum impietatis poena decreta est, ipsis per admonitionem desinendi metus et terror adfertur.

  71. 2.22.1

    Sed ne ipsam quidem principalem et maximam loquendi in ira et in indignatione conturbandi praedicationem praetermisit propheta. namque post idquodait: tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabiteos, ut ostenderet, qui ille irae sermo esset et quae ex eo conturbatio gigneretur, adiecit: ego autem constitutus sum rex ab eo superSion montem sanctum eius, adnuntians praeceptumeius eius. dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te. posce a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. reges eos in uirga ferrea, tamquam uas figuli confringes eos. iratus loquens atque in indignatione perturbans et irascendi modum temperat et loquendi. nam neque iram dissimulat potestate praelata, neque a bonitate sua excedit terrore praemisso, ut ad pietatem nos metus eius, cuius potestas esset demonstrata, reuocaret. conturbantur ergo frementes et uana meditantes, cum regem sciunt, cum filium dei audiunt, cum possessorem eum finium terrae et heredem esse gentium discunt, cum regendi ius in uirga ferrea eius esse cognoscunt, cum modo ac facilitate uasis figuli comminuendos populos intellegunt. sic loquitur iratus, sic conturbat indignans, non puniens admissam impietatem, sed impsenitentem ad paenitentiae confessionem commemorato potestatis terrore perturbans.

  72. 2.23.1

    Quamquam uero per spiritum prophetise, pro gerendis gesta memorantis, quia solitus sit per non ambiguam prouidentiam gerendorum deus futura pro praeteritis significare, absolute intellegi possit, omnia hsec ex persona unigeniti filii dei domini nostri Iesu Christi dicta esse, et infidelitas maxima sit trepidum ad haec sensum ambiguae opinionis adferre, tamen etiam euangelicis atque apostolicis doctrinis ostendendum est. nihil eorum prophetam, quse gerenda praedicandaque essent, non antea prophetasse, maxime cum non exiguus ignorantibus atque simplicibus error oriatur in eo, quod dictum est: ego hodie genui te. cum enim ante tempora unigenitus dei filius maneat, non conueniens et consonans esse intellegitur, ut in die genitus sit, cum dies omnes in tempore sint. tempora enim secundum praescriptam nobis a Moyse cognitionem, in hunc suum motum atque cursum ab origine saeculi et constitutione dimensa sunt, cum per momenta et horas et menses et annum reuolubili in se successione discreta sunt; institutumque est tempus ex tempore, quia tempora omnia mutua temporum substitutio et gignit et terminat. atque ob id dies in tempore est, per quam tempus uniuersum et inchoatum desinit et desinens inchoatur. unigenitus uero filius dei, ut dei uerbum, ita est deus uerbum; non cum temporibus est, sed ante tempora; non in aliquo. sed ante omnia est. erat enim, cum tempora facta sunt, quippe qui ea fecerit. erat ergo semper. non enim est definitus in tempore, non subiectus in numerum; sed per quem est eorum omnium, quae et sunt et esse dici possunt, origo, ipse ille infinitse aeternitatis suae ortu, ut ab aeterno genitus, esse persistit. ut igitur dicti prophetici, quo ait: ego hodie genui te, ratio possit intellegi, adhibenda nobis est euangelica atque apostolica auctoritas, ut uel prophetam de apostolo uel apostolum de propheta intellegamus. tenendus autem idem euangelicorum dictorum ordo, qui psalmi est.

  73. 2.24.1

    Nam id primum est: ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius. et nescio, cui Christum regem esse ambigere sit tutum, latrone hoc ipso in crucis passione confitente: memento mei, domine, cum ueneris in regnum tuum. sed non sufficit confessio latronis, regem esse profitentis. testantur etiam adoraturi magi, cum interrogant: ubi est, qui natus est rex Iudseorum? testatur et Pilatus interrogans: tu es rex Iudaeorum? profitetur et dominus respondens: tu dixisti. non negat interrogatus, nec gloriatur humiliandus ad mortem. cum non sit nisi ex responsione confessio, ita neque se protulit professionis auctorem, neque interroganti cognitionis ueritatem inuidit.

  74. 2.25.1

    Sed non sufficit respondisse, quod rex sit; audiamus etiam illud, et qui sit iste, qui rex est. princeps namque sacerdotum etiam cum sacramento interrogat, dicens: adiuro te per deum uiuum, ut dicas nobis si tu es Christus filius dei. et dicit illi Iesus: tu dixisti. interrogatio nunc quoque non inprobatur, sed et iactantia et gloriatio spontanese professionis effugitur; quaesita tamen ueritas non negatur. ac sic uerecundia humilitatis et ueritatis confessio temperantur, ut sit et in responsione officium et in interrogatione cognitio. sed expectandum est, qui tandem sit responsionis huius profectus, quod Christus filius dei est; nempe quid sequitur ad id, quod dictum est: tu dixisti? uerum dico uobis, a modo uidebitis filium hominis sedentem a dextris uirtutis et uenientem cum nubibus cseli. qui filius hominis est. idem et filius dei est: natura generositatis in filii hominis adsumptione non deperit. nam non idcirco non dei filius, quia et hominis filius est. non enim cum diuinitatis decessione fit humilitatis accessio; nec per consortium infirmitatis contumeliam uirtus excepit, quippe cum infirmitas honore sit donata uirtutis. nam hominis filius a dextris dei adsidet, ueniens cum nubibus caeli contuendus. quo dicto prophetia consummatur illa, quse dixit: dicit dominus domino meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scamillum pedum tuorum.

  75. 2.26.1

    Hic ergo rex super Sion montem sanctum dei constitutus est, praeceptum domini adnuntians: non super illum utique deperditse ciuitatis montem, conploratse scilicet et homicidae et parricidae Hierusalem; sed Hierusalem eius, quae in caelis est, quae mater est nostra, quae ciuitas regis magni est, cuius, ut existimo, hodie incolse sunt in passione domini resurgentes. dei itaque prseceptum hic rex constitutus adnuntiat, ut uenturum eum cum nubibus caeli meminissent, aduersus quem fremerent et conuenirent, ut per cognitionem diuini aduentus conturbati super contumelia inlusae humilitatis corporeae pseniterent.

  76. 2.27.1

    Tenet autem ordinem prophetise euangelica doctrina. nam in eo ipso dicti utriusque ratio continetur, huius scilicet dicti: ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, adnuntians prseceptum eius. dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodiegenui te; cum enim ait: a modo uidebitis filium hominis sedentem a dextris uirtutis, tempus, quo filius hominis, qui et Christus et dei filius est, consessu dei dignus esset, ostendit: ut, quia antea dei filius, tum quoque et hominis filius esset, id, quod tum hominis filius est, ad perfectum dei filium, id est ad resumendam indulgendamque corpori aeternitatis suae gloriam per resurrectionis potentiam gigneretur: quam gloriam a patre corporeus reposcebat. qui enim in forma dei erat, formam serui acceperat. et acceptae huic formae serui gloriam dei. in qua mansit, expostulat, dicens: pater, clarifica me apud te ipsum ea claritate, quam habui, priusquam mundus esset apud te. non noua quaerit, non aliena desiderat: esse talis, qualis fuerat, postulat et precatur id se, quod ante erat, esse, gigni scilicet ad id, quod suum fuit. non erat autem idipsum tunc totus, quod ut fieret precabatur: fieri autem totus non aliud, quam quod fuerat, postulabat. sed cum fit, quod fuit, et, quod non erat, est futurus, ad id, quod fuerat, id, quod totum non erat, quodam noui ortus nascebatur exordio. ergo hic resurrectionis suae ad adsumendam gloriam dies est, per quam ad id nascitur, quod ante tempora erat. sed nascens ad id, quod ante tempora fuit, id tamen in tempore nascitur esse, quod non erat. atque ideo filius hominis a modo adsidens uirtutis dextris est uidendus, quia natura carnis post resurrectionem glorificata ad profectum eius, quam antea habuerat, claritatis prouehebatur: cum hominis filius consessurus patri et in inmortalitatem corruptione carnis absorpta in uiuentem tunc et non moriturum amplius dei filium nasceretur.

  77. 2.28.1

    Tenuit autem beatus apostolus nouam hanc in eo temporariae huius natiuitatis discretam ab ea, quse ante tempora est, generationem et subdiuisam significationem. nam cum de beata illa et nullis circumscripta temporibus natiuitate dixisset: primogenitus omnis creaturae, quia in ipso creata sunt omnia in cselis et in terra, uisibilia et inuisibilia, primogenitum quoque etiam ex mortuis in resurrectione commemorat dicens postea: primogenitus ex mortuis, ut fieret ipse in omnibus primatum habens. nascitur enim ad id, quod non erat, cum tamen id fieret, quod fuisset. est enim primogenitus ex mortuis, qui erat primogenitus creaturae: idcirco primogenitus ex mortuis, ut maneret primogenitus creaturae. idem enim est primogenitus ex mortuis, qui erat primogenitus creaturae.

  78. 2.29.1

    Non nunc aliud est, atque antea fuit. quamuis ipse etiam aliud fuerit ex alio; sed id, quod ex alio etiam aliud fuit, in id ipsum tamen, unde antea exstitit, aliud est renatum. nam qui natus ex uirgine homo est, erat et tum dei filius: sed qui filius hominis est, idem erat et dei filius. natus autem rursum ex baptismo et tum dei filius, ut et in idipsum et in aliud nasceretur. scriptum est autem, cum ascendisset ex aqua: filius meus es tu, ego hodie genui te.. sed secundum generationem hominis renascentis tum quoque ipse deo renascebatur in filium perfectum, ut hominis filio ita et dei filio in baptismate conparato.

  79. 2.30.1

    Sed id, quod nunc in psalmo est: filius meus es tu, ego hodie genui te, non ad uirginis partum neque ad lauacri generationem, sed ad primogenitum ex mortuis pertinere apostolica auctoritas est. namque in libro Actuum apostolorum ita dictum est: nosque uobis euangelizamus eam, quae ad patres facta est repromissio. hanc deus expleuit filiis nostris, suscitans dominum nostrum Iesum, sicut et in psalmo primo scriptum est: filius meus es tu, ego hodie genui te, cum suscitauit eum a mortuis, amplius non regressurum in interitum. uox ergo hsec dei patris secundum apostolum in die resurrectionis existit; et uideamus an idipsum et euangelistae doceant. namque dominus resurgens tali ad apostolos usus est uoce: data est mihi potestas omnis in caelo et in terra. euntes nunc docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine patris et filii et spiritus sancti. resurgens enim in cselo et in terra ius omne sortitus est. in eo autem quod ait: data est, poposcisse id, quod accepit, ostendit.

  80. 2.31.1

    Sequitur enim: posce a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. accepit ergo hereditatem gentium, quam poposcit. poposcit enim cum ait: pater, uenit hora, honorifica filium tuum, ut filius honorificet te. sicut et dedisti illi potestatem omnis carnis. ut, omne quod dedisti illi, det illi uitam seternam. et rursum: non pro his rogo tantum, sed et pro his, qui credituri sunt per uerbum eorum in me. haec ergo hereditas eius, ut omni carni det uitam aeternam, ut omnes gentes baptizatae atque doctae regenerentur in uitam; non iam secundum diuinam illam Moysi cantionem angelorum dominatui deditae neque secundum eorundem numerum diuisae, sed in dominicam familiam susceptae et in domesticos dei deputatse et ex iniusto atque peccatore et peruerso iure dominantium in regnum seternum diuinumque translatae. neque enim adhuc tantum portio domini Israhel, neque funiculum hereditatis eius Iacob, sed gentes omnes, secundum numerum angelorum ante diuisae, nunc iam unius atque unus omnis hsec uniuersitas gentium dei populus est: et aeterna haec omnium ex mortuis resurgentium primogeniti huius ex mortuis aeterni heredis hereditas est.

  81. 2.32.1

    In eo autem, quod subiectum est: et possessionem tuam terminos terrae, non est existimandum, quod id ipsum repetitus sermo significet, tamquam illi sola gentium terras inhabitantium donata possessio sit. non enim ait: et possessionem tuam usque ad terminos terrae, sed terminos terrae. ab eo autem, quod terminatur, id, quod terminat, differt. neque id ipsum est finitum atque finire. neque unum est modum sumere atque moderari: quorum aliud interius modum accipit, aliud exterius quodam ambitu suo obiectuque moderatur. non enim ita in profundum demersa terra est aut in latitudinem extensa aut prolata in altum est, ut non undique secus aut circumfusse aut subiacentis sibi naturae contineatur obiectu. hanc enim infernae uastitudinis demersa et inmensa abyssus sustentat, hanc circumfusi et superni aeris spiritus inumbrat atque ambit. quod autem subiecta sibi abysso suspensa sit, propheta testatur dicens: ipse super maria fundauit eam et super flumina prseparauit eam. et rursum: qui firmauit terram super aquas. et hanc inmensam atque infinitam uastitatem abyssum scriptura solita est nuncupare, cum Iona intra cetum orat et dicit: abyssus multa circumfudit me. atque hsec quidem infinita inmensitas, quae secundum uerbi proprietatem in abysso significari intellegitur, spiritali diuinae substantiae est circumscripta uirtute secundum illud apostoli: quoniam omnia in ipso et per ipsum, ipsi gloria in saecula saeculorum. esse autem infernae huius regionis uastseque abyssus incolas plures, beati Iohannis Apocalypsi docemur, cum nullus, neque in caelo, neque supra terram, neque infra terram obsignatum librum dignus est repertus aperire. non utique de mortuis et in terram sepultis significare intellegitur, cum ad tertii incolatus demonstrationem non qui intra terram, sed qui infra terram, neque qui mortui sunt, sed qui uiuunt, nullum in se resignandi libri habuerint auctorem. cum ergo possessio terrae finium domino donatur, non tam terra donatur, quam ea, quibus terra finitur. terrae enim terminos, quibus terra ipsa determinatur, accepit.

  82. 2.33.1

    Cuius rei sacramentum omne beatus apostolus Paulus, quippe cuius ore Christus de se est locutus, exposuit dicens: qui cum in forma dei esset. non rapinam existimauit se esse aequalem deo, sed se exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine hominis constitutus et habitu repertus ut homo: humiliauit se factus obaudiens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et deus illum exaltauit et donauit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu curuet caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur. quia d.ominus Iesus Christus in gloria dei patris. in forma itaque dei manens formam serui accepit, scilicet ex deo homo natus. et post mortem crucis in nomen, quod super omne nomen est, exaltatur: in deum namque, quia nullum ultra deum nomen est, prouehitur, eique hoc petenti, id est, ut esset, quod fuerat ante, donatur. formam enim serui in forma dei manens sumpserat. accepit deinde possessionem finium terrae. id est, ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus in gloria dei patris: non terra solum, sed superna etiam infernaque donantur et ea, quibus terra concluditur. et in gloria dei patris hodie genitus nascitur, id est in manentem antea dei formam per praemium mortis formae seruilis adsumptio honestatur; fitque sub tempore noua nec tamen inusitata natiuitas, cum ad resumendam gloriam dei patris, qui ex forma dei forma serui erat repertus, primogenitus ex mortuis nasceretur.

  83. 2.34.1

    Sequitur deinde: reges eos in uirga ferrea, tamquam uas figuli confringes eos. multis aut male opinantibus aut uirtutem et proprietatem dictorum diuinorum ignorantibus aduersa haec esse bonitati dei uidentur, utgentes, quas filius dei in possessionem poposcit et in hereditatem accepit, terrore uirgse ferreae regat et modo uasis figuli confringat. neque enim boni cuiusquam est dare et accipere perdenda. et qui mauult peccatorum paenitentiam quam mortem, non existimatur secundum professionem naturae suse esse facturus, si uirga ferrea confringat, quos dari sibi in hereditatem poposcit.

  84. 2.35.1

    Et primum, ne quis temerarise huic et impiae prsesumptioni locus pateat, proprietates ipsae uerborum in romanam linguam translatorum cognoscendae sunt. namque id, quod nobiscum est: reges eos in uirga ferrea, quamquam ipsum regesnon tyrannicum neque iniustum sit, sed ex aequitatis ac moderationis arbitrio regimen rationale demonstret, tamen molliorem adhuc regentis adfectum proprietas graeca significat. quod enim nobiscum est: reges eos, cum illis est ποιμαvεις αὐ̛̛̛̛τοὐς, id est pastoraliter reges, regendi scilicet eos curam adfectu pastoris habiturus: ipse est enim pastor bonus, cuius nos sumus oues, pro quibus animam suam posuit. ne autem ius tyrannicum significari arbitremur in uirga, quae in uirgae nuncupatione proprietas sit, ex nouo et ueteri Testamento noscendum est.

  85. 2.36.1

    Beatus Paulus ad Corinthios scribens, quos ex multis peccatis ad psenitentiam moderata atque utili adhortatione reuocabat, ait: quid uultis? inuirga ueniam ad uos an in caritate et spiritu mansuetudinis? numquid Paulo ius prsetorium erat, ut uirgam comminaretur et cum officio lictoris ad ecclesiam Christi adesset? non utique ita opinandum est. sed quia omnis dei sermo, quo ex errore in ueritatem retrahimur, quo per comminationem terroremque iudicii ad innocentis et sanctae uitae uiam regimur, uirga est nuncupatus, per quam, intra disciplinam diuini metus cohibiti, moderati ac prouidentis rectoris monitu cohercemur, beatus apostolus condicionem eligendi aduentus sui his, quos monebat, adiecit, utrum mallent eum in seueritate doctrinae atque obiurgationis adesse, an in spiritu lenitatis. quod utrumque secundum modestise tenorem erat necessarium, ut ob“dientibus lenior, insolentibus uero seuerior adueniret. et hoc quidem ex noui Testamenti auctoritate prsesumptum est.

  86. 2.37.1

    Hanc autem uerbi doctrinam uirgam nuncupari ex ueteri ita cognitum est, cum dicitur: uirga directionis uirga regni tui; quia haec eadem est uirgae directio, qua per doctrinam in aequam uiam utilemque dirigimur, et quae uirga regni est, necesse est ipsa illa doctrina sit regni. ipsum autem dominum nostrum ob doctrinae sure utilem ac moderatam prsedicationem uirgam nuncupatum ita accepimus dicente Esaia: exiet, inquit, uirga de radice Iesse. ac ne tyrannicam in eo seueritatem per uirgae nuncupationem auderet quisquam opinari, continuo propheticus sermo subiecit: et flos de radice ascendet et requiescet spiritus dei super eum, ut uirgae seueritatem floris suauitas temperaret, cum unicuique nostrum doctrinae terror regimen perfectae beatitudinis admoueret. in hac ergo uirga reget datas sibi gentes: non corruptibili, non caduca, non fragili, sed ferrea, id est ualidissima et pro naturae suae soliditate firmissima.

  87. 2.38.1

    Hac ergo uirga ferrea ut reget, ita et confringet uel conteret; nam magis hoc secundum septuaginta translatores graecitatis proprietas enuntiat. ita enim scriptum est: 'Ως σxεῡος xεϱαμέως συτϱιψεις α̛̛ὐτοὐς. sed siue conterat, siue confringat, non idcirco existimandus est hereditatem poscere. ut eam ad perdendum atque abolendum confringat et conterat: quippe cui cor contritum sacrificium sit optimum. contritio ergo illa siue confractio est, quse in nobis corporeas uoluptates et saecularium uitiorum incentiua conminuit dignosque nos dignatione domini praestabit secundum dictum prophetae: cor contritum et humiliatum deus non spernet. conparata autem uasis figuli confractio quantam absolutionem intellegentiae huius inpertitur? non enim sine causa quos in hereditatem poposcit, uirga ferrea regens tamquam uas figuli confringet: nisi quod conparationis exemplo fragmenti istius modi damnum proficere in restaurationem eiusdem uasis ostendit.

  88. 2.39.1

    Qualis autem a deo secundum uas figuli nostra confractio sit, idem docuit per Hieremiam prophetam, dicens: surge et descende in domum figuli, et ibi audies uerba mea. et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super lapides. et cecidit uas, quod faciebat in manibus eius; et iterum ipse faciebat uas aliud secundum quod placuit in conspectu eius ut faceret. et factum est uerbum domini ad me, dicens: sisecundum figulum hunc non possum facere uos, domus Israhel? ecce sicut Iutumfiguli uos estis in manibus meis. in summa loquar super gentem aut super regnum, ut feriam eos et perdam: et si conuersa fuerit gens illa a malis suis, psenitebo de malis, quae cogitabam facere illis. et in summa loquar super gentem et regnum, ut resedificem et plantem. et facient mala ante me, ut ne audiant uocem meam; et psenitebo de bonis, quae locutus sum facere illis. sic petitas atque obtentas hereditatis suse gentes deus confringet. et conteret, ut reformet. confringet enim in omnibus omnes inexplebiles cupiditates et inlecebrosas lasciuias et feruentes iras et inanes superstitiones et tumentes fastus et impias opiniones. reformat autem nos ad rationabilem uitae usum contemptu pecuniae, luxus pudore, irae moderatione, ueri scientia, communione uiuendi, religionis officiis, cum per doctrinae regimen terroremque iudicii in has uirtutes post uitia illa reuiuescimus. non enim ait: tamquam uas figulum confringes, ne per testee fragmentum inreformabile uas posset intellegi; sed ait: uas figuli, quod in ipsa artificis molitione uas fieret, ut secundum prselatum exemplum prompta esset confracti eiusdem uasis ex artificis uoluntate reparatio.

  89. 2.40.1

    Sed inrationabilis materiae uas etiam sub alia intellegentia ad rationem humanse uoluntatis aptatum est: homines quidem per haec uitia sua cadere, sed si in his pseniterent, id est, si ab his desinerent, se quoque deus in his, qui ? ad poenam casus huius constituerit, paenitere, non quod hic motus mentis secundum humanam naturam in deum caderet, sed quia homini gestorum psenitentia modus est gerendorum: paenitentiam quoque suam deus memorat ad poenam, quia puniri desinerent, qui esse impii destitissent. ut ergo figulo promptum est amissum uas ad eandem, uel quam uolet, speciem reformare, ita deo facile est, post uitiorum casus uolentes se erigi per doctrinae suae institutionem ad pietatem ex impietate reparare.

  90. 2.41.1

    Sed et illa tamquam uas figuli non ignoranda confractio est, tum cum his corporibus dissolutis et casu mortis confractis pro uoluntate artificis restauratio adferetur. quod utrumque propheticus sermo significasse eodem dicto uidetur. nam cum paenitentiam utilem in his, quae antea agebantur, ostendit, praesentis huius uitae et corporalis ex uitiis in uirtutem nonam quasi instaurationem docet esse oportere, ira in eos dei sicuti criminum uoluntate cessante. et quamquam id ex figuli conparatione protulerit, tamen, cum de eodem figulo ait: et ipse fecit uas aliud secundum quod placuit in conspectu eius, significari intellegitur etiam illa, quae secundum dei uoluntatem resurgentium corporum instauratio est futura. prout ei enim placet et in conspectu eius dignum est, confracta reparabit, non ex alia aliqua, sed ex uetere atque ipsa originis suae materie speciem illis conplaciti sibi decoris inpertiens: ut corruptibilium corporum in incorruptionis gloriam resurrectio non interitu naturam perimat, sed qualitatis condicione demutet. non enim aliud corpus, quamuis in aliud resurget, apostolo dicente: seminatur in corruptela, resurgit in incorruptione; seminatur in ignominia, resurgit in gloria; seminatur in infirmitate, resurgit in uirtute; seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale. fit ergo demutatio, sed non adfertur abolitio. et cum id, quod fuit, in id, quod non fuit, surgit, non amisit originem, sed profecit ad honorem. confringi itaque nos, tamquam uas figuli, uel nunc, uel tunc gaudeamus: ut et nunc, modo figuli uasis, conmortui et consepulti domino in baptismate in nouitate uitae ambulemus et in nouum Christi hominem deposito uetere renascamur, et tunc per hunc nouae natiuitatis profectum in beatam illam ac deo placentem iteratae reparationis nostrae speciem reformemur.

  91. 2.42.1

    Cuius boni non ignarus propheta post haec hortatur et dicit: et nunc reges intellegite, erudimini qui iudicatis terram. seruite domino in timore et exultate cum tremore. adprehendite disciplinam, ne forte irascatur dominus, et pereatis de uia iusta. cum exarserit in breui ira eius, beati omnes, qui confidunt in e u m. doctrinae hic ordo utilissimus est, ut eorum, in quae nos adhortetur, beatitudinem cognitam praestet; quia difficile sit animum ac spem ad ignorata protendere. uolens igitur propheta ad eorum nos, quae superius commemorauerat, intellegentiam cohortari intellegentiae ipsius honorem ante memorauit, dicens: et nunc reges intellegite, eos scilicet, qui intellecturi essent, reges esse demonstrans. sed quserendum est, quos reges ad intellegentiam propheticae huius adhortationis admoneat, ne forte quisquam eos significari intellegat, quorum nunc in humana corpora et in bellorum ministeria et in metum gentium regnum est. non sunt autem hi aeterni et beati apud deum reges, quippe cum ipsi iam mandatis dei excidant et. diabolo in regnum sint deputati, dicente eodem, cum dominum temptaret: et duxit illum diabolus in montem altissimum et ostendit illi omnia regna orbis terrse? in momento temporis; ait ad illum diabolus: tibi dabo potestatem hanc et gloriam eorum, quia mihi tradita sunt. alios autem nobis reges euangelia demonstrant, scilicet in quos adpropinquauit dei regnum et eos, qui regnans in se peccatum deuicerint, qui sui ipsius corporis reges sunt, dominatui suo uniuersa uitiorum incentiua subdentes: hoc enim in nobis est dei regnum. sic iterum Christus regnat in nobis, cam per eum ipsi dominorum in nos iure regnamus secundum quod dictum est: non uenit regnum dei cum obseruatione, neque dicent: eccehic, ecce illic. ecce enim regnum dei intra uos est. huius regni beatus apostolus meminit Corinthiis scribens: iam sine nobis regnatis; et utinam regnaretis, ut et nos uobiscum conregnaremus. hoc itaque regnum dei est, ubi peccatum uincitur, ubi mors perimitur, ubi non regnat hostis: mors enim regnauit ab Adam usque ad Moysen; et apostolus ait: iam non regnet in uobis peccatum. per hoc dei regnum regno peccati dissoluto ipsisque iam nobis regibus regno aduersante subuerso hoc nobis dei regnum est, cum omnibus uitiorum nostrorum aculeis contusis labes erit corporeae infirmitatis absorpta.

  92. 2.43.1

    Hos itaque reges propheta ad intellegendum cohortatur, ut sciant, aduersus dominum et Christum eius fremuisse reges et populos uana meditatos; intellegant quoque ridentem e cselis . et in ira loquentem et super Sion montem sanctum regem constitutum, praecepta. dei patris adnuntiantem; cognoscantque eum, qui sit genitus in filium, tempus quoque illud, quo, qui tempora fecit, sit in tempore genitus; intellegant, in quo et hereditatem gentium et possessionem terrae finium postulauit; non ignorent etiam, quae hsec uirga sit ferrea, qua regens eos modo uasis figuli confringat. haec enim intellegentes sacramentum omne diuinae uoluntatis agnoscent: et cum per oboedientiam praeceptorum heredes dei patris, coheredes autem domini nostri Iesu Christi erunt, per id, quod aeterno regi coheredes sunt, id necesse est consequantur, ut reges sint.

  93. 2.44.1

    Testantibus itaque euangeliis atque apostolo de regibus sequens est, ut cognoscamus, qui sint iudices terrae, quos adaeque reges oporteat erudiri: maxime cum reges nudo tantum nomine sine regni alicuius designatione cognominet, ut eos suos atque in se esse reges doceret, indices autem terrae dicat. differre uero iudicem atque regem, ipso usu terrense) consuetudinis noscimus; quia non idem sit regnare, quod iudicare, quia regnum dominatio sit, iudicium uero modus sit aequitatis. sancti ergo quique intellegendi sunt esse iudices terrae, quorum uita atque fides infidelium iniquorumque iudicium sit. et hoc dominus in euangeliis ostendit dicens: uiri Nineuitae surgent in iudicio et iudicabunt generationem hanc, quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae; etecce maior hic quam Iona. regina Austri surget in. iudicio et iudicabit generationem hanc, quia uenit ab ultimis partibus terrae audire sapientiam Salomonis; et ecce maior hic Salomone. tales erunt iudices terrae, quorum conparatio fidei ac timoris inpaenitentes impiosque condemnet. si enim psenitentia Nineuitum ex Ionse praedicatione suscepta fructum adepta est psenitendi, necesse est oboediens eorum psenitentia insolentem horum inpaenitentiam iudicabit. aut regina Austri ex ultimis partibus terrae desideratam Salomonis sapientiam audiens nonne infidelitatem et incuriam praesentium auditione peregrina damnabit? cum tamen inob“dientise atque inaudientiae iudicium differens a Salomone atque Iona. Christus auctor adcumulet. absolute autem hos esse iudices terrae apostolus demonstrat dicens: an nescitis, quia sancti mundum iudicabunt, et in uobis iudicatur hic mundus? cum per meritum adeptse beatitudinis criminosorum uitam sanctitas conparata condemnet.

  94. 2.45.1

    Intellegentise autem huius atque eruditionis opus continuo propheta subiecit, dicens: seruite domino in timore et exultate cum tremore. non securum patitur aut neglegens esse seruitium: uult in omni seruitutis officio admisceri timorem. ut enim metuentes serui diligentius dominis carnalibus seruiunt, cum uoluntatem sollertioris obsequii metus obsequellse admixtus eliciat. ita et deo seruientes, si timeant per inminentem timorem, non neglegentes in ea erunt, quam susceperint, seruitute. ac ne tyrannici terroris hic metus esse fidelium crederetur, ad id, quod dixerat: seruite in timore, adiecit: et exultate: ut metum seruitutis gaudii exultatio temperaret, cum ipse timor causam laetitiae per conscientiam seruitii fidelis adferret. porro autem, ne libertas gaudii fines congruae moderationis excederet, ita subdidit: exultate in tremore, quia periculosa ad obliuionem timoris esset libera a tremore laetitia. atque ita haec prophetici eloquii ratio seruata est, ut seruitutem timor detineret, timorem exultatio moderaretur, et exultationem tremor consequens contineret.

  95. 2.46.1

    Huius autem seruitii et timorem exultantem et exultationem trementem docuit in eo, quod sequitur, consistere, dicens: adprehendite disciplinam. uirtute uerbi significationem inpatientis et uelut prseproperse ad id uoluntatis ostendit, non tam expetendam, quam adprehendendam potius disciplinam docens: non tepore fidei in huius ob“dientise obseruatione contentus, sed ardorem spiritus in adprehendendi auiditate desiderans. sic in rapiendo regno caelorum raptores dominum delectant, cum ait: a diebus autem Iohannis regnum caelorum uim patitur, et uim facientes diripiunt illud; quia, cum regni caelestis possessio Israheli praedicaretur, fides tamen gentium possessionem hanc sibi Israhel diffidente praeriperet.

  96. 2.47.1

    Sic et Paulus currit, ut adprehendat, dicens: sequor autem ut adprehendam, in quo et adprehensus sum. non lento gradu properat neque otioso sequitur procursu; adprehensurus enim sequitur. et satis quidem dixisse uideretur, si consecuturus sequeretur, sed uim et ipse adferre optat et adprehendere properat et modo exempli corporalis inuadere. scit autem se eo ipso iam esse, quod adprehendere properat, adprehensum. si enim nos per corporalem naturam deus naturae suse dissidentes homo genitus adprehendit, factus ipse quod sumus, nostrum est, ad adprehendendum nunc id, quod est ipse, contendere, ut in eam gloriam, in quam naturam corporeae huius corruptionis exemit, festinatio nostra se misceat: atque ita adprehendemus id, in quo fuimus adprehensi, si naturam dei consequamur, deo ante naturam hominum consequente. adprehendenda itaque disciplina et inuadenda est quodam amplexu et in uinculo corporali, ne elabatur aut decidat.

  97. 2.48.1

    Causam autem diligentis huius amplexus ac uinculi propheta subiecit dicens: adprehendite disciplinam, ne quando irascatur dominus, et pereatis de uia iusta, cum exarserit in breui ira eius. adest enimp“nae dies, qui in exardescente ira domini significari intellegitur: in quo si non adprehensam a nobis disciplinam tenebimus, perditi a iusta uia erimus. unicuique enim rei perit, quid quid aufertur; et quod deest, ei, cui deest, iam uidetur amissum. nam tametsi per naturam suam manet, ei tamen, cui abest, non manet. et idcirco de uia iusta impii pereunt, quia in ea non erunt. pereunt autem de uia iusta, cum exarserit in breui ira eius.

  98. 2.49.1

    Non morosa haec ira est, per quam a iusta uia pereunt, ne quis sibi interim p“nse lucro inter moras iudicii blandiatur. in breui namque exardescit ira. excipit enim nos statim ultor infernus: et decidentes de corpore, si ita uixerimus, confestim uiae rectae perimus. testes nobis sunt euangelicus diues et pauper: quorum unum angeli in sedibus beatorum et in Abrahae sinibus locauerunt, alium statim poena? regio suscepit. adeo autem statim poena mortuum excepit ut etiam fratres eius adhuc in supernis manerent. nihil illic dilationis aut morae est. iudicii enim dies uel beatitudinis retributio est aeterna uel poenae. tempus uero mortis habet interim unumquemque suis legibus, dum ad iudicium unumquemque aut Abraham reseruat, aut poena.

  99. 2.50.1

    Et idcirco copiosum hunc sacramentis caelestibus psalmum sic propheta conclusit: beati omnes, qui confidunt in eum. non trepidam spem neque ambiguam perfectio beatitudinis exigit. confidentia ad id opus est, firmae scilicet opinionis, et indemutabili uoluntate: quia plus sit confidere, quam sperare. confidendum ergo est, ne nos a uia recta exardescens breui dei ira deperdat. fidelis enim est, qui ait: qui credit in me non iudicabitur, sed transiet de morte ad uitam, dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

  100. 9.1.1

    Quorundam psalmorum absoluta intellegentia est, quorundam obscurior sensus est; diuersitatem utramque adfert diuersitas prophetiae. per multa namque et uaria genera sermonis ad agnitionem dei hominem spiritus sanctus instituit. nunc sacrament-orum occulta per naturas et conparationes hominum conprehendens, nunc fidei simplicitatem uerborum absolutione conmendans, nunc uitae ordinem praeceptorum ueritate confirmans, nunc quid prouidendum sit et cauendum per personam prophetae, qui psalmum scribat, ostendens: ut per hanc multiplicem et diuitem copiam doctrinae, per quasdam partes et incrementa discendi totius Intellegentise sedificatio conparetur. et erit nobis psalmus positus in exemplum, cuius superscriptio talis est: in finem pro occulta filii, psalmus Dauid. itaque per naturam eorum, quae et occulta et in fine sunt, quaerenda est psalmi intellegentia.

Next → — showing 1100 of 1,238

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0149b.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.