Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Diversarum hereseon liber

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 667 sections

  1. 129.5.1

    Zelo enim diuino ductus beatus Dauid tunc temporis, cum uideret homines daemoniis immolare, non deo, in Hierusalem ciuitate quattuor choros posuit secundum mundi aditus ana septuaginta duo, quatlltuor etiam hominibus positis e psallentibus, atque aream dei custodientibus undique infinitis etiam aliis extrinsecus.

  2. 129.6.1

    In medio autem ea posita psallebat cum populo beatissimus ipse Dauid patriarcha, et incorporationis Christi domini quippe ut testis tantus ac praedestinatus a domino, psalmorum diuersa gaudia et laudes pariter non alii nisi ipso Christo domino canendo referebat, trinaque uice cottidie cum oratio-. nibus psalmorum etiam cantu resonante omni delectabatur cum populo, diuinam Christi praesentiam nuntiando, deque ea re futura gaudia saeculo promittendo;

  3. 129.7.1

    de quo et dominus dignatus est dicere, multos fuisse prophetas et sapientes et desiderasse uidere et audire quae apostoli audire meruerunt et uidere. Nam quod et Grecorum ipsa quae uidetur esse sapientia et ex lege atque ex prophetis et specialiter de. Dauid beato sit, secundum tempus omnibus est manifestum.

  4. 129.8.1

    Ideoque et poetae aliique sapientes uersibus, quod uoluere dicere, imitando eundem conati sunt fingere; quae argumenta cum de lege atque prophetis sumerent, inmutatis nominibus ! cum iura ueritatis uiolare properant, suae perfidiae diuersa mendacia saeculo seminauerunt.

  5. 129.9.1

    Inde haec ignorantes quam plurimi saeculares homines atque imperiti temporalitatis pagana mendacia potius quam salutaris Christianae legis antiqua et uera arcana desiderant colere ac sequi firmamenta.

  6. 129.10.1

    Ex suis itaque uanitatibus, id est ex Grecorum historiografis potest quis cognoscere quam sit temporalis uana sapientia Grecorum; quae cum paulatim cognoscitur a suis, sine dubio spernitur, calcatur atque cottidie condemnatur.

  7. 130.1.1

    Sunt alii heretici qui de inaequalitate psalterii errorem patiuntur non modicum, aestimantes omnem librum psalterii non esse Dauid beatissimi: et cum historiam quaerunt per ordinem, inueniunt inaequalitatem, id est ut quae nouissima, prima, et quae prima, nouissima esse posita peruident, non modicum scandali patiuntur.

  8. 130.2.1

    Nam in tertio psalmo persecutionem patitur a filio, et in centesimo et plus contra allofylum pugnando disseritur, cum inuenimus primum pugnasse eum cum Goliath in sua iuuentute, a filio autem suo in senectute postea bellum sustinuisse.

  9. 130.3.1

    Et quamuis haec spiritaliter de Christo intellegenda sunt, tamen et historiam inquirentes studiose de eodem beato propheta non paruo offendiculo perturbantur.

  10. 130.4.1

    Quia ergo et post septuaginta duos psalmos defecisse dicit hymnos Dauid scriptura psalmorum, et postea iterum eiusdem titulatio in multis psalmis nuntiatur, et de hoc queruntur, cur ita sit positum, nescientes quod beato regi atque prophetae diuersa gaudia psalmorum recte a domino inpertita sunt. Si ergo et aliorum inueniuntur titulationes in psalmis, postea tamen summa rerum laudis huic auctori institutori a Christo concessa est et ut prophetae, regi atque patriarchae.

  11. 130.5.1

    De inaequalitate autem psalmorum secundum historiam, qui interpretati sunt auctores studiosissimi, hoc dixerant, quod saepe existente captiuitate in Iudaeorum populo a gentilibus propter idolatriam, quia cum illis colebant Iudaei et idola *** inque his etiam scripturae diuinae inquirebantur et conburebantur a gentilibus:

  12. 130.6.1

    si quis autem abscondisset de psalmis aliquid, existente pace postmodum requirebantur a paucis sanctis eaedem diuinae scripturae, cumque inuenirentur, accipientes postea qui erant illo tempore sapientes — quia non erant prophetae iam, sed sacerdotes — timore detenti, iuxta quod accipiebant a quibusdam, ita componebant et textum psalmorum et ita ordine exponi iubebant.

  13. 130.7.1

    Si ergo secundum historiam inaequalitas, ut dixerunt multi, causa haec esse uidetur. Nam quod spiritalis in ipsa inaequalitate psalmorum et aequalis sit Christi scientia cognoscenda, manifestum est studiosis, ut, quod est inprimis, hoc sit et in medio de Christo itidem, et quod erat postea futurum, de eodem ante dictum sit ubique. Ideoque apostolus ait: Christus heri et hodie, ipse et in saecula, inquit, saeculorum.

  14. 130.8.1

    Nam quod spiritali uirtute dicti sint psalmi non est dubium, ut, quod ante factum est per diabolum de impietate. idolorum, hoc et sub Iudaeis seductione eius commissum facinus monstraretur; et quod ipsius sit etiam hereticorum peruersitas in fine pullulantium cottidie, non ignorat ecclesia quippe catholica praedicans.

  15. 131.1.1

    Sunt heretici contraria sentientes in libro Geneseos quod dominus dixerit ad Cain: Peccasti, quiesce, ad te connersio tua, et tu eius dominaberis. Cum enim dicit: Tu ipsius dominaberis, putant quod dixerit ei: Tu eris dominus l fratris tui.

  16. 131.2.1

    Et quamuis, si ita quis senserit, quia maior natu erat Cain quam Abel beatissimus frater eius, quia et in lege maiores natu maiores erant et honore, id est primogenitu, non autem hoc dicit: Tu eius dominaberis, quia: Eris dominus eius, quod est in omnibus contrarium.

  17. 131.3.1

    Si enim ita esset, quomodo dabat in eum mortis sententiam dominus, quia suum occiderat fratrem, sicut scriptum est? Non ergo hic dicit scriptura, dominari illum fratri suo, ut eum interficeret, sed: Dominaberis cogitationis tuae malae utique, quae est in arbitrio tuo et cuiusque hominis atque uoluntate, ut aut proiciat de corde suo malam cogitationem inmissam a diabolo, aut non proiciendo crimen incurrat perpetuum.

  18. 131.4.1

    Ut perscrutatus est enim cordis et animi hominis Christus dominus occulta ipsius, eum peruidens arguebat quod cogitauerat, et monebat ne faceret illud sceleris inque hoc uiam parricidii saeculo seminaret.

  19. 131.5.1

    Quod et in euangelio dictum est: Si habes aduersus fratrem tuum iram, uade, reconciliare, et sic postea offeres munus tuum. Et Dauid itidem ait: Irascimini et nolite peccare. Et qui modus est Irascimini et nolite peccare, ipse subsequitur disserens: Quae dicitis in cordibus uestris et in cubilibus uestris, conpungimini.

  20. 131.6.1

    Solomon etiam: Si ascenderit spiritus inimici dominantis in te, ne d.es ei locum ut in te habitet. Et dominus ait: Qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit indicio. Ideoque pellendam cogitationem et suggestionem inimici dominus edocebat ilico, ne cum diu sit in homine, ad perpetrandum facinus eum prouocet proniorem.

  21. 132.1.1

    Est heresis quae non recte intellegit de Cain, quod post fratricidium, quod commiserat, rogat dominum mori potius quam dimitti, dicens ita: Maior causa est . si dimissus fuero, et: Erit, omnis qui inuenerit me, interficiet me.

  22. 132.2.1

    Sed dominus, per eum unum omni humano generi uelut generalem docendo modum, per paenitentiam tribuebat bonitatis suae indulgentiam copiosam, ut iam desinente scelere bonorum operum fructuositatem sequerentur certamque ab eo cuncti cognoscerent amplectendam * dicente domino:

  23. 132.3.1

    Nolo mortem peccatoris, quantum ut reuertatur et uiuat, ut tanti sceleris cunctis per eum patesceret paenitentia, inque ea indulgentia pariter copiosa, ut paenitentium bona iam fructuositas hortamento 11 dei monstraretur hominibus, quo eam peruidentes, salutem potius quam mortem sibi desiderent adquirendam. Unde ueluti!

  24. 132.4.1

    suus accusator atque iudex cum ex parte gignitur Cain, dicens quod commiserit fratricidium, audire a domino meruit, ut, si fructus bonorum operum de. cetero eum sequeretur, remissionem tanti sceleris esset sine dubio accepturus, nullumque metum mortis inferendae iam suspicaretur sibi ab aliquo adfuturum.

  25. 132.5.1

    Insuper etiam et signum acceperat, ne occideretur ab aliquo, cumque bis etiam septem poenas perpeti, si qui hominum ausus fuisset in eum manus inicere, caelesti sententia definitum est. In ipso enim ueluti paenitentia ficta, non uera inuenta est, cum audit a domino: Omnis qui occiderit Cain, septem uindictas persoluet.

  26. 132.6.1

    Unde et signum accipere meruit propter paenitudinem, si tamen digna bonorum operum iam eum fructuositas sequeretur. Sed non inuenimus fructum bonum in eo paenitentiae usquam fuisse, quanto magis de genere illius omnem impietatem potius pullulasse.

  27. 132.7.1

    Qui post eum heredes impietatis paternae et inmanitatis tanti sceleris exsistentes, cum non malorum suorum paenitudinem gerere uoluissent, adnuntiante eis Noe beato, perseuerantes in scelere, diro mortis interitu per diluuium perierunt, exceptis octo animis tantummodo tunc temporis, quae de genere sanctorum fuerunt editi, qui meruerunt procellam soli tanti periculi deuitare.

  28. 133.1.1

    Est heresis quae stellas infixas putat esse in caelo, non de thesauris locisque absconditis atque a deo dispositis in uesperum iussu diuino repente procedere, statutisque horis suo lumini cursum ministeriumque.indictum agnoscere:

  29. 133.2.1

    quod contrarium alienumque fidei catholicae inuenitur, si ita qui senserit, magisque paganae uanitatis et filosoforum inanis sententiae quam Christianae scientiae habere consortium demonstrabitur.

  30. 133.3.1

    Scriptura enim omnipotentiam dei ita edocet, ut in breui e diuersis thesauris concurrere atque discurrere sidera nuntiauerit, ornamentoque caeli noctique lucisque causa ex parte sint a deo praestita atque commodata, diuersisque horarum

  31. 133.4.1

    spatiis uelut ad sua loca rursum redire statuta sint, ut e quibus locis exire iubentur cottidie, ad ea loca reuerti iterum praesidente angelo et compellente II... cursum debitum praeterire nullo modo possint, hincque humano generi effusa Christi clementia omni manifestaretur humano generi, quod iustis et iniustis in hoc mundo parem concesserit gratiam bonitatis adnuntians:

  32. 133.5.1

    Qui solem suum oriri facit super iustis et iniustis, et pluit super bonos et malos; et: Nouerunt sidera, inquit, thesauros suos, et cursum dispositum cottidie.

  33. 134.1.1

    Sunt quidam heretici qui de ueteri testamento multa reprobant, id est Solomonis Ecclesiasten, librum paucis quidem conscriptum sententiis, omnem autem thesaurum caelestis scientiae quaerentibus continentem.

  34. 134.2.1

    Nam quod omnibus sapientior prioribus sit, ipse saluator testatus est. Cum legunt ergo: Omnia uanitas uanitatis, quae sub caelo sunt et: Desideraui, inquit, habere, ut dictum est, diuersa et: Deus mihi dedit, inquit, et ecce omnia uanitas uanitatis, solum tamen hoc postea addit esse a deo, ut si quis manducet et bibat et benefaciat animae suae.

  35. 134.3.1

    Quod si hanc escam solum aut hunc potum dixit esse istius saeculi utilem quae carnalis est, nihil autem futurae uitae inmortalis aliud nuntiabat ***, in uanum hominum labor inpenditur. Ergo quod ait apostolus de quibusdam: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur ***

  36. 134.4.1

    *** quod profecto paganorum et Epictireorum est talis heresis, quae uitae pecudum comparatur. Ideoque Homo cum in honore esset, non intellexit, conparatus est pecudibus insensatis. Solomon itaque et carnalem uitam hominum a deo conc.essam in multis diuitiis nuntiauit, et futuram angelorum gloriam nihilominus in studiosis inesse paucis desiderantibus et credentibus praedicauit.

  37. 134.5.1

    Si enim et diues in hoc saeculo bene operatus fuerit, necesse & est ut et illic futurae uitae consortium consequatur. Sicut enim et haec terrestris esca a deo data est, ita et illa caelestis esca de lege desideranda est amplius, fides quippe Christi domini de lege et prophetis adueniens cupientibus gloriosa, quam magis Maria quam Martha elegerat, dicente domino maiorem sortem Mariam elegisse, quae non auferetur ab ea.

  38. 134.6.1

    Ergo si dixit: Vanitas uanitatis est, quae in saeculo sunt, haec utique transeuntia praedicauit, propter futuram illam gloriam eminentem ac perpetuam, ut ait apostolus: Transit enim figura huius mundi et gloria. Si autem figura et uita et honor et dignitas mundi istius cessabunt et destruentur, illa quippe erit desideranda caelestis et

  39. 134.7.1

    angelica dignitas, quae incorporati a one ac passione et resurrectione quippe est Christi credentibus aduentura, quae non temporalis, carnalis ac caduca erit, ut Iudaeorum secundum litteram, et aliorum talium pereuntium, in posterum autem nihil expectantium.

  40. 134.8.1

    Propter quod dicit dominus: Operamini escam, quae non perit, id est ut credatis in me, quem misit pater meus. Ergo non Solomon de hac esca solum carnali dicebat, de illa autem praetermittebat, sed diuersam escam gloriamque sanctorum hominum nuntiabat, carnalem quippe primam uitae hominum in praesenti saeculo, postque mortem caelestem illam et angelicam dignitatem iustis et fidelibus aduenturam.

  41. 134.9.1

    Hancque carnalem uelut uanam et temporalem, Iudaeorum quippe aliorumque talium iustificationem, uitamque pereundam nuntiabat, ut umbram esse cognoscerent, uitamque corporis temporalem non multo post decidentem, in conparationem quippe caelestis illius ac perpetuae dignitatis, non ignorarent. De qua esca ait propheta: Gustate et uidete, quia suauis est dominus.

  42. 135.1.1

    Est heresis quae de Canticis Canticorum ambigit *** ipsius itidem aestimans; non spiritu diuino, sed humanarum rerum causa ac uoluptatum hominibus ab eodem praedicata, cum caelestium rerum ueritatem humanae similitudini comparatam genus hominum docuerit, sicut scriptum est in euangeliis et ubique.

  43. 135.2.1

    Christi itaque diu in am in carne praesenti am omnes ita docebat, ut amore diuino prouocaret, monitione mulceret, misericordia commoueret, flecteret bonitate.

  44. 135.3.1

    Nam ut deus ostendebat, ut pater monebat, ut pastor pascuum demonstrabat, ut rex uincendo inimicum uestigia < sua> sequi ostendebat, ut sequentes suum fratrem, id est dominum Christum in came aduenientem, in triumpho inmortalis gloriae et caelestis meriti. cum eo pariter gratulentur.

  45. 135.4.1

    Ideoque et Cantica dicta sunt Canticorum ut quod ante in lege umbraliter dicebatur ex parte, in luce Christi iam praesentia consummatione mysterii per passionem celebranda in subplementum credentibus panderetur, ut cessante umbra caelestis iam lucis ueritas omni saeculo refulgeret, quae corpus et animum hominis accenderet atque amore caelesti sensum hominis excitaret.

  46. 135.5.1

    Qui ergo uani homines concupiscentiis car nis inserurunt, fingunt aut non posse sentire, aut si eis exponitur, contemnunt discere, legisque nolentes uirtutem agnoscere non minus Iudaei uel pagani iudicandi sunt.

  47. 136.1.1

    Alia est heresis quae dicit mandatum non esse accipiendum quod Adam pater noster acceperat, neque esse illum uirtutis aut utilitatis alicuius opinantur, cum sine mandato illo nec lex Mosi accipi potest nec Christi agnosci perpetua et effusa gratia atque copiosa.

  48. 136.2.1

    Triplici enim uirtute in corpore constitutus omnis homo de lege diuina docendus ac monendus instruitur, ut in prima aetate sub mandato sit, secunda sub lege, tertia sub gratia saluatoris. Ideoque lex admonitio est potius, propter obliuionem, mandati pristini, quod pater noster Adam inprimis a Christo acceperat in paradiso: ita enim scriptum est.

  49. 136.3.1

    In lege autem postea: N e oblitus, inquit, mandati domini dei tui recesseris ab eo et pereas. Ideo lex admonitio mandati et confirmatio est primi illius. Iterum mandatum et lex Christi plenam praedicant gratiae bonitatem ac praesentiam salutarem. Ideoque dominus ait: Ecce qui loquebar in prophetis, adsum.

  50. 136.4.1

    Maiores sunt itaque qui sub mandato fuerunt antiqui, cuius non obliti gratiam Christi saluatoris suis posteris et eius mysterium nuntiarunt; cuius et obliuione existente in Iudaeis ammonitio rursum litterae subsecuta eat. ut in littera etiam Christi spiritalis scientia et carnalis praesentia inluminans saeculum speraretur.

  51. 136.5.1

    Ideoque lex Moysi aliud in sono uocis, aliud in abscondito; salutare Christi mysterium continens nuntiabat. Etgo neque mandatum sine lege, nec lex sine mandato, nec gratia Christi sine lege et mandato accipi aut credi debet ab aliquo.

  52. 137.1.1

    Sunt quidam heretici, qui, cum legunt scripturam dicente domino: Faciamus hominem ad imaginem et simili u din em nostram, non in paruam descendunt amentiam, ignorantes primum quid imago, quidue similitudo sit dei, cumque nesciunt quid sit imago dei natura proprietatis, et quid positionis sit gratia, non paruam sibi praesumunt superbiam dignitatis.

  53. 137.2.1

    Imago enim dei id est anima omnis hominis, facta ex nihilo: similitudo autem in fide uita nisi cognita fuerit a deo, appellari non potest dei imago similis. Cumque se esse plus aestimat aliquis, praesumptionis crimen incurrit potius quam meritum dignitatis sibi adquirit.

  54. 137.3.1

    Nam cum haec peccans inuenitur anima et iudicio obnoxia detinenda cogno. scitur, quomodo esse potest haec dei naturalis imago, quae diuersis peccatis dinoscitur inseruire?

  55. 137.4.1

    cum alia nulla esse potest naturalis imago dei diuina et patris propria, non angeli aut hominis, nisi Christi dei dei filii, qui natura proprietatis indiscreta paternae substantiae ac sempiternae imago sit, genita proprie, non positione seruitutis creata ex nihilo, ut homo et angelus.

  56. 137.5.1

    Ideoque imaginem dei animam omnium paganorum, Iudaeorum, hereticorum, et omnium (hominum> dici posse declarauit in communi generatione atque unius qualitatis naturae scriptura substantiam nuntiauit: similitudinem autem non omnium, sed sanctorum et Christianorum esse tantummodo declarauit.

  57. 137.6.1

    Qui in iide, uita et bono opere permanentes angelorum caelestia merita in futurum consequi promittuntur, ut patriarchae, prophetae, sacerdotes, iudices, apostoli atque euangelistae et martyres, qui trinitati credentes et in uita praeclara permanentes angelorum gloriae copulari a domino nuntiantur.

  58. 137.7.1

    Similitudo enim ex doctrina legis, fide, uita, et studio, et opere cognoscitur uera, ut, a quo deo facta est, legi eius diuinae consentiens, praecepta statuta complendo, regni caelestis con sortium speret ab eo se posse adipisci, dicente apostolo:

  59. 137.8.1

    Nostra autem conuersatio in caelis est: et dominus iterum: Gaudete, quia nomina in a uestra in caelo scripta sunt. Et quod in die iudicii eos sicut angelos demonstrabat futuros, dominus dicit <idem iterum) de regno caelesti: V en i te, percipite regnum quod quod bis paratum est a b origin e mundi.

  60. 137.9.1

    ISimilitudo itaque ex fide sanctae trinitatis et uita bona et opere sequenti inesse ostenditur, ut exeuntes percipiant promissum consortium angelicae dignitatis, ut ait lohannes: Tunc similes ei erimus; et dominus: Similes estote patris uestri.

  61. 138.1.1

    Sunt quidam dicentes heretici: Cur non deus uno modo semper locutus est, sed diuersis modis et linguis humano generi praedicauit? cum secundum capacitatem hominum uidentium atque capientium uidere atque audire ita sit locutus et uisus hominibus.

  62. 138.2.1

    Proiecto itaque de paradiso homine mortemque induto non iam ita apparebat sicut et antea, sed loquebatur de caelo uoce ipsius audita atque ea custodita; processu autem temporis et apparere dignabatur, ut Abrahae beatissimo patriarchae et aliis per ordinem. Sub Mosi autem diuersis rebus apparens et quod erat timoris atque erroris in monte Sina demonstrabat,

  63. 138.3.1

    posteaque in figura angeli et in forma hominis, incorporationis suae futurae indiciis praecurrentibus, generalem clementiam nuntiabat uisioneque iam per somnia iustis se dominus ostendebat, ut scriptum est. Postea. uero in incorporationem apparens testabatur Iudaeis adnuntians quae ante dixerat per prophetas.

  64. 138.4.1

    Quia ergo diuersa erat capacitas uisendi dominum, ut bonus medicus, sicut infirmitas exigebat, et diuersa remedia hominum infirmitatibus conferebat, ideoque languenti saeculo in fine plus contulit medicinae, ut et illorum primorum uirtus praepotens monstraretur, et nostri generis periculosa infirmitas nosceretur, dicente domino: Non egent sani medico, sed qui infirmi sunt.

  65. 138.5.1

    Maiores sunt itaque priores illi, qui audientes credebant, ut Seth, Enoch, N9ё et ceteri, quam nos, qui et audientes atque legentes misericordiam Christi domini et bonitatem eius contemnimus copiosam.

  66. 138.6.1

    Nam et Iudaeorum causa et aliis locutus est linguis, ut compleatur quod: In linguis aliis et labiis loquar huic populo, et nec ita erunt credituri, dicit dominus. Nam per Esaiam dicit: Verbum meum mittam in Achaiam.

  67. 139.1.1

    Alia est heresis quae cum legit quattuor animalia in prophetis, non paruum errorem persentit. aestimans quod animalia diuersa forma;1 praedita deum conlaudauerint, ignorantes quod inrationabilia, id est non rationis capacia, deo laudem ut homines referre non possunt.

  68. 139.2.1

    Neque enim deus laudem pecudum quaerit, quia non pecudes ad imaginem dei facti, sed homines rationabiles a deo sunt creati et ad hoc positi. Sed quia uisio est et prophetarum diuino spiritu praedicata, hic sanctorum populorum quattuor diuersae uirtutes diuersaque certamina nuntiabantur aduentura saeculo in diuersis doctrinis ac uirtutibus, in diuersitate sublimitate eminentiae;

  69. 139.3.1

    quod leonis, uituli, hominis et aquilae w quorum diuersae doctrinae ac merita fulgentia praecurrebant, primum in patriarchis regalis auctoritas, in prophetis deinde scientiae caelestis fecunditas, in sacerdotibus labor fortis pertinax concertatio cerneretur:

  70. 139.4.1

    in apostolis uolatus sublimis in caelumet eminens dignitas monstraretur, ut, quae formarum ante diuersitas nuntiabat, diuersarum quippe uirtutum caelestia merita in Christi praesentia manifestarentur in saeculo, ab eo quippe concessa domino saluatore.

  71. 139.5.1

    Nam in leone regnum fortitudinis, in uitulo labor exsuperans, in homine passio indesinens, in aquila uolatus sublimis agnoscitur, certantium scilicet atque militantium, apostolo dicente: Nostra con u e conuersatio in caelis est; et: Rapiemur in caelum et erimus us semper cum Christo, inquit. Et dominus dignatus est dicere: Pater, ubi ego sum, uolo ut et isti sint mecum.

  72. 140.1.1

    Sunt quidam dubitantes heretici de die Epifaniorum domini saluatoris, qui celebratur octauo Idus Ianuarias, dicentes solum natalem debere eos celebrare domini VITI Kalendas Ianuarias, non tamen diem Epifaniorum, ignorantes quod sub lege et secundum ** saluator carnaliter omnia in se et de se consummabat, ut et nasceretur VIII Kal. Ian. et appareret, ut apparuit magis post duodecim dies ... in templo, non ergo umbra quod uerum erat appareret, et sic a magis adoraretur.

  73. 140.2.2

    Per ordinem quippe pro nostra salute et annui dies festiuitatis maioris isti statuti sunt quattuor: primum in quo natus est; deinde in quo apparuit, id est XII dies post; (post> in quo passus est in pascha; in fine uero in quo ascendit in ea.elum , circa pentecosten, uincentis est quippe consummatio.

  74. 140.3.1

    Qui ergo unum ignorat praetermittit, potest et de aliis diebus dubitare, non habens plenitudinem ueritatis, quod secundum tempora quattuor cuiusque anni ita nobis diuersa gaudia a Christo domino pullularunt, id est in quo natus est, post in quo apparuit, tertio in quo passus est et resurrexit at uisus est, quarto in quo ascendit in caelum ||,

  75. 140.4.1

    ut haec per annum sine intermissione celebremus generaliter exultantes, atque haec integra inuiolataque custodientes detineamus. Quidam autem diem Epifaniorum baptismi, alii transformationis in monte quae facta est esse opinantur.

  76. 141.1.1

    Sunt alii heretici qui legis praecepta per Mosen quae dicta sunt in Leuitico Iudaeis carnaliter. nostroque in tempore spiritaliter reuelata sunt, haec ignorantes summam rerum festiuitatis numerumque eorum caelestis utilitatis praetereunt, nescientes quid celebrant, putantes quod de sabbatis solum et pascha et azimis Moses praeceperit, et non de octo festiuitatibus quas ecclesia catholica cognoscit et detinet.

  77. 141.2.1

    Dicit enim ita Moses beatus Iudaeorum populo primum de neomenia et sabbatis, secundo de pascha, tertio de azimis, quarto de manipulis, quinto de tubicinatione, quae Grece salpinga dicuntur, quae celebrant Iudaei per annum sollemniter; sexto autem ieiunium, septimo tabernaculorum constructio, octauaque est plenitudinis fructuum pomorumque uindemiae Octobris mensis omnium postrema conlatio et consummatio.

  78. 141.3.1

    Quae et secundum menses octo diuersitas. iuxta litteram celebratur a Iudaeis et secundum spiritalem scientiam: <nam> incipientibus mense Martio in octauum mensem, id est Octobrem, consummata omnia per ordinem a Christo domino conferuntur, quae sunt plena salutis aeternae pignora in fide atque opere Christianitatis consummanda atque conprobanda.

  79. 141.4.1

    Nam etsi tunc temporis iubebantur Iudaei deo offerre horum mensuum diuersa munera, ut recedentes ab idolis deo esse cognoscerent offerenda haec omnia, adtamen illa oblationis spiritalis habebant indicia, quia octaua perfectionem uirtutum, id est diei dominicae plenam fructuum gratiam, in fide resurrectionis domini inmortale praemium pignusque dignitatis subeundae erant angelicae adepturi homines, non terrestris iam oblationis offerentes munera, id est uitae carnalis sacrificia, sed caelestis gloriae participitationem quippe sperantes a Christo domino consequi saluatore..

  80. 141.5.1

    Octiens enim offerentes dona annua et octauae diei quippe dominicae plenitudinem cognoscentes diuinique spiritus accincti fortitudine id est summa rerum perfectione praediti deque hoc exeuntes saeculo, resurrectionis illic promissam gloriam se posse consequi caelestisque dignitatis consortio copulari non desperarunt, quod dominus dignatus est dicere: Tunc eritis sicut angel n gel i iustis omnibus et perfectis hoc praedicans, quod et Dauid dixit pro o c tau a adnuntians.1I

  81. 142.1.1

    Sunt heretici qui sicuti Iudaei LXX duorum sanctorum sapientissimorumque uirorum interpretationem respuentes Aquilae cuiusdam hominis unius Pontici, qui post annos multos interpretatus est, editionem suscipiunt. Qui cum quaedam praetermisisse necessitate urguente tunc temporis cogerentur, dissonantia putantur dictasse, et ueluti plus a quibusdam, Iudaeis maxime, intellegisse laudantur, cum de patre et filio non sicut illi priores de lege dictauerint.

  82. 142.2.1

    Septuaginta enim duo dixerunt: Aduersus dominum, et aduersus Christum eius; Aquila autem: Aduersus dominum, et aduersum unctum eius. Et iterum: Ecce uirgo in utero, concipiet, et pariet filium, Septuaginta duo dixerunt, et nomen eius (Deus nobiscum). Aquila autem dixit: Ecce iuuencula concipiet, et pariet filium, et nomen eius us (Po tens cum hominibus\'.

  83. 142.3.1

    Quae quidem si pio sensu lectionis accepta fuerint, quod fortis et potens nemo nisi Christus deus sit dei filius, recte intellegit: si autem de eo dubitat, abicienda et spernenda est talis editio. Unde Iudaei non Septuaginta duorum interpretationes habent, qui de patre et filio et sancto spiritu bene sentientes unam substantiam diuinitatem maiestatemque nuntiarunt, sed illius Aquilae, quia non ita recte sensit de filio dei, sed quasi de propheta nuntiauerit.

  84. 142.4.1

    Unde interpretationes eius in medio librorum numquam ponuntur, sed dextra laeuaque adsignantur, et ut contraria adsignantur, et ut contraria et non plena ueritatis ita leguntur a plurimis. Septuaginta uero duorum decreta atque consulta, ea legens eccle sia catholica semper habet et detinet incunctanter. illius autem quasi superflua ita aestimat esse et iudicat.

  85. 142.5.1

    Haec etenim, id est LXX duorum interpretatio, sub Tolomeo rege Aegyptiorum post Alexandrum Macedonem est edita omnibus, populoque Iudaico in Hierusalem mandata est, cum habitarent non multi (ibi) Iudaei, uelut in subiectione iam positi regis Aegyptii, rogatique ab ipso (sunt> Tolomeo, ut interpretes mitterentur Alexan.

  86. 142.6.1

    driam. Qui cum uenissent Septuaginta duo sapientes ac prudentes uiri interpretes, secundum iussu regis Hebream linguam Greco sermone interpretati Grecis litteris ediderunt, sicuti et factum est.

  87. 142.7.1

    Cumque suscepisset eos Tolomeus rex Aegypti, temptare uolens si esset horum diuina scriptura quam legebant Iudaei, separatim quemque iussit includi in cubiculum nullumque uidere alium nisi solum exceptorem qui interpretem exciperet dictitantem;

  88. 142.8.1

    omniumque accipiens postea interpretationem cottidie, cum consentientem in unum inueniret editionem omnium, iussit conscribi atque poni in templum, ut uenientibus de Achaia,. de Grecia atque aliis prouinciis filosofis, poetis et historiographis cupientibus legendi copia non negaretur.

  89. 142.9.1

    Unde et maxime argumenta sumentes filosophi, poetae, oratores atque historiographi, sicuti uoluerunt, ad suae paganitatis mendacia transtulerunt, aliisque nominibus rudes puerorum animas edocentes legem dei diuinam irritam saeculo facere properarunt, impietatisque semina in sono uerborum, in periculosis sententiis confirmarunt; quorum causa dicebat et dominus fures atque latrones eos fuisse, in omnibus atque ab omnibus cognoscendos.

  90. 143.1.1

    Est heresis quae iterum post Aquilam Triginta hominum interpretationem accipit, non illorum beatissimorum LXX duorum, qui integre inuiolateque de trinitate sentientes ecclesiae catholicae firmamenta certissima tradiderunt interpretantes scripturas.

  91. 143.2.1

    Isti triginta, quia et in multis Aquilam sunt secuti, inde ab ecclesia catholica et istorum non suscipitur interpretatio neque continetur in libris authenticis;

  92. 144.1.1

    Est heresis quae iterum Sex uirorum interpretationem em postea editam uult sequi, non illorum priorum sanctorumque Septuaginta. duorum, et cum decreta consultaque LXX duorum aliis modis! interpretari desiderant, non paruum errorem incurrunt, diuersa itidem sentientes de fide catholica.

  93. 145.1.1

    Sunt heretici alii qui Theodotionis et Symmachi itidem interpretationem diuerso modo expositam secuntur, non illam beatissimorum priorum, quam ecclesia catholica colit et praedicat.

  94. 146.1.1

    Est alia heresis quae de dolio inuentos libros post captiuitatem postque incensionem prolatos et non consentientes interpretationi primae sanctorum uirorum uult sequi, cum ecclesia catholica LXX duorum interpretationem em legit, colit et praedicat, alia autem superuacua et contraria tantae editioni contemnit et abicit.

  95. 147.1.1

    Sunt quidam heretici non intelleg-entes quod dicit scriptura: Diis alienis non maledicetis; et ita obseruant, putantes de uanitate paganorum dixisse, atque ita sentientes non paruum salutis suae sustinent detrimentum.

  96. 147.2.1

    Cum enim Moses dicat: Templa eorum destruetis, idola frangetis i s, et Abraham beatissimus frangens idola iustificatus est, et Gedeon nocte in cendens idola et frangens ea a domino Christo tantum uil\'tutis meruit impetrare, ut cum paucis infinitos uinceret inimicos, omnesque iusti, ut Helias beatus et alii itidem, quomodo ergo hic aestimat homo inprudens de idolorum dixisse uanitate, isdemque non esse maledicendum? cum Dauid dicit: Similes illis fiant qui adorant ea.

  97. 147.3.1

    Hic itaque diis non esse maledicendum alienis cum dicit, id est iustis ab origine mundi colentibus pietatem ueram, id est angelis et sanctis aliis uerae fidei dedicatis non esse maledicendum.

  98. 147.4.1

    Nam quod omnes iusti maledixeIint idolis et fregerint ea, et inde meruerint gratiam, ut Moses fecit de monte descendens Sina, et quod Christi nuntii sunt dii, ut Moses Pharaoni et Aegyptiis, cum scriptura clamet:

  99. 147.5.1

    Ego dixi d ii estis < dubium non est,) utique qui sanctam adorandam trinitatem colentes forti fide praedicant; qui et omnes iusti uere beati et sancti sunt, et ut dii infidelium scilicet dinoscuntur, quia ait dominus: Ad quos fuit u e uerbum dei *** et per eos praedicatum est, incredulorum dii ipsi sunt appellati, ut Paulus, Barnabas, et Moses Pharaoni; qui non sunt maledicendi,

  100. 147.6.1

    sed modis omnibus conlaudandi atque honorandi et glorificandi, ut dixit Dauid: Timentes autem dominum glorificabit; et dominus: Glorificantes me glorificabo o. Non ergo intelleg.entes uirtutem scripturarum ex littera paganitati con sentiunt, et alieni a Christianitate repperiuntur.

← Previous · Next → — showing 501600 of 667

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0122a.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.