Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Diversarum hereseon liber

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 667 sections

  1. 147.7.1

    Quia ergo non credebant iustis Iudaei prophetis et aliis talibus, alieni et isti sicut et pagani iudicabantur a domino per scripturam, atque ita nuntiabatur, ne maledicerent suis doctoribus et prophetis, iustis et aliis.

  2. 148.1.1

    Sunt quidam heretici legentes in Genesi de Melchisedech sacerdote atque rege, qui erat in Salem ciuitate tunc temporis ita nominata sub Abraham beatissimo patriarcha, de quo ait scriptura, sine patre, sine matre eum fuisse genitum, **t cum.

  3. 148.2.1

    sit hoc contrarium ita sentire. Scriptura enim non de carnali eum generatione editum esse negauit, sed de iustis eum non genitum parentibus declarauit, qui naturali studio de mandato pristino ad tantam Christi peruenire meruit scientiam, ut, quae a parentibus suis! non audierat, proprio tamen studio maiora Christi mysteria per mandatum agnosceret offerenda, cum dicat dominus per prophetas: Ecce ego facio noua; et: Priusquam ueniant, adnuntiata sunt uobis; et: Nolite meminisse praeterita; quae in lege carnaliter dicta sunt.

  4. 148.3.1

    Et saluator ait: Quod nascitur de carne, caro est, et quod nascitur de spiritu, spiritus est. De hoc enim cum dicit, sine patre, sine matre editum, sine traditione atque doctrina parentum eum fuisse inquisitorem scriptura nuntiauit, naturaque potentem ac capacem caelestis sapientiae, id est Christi mysterii per mandatum declarauit aduertentem.

  5. 148.4.1

    Quod sciens apostolus naturam hominum caelestis scientiae ac pietatis esse capacem in omnibus praedicabat ita: Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt faciunt,

  6. 148.5.1

    isti legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, et cetera. Quod etiam ait dominus Petro quia caro et sanguis non illi reuelasset, sed pater qui in caeli est, fidem quippe domini saluatoris ostendens. Ideoque et ipse iterum dominus: Si quis non renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit, inquit, in regnum caelorum. Et iterum in lege:

  7. 148.6.1

    Qui dixerunt patri et matri \'Non nouimus uos\', isti custodierunt mandatum meum <cum> dicit dominus, non genituram parentum odiendam utique, sed impietatem eorum paganam spernendam atque damnandam esse modis omnibus *** conlaudabat, cum dicat: Si quia non renuntiauerit suis omnibus, non erit dignus in regno caelorum. Hic igitur beatus.

  8. 148.7.1

    Melchisedech, cum de alienigenis, id est Cananeis impiis fuisset editus, contempta impietate parentum, cum capax legis diuinae caelestis esset suo studio ut dei imago, inquisito Christi mysterio, contemptis impiis parentibus, non solum cognoscere Christum dominum ante in mandato, insuper etiam eius caeleste mysterium meruit intuens et intellegens celebrare. Ideoque et apostolus baptizatis dicebat :

  9. 148.8.1

    Vos autem non estis in carne, sed in spiritu. Duorum igitur populorum . Melchisedech et Abrahae erat tunc in unum societatis coniunctio, praeputii quippe et circumcisionis conueniens ratio, ut Melchisedech quidem personam Christianorum gereret, ita

  10. 148.9.1

    ut nos uiuimus et celebramus in omnibus, Iudaeorum autem in figura Abrahae <appareret) circumcisio, Christi quippe fidei subdita, caelestique eius inseruiens mysterio salutari, ut Abraham beatus Melchisedech sacerdoti magno erat subditus, ! cui insuper etiam decimas de suis facultatibus offerendo non dubitaret ** et ut regi atque sacerdoti dei, quomodo nunc Iudaeorum indocilitas subiecta nobis est ut uelit ediscere atque a nobis de lege et prophetis Christi mysteria paulatim agnoscere atque in eius passione caelestem sperare scientiam de lege pariter et prophetis.

  11. 149.1.1

    ; Sunt quidam legentes .. in Zacharia. quod dicit: Ieiunium quarto die, et ieiunium quinto, et ieiunium septimo, et ieiunium decimo erit domui Israhel in exultationem et gaudium. Quid ergo? si quis omnem septimanam uoluerit aut menses ieiunare multos, in praeiudicium incursurus est?

  12. 149.2.1

    Absit. Immo potius laudem habebit ampliorem; ut multi prophetae fecerunt, et iusti homines cottidie faciunt plurimi. Sed cum dicit quattuor ieiunia, ueluti dies quattuor ieiunandos decernit, non autem nobis dixit aut mensis alicuius aut anni, sed sic absolute praedicanit, ut mysteria Christianitatis in ipsis. quattuor ieiuniis nuntiata cognosceremus.

  13. 149.3.1

    Nam per annum quattuor ieiunia in ecclesia celebrantur, in natale primum, deinde in pascha,. tertio in ascensione, quarto in pentecosten. Nam in natale saluatoris domini ieiunandum est, deinde in pascha quadragensimae aeque, in ascensione itidem in caelum post pascham die quadragensimo, inde usque ad pentecosten diebus decem aut postea:

  14. 149.4.1

    quod fecerunt beati apostoli post ascensionem ieiuniis et orationibus insistentes, ut scriptum est quod meruerint pro pentecosten plenitudinem diuini spiritus et perfectionem consequi potestatis, ut, inrigatione diuini spiritus affluente, iam armis instructi caelestibus, omni dubietate seposita, in qua erant antea, post autem doctores inuicti et gloriosi martyres ipsius domini fieri cottidie properabant, ludaeos et paganos edocentes,

  15. 149.5.1

    eisque de lege et prophetis Christum ubique deum cum patre sempiternum prophetarum testimoniis conprobantes, eiusque praesentiam carnalem saluberrimam orbi terrarum adnuntiantes. Alii autem putant secundum quattuor tempora anni cuiusque dixisse scripturam,

  16. 149.6.1

    alii etiam de Noe dixisse adserunt, <quod primum,) quando audiit, et credidit, deinde cum aream confecit, postea autem cum intrauit in eam, quarto quando exiuit de arca. Alii autem Iudaeorum Israhel dixisse scripturam arbitrantur, quod, cum audiuit populus primum in Aegypto per Mosen, tunc temporis et credidit, lib liberatus s de Pharaone et Aegyptiis, deinde quod exiuit de Aegypto, tertio quod in montem iit et accepit legem a domino saluatore, quarto quod intrauit in terram repromissionis;

  17. 149.7.1

    sed non omnes introierunt, sicut scriptum est, nisi duo soli, Iesus et Chaleph, ut dixit scriptura. Alii autem dixerunt quod quattuor ieiunia sunt indicta ecclesiae ista in quattuor libris Mosi, quia primum fecit deus omnia in Genesi et hominem, ut scriptum est, secundo in Exodo, quod de tenebris liberatus exibit omnis homo credens in Christum deum, tertio quod in Leuitico offet sacrificia diuersa, quae sunt ibi omnia Christianitatis mysteria, quarto quod post oblationem donorum spiritalium in libro Numeri mereatur omnis fidelis conscribi, quod ait et dominus: Gaudete, quoniam nomina uestra scripta sunt in libro caelorum.

  18. 149.8.1

    Ideo et Dauid de Iudaeis dicit: Deleantur de libro, et cum iustis non scribantur. Et ipse iterum: Et in libro tuo in\' te credentes conscribentur. Haec etiam ieiunia in quattuor euangelia nos oportet accipere w de patriarchis, prophetis, sacerdotibus et apostolis, quae in nobis complenda sunt, quod primum fides patriarcharum, deinde nirtus prophetarum, tertio labor sacerdotum, quarto apostolorum perfectio inuicti certaminis nuntiantur: quae diuersae uirtutes inuicem cum suis uirescunt conexae temporibus, et, docentes homines, diuersa iucunditatis gaudia desiderantibus et capientibus subministrant,

  19. 150.1.1

    Sunt heretici qui cum legunt in Solomone: Sexaginta reginae, et LXXX concubinae, et iuuenculae quarum numerus non est, putant eum mulierum causa et iuuenarum atque concubinarum numerum edixisse. Cumque ita sentiunt, infructuosi, immo potius ut pagani impii et Iudaei ineruditi atque indocti iudicantur,

  20. 150.2.1

    ignorantes quod haec rationabilia sunt et intellectibilia ab eodem nuntiata, quae in Christi maiestate et potentia diuersa gratiarum munera humano generi ostendebantur aduentura diuersisque temporibus uoluntati hominum ac capacitati desiderantium ab eodem inpertita, non deo negante parem gratiam, sed, iuxta quod capere potuisse uoluntas hominum nosceretur, ipso domino tribuente atque conferente quaerentibus studiose, cum dicat beatus apostolus Petrus: In ueritate comperi quod deus personarum acceptor non est. Et Paulus apostolus.

  21. 150.3.1

    itidem: Deus hominis, inquit, personam non accipit. Ex uoluntate itaque iuxta quod capit quisquis et desiderat, ita et a deo Christo ei tribuitur atque inpertitur cottidie. Diuersae igitur dignitates ac diuersae gloriae a Salomone nobis nuntiatae sunt: in mandato quippe, lege et Christi gratia, omnique, id est primo et secundo et postremo tempore, populis quae diuersą meritorum conlata sint munera dignitatis, ut priori populo, deinde Iudaeorum, tertio Christianorum;

  22. 150.4.1

    quia, ab illis prioribus qui ante Iudaeos fuerunt cum edocemur, in Christi praesentia et dei Christi diuersam effusam gratiam capientibus et quaerentibus cottidie peruidemus effundi.

  23. 150.5.1

    Nam quod aliae animae ad regimonium, aliae ad coniunctionem, aliae ad incrementum perfectionis aetatis in coniunctionem futurae fidei Christi domini uocarentur, manifestum est, dicente apostolo: Qui coheret Christo domino, unum corpus est. Nam ubi reginae nomen dicitur, regni caelestis manifestatur excellens nobilitatis sublimitas, quod et dominus uocationem multorum praedicans paucorum electionem adnuntiat adfuturam, in quibus triplex uirtutis dignitas enitescit.

  24. 150.6.1

    Et in. euangelio dicente domino ad illum: Si uis esse perfectus, uade, uende omnia quae habes et da pauperibus, et ueni sequere me, et habebis thesaurum in caelo, at ille tristatus, inquit, est, ut scriptum est.

  25. 150.7.1

    Ergo etsi ante generaliter secundum temporis diuisionem populorumque factum est, adtamen in Christi praesentia triplex gratia resplendet ac dignitas, ut alii perfecti, alii sequentes, alii postea secuturi demonstrarentur non in uno modo dignitatis, id est regni caelestis inueniendi, sed secundum fidem atque laborem eorum atque diuersa certamina mercedem congruam adepturi, dicente domino: Multae mansiones sunt apud patrem meum.

  26. 150.8.1

    Ideo et Dauid animam ad regimonium uocatam modis omnibus conlaudat, edocens: Adstitit regina a dextris tuis. Aliam etiam sequi hortatur: Audi filia et uide, et obliuiscere domus patris tui, et concupiscet rex speciem tuam.

  27. 150.9.1

    Ut ergo est rationis, conuenit cognoscere quod alii in regno, alii in paradiso, alii in uitam atque remissionem peccatorum in futuro erunt deputandi; quod non negatur currentibus ac uolentibus et nunc ut oportet; dissimulantibus autem et non recte currentibus a domino haec non erunt conferenda.

  28. 151.1.1

    Est heresis quae putat quod Hiesus filius Naue Populum Iudaeorum cultris lapideis circumciderit; quod nec rerum. natura suscipit nec uirtus aut ratio persuadet. Facilius enim Iudaei periclitari poterant quam curari; etsi secundum dei potentiam quidem inpossibile non est aliquid, tamen rerum natura non patitur nec ratio persuadet.

  29. 151.2.1

    Non ergo petnnis cultris dicit circumcisos Iudaeos sed paganorum durissimis mentibus ac lapideis, quae antea fuerant quidem impietati deditae, postea uero credentes in domino, amissa mente lapidea, meruerint, idem uerbo dei circumcisi, mente doctrinaque iam caelesti potentes Iudaeos circumcidere, id est Christi eis insinuare scientiam salutarem, de lege et prophetis eam quippe nuntiantes atque conprobantes undique.

  30. 151.3.1

    Quamuis enim et cottidie circumcidantur ludaei ab his qui ante erant gentiles, id est doceantur de lege et prophetis, de fide Christi domini scilicet saluatoris *** qui si crediderint, et ipsi salutis remedium accepturi sunt: perseuerantes autem in duritia mentis lapideae, aeterno erunt iudicio detinendi.

  31. 151.4.1

    Ideoque et dominus in eorum contradictione pertinaci dicebat quod filii eorum, id est pagani ipsi, erunt iudices eorum atque doctores, id est gentium populus, qui ante in mente lapidea uersabatur, postea uero per Christi fidem merebatur ad scientiam salutarem peruenire.

  32. 151.5.1

    Israhel autem secundum legem currens, ut scriptum est, ad legis uirtutem peruenire non potuit, quia non ex fide, sed ex operibus currere properabat. Iacob enim dicit quod ipse erit spes gentium, non Iudaeorum. Oportet ergo gentes credere uniuersas primum, tunc demum ab ipsis gentibus Iudaeos discere ac doctrinam Christi domini de lege et prophetis audire, atque ita adquiescere ut compleatur: Donec plenitudo gentium intret, et sic omnis Israhel saluabitur, sicut scriptum est. Et alter propheta ait: Aufer ab eis cor lapideum domine, et da illi cor carneum. Et dominus: Si isti tacuerint, lapides clamabunt.

  33. 152.1.1

    Alia est heresis quae spiramen quod accepit Adam putat tantum esse, quantum est a Christo post resurrectionem concessum apostolis, cum ignorat quod spiramentum est modicae uirtutis aliqua gratia in audienda lege dei multorum proprium, spiritus autem perfectionis est plenitudo.

  34. 152.2.1

    Spiramen itaque datur ab infantia et catechuminis, spiritus autem in incremento doctrinae fideique est salutaris baptismi plena dei gratia, ut intellegere et ad maiorem iam possis scientiam peruenire. Ideoque post baptismum spiritum ut apostoli, iam non spiramen accipit, qui baptizatur in trinitatem.

  35. 152.3.1

    Commune est enim omnium spiramen, spiritus autem paucorum est fidelium atque credentium et discentium et ueluti ab honore ad honorem et a gloria ad gloriam maiorem caelestemque scientiam et gratiam peruenientium, dicente apostolo, quod a fide in fidem procedimus, et a glorià ad gloriam prodire properamus.

  36. 152.4.1

    Ideo ait ipse: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo caelestis, ut et natura non insors Christi muneris inueniatur < aut) aliena penitus, id est nec catechuminus, et fides atque doctrina studiumque et uita praeclara in paucorum fidelium et cupientium uoluntate dinosceretur exuberans, dicente domino: Habenti dabitur, et plus ei adicietur: non habenti autem et quod habere uidetur auferetur ab eo. Quod Iudaeo contigit, et aliis itidem plurimis.

  37. 153.1.1

    Est heresis quae cum audit in Zacharia propheta de funiculo agrimensorio, de quo et Dauid propheta beatus edixerat, quod angelus tenens ibat mensurare Hierusalem, aestimat secundum litteram ita dixisse scripturam, cum non Hierusalem metiri, quae tradi debebat hostibus, sed credentium recte atque paucorum perfectorum electio nuntiabatur per angelum adfutura, ut dictum est: Multi uocati, pauci autem electi.

  38. 153.2.1

    Hierusalem ergo in funiculo agrimensorib : mensurabatur, id est et ante sub paucis, et post fidem Christi paucorum catholicae fidei gignenda electio praedicabatur in saeculo. Quod et apostolus ait: Oportet hereses esse, ut probati manifestentur Quia ergo funiculus hereditarius triplici uirtute conexus est, id est patris et filii as et spiritus sancti, haec coniunctio, cum in una eademque accipitur fide atque credulitate, aequalitatis quippe et ueritatis coniungenda unitas atque colenda potentia cognoscitur ab ecclesia catholica, non in diuersa maiestatis aut qualitatis credenda substantia praedicatur, ut quidam aestimant heretici.

  39. 153.3.1

    Quod et dominus dicere dignatus est: Putas filius h-ominis, cum uenerit, inueniet fidem super terram? Quia et ante propheta quod tunc erat in paucis, et post Christi praesentiam, passionem et resurrectionem eius ... diuinaque sententia, quod essent praeuaricaturi, hoc ita nuntiatum sit, ut sunt heretici hodie qui a spiritu sancto aut a filio recedentes diuersam maiestatis et potentiae inaequalitatem cotti-

  40. 153.4.1

    die praedicant aberrantes, in hoc ergo nos oportet agnoscere quod funiculus, ut ait Salomon, triplex non disrumpetur, quod et credi debet a nobis quod et de diuina substantia et propria filius et sanctup sit itidem spiritus, patri quippe conexus in omnibus, qui et cognosci debet et coli ab omnibus. In hac ergo coniunctione baptismi et saluator nos dignatus est confirmare, imperans: Euntes baptizate omnes gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti.

  41. 153.5.1

    In quo coniungentes filium patri, et spiritum cum filio et patre, hanc salutem cognoscimur adepturi, quia non aliunde salutis remedium, nisi ex fide hac humano generi cognoscimus adfuturam. Unde et in hac coniunctione sanctae adorandaeque trinitatis gaudemus, in quo ante Adam pater noster, Noё, Abraham, Moyses et prophetae, sacerdotes, iudices, apostoli pariter < et) euangelistae praedicantes meruerunt consequi angelicam dignitatem, in quo et ecclesia catholica exultat hoc praedicans cottidie atque edocens, eandemque hanc omnem impietatem paganam et iniquitatem Iudaicam destruens cottidie omni exultat in gaudio.

  42. 153.6.1

    Nam et si triplex funiculus debet accipi primum mandati, deinde legis in medio tempore, deinde <de) gratia saluatoris, utilitatis non paruae est; aut si de fide, spe atque caritate, ut dixit beatus apostolus, quis uelit accipere, et in hoc non parui est intellectus prudentioribus ac spiritalia desiderantibus plurimis.

  43. 154.1.1

    Sunt quidam heretici qui de Helia beato opinantur quod ei corui sero carnes ad escam et mane panes adtulerint, non adtendentes quod cuneta sanctus ac beatissimus propheta non carnes edebat aliquendo, qui omnem talem escam contempserat abstinendo uoluntate;. cuius et causa tantae dignitatis a deo honorem meruit adipisci, ut in paradisum raperetur sublimis, ubi cum sanctis omnibus conlocaretur.

  44. 154.2.1

    Nam si de pane quidam aliquis dixerit, rationis interdum est quod ei corui adtulerint; de carnibus autem incongruum repperitur. Nam in hoc crudelitas beluina hominum insequentium beatissimum prophetam ostendebatur, in auibus autem, id est coruis, tanta mansuetudo et lenitas monstrabatur, ut, a quibus auibus humana aberat ratio, qui non erant dei imagines rationabiles, sed aues sicut percudes sensibiles creatae solummodo, in eis autem auibus, ad obprobrium hominum, Iudaeorum regisque ex uoluntate pessima insequentium prophetam, agnitio et sensuum lenitas insita monstraretur in opera tanti ministerii, quod beato prophetae cottidie ministrabatur, ut in. eis auibus magis inueniretur esse ratio quaedam lenitatis motu quodam a deo concessa uelut rationabilis.

  45. 154.8.1

    Nam omnia buiusmodi creata a domino subiecta sunt homini, ut regi ac rationabili, dominoque orbis < terrarum, > uniuersitatis pecudum, uolatilium et serpentium quippe, sicut scriptum est in libro Geneseos demonstratumque.

  46. 155.1.1

    Est heresis quae cum legit in Esaia propheta quod Cherubim et Seraphim animalia duo sex pennis praedita duabus faciem dei, duabus pedes tegebant, et duabus clamabant uoce sublimi deum conlaudantes, nimium conturbantur, et nunc historiam quaerentes, nunc rationem intellegibilem perscrutantes, diuersa ambiguitate fatigantur, cum et secundum litteram non parua est utilitas, et secundum intellegibilem rationem Christi resonet caelestis scientia.

  47. 155.2.1

    Secundum litteram enim primum, quod deum inuisibilem scriptura docendo impietatem ubique paganam damnabat in quo scripturae illorum impiae uisibilem et compositum praedicant, deinde etiam Iudaeorum: < nam > ne et ipsi pari caecitate obtecti ut gentes impiae corrupti sensibus deperirent, hoc ita edocuit.

  48. 155.3.1

    Sed hic etiam erat Iudaeorum futuri temporis in Christi praesentia incredulitas et coopertio adnuntianda mysterii, quod caecitate operti nimia nec prophetae nec ipsi domino erant postmodum credituri, cum missus ad populum praedicat manifeste: Aure audietis, et oculo uidebitis, et non intendetis; cooperti quippe tenebris lucem salutis aeternae, < id est> Christi carnalem praesentiam, non erant agnituri, sicut et factum est.

  49. 155.4.1

    Quod apostolua docens uelamen esse usque hodie in cordibus eorundem positum adfirmauit, quod non reuelabitur usque quo Christum non crediderint saluatorem. Ubi autem conuersi fuerint, id est crediderint in Christum dominum, auferetur uelamen ab eorum cordibus. Quod autem et duo animalia nuntiata sint Cherubin et Seraphin lex quippe et prophetae. testes Christi et doctores saeculi, non est ambiguum.

  50. 155.5.1

    Velabant autem faciem et pedes domini sine quia in parabolis et similitudinibus et aenigmatibus docebatur mysterium, ut scriptum est: Aperiam os meum in parabolam; et Dauid: Reuela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua; et apostolus: Filium su-um, inquit, pater reuelauit mihi, id est de lege atque prophetis ostendens.

  51. 155.6.1

    Sex autem pennae erant eis, et duabus quidem faciem et duabus pedes cooperiebant, duabus autem clamabant, ne forte faciem et pedes cum, dicit domini coopertos, quod sursum atque deorsum est, et longitudo et latitudo de\' deo aestimaretur, quod nec altitudo nec profundum nec latitudo nec longitudo dei potest cognosci aut inueniri condigne ab aliqua creatura, et maxime homine, aut humanis quorundam sensibus conprehendi: qui etiam tantam elementorum naturam inmensam creando perfecit, quanto magis qui talia fecisse cognoscitur, modis omnibus antecellat? Solum autem per fidem noscitur;

  52. 155.7.1

    quia, Virtus, inquit, in infirmitate, in similitudine et aenigmatibus, perficitur, atque inuenitur. Cumque tanta inmensitas dei dicitur atque nuntiatur, duabus pennis, id est a Cherubin et Seraphin, lege atque prophetis canitur et praedicatur. Duarum etiam pennarum clamatio die nocteque, id est et hic et in futuro, cordis quippe credulitas hominum atque oris confessio non desinens inuenitur, cottidie resonando quae et tunc canebatur ab angelis atque ab hominibus praedicabatur in saeculo; ut, quod uidere in excelso, profundo, lato atque longo non poterant, corde credentes, atque ore confitentes, indesinenti uoce cantantes omni tempore laetarentur.

  53. 155.8.1

    Nam quod inuisibilis et incapabilis sit diuina qualitatis naturae substantia in lege et prophetis ostenditur, Iohanne dicente: Deum nemo uidit umquam . Non dixit: (non credidit\', sed: (non uidit\'. Ergo dominus credendi potentiam et confitendi solum fiduciam tribuit, ut uirtus eius inenarranda in carnali fragilitate manifestata nosceretur: quod et dominus ubique fidem suam praetendit hominibus, quam et ipse ante dederat, posteaque in sua praesentia confirmauerat.

  54. 155.9.1

    Chernbin autem et Seraphin quadriformia, id est leonis, uituli, hominis! et aquilae, diuersa sunt sanctorum pariter uirtutumque certamina fortiora praecellendae eorum uariaeque dignitatis, patriarcharum quippe et prophetarum, sacerdotum atque apostolorum itidem cum martyribus sociata, ut, in quibus ante tanta fides et dilectio Christi exuberans noscebatur, inpar autem doctrina in quibusdam postea cogente causa temporis cernebatur, non inpar tamen fidei ac certaminis gloria in coniunctione diuersae uirtutis monstraretur a Christo concessa atque condonata inque omni Christianorum populo nosceretur;

  55. 155.10.1

    ut, quod uidere non possumus nec humanis condigne sensibus definire, corde credentes atque ore confidentes his duarum pennarum uirtutibus non desinamus Iudaeis et gentibus hoc gaudii praedicare atque his sublime uirtutibus euolare, sperantes caelestia, ubi Christus est dominus, ut ait apostolus, inque hac sententia salutem perpetuam posse consequi non dubitantes, docente eodem: Quod si credideris in corde tuo et confessus fueris Christum dominum saluatorem corpore crucifixum surrexisse, saluus eris: corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem.

  56. 155.11.1

    Unde ait de Christo domino quod eius qualitatis diuina substantia non in uisione et mensura aut compositione consistat in aliqua, sed in fide uirtutis atque confessionis nostrae exuberans consummatur. Quae latitudo et longitudo, altum atque profundum sit, scire, inquit, eminentissimam et inconprehensibilem Christi dei gratiam atque potentiam, non eat humanae fragilitatis ** potenter expromere, sed in fide atque per fidem facile posse contingere docuit quod mens hominum non praeualet enarrare.

  57. 156.1.1

    Sunt quidam qui aestimant **. quod Esaias beatus ** post confessionem populi peccatoris ac precem, quam supplex ad deum effuderat, de Cherubin unus uenerit missus a domino ad prophetam, et acceperit de forcipe carbonem, et tetigerit labia ipsius, aitque ei: Ecce iam mundatus es (et) putant aut de angelis unum uenisse ad eum, aut de animalibus, ac de forcipe ignem accepisse et mundasse prophetam beatissimum: quod non est adeo scientiae salutaris, cum hic (de Cherubin aut Seraphin unum animal\' cum dicit, id est de duobus testamentis dicit, unde patriarchae, sacerdotes, prophetae defluxerint et apostoli, qui mundo omni aduenturam gratiam ostendebant, quadriformi uirtute fulgentia munera ad certamina caelestia capientibus ministrantes.

  58. 156.2.1

    Nam cum de Cherubin < dicit aut de Seraphin, > plenitudo scientiae dicitur et uirtus ignea peragrans appellatur. Hi itaque, plenitudinem habentes scientiae spiritalis! ac Christi mysterii tenentes diuitias, diuersas doctrinas iussu domini nobis dimittunt et deferunt, omnique saeculo itidem sine. quadam intermissione nuntiantes; ex quibus unus missus est ad Esaiam prophetam. hanc Christi quippe doctiinam adnuntians, saluatorem, quod erat aduenturus in carnem, spiritusque diuini credentibus adlaturus gratiam copiosam.

  59. 156.3.1

    Esaias itaque de patriarchis et lege et prioribus suis prophetis acceperat gratiam fortiorem, id est diuini spiritus potentiam ampliorem, a prioribus scilicet, ut Christi mysterium, id est incorporationis ipsius saeculo ut gratiam nuntiaret. Ideo et dominus ad quosdam: O duri corde, et inprudentes animo, cur non aduertitis quod lex et prophetae de filio hominis quae ante prae dixerant adfutura, cuncta consummari oportuerat?

  60. 156.4.1

    Dicebat enim de patnarchis et lege beatum accipere Esaiam, ut ab eis doctus forti animo Christi carnalem praesentiam praedicaret. Ignem etiam quod ait accepisse angelum et purgasse ipsius labia, utique diuini spiritus ei gratiam ostendebat concessam a domino, ut ait: Ignem ueni mittere in mundum: quam uolo ut accendatur ocius. De forcipe autem, id est de ferro, de inuicta natura eius atque diuina quippe dicebat potentia, quod corpus Christi diuino spiritu diuinaque potentia in utero sanctae uirginis creatum atque consummatum est, sicut scriptum est: S p Spiritus sanctus superueniet super te, et uirtus dei o obumbrabit bit te, ∗∗∗ inque eo apparens corpore uinceret omnia, a nullo autem superaretur.

  61. 156.5.1

    Sicut enim ferro domantur ac subiciuntur omnia, e quo et gladius gignitur, <ita), ut dictum est, uerbum domini ut gladius bis acutus, qui domare potest omnia, domari autem ab aliquo non potest. Daturusque eis erat post passionem in resurrectione diuini spu-itus beatis apostolis inuictam potentiam, ut scriptum est: Spiritus domini super me, et cetera. Et Petrus beatus <de> promissione accepta a patre ad Iudaeos dicens : Effudit, inquit, hanc gratiam, quam uos uidetis atque aud i tis hodie. Igni etiam forcipem sicut formari cognoscimus, ita et corpus domini diuino spiritu nouimus conformatum atque ita suis eum dedisse in corpore illam promissam gratiam atque inuictam potentiam, ut ait:

  62. 156.6.1

    Dedi uobis potestatem calcare super omnem uirtutem inimici. Et apostolus: Quis nos separabit a caritate Christi? Per quae eis cunctis iam in hoc credentibus saeculo, ut dictum est, per inpositionem manus apostolorum diuinus dabatur spiritus in Christum dominum credentibus salua torem.

  63. 156.6.2

    Et sicut duo animalia duo haec testamenta accipiuntur legis et prophetarum, adstantia domino, sicut uiderunt in monte apostoli, adtamen rationis erit quod et duo animalia intellegenda sunt, mandatum, primum, quod datum est, quod et spiritale potest intellegi, ut scriptum est, quod et saluator non soluit, sed confirmauit potius: secundum autem animal doctrinam Christi, id est fidem eius et gratiam incorporationis et testamenti passionisque eius et resurrectionis mysterium continebat.

  64. 156.7.1

    Unde ea litterae in medio est posita inter mandatum et gratiam; quae si intellegitur, de Christo consentanea in multis accipitur: si autem in carnali iustificatione quis saluari putauerit, abicienda decernitur, cum de patre et filio et sancto spiritu ante legem, id est ante tria milia annorum et septingentos annos, iusti priores illi sub mandato uiuentes ac beatam trinitatem colentes et suis filiis tradentes cognatisque, et saeculo praedicabant mysteriumque Christi domini de ipso mandato antiquissimo nuntiabant.

  65. 156.8.1

    Lex itaque admonitio mandati est, quae et coniungitur secundum fidem colendae trinitatis, et iterum separantur quaedam eius propter Iudaicam et carnalem iustificationem, cum et prophetae illa destruxerint antea et saluator abiecerit et apostoli uetuerint circumcidi homines. Lex itaque de mandato causa cogente carnali descendit ad tempus, gratia autem Christi, id est mysterium incorporationis et passionis et resurrectionis fideique eius et ascensionis in caelum ante leg\'em a iustis omnibus t noscebatur et quaerentibus et capientibus non celabatur, ut Enoc et Noё et Melchisedech, ut Iacob et aliis iustis ac beatissimis patriarchis, et ceteris qui ante legem Mosi uixeraut, sub mandato scilicet constituti atque in omnibus iustificati a domino.

  66. 156.9.1

    Lex autem et fides Christi dicitur, ut ait apostolus: Fer legem fidei Christi; lex carnalis . iustificatio Iudaeorum est. Mandatum autem etsi non putatur lex esse, tamen quod a domino seruo dicitur et decernitur, legis est ratio, ut quod uelit eligat, aut seruare ut amicus et fidelis, aut contemnere ut seruus sub lege subiectus. Unde et saluator apostolis mandatum dabat, ut amicis et fidelibus, quod et Adae patri nostro, antequam peccaret, similiter dederat; post peccatum autem non iam mandatum societatis et propinquitatis ac dilectionis erat et fraternitatis, sed timendae seueritatis iudicium decernebat, in contemnendis legis sententiis scilicet, ut etiam ait Moses: Maledictus omnis qui-in legitimis non permanserit libri huius.

  67. 156.10.1

    IdeQ et saluator quae in lege dicta fuerant admonebat, et quae ante legem data fuerant sub illis beatissimis conprobabat, ut suam doctrinam illorum priorum coniungeret, multorumque ita credentium et circumcisorum pariter copularet et naturalium itidem, id est gentium credentium sociaret, ac nolentium Iudaeorum aliorumque incredulitatem, et imperitiam coniunctam utrorumque, condemnaret.

← Previous — showing 601667 of 667

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0122a.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.