Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Diversarum hereseon liber

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 667 sections

  1. 111.4.1

    Certa autem est probatio et maior, quod ipsi pagani in suis historiis referunt, quod a Pagano rege, ut ait Hesiodus Grecus poeta, pagani sunt appellati: qui postea ex rege Pagano, Deucalionis filio et Pyrrae, quasi plausibile atque amabile nomen eius habentes, immo potius colentes memoriam eius usque in hodiernum diem, hoc mendacium nominis usque nunc detinent percolentes.

  2. 111.5.1

    Hellen itaque, id est Grecus homo, a lingua et a nomine regis dicitur,!! qui fuit Deucalionis filius, qui ita appellatus est, sicut ab Italo Itali et Romani a Romulo et Latini a Latino nomen acceperunt, non ab idolorum impietate.

  3. 111.6.1

    Idola etenim, id est formas sculptilium, hominum postea pessima uoluntas inuenit. Linguam autem Grecam prouinciae unius proprietas declarauit, quam rex paganus ex suo nomine confirmauit, ut Romanos Romulus nuncupauit et ut ait Hesiodus a Greco rege fuisse Grecos appellatos, qui Grecus nomine filius fuit Deucalionis.

  4. 112.1.1

    Alia est heresis quae dicit incertum numerum esse annorum a mundi origine, et ignorare homines curricula temporum, cum ab Adam usque ad diluuium decem sint generationes et annorum duo milia ducenti et quadraginta duo anni, et a diluuio usque ad confusionem linguarum sub Heber sancto, qui non consenserat aedificationi turris, quinta sit generatio, paene sescenti anni, quando et nomina prouinciarum diuisa sunt, ueluti septuaginta quinque linguarum et exinde usque ad Abraham beatum patriarcham quinta est generatio, anni quingenti quadraginta.

  5. 112.2.1

    Et ab Abraham usque ad Mosen septem generationes, anni quadringenti triginta,II ut ait beatus apostolus: et a Mosen usque Samuhel iudicem sescenti uiginti nouem anni: et a Samuhel et Dauid usque ad captiuitatem Iudaeorum in Persida anni paene quingenti: et a captiuitate usque ad domini nostri praesentiam anni paene quingenti: et inde a domino usque nunc anni quadringenti triginta plus minus.

  6. 112.3.1

    Ergo si haec fides erat in illis prioribus sanctis nostris patribus quae m nobis est, ab illis autem ante est tradita praedicata, id est patris et filii et sancti spiritus haec quippe diuina scientia, quomodo temporalis est, ut quidam aestimant, et non ab origine mundi haec ante scientia Christiana cunctis hominibus nuntiata, quae in mandato et lege manifestata praedicata ostenditur?

  7. 112.4.1

    Si autem in medio temporis sub Mosi per umbram minus dictum sit aliquid, non utique dantis erat inuidia domini, quantum non capientis populi caeleste mysterium incapax et debilis hominum et non ualentium incusabitur infirmitas.

  8. 112.5.1

    Denique ipse Christus dominus quod ante nuntiauerat per sanctos prophetas, hoc et postea firmando praeceperat, dicens: Euntes baptizate omnes gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti, ut non solum fidem pristinam ab origine mundi hanc esse declararet, uerum etiam uitam, in qua nos hodie degimus,! in circumcisione cordis, non carnis iactantia conprobaret.

  9. 112.6.1

    Errant ergo nimium qui generationem hominis aut paganae impietati aut Iudaicae audent adscribere uanitati, cum Iudaeum nisi die octaua susceperit ***, Iudaeum non licet appellari, nec paganum aeque, nisi deos uanos hominem fecisse putauerit.

  10. 112.7.1

    Ergo natura rerum deo adscribenda est, non alicui horum uanitati: doctrina autem, quae secundat post naturam, si uera fuerit, fidei dei copulanda est ac saluberrimae seruituti iungenda, non recedens ab ea quippe, sed suum potius per fidem agnoscens dominum recordansque creatorem naturaliter.

  11. 112.8.1

    Itaque non naturae animi infirmitas hominum, sed praua uoluntas est potius accusanda, dicente domino: Et nunc si uolueritis et audieritis me, bona terrae manducabitis: si autem nolueritis, nec audieritis me, gladius uos comedet. Os enim domini locutum est hoc. Et dominus: Venite ad me omnes qui onerati estis, et ego uos subleuabo.

  12. 113.1.1

    Alia est heresis quae dicit nomina dierum, Solis, Lunae, Martis, Mercurii, louis, Veneris, Saturni, a deo haec ita posita ab origine mundi, non hominum uana praesumptione nuncupata, cum a prima origine. !l usque ad Grecos reges et Hermen fallacissimum illum, qui haec nomina uanissima et friuola mentiendo ausus est nuncupare, si quaerere uolueris,

  13. 113.2.1

    muenies multum fluxisse temporis, et sic paganos, id est Grecos haec nomina posuisse, cum haec nomina *,* etiam secundum septem stellas dixerunt hominum generationem consistere, ut ille ipse delirans hoc definit. Dierum enim numerus primus, secundus, tertius, quartus, quintus, sextus, septimus, a deo est appellatus, non in hac uanitate nuncupationis turpissimae initio nuntiatus aut traditus.

  14. 114.1.1

    Alia est heresis quae dicit mundos esse infinitos et innumerabiles, secundum filosoforum quorundam inanem sententiam, cum scriptura mundum unum dixerit et de uno nos edocuerit, haec etiam de apocryfis prophetarum, id est secretis, ut ipsi pagani dixerunt, sumentes;

  15. 114.2.1

    ut et Democritus ille, qui multos mundos esse adseruit, deque sua sapientia cum hoc praedicat, multorum animas sensusque dubios diuersis erroribus concitauit.

  16. 115.1.1

    Est heresis quae cum legit in Genesi uerbum dicente domino de Adam: Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis, sciens bonumllet malum: et nunc ne quando extendat manum suam et tangat et gustet de ligno uitae et uiuat in aeternum, expulit, inquit, eum dominus de paradiso inuidiae causa.

  17. 115.2.1

    Et primum hoc sentiunt, quod alter deus fecerit animam, alter carnem, ut Manichei, Gnostici, Nicolaitae et alii perditi arbitrantur, dicentes quod alter quidem bonus deus est, alter autem malus, inquiunt, in hoc saeculo.

  18. 115.3.1

    Et malum deum hunc aestimant dixisse ut pelleretur de paradiso, non adtendentes quod unus deus atque idem pater per filium fecerit Adam patrem nostrum, dederitque ei mandatum, ut custodito eo permaneret inmortalis, praeuaricatoque mandato pelleretur de paradiso, ut scriptum est;

  19. 115.4.1

    et quia suasione inimici hoc perpessus est, cum non adtendunt ad Christi misericordiam, in praecipitium mortis descendunt perpetuae.

  20. 115.5.1

    Hic itaque non inuidens deus repulit patrem nostrum de paradiso, ut non ibi moraretur, aut non gustaret de ligno uitae, sed magis eidem consulens in paruo peccanti non pepercit, ne parcendo ad maiora etiam crimina alia inueniret eum prodeuntem aetate ampliore posteaque criminali iudicio reum factum acrius condemnaret.

  21. 115.6.1

    Nam inter hominem et diabolum erat Christus auditor pariter et iudex iustissimus et bonus in omnibus. Itidem et homini quidem in modico peccanti non pepercit, dans nihilominus et huic condignam sententiam iuxta peccatum quod fecerat, et diabolo aeque locum paenitentiae relinquens.

  22. 115.7.1

    Non autem intellegente diabolo, ut mali tanti suggestionis paenitudinem gereret, maius ei post seruabat iudicium. Et homo quidem, cum pellitur e paradiso, pronior ad paenitentiam repperitur: diabolus autem, cum durior ad paenitentiam peruidetur, maiorem futuri iudicii.a Christo domino seueritatem expectat, sicut dictum est: Noluit intellegere, ut bene ageret.

  23. 115.8.1

    Et iterum: Malitiam autem non odiuit. Quia ergo in paruo peccans *«> recepit Adam, persuasus a diabolo ut manducaret, egitque statim paenitudinem, meruit delicti ueniam inpetrare, atque in paradisum in Christi praesentiam filiorum etiam procreatione remeare.

  24. 115.9.1

    Diabolus autem, non gerens paenitudinem, et eius satellites maiori iudicio reseruantur, ut dixit dominus: Ite a m? in ignem aeternum, quem parauit pater meus diabolo et angelis eius.

  25. 116.1.1

    Sunt quidam heretici qui patrem nostrum Adam et Euam matrem nostram aestimant caecos ante fuisse quam gustarent de arbore, posteaque eos aperuisse suos oculos, ac tunc quod nudi essent peruidisse, cum ante scriptura dixerit quod uidit, inquit, Eua oculis suis arborem et fructum eius et, qui a 1 bon a aspectu et suauis uisu, et extendens manum gustauerit.

  26. 116.2.1

    Hereticorum est itaque dementiae et Iudaeorum potius caecitatis hoc ita sentire, cum modum non intellegant nuditatis *** hancque amissionem inmortalitatis in praeuaricatione mandati nos docuit, non corporis nuditatem.

  27. 116.3.1

    Quod nos apostolus docuit dicens: Et, si induti Christum, inquit, non nudi inueniamur: et iterum: Induite Christum Iesum: et quod dominus in euangelio *** increpat dicens illi qui non indumentum nuptiale habuit, qui erat uocatus ad nuptias.

  28. 117.1.1

    Est heresis quae, cum audit in Genesi quod dominus pellicias tunicas post praeuaricationem nostros parentes uestirit, aestimant corpore tunc temporis fecisse eosque sic induisse, cum septimo die scriptura dixerit accepisse deum terram de limo et plasmasse eorundem corpora, atque ita mulieris carnem de costa Adae postea perfecisse.

  29. 117.2.1

    Non ergo hic corpora eorum pellicias tunicas nuntiabat, sed de potentia diuina dedisse eis sapientiam declarabat, ut facerent sibi corporum indumenta, ut scriptum est: Quis dedit mulieribus sapientiam ad tegendas tunicas.

  30. 117.3.1

    Si autem quis uoluerit accipere quod dominus fecerit eis tunicas, et **. omnipotens fecit ex nihilo, quod scriptum est: Qui uocat ex nihilo ea quae non sunt tamquam quae sunt.

  31. 117.4.1

    Si ergo sua sapientia fecerint tunicas, ut ait propheta, rationis est, siue deus sua uirtute hoc illis praestiterit, non inritum.

  32. 117.5.1

    Nam in templo mulieres et uirgines operabantur purpuram et byssum et linum et alia utensilia ad honorem templi atque cooperimentum, pariter etiam ornamenta templi diuersa et uaria.

  33. 118.1.1

    Est heresis quae in Exodo cum audit quod Mosi occurrerit angelus in diuersorio ubi adplicuerant eumque uellet interficere, non eius filium qui nondum fuerat circumcisus, non paruum hinc sibi adsumit scandalum.

  34. 118.2.1

    Si enim et ita quis uult sentire, quod minas ei tendebat angelus, quia transactis diebus statutis, id est octo, in quo octauo oportuerat circumcidi masculum, non fecissent, deique ita praeceptum contempsissent *** Ideoque in parua aetate constitutorum culpa filiorum non est illorum, quantum parentum eorum, ut scriptum est.

  35. 118.3.1

    Unde, cum intellegeret quod culpa esset parentum, non infantis, Statim, inquit, accepto calculo circumcidit puerum mater eius, cuius uisu sanguinis ilico recessit ab eodem angelus, mortisque poenam, quam ei minabatur inferre, omni modo remouerat.

  36. 118.4.1

    Non enim Moses in illa hora dinoscitur circumcisus, sicut quidam opinantur, sed filius ipsius est circumcisus, quia quod ante Sub patriarchis et lege iubebatur, tardo opere, non ueloci, implebatur a populo aut parentibus quorundam, ut scriptum est.

  37. 119.1.1

    Sunt quidam qui turbantur heretici de Deuteronomio, in quo Moses, cum exiret de corpore huncque librum conscriberet de quattuor libris repetendo, in quo ueluti prioris legis firmamenta decernit, Christi quia carnalem praesentiam plus contestatur, non paruo ducuntur errore aliter sentientes. Namque in lege, id est in Exodo quae ante scripta sunt, in eadem et in ipso libro continentur:

  38. 119.2.1

    solum autem hoc uidetur plus ab eo dictum, quia addidit: Prophetam uobis suscitabit dominus deus uester de fratribus nostris: sicut me audietis eum. Erit autem, si quis eum non audierit, radicitus eradicabitur.

  39. 119.3.1

    Quidam enim putant Deuteronomium dictum!! ab eo quod et in ipso acceperit in monte iterum tabulas conscriptas lapideas. cum in Exodo bis cognoscitur accepisse atque in montem ascendisse.

  40. 119.4.1

    Rationis est itaque ut, quod legis et gratiae erat, manifestaretur de Christo domino, ut, quod in lege per umbram celebrabatur, in Christi carnali praesentia diffusa caelestis gratia ex credentibus nuntiaretur, ipsoque in libro conscriptum omnibus uelut testimonio traderetur.

  41. 120.1.1

    Sunt quidam heretici qui cum audiunt beatum Dauid dixisse in quinquagesimo psalmo quod In iniquitate conceptus sum, et in peccato peperit me mater mea, aestimant ita dixisse prophetam quod ius nuptiarum legitimum iniquitatem esse dixerit atque peccatum: cum ante <deus> dicat in Geneseos libro: Nascimini et multiplicamini, et implete terram; et: Honorandae nuptiae et cetera.

  42. 120.2.1

    Nam si ita quis senserit, ergo et iusti tot tantique in iniquitate concepti sunt, cum et in uentre sanctificati sint, ut patriarchae, prophetae, iudices, Hieremias beatus et Iohannes baptista beatissimus, ut scriptum est.

  43. 120.3.1

    Sed ignorant quod alio modo dixerit beatus propheta Dauid, non de naturali generatione, sed de transgressione Adae patris nostri et Euae, qui post transgressionem ! mandati pulsi de paradiso genuerant filios, atque inde, quasi matrem omnium, post iniquitatem transgressionis mandati Euam sic concepisse atque eam ita peperisse docuerit.

  44. 120.4.1

    Quomodo enim de se dicebat Dauid in iniquitate conceptum et in peccato genitum, cum legitimo iure natus sit, electusque a deo ad tantam regni gloriam peteretur, ut de eo scriptum est?

  45. 120.5.1

    Non ergo hic in iniquitate se conceptum aut in peccato genitum edocebat, sed parentes nostros Adam Euam uoluit ostendere, quod ante admisso peccato, id est transgressione mandati, postea sic genuerit filios atque de eis nos omnes itidem parturient.

  46. 120.6.1

    Ideoque post praeuaricationem, In dolore parturies filios, inquit, quia ergo de parentibus habemus illis prioribus praeuaricationis iniquitatem communem carnis atque generalem ex hereditate prima descendentem in omnes, ut dixit apostolus: Sicuti per unum hominem mors introiuit in omnes homines.

  47. 120.7.1

    Hoc enim ius coniugii a deo promulgatum laudatur cottidie ac benedicitur consuete. Nam et quod erat primum ostendit tristitia, et quod Christi gratia caelestis credentibus erat adlatura magnum gaudium, nuntiauit dicens: Si quis non regeneratus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum.

  48. 120.8.1

    Ideoque in psalmo eo praescius futuri gaudii testatus est dicens: Asparges me hysopo, et mundabor, lauabis me, et super niuem dealbabor, ut per eum nos etiam credentes in salutari baptismo cum eo pariter gratulemur.

  49. 121.1.1

    Sunt quidam heretici qui de diuisione orbis terrae et partitione habitationis recte non sentiunt, disputantes quod Greci coeperint aut Aegyptii aut Persae describere orbem terrae uniuersum, non beatus Noe suis filiis tribus post diluuium diuiserit, dederit ac definierit et partierit ordine.

  50. 121.2.1

    Unde postea historiografi accipientes uelut quasdam semitas diuersis sunt falsitatibus ementiti. Tribus itaque suis filiis beatus Noe, Sem, Cham et Iapheth omnem diuisit orbem terrarum, et tradidit Sem quidem orientalia Indiae, Persarum, usque in partem aliquam meridiani, occidentis, septentrionis, usque ad montem Libani, finesque ibi suum primogenitum habiturum fixa sententia confirmauit.

  51. 121.3.1

    Cham etiam secundo filio omnes Syrias et diocesin Aegypti, Africae, Aethiopiae ingentem latitudinem prope fines tendentem oceani atque Hispaniarum censendo distribuit, possidendamque eam atque habitandam spiritu diuino praeuntiauit, in medio autem usque ad Cappadociam, id est Tauri montem, fines habere concessit.

  52. 121.4.1

    Tertio autem, Iapheth nomine, Cappadociam ingredientibus atque a Cilicia exeuntibus loca frigida, quae sunt Armeniae Bosfori Ponti Thraciae Pannoniarum Illyrici Italiae, et occidentis uniuersas partes iussu diuino ei statuendo adtribuit. Et de primo quidem uiginti\' quinque generationes numerat descendisse, de secundo triginta quinque!

  53. 121.5.1

    id est de Cham. De Iapheth autem, cui minor generatio numerabatur tunc temporis, id est quintadecima tantummodo, ei amplior optanda a beato Noe promittebatur in posterum adfutura, dicente scriptura: Dilatet dominus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem.

  54. 121.6.1

    Cui cura minori filio minor numerus generationum repperiebatur concessus tunc temporis, maior crescendo eidem numerus postea amplificabatur aduenturus quam duobus eius fratribus, ut et media et extrema loca, id est Cananeorum, Aegyptiorum, Afrorum Persarumque teneret imperia.

  55. 121.7.1

    De quo postea Romani sunt editi, uictores orbis terrarum atque rectores uniuersarum gentium. Unde cognoscimus Romanos, Latinos, Italos de Iafeth genus deducere, atque hos orbem terrarum sui sub dicione tenere cottidie atque ante saepius tenuisse.

  56. 121.8.1

    Si quid autem falsitate Grecorum putatur esse antiquum, temporale modis omnibus ipsorum auctoribus testantibus conprobatur, Solone testante Atheniensibus quod! ab Aegyptio audierit sacerdote dicente ei:

  57. 121.9.1

    Solon Solon, Greci uos semper estis nouelli atque pueri. (Grecus autem numquam erit senex aut antiquus, neque doctrinam aliquam aut scientiam habetis antiquam, sed ab aliis raptam atque inuasam habetis, eamque diuersis mendaciis inmutatam exponitis, atque ita homines edocetis. Plato enim in Timaeo ita dictitat.

  58. 121.10.1

    Nam post confusionem linguarum tunc nomina diuersa coeperunt emanare, atque inde sumentes Greci historiografi duo aut tres, diuersa ueluti monumenta conscribentes, temporalitatem cum suam uolunt obumbrare atque abscondere, a suis testibus mendacissimi iudicati sunt atque conprobati.

  59. 121.11.1

    Cum enim quinquaginta de ipsis consentiunt de antiquitate nostra, id est Greci, Aegyptii, Chaldei, Syri, duo autem aut tres dissentiunt, iustum est multis consonantibus in unum quam duobus aut tribus dissonantibus historiografis adquiescere, quia multi illi uere quam duo edixerunt.j

  60. 122.1.1

    Alia est heresis quae dicit sub Deucalione Pyrra diluuium fuisse antiquissimum quam quod sub Noe beato factum est. Quod pagani transferentes mutatis nominibus ipso modo et arcam uelut in Grecia fuisse post diluuium adserunt, et quod est temporalitatis in paganitate uanissima, ab eis uelut

  61. 122.2.1

    antiquum cum multo mendacio praedicatur et quod factum in Thessalia, in loco breui, uelut factum ubique, id est in omni mundo, a paganis furacibus edocetur. Quod fit quidem post annos in Thessalia in loco interdum modico, illud autem diluuium in omni saeculo factum est, sicut et eorum scriptura testatur gentilium.

  62. 123.1.1

    Alia est heresis quae dicit secundum duodecim zodia nasci homines, sicuti mathematici illi uanissimi totiusque erroris et sceleris adsertores, haecque audientes interdum indocti quam plurimi lege dei dimissa mathematicorum inseruire non dubitant uanitatibus, unde conpletur apostolica sententia:

  63. 123.2.1

    Coluerunt et seruierunt III creaturae potius quam creatori. Et iterum: Videte ne quis uos decipiat per filosofiam et inanem fallaciam, secundum elementa mundi, et non secundum Christum; quoniam in ipso habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter.

  64. 123.3.1

    Ergo ignorant quod zodia ista duodecim, quae ab illis dicuntur, diuersa sunt climata, diuersaeque regiones in orbe terrarum a deo dispositae, ut inhabitentur locorumque ac temporum diuersa temperamenta statuta sint, ut calidum, frigidum, siccum et humidum e quattuor angulis saeculi:

  65. 123.4.1

    e quibus cum, ueluti pleni qualitate fontes, eiuberant flatus spirantes ininuicem uirtute nimia insita proprie mixtioneque existente salubri, rursum, cum diffunditur ubique mixtio, amoena temperies salutis inde cunctis habitantibus subministretur: atque ita diuina potentia mortalibus uita dulcis et prospera concessa a domino inpertita non ignoratur.

  66. 124.1.1

    Alia est heresis quae dicit animas uenenariorum, sceleratorum et homicidarum et aliorum talium transire in daemonas ac pecudes et bestias et serpentes, ignorantes quod anima hominis cum exierit de saeculo, siue bona siue mala, id est pia atque impia, ab angelo ducitur in locum statutum, ut in futurum percipiat iuxta quod gessit in hoc saeculo constituta.

  67. 124.2.1

    Si quis autem hoc ita putauerit fieri, paganitatis et uanitatis filosoforum quam Christianitatis uidetur habere consortium, cum dicat apostolus: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque ea quae gessit in hoc corpore. Et iterum: Quod non derelinques animam meam in infernum. < Et iterum: > In in fernum autem quis confitebitur tibi?

  68. 124.3.1

    Animae itaque natura non uertitur in naturam alteram, sed, cum uoluntate contemnit ac neglegit dei praeceptum studiisque legitimis et salutaribus inherere dissimulat futuro iudicio poenarum se dedicans, non aliis morum causa nisi pecudibus cognoscitur comparanda, non natura, sed moribus, ut scriptum est.

  69. 124.4.1

    Non ergo naturae pecudum, sed moribus in hoc saeculo similes efficiuntur huiusmodi homines, pagani, Iudaei, et alii plurimi. Nam et saluator Iudaeis cum diceret: Vos de diabolo estis patre uestro, non natura, sed sceleratis moribus et beluinis sensibus eos similes arguendo et iudicando manifestabat. Et Iohannes Iudaeis dixit: Progenies uiperarum m.11

  70. 125.1.1

    Alii sunt heretici qui dicunt dominum in infernum descendisse, et omnibus post mortem etiam ibidem renuntiasse, ut confitentes ibidem saluarentur, cum hoc sit contrarium dicente propheta Dauid: In infernum autem quis confitebitur tibi? Et apostolus: Quotquot sine lege peccauerunt sine lege peribunt.

  71. 125.2.1

    Sed cum dicit <dominus): Remissius erit quibusdam quam ciuitati illi quae non crediderit, apostolorum quippe doctrinae et euangelii, in comparatione multarum poenarum dicit sustinere eos minora tormenta quam illos, non tamen saluari eos hac ratione adfirmat.

  72. 125.3.1

    Nam poetas falsos et uanos filosofos qui aestimat posse saluari rebelles dei, errat illis peius et a ueritate dissentit, cum semina impietatis paganae non alii nisi illi poetae uani et filosofi deorum dearumque appellationes hominum sensibus seminauerint, cum propheta clamet de futuro iudicio ut hic ei dimitteretur in paenitudine dicens:

  73. 125.4.1

    Remitte mihi ut refrigerem, priusquam uadam et iam non ero amplius.|Si ergo iusti peccantes et in hac adhuc uita uix acceperunt indulgentiam paenitentes ♦♦♦ ut ait Salomon: Et si iustus uix saluabitur, impius et peccator ubi parebit? Nam si deum esse credidissent, deorum dearum nomina turpia non seminassent et in descensione Christi in infernum ueniam impetrassent.

  74. 125.5.1

    Cum ergo impii et hostes dei sint ubique, quomodo post mortem ibi confitentes saluabuntur? cum apostolus doceat quod omnem hominem mori oportet postque hoc iam iudicari, ut scriptum est, ante tribunal Christi, et recipere secundum quae gessit in hoc saeculo.

  75. 125.6.1

    Saluator autem confirmat dicens de illis quod nec patri crediderint; unde etiam eos iudicandos declarauit: qui autem credidit in patrem ante quam Christus ueniret in carnem, transiit de iudicio impiorum.

  76. 125.7.1

    In conpavatione autem peccatorum atque impiorum diuersitas est poenarum atque plagarum; non plena amborum est absolutio, sed diiudicationis iustitia, et secundum peccatum condigna repensio, illis etiam qui sub Noe ab aqua absorti fuerant, ut scriptura edocuit.

  77. 126.1.1

    Alia est heresis quae de censu animae ambigit I < et > ex elementis eam consistere opinatur, ut multi filosofi uanissimi, nunc de igni, nunc de aqua, nunc de spiritu, nunc de materia, nunc de fonte, nunc de atomis, nunc quasi aera esse animam hominis suspicantur, cum anima facta sit a domino ex nihilo scilicet, ut scriptum est: Qui fecit ex nihilo omnia, ut essent quae non erant.

  78. 126.2.1

    Anima itaque a deo facta imago dei appellata est, post angelorum creationem scilicet; minor enim est homo quam natura angelorum, ut scriptum est: Minuisti eum paulo minus ab angelis.

  79. 126.3.1

    Si autem legis mandata seruauerit, tunc erit sicut angeli. Si ergo angeli serui dei sunt sub lege positi, quanto magis et hominis anima sub lege, quae est praedicata *** si seruarit quod ei praeceptum est, tunc debet dicere quod ait dominus apostolis quod: Et si feceritis omnia, dicite quod serui sumus inutiles: quae praecepta sunt nobis, perfecimus.

  80. 127.1.1

    Alia est heresis quae dicit de saluatore quod primum erat apud patrem et sic natus est, et cum simpliciter ita confitentur, diuersa hominibus scandala subministrant: esse enim ante, et postea nasci, contrarium est modis omnibus.

  81. 127.2.1

    Et quamuis generatio ipsius duplex sit, una diuinitatis indefinita ac sempiterna, altera incorporationis per uirginem temporalis et non est dubium, tamen secundum diuinitatem debemus cognoscere quod neque defuit aliquando esse cum patre, neque qui erat cum patre semper, ex semetipso erat et non de patre genitus noscebatur, ut quidam suspicantur aberrantes.

  82. 127.3.1

    Utrumque ergo si bona mterpretatione profertur, rectae fidei firmamentum ostenditur, ut et genitum eum cognoscamus de patre proprie hunc unicum filium, non tamen in tempore, sed ante omnia saecula omnemque creaturam esse genitum de patre proprie cognoscamus atque credamus, ut condecet, cumque patre eum in perpetuum manere atque, semper mansisse non ignoremus.

  83. 127.4.1

    Nulla est ergo separatio aut contrarietas inter esse semper et fuisse et genitum esse.

  84. 127.4.2

    Nam semper esse propter sempiternitatem dicitur, ne temporalis filius aestimetur: genitum autem dicit quia non a semetipso, sed de patre natum cognoscit ecclesia praedicans.

  85. 127.5.1

    Non ergo diiungendum est unum ab altero, sed coniungenda est sempiternitas filii et generatio cum sempiternitate copulanda, deque patre ita est credenda ac detinenda confessio, ut unus nobis pater genitor et unus nobis filius unicus patris, proprie quippe genitus de patre, cognoscatur.

  86. 127.6.1

    Ergo semper esse et genitum esse pia fide est aequum ut et sempiterna eius generatio non temporalis sit et filii unigeniti de patre et cum patre uera proprietas ac sempiternitas non ignoretur. Si quis autem primum confitetur esse eum ingenitum, et sic postea fuisse genitum de patre, ignorat quid confitetur.

  87. 127.7.1

    Cum enim unam putat euadere heresim, incurrit alteram peiorem, ingenitum filium confitendo, immo potius et patrem et filium denegando duoque ingenita praedicando et unius patris ingeniti et unius filii unigeniti de patre proprie denegando uarietatem.

  88. 128.1.1

    Sunt quidam heretici qui de Faraone ita arbitrantur dixisse dominum per Mosen quod: Ad hoc excitaui te, ut ostendam in te uirtutem meam; et: Indurans indurabo cor Faraonis, ne dimittat uos. Et ait apostolus: Ergo neque uolentis neque currentis, sed miserentis dei est.

  89. 128.2.1

    Sed haec non definiens dicit apostolus, sed disputans atque edocens quod uerum est, ne ita deum dixisse qui aestimet; debet enim adtendere quod ait dominus: Ut ostendam in te quippe omnem uirtutem meam, id est magnanimitatem, bonitatem, sustinentiam, quae est utique omnibus hoc effusa in saeculo.

  90. 128.3.1

    Cum enim ei dicit, omni homini dicit in corpore constituto, in prosperitate quippe facultate ac potentia temporali adnuntiat: qui cum ad diuitias adtendunt, segniores ac neglegentiores efficiuntur circa dei Christi timorem et gratiam, suaeque itaque ad finem salutis obliuiscuntur ac timoris dei efficiuntur inmemores.

  91. 128.4.1

    Cum enim tribularetur ipse Farao, inuitus deum cognoscebat, ut scriptum est, cumque iterum dimittebatur a deo, reuertebatur ut canis ad suum uomitum.

  92. 128.5.1

    Ideoque omnium paganorum, Iudaeorum, hereticorum diuitumque animae ac peccantium pariter, in prosperitate contemtrices dei repperiuntur interdum; ideo eruditio utilis est humano generi in omnibus atque salutaris, dicente propheta: Bonum mihi est, domine, quod humiliasti me, ut discam iustificationes tuas; et iterum de obiurgatione:

  93. 128.6.1

    Cum occidebat, inquit dominus Iudaeos, tunc inquirebant eum, et uigilabant ad eum. Non itaque dicit beatus apostolus aut \'non curramus* aut \'non uelimus seruire deo ; sed primum debemus nostra currere uoluntate, deinde non cum praesumptione et iactantia quasi nostra uirtute et iustitia condigne et non Christi mereamur saluari clementia.

  94. 128.7.1

    Qui enim currit cum superbia ac praesumptione, non a deo sperat praesidium, quantum ex sua conuersatione sibi praesumit iustitiam. Et currere itaque et uelle nos docet beatus apostolus, inque nostra uoluntate esse, ut in ipso cursu bonorum operum in humilitate perseueremus, ac tunc demum speremus salutem posse ab ipso domino adipisci, ut ait dominus:

  95. 128.8.1

    Et cum feceritis omnia, dicite quod serui sumus nequissimi; ** Et si iustus uix saluatur, peccator et impius quo apparebit? Ergo sunt in nobis quaedam in quibus currendum est. Sunt autem maiora quae a deo speranda et impetranda sunt, ut ait apostolus:

  96. 128.9.1

    Nescitis quid petatis, ut puta si quis dixerit: Possum esse martyr, (Possum esse apostolus\', et non dicit: \'Si deus Christus uoluerit\', quod ab eo incrementum id muneris et gratiae quippe confertur, non uana hominum praesumptione atque iactantia comparatur. Temptantis est enim hominis uoluntas huiusmodi ac praesumentis, non quaerentis ac supplicantis ut tantam consequi mereatur dignitatem.

  97. 129.1.1

    Sunt quidam heretici, ut Manichei et Gnostici et Nicolaitae et alii, qui de beato Dauid audent dicere quod Christi propheta domini non fuerit neque doctor et commentator diuinarum omnium scripturarum, sed humanae cantationis ac saecularis rei conscriptor extiterit, cum caelestis gratiae atque arcani salutaris Christi domini ipse meruerit prae multis humano generi mysteria praedicare.

  98. 129.2.1

    Sicut enim sanctis aliis diuersam tribuit Christus dominus gratiam, ita huic maiorem concessit scientiam, dicente domino: Dabo uobis, inquit, sancta Dauid fidelia; et: Inueni Dauid filium Iesse, hominem qui faciat omnia quae sunt in corde meo, dicit dominus.

  99. 129.3.1

    lgnojant ergolquod uelox ac praepotens commentator hic diuinarum extitit scripturarum rex atque propheta Dauid, dimissus a domino, ut quod ante dicebatur praesensque uidebatur futurumque nuntiabatur, haec cuncta breui collecta humano generi praedicarentur ab eodem, tribusque in uersibus psalmi primi omnem rerum uirtutem exponeret ueritatem praeteritorum, instantium atque futurorum omnesque errores cuiusque populi diuersaque facinora nuntiando, cum dicit:

  100. 129.4.1

    Beatus uir qui non abiit in consilio impiorum, id est paganorum, et in uia peccatorum non stetit, quippe Iudaeorum, et in cathedra pestilentiae non sedit, utique hereticorum, atque hinc iam quasi ex fontibus atque materiis copiosis diuersa semina iniquitatis humano generi adfutura doceret, ut his quippe tribus malis, paganitate, Iudaismo et omni heresi, contemptis atque damnatis sola fides uera, id est patris et filii et sancti spiritus ab omnibus credita coleretur.

← Previous · Next → — showing 401500 of 667

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0122a.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.