Diversarum hereseon liber
- 94.3.1
Paulus aeque beatus apostolus usque ad tertium caelum se raptum confitetur. Siue ergo septem quis acceperit, ut Dauid beatus, siue tres, siue duo, non errat, quia et dominus ait: Pater qui in caelis est.
- 94.4.1
Nam et pagani uanissimi unum caelum et polus profitentur interdum. Dauid ergo beatus quod plenum est docuit; Salomon autem quod ex parte est et beatus Paulus aeque. Liber autem Geneseos duos caelos nobis nuntiauit.
- 95.1.1
Alia est heresis quae de terra ambigit, dicens!! hanc esse solam, et aliam non esse, ignorans quod alia est, quae ueluti matrix est omnium rerum uniuersaque continet quaeque quasi TAH, id est materia, repperitur in scripturis, quae est inuisibilis et inconposita, quae a deo facta est in primo die.
- 95.2.1
Haec autem, in qua habitamus, super aquam fundata ostenditur, ut dixit Dauid; Qui fundasti terram super aquam.
- 95.3.1
Nam matrix omnium rerum teha inmensa est illa prior quae in primo die facta est, quae continet aquam et hanc terram quae habitatur a nobis, quae et humapo generi et uolatilibus serpentibus pecudibus ceterisque aliis fruges et fructus exhibet opulenter, iussa a Christo domino saluatore, sicut scriptum est in libro Geneseos < id est> creaturae.
- 96.1.1
Alia est heresis quae de aqua ambigit, quod non facta sit a deo, sed semper esse eam ex semetipsa adserunt, ignorantes, quod si maius elementum factum est, id est terra, quanto magis et minus, id est aqua, quae continetur a terra, dicente propheta Iona: Ego seruus sum dei, qui fecit mare et terram.
- 96.2.1
Et Dauid idem dicit factam aquam a domino et tres pueri itidem. Alia itaque est terra quae continet uniuersa, et alia est terra quae super aquam fundata est, quippe ista quae habitatur a nobis, de qua ait propheta Qui fundasti terram super aquam. *** non illam utique primam.
- 96.3.1
Hanc itaque renouari et purgari necesse est, quam et moueri saepe cognoscimus terrae motu, de qua ait dominus: Ego facio nouum caelum, et nouam terram. Et iterum dominus ait caelum et terram transire in euangelio.
- 96.4.1
Haec terra itaque ueluti de radicibus illius prioris cognoscitur habere substantiam, quae supra aquam subsistere iussa est, quae copiose humano generi exhibet alimenta.
- 97.1.1
Alia est heresis, quae dicit ante corpus fuisse hominis factum, non animam, et quod imago dei corpus sit non anima hominis, et quod secundum praedestinationem dixerit dominus, ita arbitrantur, cum dicat scriptura: Et fecit deus hominem. Ad imaginem suam fecit eum, masculum et feminam fecit eos; ignorantes, propheta quid dixerit.
- 97.2.1
Cum dicit enim Faciamus, promittit facturum se, oumque dicit Fecit deus, iam opus factum demonstrat, et factam non carnem, sed animam, quae rationabilis est, declarauit.
- 97.3.1
Nam quod caro sine anima non possit eloqui non est dubium; ergo caro organum animae est rei rationabilis. Masculum et feminam cum primum <factum> dicit scriptura, non hic corporum sexum, sed animae dominantis et subiacentis declarat indicium.
- 97.4.1
Et quod non corpora ante sint facta lacentia, li sicut quidam aestimant inprudentes, non est ambiguum, cum caro Adae ac mulieris postea facta sit; nam septimo die dicit scriptura de Adam ita: Et accepit dominus terram de limo, et plasmauit hominem quem fecit.
- 97.5.1
Vides ergo quomodo factum hominem, id est animam ante ostendit rationabilem et inmortalem esse creatam a domino, quae utique imago dei est appellata. Terram autem de limo acceptam adiunctam animae, id est exteriorem hominem, corpus fragile die sequenti manifestauit plasmatum, ac sic immisso sopore in Adam posteaque de costa eius accepisse dominum. et fecisse mulierem scriptura testatur ac praedicat.
- 97.6.1
Et <quod> primum sit anima facta, id est sexto die, die autem septimo corpus de terra plasmatum Adae, sic de uiri corpore, id est de latere eius, factam feminam demonstrauerit, non est ambiguum et quod anima ante facta sit, caro autem postea plasmata. mata, et sic postea inspiratione infusa dei spiritalis in fine conlata sit gratia, ut sic iam capax homo legis diuinae non inpotens a domino monstraretur, euidens est ratio ueritatis: quod et beatus dicebat Dauid, factam animam.
- 97.7.1
primum, sic corpus plasmatum: Manus tuae, inquit, fecerunt et plasmauerunt. Ac sic postea fuisse infusum spiritum declarauit: dicens: Et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
- 98.1.1
Alia est heresis, quae dicit inspirationem animam esse, non inspirationem in animam datam fuisse, ignorantes quod, si inspiratio anima est, quomodo diiudicari potest quod de deo est infusum proprie? cum non adtendant quod inspiratio diuini spiritus est quaedam gratia et prouectio dignitatis, ut possit homo capax legis caelestis existere.
- 98.2.1
Et quod habenti animam Adae patri nostro data est inspiratio, non anima inspirata in eum sit, ostendit dominus in euangelio. Sicut ante enim in Adam inspirauerat, ipse et postea apostolis habentibus animam post resurrectionem diuini spiritus maiorem gratiam inspirauit, dicens: Accipite spiritum sanctum et cetera. Et non dixit animam accipite, sed spiritum sanctum.
- 98.3.1
Qui ergo inspirauit facto homini habenti animam Adae, ipse et postea inspirauit beatis apostolis habentibus animam, ut cognoscatur quod per ipsum cuncta facta sint et sine ipso nihil factum sit.
- 98.4.1
Nullius ratioms est ltaque ut uelit quis aestimare inspirationem esse animam, cum facta cognos citur anima, quae sub legis condicione posita iudicio obnoxia repperitur, de qua ait: Nolite timere eos qui occidunt corpus. animam autem non possunt occidere, sed hunc timete, qui potest animam et corpus perdere in gehennam.
- 98.5.1
Inspiratio itaque non est anima, sed gratia dignitatis, de diuino spiritu a deo Christo perueniens omnibus, quam habentes et custodientes adiectionem accipiunt gratiarum, ut apostoli et prophetae et omnes iusti.
- 98.6.1
Iniusti autem neglegentes ac contemnentes amittunt tantum meritum dignitatis, ut Saul ille, de quo dictum est: Recessit ab eo spiritus domini, et inmundus spiritus fatigabat eum. Et quod in malignam animam non intrabit; spiritus sapientiae scriptura testatur.
- 99.1.1
Alia est heresis quae dicit hominis animam non factam a deo ita appellari animam, sed ante, inquit, intellectus uocabatur, et erat in caelo: postea autem, quia terrena desiderauit, discessisse eam de caelo, et ex eo eam animam nuncupatam arbitrantur, ignorantes quod in principio facta a deo et creata post angelos anima est appellata a domino, hocque nomen proprietatis accepit a deo, ut anima, non intellectus uocaretur, dicente scriptura: Anima eius in bonis demorabitur.
- 99.2.1
Et iterum: Quod non derelinquis animam meam in infernum. Et iterum: Conuertere anima mea in requiem tuam. Et iterum: Anima mea conturbata est ualde.
- 99.3.1
Et iterum: Ita desiderat anima mea ad te, deus. Et iterum: Benedictus dominus, qui fecit animam me am. II Illud itaque filosoforum inanes sententiae aderunt, non scriptura diuina ita praedicat.
- 100.1.1
Alia est heresis quae pecudes, serpentes et aues rationabiles arbitratur esse ut homines, sicut Manichei et Gnostici perditi et quidam de poetis et filosofis Stoicis uanissimi suspicantur, ignorantes quod homo rationabilis intellectum habet animi de deo, id est scire posse de deo et credere, sensum autem habet corporis <.communem> cum pecudibus quippe et ceteris aliis similibus,
- 100.2.1
quae sensum quidem corporis habere possunt, intellectum autem animi de deo habere nullo modo possunt, aut animam inmortalem ac rationabilem, ut homo, qui imago est appellatus <dei>, dicente scriptura:
- 100.3.1
Nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus. Et: Homo in honore cum esset, non intellexit, conparatus est pecudibus insensatis, et similis factus est illis.
- 100.4.1
Sensus itaque pecudum, auium et serpentium nobiscum communis est corpore, intellectus autem solummodo est hominum, id est inmortalis animae potentia de sancto in eam infusa spiritu, quae imago dei est appellata, quae his omnibus imperat, regit ac possidet uniuersa copiose, ut scriptum est: Dedi uobis omnia sub potestate.
- 101.1.1
Alia est heresis quae dicit malos reges et pseudoprophetas non a sua uenire et fieri uoluntate, sed a dei iussione eos inmitti, ignorantes quod non a deo illos fieri pseudoprophetas aut malos reges scripturae adnuntiant, sed contra dei uoluntatem sua uoluntate et inimici suggestione sic eos aduenire declarant,
- 101.2.1
ut Iamnes et Mambres contra Mosen beatum et Aaron sacerdotes dei sub Faraone sua uenerant uoluntate, cum dicat scriptura: liegnauerunt non per me, neque per spiritum meum, dicit dominus. Et de pseudoprophetis ita: Haec dicit dominus ad pseudoprophetas: Non illos mittebam et illi ibant in nomine meo prophetare.
- 101.3.1
Propter quod etiam contra illos saepe mortis et in hoc mundo condignam dominus decernit sententiam nuntiando. Non sunt itaque a deo pseudoprophetae missi, neque reges impii retedentes a domino, sed etsi excitantur mali contra malos interdum dimittente domino, hoc gignitur ut a malis mali consumantur.
- 101.4.1
Boni etenim sustinentes persecutionem, et iustitiam habentes apud dominum, repromissionem magnam futuri expectant praemii. Mali autem ideo a malis, non solum bonis, interdum perimuntur, ut illorum iniquitas etiam in hoc saeculo ex parte puniatur.
- 102.1.1
Alia est heresis quae terrae motum non dei iussione et indignatione fieri, sed de natura ipsa elementorum opinatur, cum ignorat quid dicat scriptura: Qui conspicit, inquit, terram, et eam commouet terrae motu. Et iterum adhuc: Ego mouebo caelum et terram.
- 102.2.1
Non adtendentes dei potentiam, elementorum naturae audent adscribere potentiae motionem, ut quidam filosofi uaniloqui, qui rerum naturae hoc adscribentes dei potentiam non cognouerunt,
- 102.3.1
quod etiam in huiusmodi rebus indignatio dei et potentia operatur et suam commouet creaturam conuersionis causa et utilitatis quippe multorum peccantium ac redeuntium ad dominum saluatorem atque creatorem.
- 103.1.1
Alia est heresis quae secundum paganorum uanitatem siderum diuersa nomina profitetur, ut Hermes ille Trismegistus, qui uanus potius quam magnus iudicandus est, et poetae quidam ei consimiles, qui cometas et pogonias et Hyadas, Haedos, et alia huiusmodi adserunt nomine delirantes, cum scriptura pauca nomina siderum nobis edixerit dicente Iob beato propheta, ante quam pagani e sanctis scripturis siderum nomina transtulissent.
- 103.2.1
Dicit enim ipse lob: Qui fecit Fliadas et Arcturum, inquit, et Hesperum et thesaurum austri et Oriona et Luciferum. Haec itaque nomina e sanctis scripturis accipimus nuntiata una: omnium siderum nomina non dixit scriptura, sed potestati dei reseruauit per prophetam declarans et dicens ita: Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina uocans.
- 103.3.1
Haec itaque pauca nomina legentes e sanctis scripturis poetae postea falsique filosofi ausi sunt usurpantes suis mendaciis et alia plurima copulare atque impietatis semina saeculo. praedicare, ut ex his sperare putarent etiam omnium siderum aut plurimorum nomina posse conprehendere, cum omnium siderum nomina non alter nisi deus Christus, per quem fecit pater uniuersa, posuerit et scierit, atque eis singula nomina uocauerit, ut scriptum est.
- 104.1.1
Alia est heresis quae de lingua et linguis ambigit, cum scriptura dicat et unam linguam et linguas. Si ergo erat una ante, quia pauci erant, siue postea multae, quia multi creuerant iam nati homines in saeculo. non est adeo inutile hoc ita sentire.
- 104.2.1
Post quintam decimam enim generationem ab Adam usque ad sanctum Heber duo milia et septingenti anni sunt, sub quo confusio missa est linguarum, propter peccatum quod fecerant aedificantes turrem et ciuitatem, . et ut rebellantes a deo hoc passi sunt. !
- 104.3.1
Habentes enim angelicam gratiam, id est multarum linguarum scientiam, non agnoscebant datorem tantae sapientiae dominum, contraque eum conantes progredi! perdiderant gratiam, quam sine quodam labore diuinitus habebant concessam et quod sine studio ante donatum fuerat a domino et naturaliter omnibus, ut dei imagini.
- 104.4.1
Postea uero per studium et doctrinam, obliuione inmissa a domino, uix discere praeualebant non omnes. nec multas, sed uix paucas linguas, ita ut tres quis aut quattuor ualeret ediscere, atque isdem uix eloqui.
- 104.5.1
Adtamen omnem scientiam linguarum, quam ante duo milia annorum et septingentos annos offendentes amiserant homines, sub beatis apostolis rursum post ascensionem suam dominus per sanctum spiritum sine quodam labore credentibus conferebat, sicut scriptum est in Actibus apostolorum.
- 104.6.1
Angelicae enim uirtutis est linguas scire omnium hominum: per fidem autem Christi sine labore linguarum omnium credentibus subministratur scientia, sicut legimus, docente diuino spiritu apostolos atque gentes itidem credentes tunc temporis in Christum dominum saluatorem sine labore linguarum omnium donatam scientiam praedicasse,
- 104.7.1
ut sub Petro et Paulo || et aliis factum est, cum docerent gentes uenisse spiritum dei a deo: et linguis multis eos potuisse eloqui, ut audientes homines mirarentur de gentibus, quod tantarum linguarum et ipsi per fidem Christi scientiam haberent sine doctrina concessam.
- 105.1.1
Alia est heresis quae dicit nomen linguae de Iudaeis primum processisse, alii de paganis, cum utrique hoc ita sentientes errore non paruo decepti sunt. Homo enim factus rationis particeps fuit: *** qui ergo loquebatur ratione, quomodo rationis erat alienus?
- 105.2.1
Plus ergo prius rationis est esse participem, et rationabilem dici, quam nomen speciale et locale habere alicuius linguae atque ex nomine hominis possidere aliquid. Ab Adam enim usque ad Heber duo milia et septingenti anni transierant.
- 105.3.1
Erat ergo nomen linguae omnium hominum unum et una lingua. Ex quo autem contra deum cogitauerunt, subtracta est eis illa caelestis scientia, id est linguarum omnium. prudentia et sapientia. Et Heber quidem sanctus quia non discessit a deo secundum nomen ipsius, deus uoluit genus eius pullulare amplius hocque nomine primum in saeculo nuncupari, ut ab Heber, qui non consenserat aedificationi turris rebellantium, Hebrei nomine appellarentur.
- 105.4.1
Prior itaque non solum paganis, uerum etiam et Iudaeis, id est ante septingentos annos Heber fuisse cognoscitur iustissimus, qui in deum credens! et a coniuratione sceleratorum hominum separatus sui nominis primam hanc a domino nuncupationem meruit impetrare.
- 105.5.1
Unde et poetae uani aedificationem illam ad sua mendacia transferentes gigantas docuerunt, Haloidas illos rebellantes ascendere uoluisse in caelum per inpositionem montium usque: inde eos fuisse damnatos. Quorum deliramenta non latuerunt amplius scientiam ac peritiam Christianam.
- 106.1.1
Alia est heresis de anno adnuntiato ambigens, quod ait propheta Esaias: Adnuntiare annum dei acceptabilem, et diem retributionis. Putant ergo quidam quod ex quo uenit dominus usque ad consummationem saeculi non plus non minus fieri annorum numerum nisi trecentorum sexaginta quinque usque ad Christi domini iterum de caelo diuinam praesentiam. Quod contrarium inuenitur, si ita quis senserit.
- 106.2.1
Nam quadringentos iam et plus annos transisse cognoscimus <et), ex quo uenit dominus, fuisse completos. Quomodo itaque hoc erit rationis de anno, sicut sentire uoluerunt hoc ita quam plurimi?
- 106.3.1
Dominus enim quae in uno annoli gessit et docuit, haec sola praecepit conscribi, non quae ante facta sunt ab eo ac dicta primis XXX annis secundum beatum Iohannem, qui dicit mundum non capere posse, si uniuersa scriberentur quae fecerat.
- 106.4.1
Propheta itaque Esaias de anno illo dixit saluatoris domini in quo docuit usque ad passionem et resurrectionem et ascensionem in caelum, sicuti et <apostoli> beatissimi tradiderunt, non de trecentis sexaginta quinque annis, ut quidam arbitrantur, sed de anno illo post baptismum scilicet, in quo praedicans credentibus salutis mysteria reserabat de lege pariter et prophetis quae olim dicta sunt testando atque consummando.
- 107.1.1
Alia est heresis quae consummationem saeculi secundum temporum definitionem a deo Christo saluatore non fuisse statutam adserunt hincque certum esse numerum consummationis suspicantur, et non plus non minus opinantur, cum prophetae undique nuntiauerint circa quingentesimum annum fieri consummationem saeculi, et sic dominum de caelis iterum aduenire.
- 107.2.1
Danihel enim LXX septimanas numerat, audiens a Christo domino: Audi, inquit, uir desideriorum quia septuaginta septimanae statutae sunt in populum tuum usque ad Christum ducem, ut fiant omnia quae dicta sunt de ciuitate Hierusalem et populo aduentura.
- 107.3.1
Hoc autem sicuti ante quam ueniret Christus in carnem Danihelo dictum est et paene conpletum est, sic etiam idem numerus et post incorporationem domini *** usque ad legem quam accepit Moses et usque ad terrae promissae introitum inuenies non satis longe a quingentesimo annorum distare numero.
- 107.4.1
Dominus itaque cum signa diceret diuersa, fames, persecutiones, inundationes, terrae motus, pestilentias circa finem aduentura, Petro etiam dixit beato per aenigma de annorum numerositate.
- 107.5.1
Cum diceret Petrus: Domine quoties peccanti fratri concedam? ait dominus: Non septies, sed septuagies
- 107.6.1
(septies>, ostendens quidem et cottidianorum humani generis delictorum infinitum numerum debere homini dimitti ab homine et Iudaeo redeunti siue pagano, et aliis carnalibus et ad Christi fidem de impietate redeuntibus atque eius ecclesiam catholicam, cunctis omne debitum ab eis oportere concedi credentibus.
- 107.7.1
Nam et historiografi Iud?ei docuerunt dicentes a Danihelo quadringentos et octoginta plus annos transisse et sic dominum aduenisse in carnem. Habes etiam in Genesi euidentissime mysterium nuntiatum, de Cain septies, de Lamech autem septuagies septies uindictam: quo duorum populorum in duobus personis unius impietatem, alterius iniquitatem sine cunctatione ** scripturam praenuntiasse non dubium est.
- 107.8.1
Lex enim spiritalis est, secundum apostolum, et haec, inquit, duo testamenta sunt. Neque enim historiam amittimus, quod LXX annos fecerit populus in Persida, neque spiritalem scientiam spernimus. Ergo et septuaginta septimanae a Danihelo dictae quadringenti nonaginta anni tunc paene completi sunt, et sic Christus aduenit in carnem: et a Christi praesentia usque ad consummationem saeculi paene eundem complendum annorum reperies numerum.
- 107.9.1
Septuaginta enim septimanas, Danihel quas uidit, interpretes docuerunt illi primi sapientes, septem esse septuagies id est quadringentos nonaginta annos *** quem iubeleum in lege Iudaei — non isti, sed ueteres et periti illi — < id est annum remissionis Christi et indulgentiae, ** carnalem praesentiam per figuram ante celebrantes, summo gaudio expectabant, sicut in Leuitico continetur. Iubeleus enim minor quinquaginta annos habet t non minus:
- 107.10.1
plus autem habere non potest; nam maior iubeleus quingentos annos habet *** minor iubeleus quinquaginta. Maior itaque minus decem quingentos annos habet, ut ex hoc iubeleus unus Christi praesentiam consummationemque saeculi declararet.
- 107.11.1
Septuaginta anni < de > captiuitate populi in Persida etsi historialiter accipiuntur, et postquam redierunt in Hierusalem et usque ad Christi domini incarnationem quingenti paene inueniuntur completi, tamen hoc etiam spiritaliter intellegendum est, quod post septuagies septem, id est post quadringentos et circa nonaginta annos oportet Iudaeos ... sub antichristo, cum fallax inuentus fuerit a Iudaeis ipsis, qui primum esse Christum aestimauerint.
- 107.12.1
Non multo post autem cognita eius perfidia atque fallacia, tunc gerentes paenitudinem qui fuerint reliqui, omnes ad Christi fidem domini peruolabunt, ac paenitentes delicta, ueniam ab ipso Christo domino sicut ceteri impetrabunt, ut impleatur quod dictum est:
- 107.13.1
Amen dico uobis, iam me non uidebitis, donec dicatis: Benedictus qui uenit in nomine domini; et ut illud compleatur: Donec plenitudo gentium intret, et sic omnis Israhel saluabitur, sicut scriptum est; et: Si fuerit populus Israhel sicut arena maris, reliqui saluabuntur.
- 107.14.1
Et quod Esaias beatus aperte de Christo docuerit, quod omnibus redeuntibus indulturus est, ipse dominus dixit ita: Spiritus domini super me. propterea uncxit me, euangelizare pauperibus, misit me, praedicare captiuis remissionem, caecis uisum, adnuntiare annum domini acceptabilem et diem retributionis.
- 107.15.1
De quo dominus in templo cum accepisset librum scripturamque hanc peruidisset, ait apostolis et in omnibus hoc in sui praesentia nunc fuisse completum. Quod et Danihel beatissimus adtendit, quod ei dixerat dominus dicens: Audi uir desideriorum et aduerte ab exitu uerbi dei, id est a Christi incarnatione, atque eius iterum de caelo diuina praesentia atque consummatione saeculi, quae cum angelis adfutura sit.
- 108.1.1
Alia est heresis quae de gigantibus adserit quod angeli < miscuerint se cum feminis ante diluuium, et inde esse natos gigantas suspicantur: cum Nembroth non ab spiritu, id est non ab angelo, sed ab homine Chus, qui filius fuit Cham, inde natus sit postea: qui et in scriptura primus gigans est appellatus, quod iste coepit esse uenator, et fortis homo, ut et gigans appellaretur in terra: inde dicturi sunt, inquit, "sicut Nembroth gigans, ita fortis est", si qui ei similis in fortitudine postea uideretur.
- 108.2.1
Homines itaque fuerunt fortes et a iuliuentute rapaces, uastatores, iaculantes, cursitantes, praedationi uacantes, inde ueluti alieni non solum morum, uerum etiam uisu hominum inormes aestimati, <w £ > contra naturam aliorum hominum tanta scelera perpetrantes nuncuparentur et gigantes.
- 108.3.1
Gigans enim per etymologiam terrae monstrum dicitur, ex duobus nominibus conpositum, siue forma, siue uita, siue uisu, siue fortitudine, siue mole membrorum. Nam ut scias gigantas non de alia natura, sed de hominum fuisse progenie editos: et ΕΞΑΚΑΚΤΥΛΟΣ in Regnorum libris habes, quos forma grandi et mole membrorum diffusos et ingenti fortitudine de genere gigantum libri Regnorum adnuntiarunt post duo milia et trecentos annos diluuii:
- 108.4.1
sicut et illum Goliath, quem deiecit in pugna solus Dauid beatissimus rex et propheta, cuius et aliorum talium: J Carra, inquit, instructionem portabant armorum. Quia ergo bestiali more a pueritia ad rapinam erant dediti huiusmodi homines, et ueluti a natura hominum morumque alienos scriptura nuntiauit.
- 108.5.1
Nam quod illi angeli, qui de caelo deiecti sunt, non sint humanae naturae similes, non est dubium, nisi solum quia nefanda et contraria contraque legem suggerere, sicuti et nunc hominibus faciunt, praeualebant intrantes in homines, id est suadentes;
- 108.6.1
sicut ludaeis inimicus humani generis persuasit contra dominum contraque sanctos prophetas talia scelera perpetrare, sicut scriptum est: Intrauit, inquit, satanas in ludam, ita igitur et ante intrantes inmundi spiritus in animas hominum ac feminarum malae persuasionis scelera in orbe terrarum diffuderant.
- 108.7.1
Si qui autem putauerit esse iustum angelos ita peccasse transformatos in carne, ut in ea carne mansisse aut ita factos carnales crediderit, uiolenta ratione decernit historiam, sicuti et paganorum et poetarum mendacia adserunt deos deasque transformatos nefanda coniugia commisisse.
- 108.8.1
Quod si factum est aliquando, et nunc fieri non erit ambiguum: quod autem non factum est aliquando, nec modo fieri manifestatum est. Gigans autem et in bono accipitur uirtutis causa: Exultabit enim ut gigans ad currendam uiam. Quod in Christi diuina praesentia probatum ostenditur atque consummatum.
- 109.1.1
Alia est heresis quae dicit paganitatem a deo institutam, non ab hominum malignitate et suggestione inimici uitiorum causa et facinorum gignendorum fuisse excogitatam. Quae ergo a deo instituta est, quomodo damnatur ab eodem deo? Nam quod ab origine mundi dei patris omnipotentis et filii eius et sancti spiritus scientia nuntiata sit, non est dubium.
- 109.2.1
Cum enim in libro creaturae mundi, id est in Genesi scriptum habeas: Et dixit deus, et fecit deus; et iterum: Dixit deus: Fiant luminaria *** et sexto die dixit deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.
- 109.3.1
Et < quod> fecit deus non angelo utique persuasore in creatione hominis, sed filii sui, Christi domini nostri et spiritus sancti, manifestatum est. Habes enim in Genesi, id est in primo libro sanctam adorandamque trinitatem ante hominibus nuntiatam. Dicit enim ita: Et pluit dominus a domino sulphur et ignem.
- 109.4.1
Et iterum de spiritu in primo die: Et spiritus dei superferebatur super aquam. Et Farao rex Aegypti dicit: Quis haec interpretabitur, inquit, nobis, nisi qui dei habuerit spiritum? Et Dauid: Verbo domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis uirtus eorum.
- 109.5.1
Postea uero uoluntas hominum praua, recedens a tanta scientia pietatis, idolorum mendaciis ac uanitatibus studiose cum properat inseruire, turpissimaeque uitae se dare maluisset, iudicio damnationis obnoxia tenebatur, ita ut ante prophetae dicerent: Sacrificans diis eradicabitur. Et iterum: Dii qui caelum non fecerunt, eradicabuntur.
- 109.6.1
Et ideo et dominus non suam nouam praesentiam ostendebat dicens: Qui loquebar in prophetis, ecce adsum. Neque ergo N angelos adorari praecepit alicubi dominus, neque mundi elementa, nec creaturam aliquam, neque idola, quae hominum uoluntas pessima sui sceleris et turpitudinis perpetrandi causa maluit inuenire, ut colentes ea effusam operandi mali possint habere licentiam.
- 109.7.1
Nam et ipsud nomen idoli species doli et formae praeuaricatio de interpretatione Greca est\' nuncupatum. Trinitas itaque Christianitatis ab origine mundi praedicabatur, et ueritas pietatis sine. intermissione ubique docebatur. Nam et Dauid: Dixit dominus domino meo; et: Spiritus tuus bonus deducet me in uiam rectam; et iterum: Spiritus domini impleuit orbem terrarum; et: Quo fugiam ab spiritu tuo, et a facie tua quo uadam?
- 109.8.1
Nam Salomon beatus docet quod idolatria ab homine instituta sit illo qui amissum filium suum cum diu fleret quondam ut pater, fecit imaginem eiusdem, et uidendo delectabatur in ea; atque ex eo traditum fuisse posteris diuersamque impietatis materiam inde humano in genere pullulasse.
- 110.1.1
Alia est heresis quae dicit Christianos nuperiores et posteriores Iudaeis et paganis fuisse creatos, ignorantes quod Iudaeis et paganis natura priores creati sunt et fide, uita et tempore, sacrificio et conuersatione.
- 110.2.1
Fide quidem, quia ab Adam usque ad Moysen tribus annorum milibus et septingentis annis omnes iusti deum et deum, dominum et dominum colchtes, etiam spiritum sanctum, ueram nuntiabant trinitatem, ita ut ipsam trinitatem integram sine labore possis cognoscere ab illis beatis prioribus et antiquis *** nobis etiam postea hoc fuisse manifestatum a domino. Cum enim dicit scriptura:
- 110.3.1
Pluit dominus a domino super Sodoma et Gomorra sulphur et ignem, quid ibi uidetur nuntiare? nonne deum patrem per filium suum, id est Christum deum cuncta signa et mirabilia perfecisse declarauit? Quod sciens Dauid dominum patrem et dominum Christum, id est uerbum eius, et sanctum spiritum < cum) nuntiabat, trinitatem quidem personarum, unius tamen maiestatis et substantiae ac diuinitatis aequalem potentiam nuntiabat.
- 110.4.1
Tamen filium de deo patre esse priore et sanctum spiritum proprie demonstrauit edocens: Verbo domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis uirtus eorum; et iterum alibi: Dixit dominus domino meo. Et omnes prophetae de uerbo et spiritu nuntiauerunt, ubique ita dicentes: Et factum est uerbum domini ad me, et: Spiritus, inquit, domini fuit ad me.
- 110.5.1
Ergo non est fidei causa temporalis Christianitas, sed ante Iudaeos et paganos in lege quidem studentibus et quaerentibus erat manifestata: non autem capientibus uix patris omnipotentis scientia nuntiabatur a sanctis illis doctoribus et perfectis.
- 110.5.2
Vita etiam non alia priores illi sancti nisi hac, in qua nos uiuimus, utebantur.
- 110.6.1
Usque ad Abraham enim beatissimum . non circumcisionem habentes, non sacrificiis gaudentes deo placebant, et iusti in omnibus ab eo nuntiabantur. Dixit enim Dauid: Sacrificium deo cor contribulatum; et: Immola deo sacrificium laudis. Et quod necessitate cilitatis cogente sacrificia temporalia, non perpetua nec uera fuerant indicta Iudaeis nec salutaria, dicit propheta ad Iudaeos: Ecce ego facio noua, et: Priusquam ueniant, adnuntiata sunt uobis.
- 110.7.1
Ante ergo Iudaeis Esaias testabatur propheta: Qui enim haec exquisiuit uit de manibus uestris? Et iterum: Circumcidimini corda uestra, et non corpora uestra. Quale autem et sacrificium Melchisedech sub Abraham inprimis optulerit, ante quadringentos triginta annos quam *** Iudaei nominarentur aut ludas nasceretur et antequam **• acciperent, in libro Geneseos peruides, (id est> mysterium Christianitatis, ut omnia quae in Christianitate sunt, siue fides, siue uita, siue sacramentum, non temporalia, sed ab origine mundi statuta et nuntiata et potius celebrata cognoscas.!!
- 110.8.1
In Christo autem et per Christum, per quem cuncta facta sunt, oportuerat nos *** ab eo uidere et cognoscere, et, quod erat maius in lege mysterium de eo ante nuntiatum, ab ipso plenius excipere completum atque consummatum.
- 110.9.1
Nam quod et castitas similis fuerit in prophetis quam plurimis non est dubium, ut in Helia beato, Heliseo sancto, Danihelo, Hieremia, Hesdra et tribus pueris, et aliis multis beatissimis: ut in Christi praesentia et, quod supra legem erat, ante nuntiatum ab eis cognosceretur, et quod per legem coniugium erat, ipsius firmaretur diuina sententia, uoluntatique hominum et studio concessa haec gratia nosceretur.!
- 110.10.1
Ideo et ipse dominus priores illos sanctos ante legem nobis et nos illis prioribus secundum fidem iustitiae copulabat, ludaeos autem et paganos respuens, qui medio tempore inter mandatum erant et gratiam positi: qui inimica uoluntate ac perniciosa pessumdati repperiuntur in uitiis carnalibus, doctrinaeque caelesti inimici et aduersarii, aeterno poenarum iudicio reseruati.
- 111.1.1
Alia est heresis quae dicit nasci paganos (nos) naturaliter, non Christianos, id est rerum natura corpus et animam hominis non a deo per Christum creari cottidie, sed per uanitatem paganam ita progredi arbitrantur, cum ab Adam usque ad Abraham, et postea usque ad ludam, qui post Abraham quartus est in generatione, non pagani fuerint, neque Iudaei appellati, sed gentes a prouinciarum nomine et diuersitate nuncupati.
- 111.2.1
Pagani autem post Iudaeos siue a pago, id est loco, siue prouincia una dicti sunt siue Pagano rege, quod uerum esse, ut ait Hesiodus Grecus poeta, manifestatum est. Si ergo a pago, loci est indicium, sicuti et nunc dicitur (de pago illo\': si autem de idolis, *** quod ea colentes sculptilia ita nominabantur pagani, id est gentiles.
- 111.3.1
Quae non a deo idola, sed ab hominum prauissima inuenta sunt uoluntate, sicut et scriptura nostra et paganorum quam plurimae hoc nuntiarunt, homines haec inuenisse ad seductionem damnationemque animarum, quod illa aspiciens populus delectabatur epulis, in quorum uanitate suis animis interitum adferebant.
← Previous · Next → — showing 301–400 of 667
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0122a.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.