Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Diversarum hereseon liber

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 667 sections

  1. 69.2.1

    pore, ueram denegant hominis salubritatem.11 Quomodo itaque potest dici anima, quae non sumpta est a saluatore? cum saluator dicat: Tristis est anima mea usque ad mortem.

  2. 69.3.1

    Alioquin anima dici non potuit, nisi esset in eo cuius et *** causa aduenerat. Itaque haec utraque (in> incorporatione saluatoris, id est corpus erat et anima, quae pro nostra salute dignatus est sumere.

  3. 69.4.1

    Scire nos conuenit quod et animam ueram hominis habuit, intellectum habentem, et corpus hominis, sensum carnalem itidem, ut et dolere possit corpore et emori.

  4. 69.5.1

    Tamen de sancto spiritu facta haec cognoscitur caro et creata anima scilicet, sicut scriptum est in euangelio: Spiritus sanctus superueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit te: et quod animam ueram habuit *** dicens: Animam meam pro uobis pono:

  5. 69.6.1

    et de carne passibili ad Thoman: *** quod spiritus non habet ossa et carnem, sicut me uidetis. Et apostolus Petrus beatus de saluatore testatus est, dicens: Cuius anima non derelicta est in infernum, nec caro eius uidit corruptionem.

  6. 69.7.1

    Ei quo autem incarnatus est, et homo nostrae causa salutis et deus uerus creditur, cognoscitur, colitur et in ecclesia catholica praedicatur.

  7. 70.1.1

    Alii sunt Tropitae qui dicunt conuersum uerbum in carnem, non intellegentes quod ait apostolus beatus Iohannes: verbum caro factum est, et habitauit in nobis; non adtendentes quod uerbum est inmutabile et inconuertibile, id est deus dei filius, caro autem quam accepit! pro nostra salute, ipse eam formando adsumpsit et induit nostrae causa incapacitatis.

  8. 70.2.1

    Ad eum uisendum itaque res istae in unum coniunctae pro nostra salute non mutationem uerbi in carnem, sed adsumptionem magis rei uisibilis declarabant, ut inuisibilis per uisibilem carnem uideri possit, credi atque cognosci, et ab humano genere capaciter adorari.

  9. 71.1.1

    Alii autem sunt heretici qui circa passionem aberrant, dicentes quod in passione dimiserit dominus noster Christus carnem, et sic ascendit in caelum, et non est iam in ea, inquit, diuinitas.

  10. 71.2.1

    Neque enim post passionem resurrexit in carne, neque cum carne ascendit in caelum, cum salus omnis hominis in passione carnis ipsius, et surrectione et ascensione in caelum consistat. sine cunctatione nobis et credentibus uniuersis;

  11. 71.3.1

    cum et apostolis beati angeli dixerint pro nostra fide ac laetitia in Actibus Apostolorum, quod: Sicut uidistis eum ascendentem in caelum, sic eum iterum sperate uenturum de caelo.

  12. 72.1.1

    Alii sunt Aeriani, ab Aerio quodam sic appellati, qui abstinentiis uacant, et in prouincia Pamphiliae quam plurimi commorantur, qui et Encra t titae dicuntur, id est abstinentes.

  13. 72.2.1

    Hi non possident aliquid, escas abominantur, quas deus cum benedictione humano generi tribuit: damnant etiam de lege nuptias, non a deo institutas adserentes.

  14. 73.1.1

    Alia est heresis Borborianorum, qui uitiis inplicati saeculi et malis concupiscentiis seruientes non sperant iudicium futurum, sed potius carnalem saeculi concupiscentiam laudant.

  15. 73.2.1

    Hi itaque in caenum euntes et inde obliti de caeno, facies et membra sua deformantes, w eademque cunctis uelut culpandam creaturam dei demonstrantes:

  16. 73.3.1

    cum illa uorago culparum et uitiorum perniciosa damnatio ex hominum uoluntate, non legis diuinae permissione descenderit.

  17. 74.1.1

    Alii sunt Artotyritae nomine in Galatia, qui panem et caseum offerant, non illud quod ecclesia catholica et apostolica celebrat offerendo.

  18. 75.1.1

    Alii sunt iterum Ascodrugitae in Galatia, qui utrem inflantes ponunt et cooperiunt in sua ecclesia et circumeunt eum insanientes potius et bacchantes, sicut illi pagani Liberipatriani, insanis mentibus more gentilium furentes, et non intellegentes quod ait saluator, utres nouos sumendos, inque eos nouum uinum mittendum, non in ueteres.

  19. 75.2.1

    Et cum suis caecitatibus properant inseruire, alieni modis omnibus Christianae salutis repperiuntur, cum apostolus deiciat Ii iustificationem illam Iudaicam carnalemque uanitatem, Christi autem ueram et plenam confirmat sententiam dicens: Vetera transierunt, ecce noua omnia per Christum facta sunt.

  20. 75.3.1

    De lege enim et umbra dicebat dominus et sua gratia plenitudinis, duorumque hominum *** quod ait apostolus: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo caelestis.

  21. 75.4.1

    Quod enim erat per umbram, et quod erat futurum in domini praesentia maius et melius, hoc nuntiabat docendo ac rebus testantibus confirmando.

  22. 76.1.1

    Alii sunt Passalorinchitae, qui digitum inponentes in nares et ora sua et labia quasi silentium semper exercent, non rei aliae nisi taciturnitati quasi studium commodantes.

  23. 76.2.1

    Hoc autem facientes quasi prophetas beatos cupiunt imitari, quia ait Dauid beatus: Pone, domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis.

  24. 76.3.1

    Et quia ieiuniis beati prophetae uacantes i silentium saepius commodabant, inde usurpantes isti aestimant aliquid obseruare, Pythagoricam uanitatem potius quam prophetarum caelestem uitam et sapientiam sequi properantes.

  25. 77.1.1

    Alii sunt Aquarii sic dicti, qui in sacramentis caelestibus offerunt aquam, non illud quod ecclesia catholica et apostolica facere consueuit.

  26. 78.1.1

    Alii sunt heretici, qui prophetas cottidie adserunt et prophetias fieri praedicant, ignorantes legem et prophetas usque ad beatum Iohannem fuisse baptistam, finemque legis et prophetarum in Christi praesentia conpletum atque consummatum.

  27. 79.1.1

    Alii sunt autem Coluthiani a Colutho quodam ita dicto in Aegypto, qui dicunt deum malorum non esse factorem. Econtra autem alter ei opponebat dicens deum malorum esse factorem, qui et ipse erat hereticus pariter, et cum utrique contentioni ferebantur inani, nescierunt potentiam rationis.

  28. 79.2.1

    Scriptura enim deum facere bona et nihilominus et mala facere praedicauit, cum dicat propheta: Ego sum dominus, qui facio pacem, et creo mala. Et alter propheta: Si est, inquit, malities in ciuitate, quam deus non fecit.

  29. 79.3.1

    Sed mala ista non natura esse dixit scriptura a deo facta, sed causis existentibus hominum scilicet, in lege peccan- tium domino, quae sunt temptationes persecutiones diuersaeque angustiae quae deo permittente insurgunt peccantibus, sicut scriptum est: Quis dedit Israhel in direptione? nonne dominus, cui peccauerunt, et noluerunt in uiis eius ambulare?

  30. 79.4.1

    Non autem fecisse mala deum natura dicit scriptura alicubi: Ecce enim, inquit, omnia ualde bona quae fecit deus, in libro Geneseos. id est creaturae mundi. Et alibi propheta dicit: Quoniam deus malum non fecit, neque delectatur in perditione uiuorum.

  31. 79.5.1

    Quia ergo non causa dei creantis est mala naturaliter, sed hominum uoluntatis, quae obnoxia legi dei et iudicio urguetur et coercitione constringitur, conuersionis causa a domino haec inferuntur hominibus cottidie. Cum ergo.

  32. 79.6.1

    haec dicuntur, quomodo dicta sunt ignorantur. Quae enim imputantur hominibus in coercitione mala, haec eruditionis et utilitatis sunt plena, quae hominum uoluntas peruersa pati meretur, cum dicat apostolus: Numquid iniustus deus, qui infert iram suam hominibus?

  33. 79.7.1

    Non tamen sine utilitate et emolumento futuro haec cuncta humano generi fieri permittuntur. Iustus enim in tribulatione sustinendo fidelior et iustior conprobatur, peccator autem aut peccare desinit emendatus, aut perseuerans de mundo tollitur, ne in corpore constitutus amplius delinquere uideatur..

  34. 79.8.1

    Ergo aut emendatus, cum superest adhuc in corpore, bonum iam opus facere non retardabit, aut mens accersitur, ut desinat a peccato, quod ait apostolus: Qui mortuus est, iustificatus est a peccato.

  35. 80.1.1

    Alia autem est heresis, quae dicit mundum non mutari, sed in eo statu semper manere, etiam post domini nostri Iesu Christi de caelis praesentiam, cum ipse dicat: Omnia transibunt et mutabuntur.

  36. 80.2.1

    Hoc autem non intellegunt mutationis causa elementorum dictum fuisse a domino, ut his mutatis noua creatura reformetur, quod et Dauid docet: Ipsi peribunt, inquit, tu autem ipse es in aeternum. Et dominus: Caelum et terra transibunt, uerba autem mea non transibunt.

  37. 80.3.1

    Et: Ego faciam nouum caelum et nouam terram, dicit dominus. Restauranda potius ergo, non pereunda adnuntiat elementa, et quamuis inpossibile deo non est, ut, qui fecit ex nihilo omnia, iterum delere possit omnia: quod ait lob beatissimus:

  38. 80.4.1

    Si autem destruxerit uniuersa, quis ei dicet, quid fecisti? Si ergo ita senseris, omnipotentiam domini Christi cognoscis, siue ea restauranda quis aestimat, sequenter intellegit. Nam etsi pereunda semina scriptura demonstrat, id est ipsum mundum ad nihilum deuenire posse, tamen **# quia, quod fecit, non deperit.

  39. 80.5.1

    Fecit enim, ut ait Salomon, ex nihilo omnia ut possent esse quae non erant. Et in resurrectione hominum non pereunda semina, sed ad gloriam maiorem uenientia demonstrat, ut ait apostolus: Seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale: seminatur in corruptione, surgit in incorruptionem. Et ipse iterum apostolus beatissimus:

  40. 80.6.1

    Expectatio enim creaturae reuelationem filiorum dei expectat: uanitati enim creatura subiecta est non uolens, sed propter eum qui subiecit in spe futurae gloriae dignitatis. Propter quod et ipsa creatura, inquit, liberabitur a seruitute corruptionis in libertatem gloriaeIfiliorum dei, ostendens itaque ad gloriam filiorum <dei> processura elementa, id est homines cum hac ipsa uisibili creatura, cum dicit dominus:

  41. 80.7.1

    Sol tunc septempliciter lucebit. Transeuntia ergo erunt elementa ad maiorem iam gloriam, inque ea permanenda cum hominibus, quamuis et ad nihiluih possit adducere qui fecit omnia dominus.

  42. 80.8.1

    Sed in hoc est eminens Christi maiestas et potentia, quod ad gloriam maiorem eadem elementa transire promittit. Nam et apostolus elementa haec liquescere et ad nihilum uenire nuntiat pariter et prophetat.

  43. 81.1.1

    Alia est heresis quae excalciatos ambulare debere homines adserit, quod Mosi, inquit, dictum est: Solue calciamenta tua, et quod Esaias beatus ita ambulauerit tribus annis: quae magis humana ac uanae superstitionis sunt, non traditionis sanctorum ac domini nostri Iesu Christi iussionis et imperii eius ac potestatis.

  44. 82.1.1

    NOUATIANI SURREXERUNT POST PEKSECUTIONEM POSTREMAH a Nouato quodam, qui sicut ecclesia catholica credebant antea, uetus testamentum et nouum accipientes.

  45. 82.2.1

    In persecutione autem, quia lapsi sunt multi fideles et in paenitentiam suscepti sunt a catholica ecclesia, irati, immo potius praesumptione ducti ac

  46. 82.3.1

    superbia, uanam doctrinam conati sunt seminare, separantes se ab ecclesia catholica atque a Christi bonitate ac misericordia dissonantes, atque dicentes, non esse fideli post baptismum locum aliquem paenitentiae, ignorantes quod per prophetam clamat: Viuo ego, dicit dominus:

  47. 82.4.1

    si uolo mortem peccatoris, quantum ut reuertatur et uiuat? Si ergo dixerint dehis qui baptizandi sunt dixisse scripturam, non tamen fidelibus, audiant saluatorem post baptismum aquae dicentem de baptismo alio, paenitentiae scilicet passionis. Ait ita: Baptisma, inquit,

  48. 82.5.1

    habeo baptizari, et quam festino si sciretis, ostendens utique nobis post baptismum, quod per aquam ante dederat, aliud etiam passionis paenitentiae humano generi ab ipsius bonitate et clementia labentibus concedendum atque ab eodem domino tribuendum.

  49. 82.6.1

    Quod apostoli intellegentes de passione eius saluberrima post illam!! primam gratiam humano generi etiam hoc eum contulisse praedicrbant. Ut prouisor enim et omnipotens et peccantibus concedit per paenitentiam, ut, qui lapsus est, surgens ac pugnans iterum, inque ea perseuerans, speret se posse a domino desiderandam uictoriam adipisci.

  50. 82.7.1

    In Christo enim et eius clementia et iustitia et bonitas propter peccantes et paenitentes abundat cottidie, ut Paulus beatus tristatus de illis est qui peccati causa non egerant paenitentiam, ut dixit in sua epistola: Quis infirmatur, et ego non infirmor? et rursum: Ne ueniam ad uos, et iterum me humiliet dominus propter quosdam, qui non egerunt paenitentiam. Et Petrus beatus apostolus mago Simoni dixerat:

  51. 82.8.1

    Age paenitentiam, si quo modo dimittatur tibi quod fecisti. Et Paulus quem abiecerat eum suscipi post tempus iterum iubebat. Amissionem itaque dignitatis possunt perpeti tales, non detrimentum salutis, ut ait dominus: Multae mansiones sunt apud patrem meum.

  52. 83.1.1

    Alii sunt Montenses, qui rebaptizant si quos seduxerint homines, et supra baptismum ecclesiae catholicae alium suum baptisma insaniunt promittentes: qui et Donatiani dicuntur a quodam Donato in Africa constituto, qui hanc heresim seminauit: qui et Parmeniani nunc appellantur a Parmeniano quodam, qui eorum nuper successit erroribus atque falsitati.

  53. 84.1.1

    Alii sunt in Gallis et Hispanis et Aquitania ueluti absti- Dentes, qui et Gnosticorum et Manicheorum particulam perniciosissimam aeque secuntur, eademque non dubitant praedicare, separantes persuasionibus coniugia hominum, et escarum abstinentiam promittentes, quae non ex legis praecepto,

  54. 84.2.1

    sed promotionis caelestis et dignitatis causa uoluntati hominum talis a Christo concessa est gratia. Dicit enim dominus Petro: Non omnes capiunt hoc uerbum. Et iterum idem dominus ait:

  55. 84.3.1

    Qui dimiserit uxorem suam sine causa criminis, facit eam moechari. **« Aliud est itaque consensu communi hoc fieri laudis! causa maioris consequendae a domino, et aliud contra legem suadere, contraque amborum facere uoluntatem.

  56. 84.4.1

    Et iterum: Qui non manducat, manducantem non spernat, et qui manducat, non manducantem non iudicet. Quod ex uoluntate est itaque, laudis est et amplioris, immo potius mercedis caelestis est desiderium:

  57. 84.5.1

    quod autem extra legem est, non a deo Christo est traditum, sed inani hominum praesumptione et errore inuentum. Scriptum est enim: Dedi uobis omnia edere sicut faenum.

  58. 84.6.1

    Hoc autem ideo faciunt, ut escas paulatim spernentes dicant eas non esse bonas, et ita non a deo hominibus escae causa fuisse concessas, sed a diabolo factas ut adserant, ita sentiunt inque hoc iam creaturam non a deo creatam, sed a diabolo eam factam ut praedicent enituntur perque hoc mendacio multorum animas captiuarunt.

  59. 85.1.1

    Alii sunt in Africa Circuitores qui ita dicuntur. Hi circumeunt terram, et quos inueniunt in uia, cogunt eos ut interficiantur ab illis, dicentes se desiderare pati martyrium, et sub causa hac multi latro cinantur interdum.

  60. 85.2.1

    Quidam autem ex his ueluti biothanati moriuntur sese dantes ad praecipitium, diuersumque subeunt calamitatis interitum. Qui cum sine causa perire ita properant, honestae mortis sustinent detrimenta, et iudicio dei futuro se potius inplicant quam soluunt.

  61. 86.1.1

    Alii autem sunt qui cum hominibus non sument escas, praesumptione ducti inani, putantes melius quid facere, quia et prophetae hoc, inquit, faciebant, ignorantes diuersam oeconomiam Christi domini dispositione esse statutam hominibus. Hi de patre et filio bene sentiunt, de spiritu autem non recte 2. accipiunt, creatum credentes esse et factum sanctum spiritum, non deum, sicut scripturae nuntiant et ecclesia catholica praedicat.l\\

  62. 87.1.1

    Alia est heresis quae adserit cum Iudaeis <nos> debere facere pascham. Isti in Galatia et Syria et Frigia commorantur et Hierosolimis, et cum Iudaeos secuntur, simul cum eis errore depereunt.

  63. 87.2.1

    Inque hoc et suum Iudaei confirmant mendacium, cum peruident quosdam Christianos indoctos legis eorum sequi uanitatem quam regulam catholicae ueritatis. Et 3 nihilominus et illi cum istis concelebrant, ut consortes Iudaeorum criminis et sceleris manifestantur atque ab omnibus dinoscuntur.

  64. 88.1.1

    Alia est heresis, quae Apocryfa, id est secreta, habet solum prophetarum et apostolorum, <non> accipit scripturas canonicas, id est legem et prophetas, uetus et nouum scilicet testamentum.

  65. 88.2.1

    Et cum uolunt solum illa apocrifa legere studiose, contraria scripturis canonicis sentiunt, atque paulatim dogmatizant, contra eas dantes sententias, contra legem et prophetas contraque dispositiones beatissimorum apostolorum consulta ponentes:

  66. 88.3.1

    e quibus sunt maxime Manichei, Gnostici, Nicolaitae, Valentiniani, et alii quam plurimi, qui apocrifa prophetarum et apostolorum, id est Actus separatos habentes, canonicas legere scripturas contemnunt.

  67. 88.4.1

    Propter quod statutum est ab apostolis beatis eorum successoribus non aliud legi in ecclesia debere catholica nisi legem et prophetas et euangelia, et Actus apostolorum et Pauli tredecim epistolas, et septem alias, Petri duas, Iohannis tres, Iudae unam, et unam Iacobi, quae septem Actibus apostolorum coniunctae sunt.

  68. 88.5.1

    Scripturae autem absconditae, id est apocryfa, etsi legi debent morum causa a perfectis, non ab omnibus debent, quia non intellegentes multa addiderunt et tulerunt quae uoluerunt heretici.

  69. 88.6.1

    Nam Manichei apocryfa beati Andreae apostoli, id est Actus quos fecit ueniens de Ponto in Greciam * quos conscripserunt tunc discipuli sequentes beatum apostolum, unde et habent Manichei et alii tales Andreae beati et Iohannjs Actus euangelistae beati, et Petri similiter beatissimi apostoli, et Pauli pariter beati apostoli:

  70. 88.7.1

    in quibus quia signa fecerunt magna et prodigia, ut et pecudes et canes et bestiaq loquerentur, etiam et animas hominum tales uelut canum et pecudum similes inputauerunt esse heretici perditi.

  71. 89.1.1

    Sunt alii, qui epistolam beati Pauli ad Hebreos non adserunt esse ipsius, sed dicunt aut Barnabae esse beati apostoli aut Clementis de urbe Romae episcopi,

  72. 89.2.1

    alii autem Lucae beatissimi euangelistae aiunt: epistolam etiam ad Laudicenses scriptam beati apostoli quidam uolunt legere. Et quia addiderunt in ea quaedam non bene sentientes, inde non legitur in ecclesia, et si legitur a quibusdam, non tamen in ecclesia legitur populo nisi tredecim epistolae ipsius et ad Hebreos interdum.

  73. 89.3.1

    Et in ea quia rhetorice scripsit, sermone plausibili, inde non putant esse eiusdem apostoli; et quia et factum Christum dicit in ea, inde non legitur; de paenitentia autem propter Nouatianos aeque.

  74. 89.4.1

    Cum ergo factum Christum dicit, corpore dicit, non diuinitate dixit factum, cum doceat ibidem quod diuinae sit paternae substantiae filius: Qui est splendor gloriae, inquit, et imago substantiae eius.

  75. 89.5.1

    Paenitudinem etiam non excludit docendo, sed diuersum gradum dignitatis ostendit inter hunc qui integrum custodiuit et illum qui peccauit. Dignitatis est igitur detrimentum in eo qui peccauit, non damnum salutis.

  76. 89.6.1

    Nam si fortiter quis pugnauerit per martyrium, recipiet pristinam sanitatem, aut si condigne in hoc saeculo uixerit, inpetrat quod desiderat adipisci.

  77. 89.7.1

    Nam in epistola ipsa rebaptizatores excludit, non baptismum paenitentiae abnegat conferendum, quod interdum in multis infructuosum inuenietur paenitentibus:

  78. 89.8.1

    quod postea fide, uita, bono opere et in hoc saeculo a domino conlaudati sunt :1 perseuerantes iam in rebus bonis et operibus fructuosis, quod dominus dixerat per prophetam: Non ero memor malorum eius, sed bonorum potius, si iam in bonis permanserit operibus.

  79. 90.1.1

    Melitiani sunt alii a Melitio quodam in Aegypto, qui de parte fuerat An-iana, et abiectus est ab ecclesia catholica: qui postea quasi uerum sequendo susceptus est, et discipuli eius cum eo pariter.

  80. 90.2.1

    Atque iterum indift\'erenter post haec agere cupientes communicabant et hereticis et ecclesiae catholicae. Quorum cum cognouisset indifferentiam, exortes eos suae communionis effecit ecclesia catholica.

  81. 91.1.1

    Alii sunt in Aegypto et Alexandria a Retorio quodam nomine, qui omnes laudabat hereses, dicens omnes bene sentire, et neminem errare ex eis sed ambulare bene omnes illos: et male eos credere non sentiebat. Si itaque omnes laudabat, quem uituperabat?

  82. 91.2.1

    Ergo non tenet quod uerum est. Et Fotinus ergo laudandus est et hereticus, qui Christum deum negat esse ante saecula cum patre, et omnis heresis quae blasphemat aut in patrem aut in filium aut in spiritum.

  83. 91.3.1

    Cur itaque blasphemos hereticos laudet, cum eos Christus dominus ex hoc iam saeculo damnauerit, dicens non dimitti hominibus blasphemiam in spiritum sanctum blasphemantibus et perseuerantibus, neque hic neque in futurum? Propter quod constat! et istum esse hereticum, immo potius nihil scire, qui eos laudandos, non uituperandos et abiciendos iudicauerit.

  84. 92.1.1

    Alia est heresis quae dicit diuinitatem doluisse, cum caro pateretur in cruce coniuncta diuinitati, errantes, quod non solum diuinitas pati non potest naturaliter nec teneri neque uideri, uerum etiam nec anima hominis, quae a deo facta est, dicente domino:

  85. 92.2.1

    Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, sed timete hunc potius, qui potest animam et corpus perdere in gehennam. Errant itaque modis omnibus qui dicunt diuinitatem Christi esse natura passibilem, et impie sentiunt aut doluisse aut fleuisse aut ingemuisse; passio enim Christi est carnalis, < carne > naturaliter, non diuinitate dolente.

  86. 92.3.1

    Ideoque non cognoscebatur a Iudaeis qui erat in carne passibili loquendo, qui de lege eis et prophetis deus ueras nuntiabatur, palamque in carnem uenturus praedicabatur, dicente propheta: Deus palam ueniet, et iterum idem propheta Dauid: Dominus pars hereditatis meae, et calicis mei. Qui est enim calix nisi eius passio?

  87. 92.4.1

    iiqui tantae bonitatis munus et clementiae humano generi conferens ab Iudaeorum iniquissimo ignorabatur populo. Passus itaque est carne passibili, non diuinitate naturaliter inpassibili, qui et agnoscitur et creditur non absente tamen diuinitate, sed coniuncta cum corpore pariter propter mysterium consummationis statutum ac definitum antea.

  88. 92.5.1

    Quod sciens apostolus non separauit in cruce diuinitatem a carne dicens: Si enim cognouissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent. Paulus itaque beatus coniunxit utrumque ut Christi bonitatem et misericordiam nobis manifestaret plenissimam. Petrus autem beatus apostolus quod natura est passibile et quod est inpassibile docuit ex aperto, dicens: Mortuus quidem est corpore, uiuificatus autem spiritu.

  89. 92.6.1

    Neque ergo caro a diuinitate nec diuinitas a carne aberat cum caro pateretur humana naturaliter, et in hoc ipso permittente Christi diuinitate mysterium nostrae causa salutis consummabatur a domino, ut plena deuictio fieret inimici, ut, in quo uidebatur ut homo pati, qui deus erat in carne, non sibi sed nobis iam uinceret inimicum, nobisque ante deuictis in sui passione in eum credentibus uincendi potentiam aperiret eumque sequentibus caelestem gloriam ministraret.

  90. 92.7.1

    Non ergo dei naturalis passio et dolor talis in diuinitate eius gignebatur, sicut quidam aestimant: alioquin homo solum erat, non deus et homo, ut scriptum est: sed mysterium nostrae causa salutis aeternae consummabatur, quod ante fuerat nuntiatum a lege pariter et prophetis.

  91. 93.1.1

    ALIA EST HERESIS QVAE DICIT ueluti triformem DEUM esse et compositum, ut quaedam pars patris, quaedam filii, quaedam spiritus sancti sit, atque ita credi debere adserunt, et hoc dicentes nesciunt nec intellegunt diuinae scripturae sententiam.

  92. 93.2.1

    Triformem enim quandam dicentes substantiam multis blasphemant peius ignorantes, quod alter est qui misit, alter qui missus est. Ergo est uera persona patris, quae misit filium, et est uera persona filii quae aduenit de patre, et est uera persona spiritus quae a filio et patre missa est.

  93. 93.3.1

    Trium itaque harum personarum una est ueritas, maiestas et substantia aequalis et diuinitas sempiterna. Qualis est enim inmensa inenarranda patris persona, talis est et filii. talis est et sancti spiritus, ut in distinctione nominum ac trium personarum non sit aliqua naturae diuersitas.

  94. 93.4.1

    Inmensibilis est igitur haec trinitas et inuisibilis et inenarrabilis, quae fide solum cognoscitur, tamen expositione humanae uocis ac sensu mortali condigne non expromitur.

  95. 93.5.1

    11 Cum enim dicit mittere patrem filium et filium mittere sanctum spiritum, personarum causa dicit, non loci separatione disiunctos ostendit, propter Sabellium scilicet et Fotinum hereticos, qui condigne de deo intellegere noluerunt, dicente domino: Cui me similem facitis, dicit dominus, et cui similis ero? *** Sicut enim caelum distat a terra, ita distant sensus uestri et cogitationes et consilia uestra a sensibus et cagitationibus meis, dicit dominus.

  96. 93.6.1

    Cum ergo dicit misisse patrem, et missum fuisse filium, personarum causa dicit, ne quis aut ipsum <missum> patrem aut ipsum filium misisse aestimans *** quod ita non sentiens delirat Sabellius. Et ne iterum missus filius de caelo aestimetur non esse ubique cum patre, dixit quidem se missum a patre, ubique tamen se esse cum patre ostendit dicens: Pater, qui me misit, mecum est.

  97. 93.7.1

    Non ergo separationem loci dixit, cum omnia et ipse filius compleat contineat cum patre et sancto spiritu: sed ut patris ueram personam, et filii talem qualem patris, et sancti spiritus sicut filii, ueram credamus personam harumque trium personarum unam qualitatis substantiam, maiestatem et potentiam cognoscamus, haec ita docere dignatus est:

  98. 93.8.1

    et in carne maxime constitutus, in quo et eius humilitas enituit saeculo et inenarranda resplenduit bonitas et condescensio fragilitatis humanae, in tanta copiosa clementia ac liberalitate ut generi manifestaretur humano, haec ita dignatus est operari atque loqui pro nostra salute, ut nos scire de deo et capere et intellegere aliqua ex parte ualeamus.

  99. 94.1.1

    Alia est heresis quae de caelorum diuersitate ambigit. Scriptura enim in primo die caelum et terram factam declarat duo haec elementa, secundo die firmamentum aquae factum, et nihilominus et ipsum firmamentum caelum appellatum fuisse testatur.

  100. 94.2.1

    Dauid autem dicit de caelis ita: Laudate dominum deum caeli caelorum, et aquae quae super caelos sunt. Siue ergo sex caelos, secundum Dauid, et septimum hoc firmamentum accipere quis uoluerit, non errat: nam Salomon tres caelos dicit ita: Caelum et caelum caeli.

← Previous · Next → — showing 201300 of 667

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0122a.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.