Diversarum hereseon liber
- 34.2.1
Virtutibus etenim in caelo nolentibus, inquit, pati Christum, et scientibus quod, si fuerit passus, uitam hominibus donaturus est, hoc sciens, inquit, ludas, quod, si fuerit passus Christus, salutem hominibus adlaturus est, hinc tradidit saluatorem.
- 34.3.1
Hoc autem malum adsertionis impiae quibusdam uanis et uaecordibus quasi uerisimile uidetur esse interdum, cum sit in omnibus contrarium et exsecrabile, cum propheta eum Dauid beatus ante et dominus saluator damnauerit, et beati apostoli sententiam domini aduersus eum confirmauerint edocentes.
- 35.1.1
Post istum Carpocras nomine surrexit, et ipse dicens unum principium, de quo principio, id est de deo, prolationes factae sunt, inquit, angelorum atque uirtutum: quae autem uirtutes deorsum sunt, fecerunt creaturam istam uisibilem ubi nos, inquit, consistimus.
- 35.2.1
Christum autem dicit non de Maria uirgine et diuino spiritu natum, sed de semine Ioseph hominem natum arbitratur, deque eo natum carnaliter, sicut omnes homines, suspicatur.
- 35.3.1
Qui post passionem, iuquit, melior inter Iudaeos uita integra et conuersatione inuentus est;
- 35.4.1
cuius animam in caelum susceptam praedicant, carnemI uero in terram dimissam aestimant, animique salutem sonus, carnis autem non fieri salutem opinantur.
- 36.1.1
Cerinthus successit huius errori et similitudini uanitatis, docens de generatione itidem saluatoris deque creatura angelorum, in nullo discordans ab eo, nisi quia ex parte solum legi consentit, quod a deo data sit, et ipsum deum Iudaeorum esse aestimat qui legem dedit filiis Israhel.
- 36.2.1
Docet autem circumcidi et sabbatizari, et Christum nondum surrexisse a mortuis, sed resurrecturum adnuntiat.
- 36.3.1
Apostolum Paulum beatum non accipit, ludam traditorem honorat, et euangelium secundum Matheum solum accipit, tria euangelia spernit, Actus Apostolorum abicit, beatos martyres blasphemat.
- 36.4.1
Hic sub apostolis beatis quaestionem seditionis commouit, dicens debere circumcidi homines, cuius causa contra illum et heresim eius decreuerunt in suis Actibus beati apostoli sententiam:
- 36.5.1
non debere lam homines Iudaismo, id est circumcisionis aliisque talibus superstitionis uanae parere carnalibus, qui de gentibus uenientes credebant in Christum dominum nostrum saluatorem.
- 37.1.1
Hebion discipulus eius Cerinthi, in multis ei! similiter errans saluatorem nostrum hominem de Ioseph natum carnaliter aestimabat, nihilque diuinitatis in eo fuisse docebat, sed
- 37.2.1
sicut omnes prophetas, sic et eum gratiam dei habuisse adserebat, non tamen deum maiestatis et dei patris filium cum patre sempiternum esse credebat, cum diuinae scripturae deum sempiternum cum patre uero ac sempiterno ubique testantur ac praedicant.
- 38.1.1
Post istum Valentinus quidam surrexit, Pythagoricus magis quam Christianus, uanam quandam ac perniciosam doctrinam eructans et uelut arithmeticam, id est numerositatis notitiam fallacissimam praedicans, multorumque animas ignorantium captiuauit. Et inprimis quidem fuit in ecclesiam.
- 38.2.1
Elatior autem factus postmodum errore non paruo deceptus est degensque in Cypri prouincia coepit hoc definire;
- 38.3.1
Nihil erat aliud ante, inquit, in mundo, nisi Profundum maris et Silentium, quod poetae uani Chaos adserunt edocentes, deque hoc Profundo et Silentio processisse Intellectum et Veritatem, de Intellectu autem et Veritate Verbum et Vitam, de Verbo autem et Vita Hominem et Ecclesiam:
- 38.4.1
de Homine autem et Ecclesia processisse duodecim Aeonas, id est Saecula et de Verbo et Vita decem Aeonas processisse, de Intellectu autem et Veritate octo Aeonas, et esse hanc triacontada Saeculorum, id est triginta Aeonas Aeonon. De ogdoada ergo et decada et duodecada consistere triginta Aeonas delirat.
- 38.5.1
Dicit autem Christum a patre, quem Profundum nomine appellat, ad totius mundi salutem fuisse dimissum,
- 38.6.1
deque caelo eum carnem detulisse, nihil autem accepisse de sancta uirgine, sed ut aquam per riuum, ita transisse per eam adfirmat. Animam ergo solam saluari, corpus autem hominis non saluari arbitratur.
- 39.1.1
Alii sunt successores ipsius: Ptolemeus, qui doctrinam aeque uanam intulit, dicens quattuor esse Aeonas, et alios quattuor, nouum quid uolens commenti falsi decernere quam Valentinus doctor eius est ementitus. U
- 40.1.1
Post hunc quidam Secundus nomine Aeonas similiter docens adserit factos infinitos, Christum autem quasi per fantasiam apparuisse id est ueluti umbram humano generi, et non ueram carnem hominis habuisse suspicatur.
- 41.1.1
Post hunc Heracleon discipulus ipsius surrexit, dicens principium esse unum, quem deum appellat, deinde de hoc natum aliud, deque his duobus generationem multorum adserit principiorum, cum suis itidem delirans doctoribus.
- 42.1.1
Marcus autem quidam post istum successor eius numerum et mensuram et cauculum, rationem etiam computationis faciens litterarum, quasi uerisimilis et cuiusdam rei nouae inuentor, cum aestimaret a quibusdam se posse laudari, non in paruam itidem erroris incurrit amentiam. Dicit enim ita:
- 42.2.1
Viginti quattuor, inquit, litterae sunt, quae perfectionem habent omnium rerum. Propter quod et Christus, inquit, dicebat: Ego sum A et Q. Dicebat etiam quod in postremo tempore Christus descendit ad Iesum in figura et similitudine columbae, et Christum ipsum columbam esse docebat, quae
- 42.3.1
descendit, inquit, ad duodecim Aeonas, id est ad duodecim apostolos, et unum ex eis cecidisse, id est ludam, aestimabat. Christum autem putatiue dicit apparuisse, et passum fuisse quasi per umbram, non tamen uere passum corpore arbitratur.
- 43.1.1
Post hunc Colorbasus *, qui similiter in litteris et numero elementorum astrorumque septem uitam omnium hominum et generationem consistere adserebat, non in Christi maiestate et potentia, neque in ipsius carnali praesentia ueram hominum sperari salutem aduertebat.
- 44.1.1
Cerdon autem quidam surrexit post hos, peius suis doctoribus praedicans I, qui cum uenisset Romam de Syria, ausus est dicere duo esse principia, id est unum deum bonum et unum malum, et deum quidem bonum bona facere, et malum mala.
- 44.2.1
Iesum autem saluatorem non natum adserit de uirgine, nec apparuisse in carne, nec de caelo descendisse, sed putatiue uisum fuisse hominibus, qui non uidebatur, inquit, uere, sed erat umbra: unde et putabatur quibusdam pati, non tamen uere patiebatur.
- 45.1.1
Marcion autem discipulus eius, genere Ponticus, de ciuitate Sinope, urbem Romam deuenit, ibique degens sceleratam heresim seminabat, atque interrogans presbiteros sanctos ecclesiae catholicae sensus sui eis erroris mortiferi proponebat, dicens ita: Quid est, inquit, quod in euangelio dicente domino scriptum est:
- 45.2.1
Nemo pannum rudem mittet in uestimentum uetus, neque uinum nouum in utres ueteres, alioquin rumpuntur utres, et effunditur uinum? Et iterum: Non est arbor bona quae facit malum fructum, neque arbor mala quae faciat bonum fructum.
- 45.3.1
Deque hoc accipiens interpretationem a sanctis presbiteris non adquiescebat ueritati, sed magis Cerdonis sui doctoris firmabat mendacium et iste similiter unum deum bonum et unum malum adnuntians;
- 45.4.1
Christum autem putatiue apparuisse, id est quasi per umbram, et passum eum fuisse umbraliter, non tamen in uera carne credebat.
- 45.5.1
Cata Lucan autem euangelium solum accipit, non alia euangelia, nec epistolas beati Pauli apostoli, nisi ad Timotheum et Timotheum;
- 45.6.1
quae enim de Christo dicunt ut de deo uero, praeterit, quae autem quasi de homine dicunt scripturae, ea accipit capitula, et neque Christum iudicem esse omnium confitetur.
- 45.7.1
Qui deuictus atque fugatus a beato Iohanne euangelista et a presbiteris de ciuitate Efesi Romae hanc heresim seminabat.
- 46.1.1
Lucanus quidam post istum similia Marcioni statuens ac decernens, ut ille doctor ipsius Marcion, est in omnibus ementitus.
- 47.1.1
Fuit Apelles discipulus eius, similia in quibusdam Marcioni praedicans, qui interrogatus a quibusdam quo modo de fide sentiret, respondit: Non mihi opus est dicere a Marcione, ut duo principia adseram coaeterna:
- 47.2.1
ego enim unum principium esse praedico, quem deum cognosco, qui deus fecit angelos, fecit etiam alteram uirtutem, quem deum scio esse secundum, qui et uirtus dei est, quae fecit mundum.
- 47.3.1
Hic autem deus, qui fecit mundum, non est, inquit, bonus, ut ille qui fecit eum: subiectus autem est deo illi a quo et factus est iste, qui et nutui et iussioni et praeceptis paret illius in omnibus.
- 47.4.1
Cuius Arriani nunc consortes sunt atque fautores, sic praedicantes atque sentientes. Dicit autem Christum in carne apparuisse, non tamen, sicut Valentinus, de caelo carnem deposuisse.
- 47.5.1
Ait etiam post passionem non carnem surrexisse, sed de quattuor elementis.
- 47.6.1
id est de sicco calido umido et frigido accepisse Christum et in resurrectione iterum reddidisse elementis quae de mundo acceperat, eaque in terram dimisisse, ipsum autem in caelum sine carne ascendisse adserit. Sub apostolis itaque hae fuerunt hereses per ordinem.
- 48.1.1
POST DECII AUTEM PERSECUTIONEM fuit Tatianus quidam, discipulus sancti Iustini martyris, qui recessit a ueritate post passionem ipsius, doctrinamque tanti sancti ac beati martyris et magistri contempsit in omnibus, dicens Aeonas quosdam de caele fuisse prolatos, addens etiam hoc, Adam patrem . nostrum protoplastum non saluari.
- 48.2.1
Aeonas autem nuntians sicut Marcion delirauit. Qui etiam generationem hominum execratur, et ius nuptiarum legitimum abicit, idque iuris a deo statutum non confitetur.
- 49.1.1
Alii autem post istos surrexerunt cata Frigas, in Frigia prouincia habitantes. Isti prophetas et legem accipiunt, patrem et filium et spiritum confitentur, carnis surrectionem expectant, quae et catholica ecclesia praedicat:
- 49.2.1
quosdam autem suos prophetas, id est Montanum nomine, et Priscillam et Maximillam adnuntiant, quos neque prophetae neque Christus nuntiauit.
- 49.3.1
Addunt etiam plenitudinem sancti spiritus non per apostolos beatos Christo dante fuisse concessam, sed per illos suos pseudoprophetas aestimant inpertitam, et separant se a catholica ecclesia propter illos suos pseudoprophetas et falsos doctores.
- 49.4.1
Hi mortuos baptizant, publice mysteria celebrant, Pepuzam uillam suam, quae sic dicitur in Frigia, Hierusalem appellant, ubi Maximilla et Priscilla et ipse Montanus uitae tempus uanum et infructuosum habuisse dinoscuntur.
- 49.5.1
Ubi et mysterium cynicon et infantis execranda celebratur impietas. Dicunt enim eos de infantis sanguine in pascha miscere in suum sacrificium, suisque ita ubique emittere perniciosis et falsis satellitibus.
- 50.1.1
Post istos Theodotus quidam, Byzantius genere, denegator Christi dei nostri in persecutione extitit saluatoris, qui coepit dicere, docens ita: Communis, inquit, homo erat ut omnes homines Christus.
- 50.2.1
Hoc autem dicebat, ut denegationis obprobrium ab hominibus non amplius pateretur, cogitans quod si qui ei diceret: Quare negasti Christum deum ac dominum? diceret quod: Hominem negaui, non deum.
- 50.3.1
Isti utuntur capitulis scripturarum quae de Christo ueluti de homine edocent, quae autem ut de deo dicunt, ea uero non accipiunt, legentes et nullo modo intellegentes, impietatisque paganae et caecitatis Iudaicae consortes se potius quam Christianae salutis participes demonstrantes.
- 51.1.1
Sunt alii dicentes metangismon, id est filium intrare in patrem et ut uas in uase inesse, ignorantes quid adserant, cum saluator non dixit filium in patrem intrare, sed t aequalitatis causae in diuinitate et potentia docuerit, non introitum aut continentiam, ut illi insaniunt id sentientes,
- 51.2.1
et non intellegentes, quod qualis inmensus est pater, talis est et filius, talis est et spiritus sanctus, aequalis in omnibus,
- 51.3.1
ita ut sit immobilis trinitas, inmensa et omnipotens atque sempiterna ubique quae nobis nuntiatur e sanctis scripturis apertissime, ut et sint tres personae uiuentes in perpetuum, et aequales in omni maiestate et potentia, filius tamen et sanctus spiritus de patre sint proprie.
- 52.1.1
Post istos alii recedentes ab his dixerunt similia, addunt etiam Melchisedech sacerdotem dicentes uirtutem dei magnam esse, et nomina quaedam diuersa hominum adserunt a fide catholica dissonantes.
- 53.1.1
Alii autem Noetiani ** insensati cuiusdam nomine Noeti, qui dicebat patrem omnipotentem ipsum esse Christum, et ipsum natum et ipsum passum et ipsum mortuum fuisse in corpore. Hic etiam dicebat se Mosen esse, et fratrem suum Heliam prophetam.
- 54.1.1
Sabellius post istum, de Libia, discipulus eius, similitudinem sui doctoris itidem secutus est et errorem, unde et Sabelliani postea sunt appellati, qui et Patripassiani, et Praxiani a Praxea et Hermogene, qui fuerunt in Africa, qui et ita sentientes abiecti sunt ab ecclesia catholica.
- 55.1.1
Quae est haec uanitas Galatarum, Seleuci et Hermiae hereticorum? Qui cum uolunt deum esse incorporeum, hylen etiam, id est materiam mundi coaeternam esse cum deo adserunt, et materiam quidem elementorum — quae est sine anima, inrationabilis scilicet,
- 55.2.1
quae facta est a deo patre per filium ex nihilo, ut possit esse quae ante non erat — non ita accipiunt; spiritum autem hominis, id est animam non factam a deo per filium, sed de terra esse aiunt;
- 55.3.1
malum autem quondam a deo, quondam esse a materia adserunt. Saluatorem autem in carne negant sedere ad- dexteram patris, sed expoliasse carnem, et posuisse in solem aestimant; quia dixit propheta, cum nesciant quid dixerit: In solem posuit tabernaculum suum.
- 55.4.1
Paradisum uisibilem negant a Platone, et isti uanitatibus seruientes, et animas hominum de igne et spiritu esse aestimantes. Isti baptismo non utuntur, propter uerbum hoc quod dixit Iohannes beatus baptista: Ipse uos baptizabit in spiritu et igni.
- 55.5.1
Isti angelos dicunt creatores esse animarum nostrarum, non Christum saluatorem; mundum autem istum infernum esse adserunt, et resurrectionem in filiorum procreatione hanc esse praedicant quae fit in humano genere cottidie, non illam inmortalitatis futuram atque gloriosam adnuntiant expectantes.
- 56.1.1
Alii sunt discipuli horum, qui Proclianitae uocantur et Hermeonitae. Addunt etiam diuersos errores, docentes, quod in Ezechiel propheta scriptum est, inquit, de quattuor animalibus, quod leonem regem esse Parthorum, uitulum Aegyptiorum, aquilam Romanorum, hominem uero piissimorum tenere similitudinem arbitrantur.
- 56.2.1
Hi Sapientia libri utuntur Sirach illius qui scripsit post Solomonem, id est post multa tempora, librum unum Sapientiae, Christum autem in carne uenisse negantes, resurrectionem et iudicium! non sperantes, de uirgine natum eum non credentes.
- 56.3.1
Qui in locis Galatiae commorantur, et ut uulpes latitantes plurimos depraedantur, sicut Solomon testatus est, dicens: Prendite nobis uulpes minimas exterminantes uineas domini saluatoris.
- 57.1.1
Alii sunt qui Floriani siue Carpocratiani dicuntur, qui et Milites uocantur, quia de militaribus fuerunt, negantes iudicium atque resurrectionem, Christum natum de uirgine non credentes, omnemque resurrectionem in filiorum procreatione nefandi coitus aestimantes consistere, ut in ecclesia sua post occasum lucernis extinctis misceri cum mulierculis non dubitaueńut,IIIegis praeceptum implere putantes:
- 57.2.1
Nascimini et multiplicamini, Iudaismo potius et paganitati parere nefandae quam Christianae ueritati adquiescere properantes, pecudumque uitam potius et amentiam detinentes, quos et scriptura uitae pecudum comparauit.
- 58.1.1
Alii sunt, qui de die paschae saluberrima ambigunt, adserentes quartadecima luna celebrandum esse pascham, non sicut ecclesia catholica celebrat, et mense Martio semper celebrandum adserunt;
- 58.2.1
et cum hoc faciunt, diem non dominicam semper custodiunt paschae, non computantes horas et dies, sed secunda aut tertia aut quarta aut quinta aut sexta die celebrant,
- 58.3.1
et ei hoc errore non cognoscunt diem paschae domini nostri ueram et salubrem unam, orbi terrarum statutam et confirmatam a domino cursu, numero lunae, mensibus, embolismis, et cum haec non conputant, ignorant quid celebrant.
- 59.1.1
Alia est heresis Chiliontaetitarum, id est mille annorum: quae docet ita: Cum uenerit Christus de caelo, inquit, mille anni illi erunt nobis iterum carnaliter ad uiuendum, generandum et manducandum, sicut fit nunc in hoc saeculo cottidie; ignorantes escam caelestem, id est inmortalitatis.
- 59.2.1
tis illud praemium adfuturum, non hoc caducum et transiens, cum et dominus in euangelio Iudaeis quibusdam hoc suspicantibus.
- 59.3.1
Nescitis, inquit, scripturas et uirtutes earum ignorantes: nam in die iudicii non nubent, neque nubentur, sed erunt sicut angeli. Et iterum apostolus dicit: Non est regnum dei esca et potus, sed iustitia, pax, gaudium in spiritu domini sempiternum. I
- 60.1.1
Alii post hos sunt heretici qui euangelium cata Iohannem et Apocalypsin ipsius non accipiunt. et cum non intellegunt uirtutem scripturae nec desiderant discere, in heresi permanent pereuntes,
- 60.2.1
ut etiam Cerinthi illius heretici esse audeant dicere *** et Apocalypsin ipsius itidem non beati Iohannis euangelistae et apostoli, sed Cerinthi heretici, qui tunc ab apostolis beatis hereticus manifestatus abiectus est ab ecclesia.
- 61.1.1
Manichei post hos de Persida a Mane nomine siue Turbone ita dicto surrexerunt, fomenta de illis perniciosa su-
- 61.2.1
mentes prioribus, qui duos deos, unum bonum et unum malum esse adserentes, et pugnam inter deum et deum esse praedicantes, et hominis quidem animam de deo esse proprie
- 61.3.1
putantes, corpus autem a diabolo factum arbitrantur, resurrectionem negantes, iudicium non sperantes, daemones colentes, elementa adorantes, deorum dearumque nomina, ut pagani, inuocantes, et masculofeminas quasdam esse docentes et utriusque naturae participes, et nefandae turpitudini seruientes.
- 61.4.1
Qui ab Archelao sancto episcopo in disputatione superati, abiecti atque notati, manifestati sunt uniuersis in illo tempore, et ut latrones iam sub figura confessionis Christianae multorum animas mendacio ac pecudali turpitudine non desinunt captiuare:
- 61.5.1
qui et in Hispania et quinque prouinciis latere dicuntur, multosque hac cottidie fallacia captiuare.
- 62.1.1
Alii sunt Patriciani, a Patricio quodam, qui fuit in urbe Roma. Hi carnem hominis non a deo factam adserunt, sed a diabolo arbitrantur.
- 62.2.1
Hanc etiam contemnendam et modis omnibus abiciendam decernunt, ut etiam ultro quidam de eis sibi mortem inferre non dubitauerint.
- 63.1.1
Symmachiani alii discipuli istius eadem sentientes in omnibus, non sperantes iudicium, uitiis- saecularibus et carnalibus concupiscentiis praedicant seruiendum.
- 64.1.1
Paulus quidam fuit Samosatenus post hos in Syria, qui uerbum dei, id est Christum deum dei filium substantiuum ac personalem et sempiternum esse cum patre denegabat, prolatiuum autem, id est quasi aera quendam dicebat, non tamen personam uiuam filii sempiternam cum sempiterno patre credendam docebat.
- 64.2.1
Hic Christum hominem iustum, non deum uerum praedicabat, iudaeizans potius, qui et circumcisionem docebat; unde et Zenobiam quandam reginam in oriente tunc temporis ipse docuit iudaeizare.
- 65.1.1
Post istum Fotinus doctrinam eius secutus in omnibus similiter praedicabat, inque hoc mendacio perseuerans proiectus est de ecclesia Sirmiensium ciuitatis, a sanctis episcopis superatus.
- 66.1.1
SUNT ARBIANI ab Arrio presbitero Alexandriae ciuitatis, qui sub Alexandro episcopo bonae memoriae fuit et Constantino sancto imperatore bonae memoriae, dicens filium dei deo similem:
- 66.2.1
nomine tenus similem autem dicens, et non de ipsius patris diuina credendo substantia, heresim periculosam incurrit. Nam et creatura similis deo dicitur, cum dicat scriptura: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.
- 66.3.1
Non tamen est homo aut angelus de deo proprie ac naturaliter, id est de diuina illa substantia patris inenarranda et sempiterna genitus, ut unicus filius, qui genitus est de patre proprie sempiternus, sed homo et angelus facti sunt ex nihilo.
- 66.4.1
Filius autem cum sit uerus, oportet ut de diuina illa substantia patris genitus cognoscatur. Verus enim deus alio modo esse non potest filius unicus nisi sit de patris illa diuina substantia proprie genitus.
- 66.5.1
Sempiterna similitudo itaque filii est secundum opera, quia sicut facit pater, et filius similiter facit omnia de ipsius qualitatis diuina substantia genitus, quia de ipso natus est proprie sempiternus, non factus ex nihilo, ut homo et angelus aut creatura aliqua quae est < in > omnibus occidens.
- 67.1.1
Alii sunt Semiarriani. Hi de patre et filio bene sentiunt, unam qualitatis substantiam, unam diuinitatem esse credentes, spiritum autem non de diuina substantia, nec deum uerum,
- 67.2.1
sed factum atque creatum spiritum praedicantes, ut eum coniungant et comparent creaturae, cum Christus dominus patri et sibi in fide baptismi salutis aeternae coniuncxerit, eumque cum patre et filio cunctis credentibus adorandum iusserit, omnique saeculo deum ueram praedicandum statuerit: non intellegentes quod euangelista cum dicit:
- 67.3.1
Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, non de spiritu sancto dicit, quasi factum spiritum per filium.
- 67.4.1
Nam propheta trinitatem omnia fecisse uisibilia ( et inuisibilia definit, dicens: Verbo domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis uirtus eorum. In omni itaque creatura, quae facta est per spiritum, non aliquid praetermisit quod non per eum factum sit;
- 67.5.1
alioquin in fide seruus cum domino non iungeretur, si esset creatura diuinus et sanctus spiritus. Cuius causa omnis scriptura et dominus concedi omnia peccata hominibus praeter blasphemiam diuini et adorandi spiritus caelesti sententia pronuntiauerat.
- 68.1.1
Eunomiani post hos ab Eunomio discipulo Arrii, in omnibus inimici uerae fidei, aiunt tres esse diuersas qualitatis substantias, ut auri, argenti et aeris, et patrem quidem fecisse filium, et iterum filium, qui est creatura, fecisse, inquit, spiritum sanctum:
- 68.2.1
et adserunt filium non patri esse similem, quia creatura est, neque spiritum filio similem, quia. a filio factus est, impietati paganae et iniquitati Iudaicae consentientes apertissime quam Christianae doctrinae ac fidei catholicae parere uolentes.
- 69.1.1
Alii sunt qui circa incorporationem aberrant, dicentes non animam ueram hominis rationabilem accepisse saluatorem, sed corpus solum hominis, et cum subtrahant animam a cor-
← Previous · Next → — showing 101–200 of 667
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0122a.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.