Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Vita Sancti Severini

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 298 sections

  1. 9.4.1

    Episcopatus quoque honorem ut susciperet postulatus praefinita responsione conclusit, sufficere sibi dicens, quod solitudine desiderata priuatus ad illam diuinitus uenisset prouinciam, ut turbis tribulantium frequentibus interesset. daturus nihilominus monachis formam sollicitius admonebat beatorum patrum uestigiis inhaerere, quibus sanctae conuersationis adquireretur instructio, adhibendamque operam, ne is, qui parentes reliquit et saeculum, pompae saecularis inleoebras retrorsum aspiciendo cuperet, quas uitauerat, et ad hoc uxoris Loth exemplum terribile proponebat.

  2. 9.5.1

    memorabat etiam timore domini mortificanda esse incentiua libidinum nec aliter superanda corporeae delectationis asserebat incendia, nisi fuissent per dei gratiam lacrimarum fonte restincta.

  3. 10.1.1

    Quidam uero, nomine Maurus, basilicae monasterii fuit aedituus, quem beatus Seuerinus redemerat de manibus barbarorum. huic quadam die praecepit dicens: caue, ne hodie digrediaris alicubi: alioquin ab imminenti periculo non cauebis. hic ergo contra praeceptum tanti patris saecularis cuiusdam hominis persuasu meridie ad colligenda poma in secundo a Fauianis miliario egressus mox a barbaris Danuuio transuectus est cum suo persuasore captiuus.

  4. 10.2.1

    in illa hora uir dei, dum in cellula legeret, clauso repente codice: *Maurum* ait \'cito requirite\'. quo nusquam reperto ipse quantocius Histri fluenta praetermeans latrones properanter insequitur, quos uulgus scamaras appellabat. cuius uenerandam praesentiam non ferentes supplices quos ceperant reddidere captiuos.

  5. 11.1.1

    Dum adhuc Norici Ripensis oppida superiora constarent et paene nullum castellum barbarorum uitaret incursus, tam celeberrima sancti Seuerini flagrabat opinio, ut certatim eum ad se castella singula pro suis munitionibus inuitarent, credentes quod eius praesentia nihil eis eueniret aduersi. quod non sine nutu diuini muneris agebatur, ut omnes eius monitis quasi caelestibus terrerentur oraculis exemploque illius bonis operibus armarentur.

  6. 11.2.1

    in castellum quoque, cui erat Cucullis uocabulum, deuotionibus accolarum uir sanctus aduenerat euocatus, ubi factum grande miraculum nequeo reticere: quod tamen Marciani, post presbyteri nostri, cinis eiusdem loci, stupenda relatione cognouimus. pars plebis in quodam loco nefandis sacrificiis inhaerebat. quo sacrilegio comperto uir dei multis plebem sermonibus adlocutus ieiunium triduanum per presbyteros loci persuasit indici ac per singulas domos cereos afferre praecepit, quos propria manu unusquisque parietibus affixit ecclesiae.

  7. 11.3.1

    tunc psalterio ex more decurso ad horam sacrificii presbyteros et diaconos uir dei hortatus est tota cordis alacritate secum communem dominum deprecari, quatenus ad sacrilegos discernendos lumen suae cognitionis ostenderet. itaque cum multa largissimis fletibus cum eis fixis genibus precaretur, pars maxima cereorum, quos fideles attulerant, subito est accensa diuinitus, reliqua uero eorum, qui praedictis sacrilegiis infecti fuerant uolentesque latere negauerant, inaccensa permansit.

  8. 11.4.1

    tunc ergo qui eos posuerant diuino declarati examine, protinus exclamantes secreta pectoris satactionibus prodiderunt et suorum testimonio cereorum manifesta confessione conuicti propria sacrilegia testabantur.

  9. 11.5.1

    o clemens potentia creatoris cereos animosque flammantis! accensus est ignis in cereis et refulsit in sensibus: uisibilis lux naturam cerae liquauit in flammas, at inuisibilis corda fatentum soluebat in lacrimas. quis credat amplius eos quos sacrilegus error inuoluerat postea claruisse bonis operibus, quam eos, quorum cerei fuerant accensi diuinitus?

  10. 12.1.1

    Alio rursus tempore in finibus eiusdem castelli locustae, frugum consumptrices, insederant copiosae, noxiis morsibus cuncta uastantes. tali ergo peste perculsi mox presbyteri ceterique mansores sanctum Seuerinum summis precibus adierunt dicentes: ut tantae plagae auferatur atrocitas, orationum tuarum experta suffragia postulamus, quae magno dudum miraculo in accensis caelitus cereis multum apud dominum ualere conspeximus\'.

  11. 12.2.1

    quos ipse religiosius allocutus: cnon legistis\' ait \'quid auctoritas diuina peccanti populo praeceperit per prophetam: conuertimini ad me in toto corde uestro, in ieiunio et in fletu, et post pauca: sanctificate, inquit, ieiunium, uocate coetum, congregate ecclesiam et cetera, quae secuntur? explete itaque dignis operibus quae docetis, ut malitiam facile praesentis temporis euadatis: nullus sane ad agrum exeat, quasi humana locustas sollicitudine uetiturus, ne diuina amplius indignatio prouocetur\'.

  12. 12.3.1

    nee mora, omnibus in ecclesia congregatis unusquisque in ordine suo psallebat ex more. omnis aetas et sexus, qui etiam uoce non poterat, precem deo fletibus offerebat, elemosynae fieri non cessabant, quicquid bonorum operum praesens necessitas exigebat, sicut famulus dei praeceperat, implebatur.

  13. 12.4.1

    omnibus igitur huiusce modi studiis occupatis quidam pauperrimus opus dei coeptum deserens ad agrum propriae segetis inuisendae causa, quae perparua inter aliorum sata iacebat, egressus est totoque anxius die locustarum nubem impendentem qua potuit exturbauit industria moxque ecclesiam communicaturus intrauit, sed segetem eius exiguam, multis uicinorum circumdatam frugibus, locustarum densitas deuorauit. quibus ex ea nocte ab illis finibus exterminatis imperio diuino probatum est, quanti ualeat fidelis oratio.

  14. 12.5.1

    mane quippe sancti operis temerator atque contemptor rursus ad agrum suum male securus egrediens eum locustarum pernicie funditus inuenit abrosum et omnium circumquaque sationes integras: uehementer admirans ad castellum luctuosa uociferatione reuertitur, cumque id quod acciderat indicasset, ad huiusce modi uidendum cuncti exiere miraculum: ubi quasi ad lineam regularem contumacis hominis segetem locustarum morsus ostenderant.

  15. 12.6.1

    tunc omnium uestigiis prouolutus intercessionibus eorum delicti sui ueniam fusa lamentatione poscebat. ob quam rem monendi occasionem homo dei reperiens docebat uniuersos, ut omnipotenti domino discerent oboedire, cuius imperiis obtemperant et locustae. pauper uero praedictus flebiliter allegabat posse se mandatis oboedire de cetero, si ulla spes sibi, qua uiueret, remansisset.

  16. 12.7.1

    tunc ergo uir dei ceteros allocutus: \'iustum est\' inquit ut qui proprio supplicio humilitatis uobis et oboedientiae dedit exemplum liberalitate uestra anni praesentis alimenta percipiat\'. collatione itaque fidelium et correptus homo pauperrimus et ditatus didicit, quantum dispendii incredulitas inferat, quantum beneficii suis cultoribus conferat diuina largitio.

  17. 13.1.1

    Item iuxta oppidum, quod Iuuao appellatur, cum quadam die intrantes basilicam aestatis tempore sollemnitatem uespere reddituri ad accendenda luminaria ignem minime repperissent, flammam concussis ex more lapidibus elicere nequiuerunt, in tantum alterutra hac petrae. conlisione tardantes, ut tempus uespertinae sollemnitatis efflueret. at uir dei genibus humi fixis orabat attentius.

  18. 13.2.1

    mox igitur in conspectu trium spiritalium qui aderant tunc uirorum cereus, quem manu idem sanctus Seuerinus tenebat, accensus est. quo lucente sacrificio uespertini temporis ex more suppleto gratiae deo referuntur in omnibus, quod factum licet memoratos, qui huic interfuere miraculo, celare uoluerit sicut et multa magnalia, quae per illum diuinis sunt effectibus celebrata, claritas tamen tantae uirtutis occultari non potuit, sed ad magnam fidem ceteros excellenter accendit.

  19. 14.1.1

    Accidit etiam eiusdem loci quandam mulierem diutino langore uexatam iacere seminecem, exequiis iam paratis, cuius proximi maesto silentio uoces funereas quodam fidei clamore presserunt et ante ostium cellulae sancti uiri corpus iam paene exanime deposuere languentis.

  20. 14.2.1

    uidens itaque homo dei clausum aditum oppositione lectuli ait ad eos: \'quidnam est, quod facere uoluistis\'? responderunt: ut oratione tua uitae reddatur exanimis. tunc ipse lacrimabundus: \'quid* inquit la paruo magna deposcitis? agnosco me prorsus indignum. utinam merear ueniam pro meis inuenire peccatis!\' et illi: \'credimus inquiunt \'quod, si oraueris, reuiuescet.

  21. 14.3.1

    tunc sanctus Seuerinus fusis ilico lacrimis in oratione prostratus est et muliere protinus assurgente allocutus est eos: nolite quicquam horum meis operibus applicare: hanc enim gratiam fidei uestrae feruor emeruit, et hoc fit in multis locis et gentibus, ut cognoscatur, quod unus sit deus, faciens in caelo et in terra prodigia, excitans perditos in salutem et mortuos uitae restituens. mulier uero sanitate recepta opus agrale die tertio iuxta morem prouinciae propriis coepit manibus exercere.

  22. 15.1.1

    Quintanis appellabatur secundarum municipium Raetiarum, super ripam Danuuii situm: huic ex alia parte paruus fluuius, cui Businca nomen est, propinquabat. is crebra inundatione Danuuii superfluentis excrescens nonnulla castelli spatia, quia in planum fundatum fuerat, occupabat. ecclesiam etiam loci eius mansores extra muros ex lignis habuere constructam, quae pendula extensione porrecta defixis in altum stipitibus sustentabatur et furculis, cui ad uicem soli tabularum erat leuigata coniunctio, quam, quotiens ripas excessisset, aqua superfluens occupabat.

  23. 15.2.1

    Quintanensium itaque fide sanctus Seuerinus illuc fuerat inuitatus. ubi, cam tempore siccitatis uenisset, interrogat, cur tabulata nudatis obstaculorum tegminibus apparerent. accolae responderunt, quod frequenti fluminis alluuione quicquid fuisset , superstratum continue laberetur. at ipse:. \'sternatur\' inquit super. tabulata nunc in Christi nomine pauimentum: iam uidebitis amodo inuium. caelesti iussione prohibitum\'.

  24. 15.3.1

    pauimento itaque perfecto ipqe subter naui descendens accepta securi postes facta oratione percussit atque ad aquam fluminis uenerandae. crucis expresso signaculo dixit: (non te sinit dominus meus Iesus Christus hoc signum crucis excedere\'.

  25. 15.4.1

    ex illo itaque tempore, cum ex more fluuius creuisset in cumulos ambissetque uiciniam, quam solebat, ita spatiis ecclesiae erat inferius, ut numquam saneti patibuli signaculum, quod impresserat homo dei, prorsus excederet.

  26. 16.1.1

    Accidit autem, ut castelli presbyter memorati admodum uenerabilis, Siluinus nomine, moreretur, et cum in ecclesia feretro posito noctem psallentes duxissent ex more peruigilem, iam claresceute diluculo regauit uir dei fessos presbyteros et diacones uniuersos parumper abscedere, ut post laborem uigiliarum somno se aliquantulum recrearent.

  27. 16.2.1

    quibus egressis homo dei ostiarium, Maternum nomine, interrogat, utrum omnes, ut dixerat, abscessissent. at illo respondente cunctos abisse: \'nequaquam\' ait sed latet hic quaedam\'. tunc ianitor ecclesiae saepta secundo perlustrans nullum intra ea remansisse testator. uerum Christi miles domino sibi reuelante: \'nescio quis\' ait hic delitescit*. tertio itaque diligentius perscrutans quandam inuenit uirginem consecratam locis se occultioribus abdidisse.

  28. 16.3.1

    hanc ergo memoratus sic increpauit aedituus: cur istic famulo dei posito tuam credideras posse latere praesentiam\'? at illa: \'pietatis\' inquit \'amor talia me facere persuasit: uidens enim cunctos foras expelli cogitaui mecum, quod senilis Christi inuocata diuina maiestate praesentem . mortuum suscitaret*.

  29. 16.4.1

    exeunte igitur memorata uirgine homo dei cum presbytero et diacono ianitoribusque duobus in oratione curuatus orauit fletu largissimo, ut opus solitae maiestatis superna uirtus ostenderet. tuno orationem complente presbytero ita cadauer uir beatus alloquitur: \'in nomine domini nostri Iesu Christi, sancte presbyter Siluine, loquere cum fratribus tuis\'.

  30. 16.5.1

    at ubi oculos defunctus aperuit, uix praesentibus homo dei tacere prae gaudio persuasit. et denuo ad eum: uis) inquit (rogemus dominum, ut te adhuc seruis suis in hac uita condonare dignetur\'? at ille ait: \'per dominum te coniure., ne hic diutius tenear et frauder quiete perpetua, in qua me esse cernebam\'.

  31. 16.6.1

    statimque reddita oratione quieuit exanimis. hoc autem factum ita sancti Seuerini adiuratione celatum est, ut ante mortem eius non potuisset agnosci: ego tamen haec quae retuli Marci subdiaconi et Materni ianitoris relatione cognoui. nam presbyter et diaconus, tanti testes miraculi, ante uirum sanctum, cui iurauerant nulli se quod uiderant prodituros, obisse noscuntur.

  32. 17.1.1

    Talibus igitur beatus Seuerinus per Christi gratiam muneribus opulentus captiuorum etiam egenorumque tantam curam ingenita sibi pietate susceperat, ut paene omnes per uniuersa oppida uel castella pauperes ipsius industria pascerentur: quibus tam laeta sollicitudine ministrabat, ut tunc se crederet tantummodo saturari uel abundare bonis omnibus, quando uidebat egentum corpora sustentari.

  33. 17.2.1

    et cum hebdomadarum continuatis ieiuniis minime frangeretur, tamen esurie miserorum se credebat afflictum. cuius largitionem \'tam piam in pauperes plurimi contemplantes, quamuis ex duro barbarorum imperio famis angustias sustinerent, deuotissime frugum suarum decimas pauperibus impendebant. quod mandatum licet cunctis ex lege notissimum, tamen quasi ex ore angeli praesentis audirent, grata deuotione seruabant

  34. 17.3.1

    Frigus quoque uir dei tantam in nuditate pauperum sentiebat, siquidem specialiter a deo perceperat, ut in frigidissima regione, mirabili abstinentia castigatus, fortis et alacer maneret.

  35. 17.4.1

    pro decimis autem, ut diximus, dandis, quibus pauperes alerentur, Norici quoque populos missis exhortabatur epistolis. ex qua consuetudine cum ad eum nonnullam erogandarum uestium copiam direxissent, interrogauit eos qui uenerant, si ex oppido quoque Tigurniae similis collatio mitteretur. respondentibus etiam inde protinus affuturos uir dei nequaquam eos uenire signauit, sed dilatam eorum oblationem praedixit barbaris offerendam. itaque non multum post ciues Tigurniae uario cum obsidentibus Gothis certamine dimicantes uix initi foederis pactione inter cetera etiam largitionem iam in unum collatam, quam mittere famulo dei distulerant, hostibus obtulerunt.

  36. 18.1.1

    Qiues quoque ex oppido Lauriaco crebra quondam sancti Seuerini exhortatione commoniti frugum decimas pauperibus offerre distulerant. quibus fame constrictis iam maturitate messium flanescente uicina subsidia monstrabantur. at ubi frugibus inprouisae corruptio frugibus nocitura comparuit, mox ad ipsum conuenere prostrati, poenas suae contumaciae confitentes.

  37. 18.2.1

    miles uero Christi fesads uerbis spiritalibus alleabat dicens: \'si decimas obtulissetis pauperibus, non solum aeterna mercede frueremini, uerum etiam commodis possetis abundare praesentibus. sed quia culpam confessione propria castigatis, de domini pietate polliceor, quod rubigo praesens tam ualida penitus non nocebit: tantum fides uestra ulterius DQV uacillet, uerum ciues ad persoluendas ex illo decimas haec promissio reddidit promptiores. tunc, ut solebat, hortatus est indici ieiunium: quo expleto placidus imber desperata» messis amputauit incommoda.

  38. 19.1.1

    Batauis appellatur oppidum inter utraque flumiJia, Henum uidelicet atque Danuuium, constitutum, ubi beatus Seuerinus cellulam paucis monachis solito more fundauerat, eo quod ipse illuc saepius rogatus a ciuibus adueniret, maxime propter Alamannorum incursus assiduos, quorum rex Gibuldus summa eum reuerentia diligebat.

  39. 19.2.1

    qui etiam quodam tempore ad eum uidendum desideranter occurrit. cui sanctus obuiam, ne aduentu suo eandem ciuitatem praegrauaret, egressus est, tantaque constantia regem est allocutus, ut tremere coram eo uehementius coeperit, secedensque suis exercitibus indicauit numquam se nee in re bellica nec aliqua formidine tanto fuisse tremore concussum.

  40. 19.3.1

    cumque dei famulo daret optionem imperandi quae uellet, rogauit doctor piissimus, ut sibi potius praestaturus gentem suam a Romana uastatione cohiberet et captiuos, quos sui tenuerant, gratanter absolueret. tunc rex constituit, ut ex suis aliquem dirigeret ad id opus maturius exsequendum, statimque missus Amantius diaconus e uestigio regem subsequitur eiusque prae foribus excubans multis diebus non potuit nuntiari.

  41. 19.4.1

    cui re, pro qua directus fuerat, non peracta tristissimo reuertenti apparuit quidam, effigiem sancti praeferens Seuerini, qui eum minaci compellatione perterritum sequi se iussit. cum que pauens et concitus sequeretur, peruenit ad ianuam regis statimque dux ille praeuius ex oculis mirantis euanuit. uerum regis internuntius diaconum unde esset uel quid speraret interrogat. ille rem breuiter insinuans oblatis regi receptisque remeauit epistolis.

  42. 19.5.1

    dimissus igitur reuexit fere septuaginta captiuos, insuper promissionem regis gratam deferens, qua se spopondit, cum diligenter prouinciam peragrauerit, remissurum quantos in eadem reperturus fuisset numeros captiuorum. pro qua re sanctus Lucillus presbyter postmodum destinatus magnam miserorum copiam ex captiuitate reuocauit.

  43. 20.1.1

    Per id temporis, quo Romanum constabat imperium, multorum milites oppidorum pro custodia limitis publicis stipendiis alebantur. qua consuetudine desinente simul militares turmae sunt deletae, cum limite Batauino utcumque numero perdurante: ex quo perrexerant quidam ad Italiam extremum stipendium commilitonibus allaturi, quos in itinere peremptos a barbaris nullus agnouerat.

  44. 20.2.1

    quadam ergo die, dum in sua cellula sanctus Seuerinus legeret, subito clauso codice cum magno coepit lacrimare suspirio, astantes iubens ad fluuium properanter excurrere, quem in illa hora humano firmabat oruore respergi, statimque nuntiatum est corpora praefatorum militum \'fluminis impetu ad terram fuisse delata..

  45. 21.1.1

    Paulinus quidam presbyter ad. sanctum Seuerinum fama eius latius excurrente peruenerat. hic in consortio beati uiri diebus aliquot remoratus, cum redire uellet, audiuit ab eo: \'festina, uenerabilis presbyter, quia cito dilectionem tuam, populorum desideriis, ut credimus, obluctantem, dignitas episcopatus ornabit.

  46. 21.2.1

    moxque, remqante ad patriae, sermo in eo praedicentis impletus est. nam ciues Tigurniae, quae est metropolis Norici, elegerunt praedictum uirum summi sacerdotii suscipere principatum.

  47. 22.1.1

    Basilicae extra muros oppidi Batauini in loco nomine Boiotro trans Henum fluuium constitutae, ubi cellulam paucis monachis ipse construxerat, martyrum reliquiae quaerebantur. ingerentibus ergo se presbyteris, ut mitterentur ad sanctuaria deferenda, haec beatus Seuerinus monita proferebat: \'quamuis cuncta mortalium opere constructa praetereant, (haec tamen aedificia prae ceteris celerrime relinquenda sunt\': et ideo pro reliquiis sanctorum nullum laborem debere suscipere, quia et ultro eis sancti Iohannis benedictio deferretur.

  48. 22.2.1

    interea beatum uirum - ciues oppidi memorati suppliciter adierunt, at pergens ad Febanem, Rugerum principem, mercandi eis licentiam postularet quibus ipse: tempus\' inquit huius oppidi propinquauit, ut desertum, sicut cetera superiora castella cultore destituta, remaneat. quid ergo necesse est locis mercimonia

  49. 22.3.1

    prouidere, ubi ultra non poterit apparere mreator p) respondentibus illis non se debere contemni, -sed. consueto subleuari regimine quidam presbyter haec : diabolico spiritu - repletus adiecit: \'perge, quaeso, sancte, perge uelociter, ut tuo discessu parumper a ieiuniis et uigiliis I quiescamus)., quo dicto uir dei lacrimis urguebatur\' ingentibus, quod in ridiculam uanitatem cunctis audientibus sacerdos eruperit. aperta namque scurrilitas latentium est testificatio delictorum. sanctus itaque uir cur ita fleret interrogatus a fratribus: uideo inquit plagam grauissimam nobis absentibus huic loco protinus euenturam, et Christi sacraria, quod non sine gemitu cogor exprimere, humano sanguine redundabunt in tantum, at etiam locus iste uiolandus sit\'.

  50. 22.4.1

    nam in baptisterio loquebatar. ad antiquum itaque , et omnibus maius monasterium suum iuxta muros oppidi Fauianis, quod centum et ultra milibus aberat, Danuuii nauigatione descendit. mox igitur eo descendente Hunumundus paucis barbaris comitatus oppidum, ut sanctus praedixerat, 1 » Batauis inuasit ac paene cunctis mansoribus in messe detentis quadraginta uiros oppidi, qui ad custodiam remanserant, interemit.

  51. 22.5.1

    presbyterum quoque illum, qui tam sacrilega; contra famulum Christi in baptisterio fuerat elocutus, ad eundem locum confugientem insequentes barbari peremerunt frustra enim illuc offenso deo ueritatis inimicus accessit, ubi tam imprudenter excesserat.

  52. 23.1.1

    Igitur sanctissimtis Seuerinus, dam in moiiasterio Fauianis euangelium legeret, oratione suppleta consurgens scafam sibi iubet ilico praeparari et mirantibus ait: \'sit nomen: domini benedictum : \'sanctuariis beatorum martyrum BOS oportet occurrere\'. nec mora : transmeato Danuuio inueniunt hominem considentem in ripa ulteriore fluminis ac multis eos precibus postulantem, ut ad seruum dei, ad quem fama uulgante olim uenire cuperet, duceretur.

  53. 23.2.1

    mox itaque ei Christi famulo demonstrato suppliciter sancti Iohannis Baptistae reliquias optulit multis apud se seruatas temporibus. quas dei seruus debita ueneratione suscipiens in basilicam sancti Iohannis, sicut praedixerat, ultronea benedictione collatas sacrauit officio sacerdotum.

  54. 24.1.1

    Ad habitatores praeterea oppidi, quod Iobiaco uocabatur, uiginti et amplius a Batauis milibus disparatum, solita uir dei reuelatione commonitus Moderatum nomine, cantorem ecclesiae, destinauit praecipiens, ut habitationem loci illius omnes sine cunctatione relinquerent: mox enim perituros fore, si contemnerent imperata.

  55. 24.2.1

    aliis ergo de tanto nuntio dubitantibus, aliis prorsus non credentibus iterum misit Quintasium quendam, cui et inlacrimans ait: perge uelocius, denuntians eis, si hac ibidem nocte manserint, sine dubitatione capientur\'. sanctum quoque Maximinum, spiritalis uitae presbyterum, instantius imperat admonere, ut saltem ipse contemptoribus derelictis properaret caelesti misericordia liberari: de quo sibi dei famulus magnam dicebat inesse maestitiam, ne forte salutiferam differendo mandatum imminenti. subiaceret exitio.

  56. 24.3.1

    praedictus itaque pergens imperata suppleuit, sed presbytero et reliquis incredulitate nutantibus nuntius uiri dei presbytero retinenti se atque hospitalitatis gratiam praebere cupienti nullatenus adquieuit. qua nocte Heruli insperate protinus irruentes oppidumque uexantes plurimos duxere captiuos, presbyterum memoratum patibulo suspendentes. quo audito seruus dei grauiter doluit praemonitos non curasse.

  57. 25.1.1

    Deinde quidam de Norico, Maximus nomine, ad senium dei frequentare solitus cum uenisset et pro familiaritate, quam meruerat, in monasterio sancti uiri diebus aliquot moraretur, eius informatur oraculis patriam suam graue repente exitium subituram. qui acceptis litteris ad sanctum Paulinum episcopum destinatis remeauit instantius.

  58. 25.2.1

    igitur memoratua antistes litterarum tenore perstructus uniuersa diocesis suae castella scriptis propriis uehementer admonuit, ut triduano ieiunio, quod litterae uiri dei signauerant, exitio uenturae cladis occurrerent.

  59. 25.3.1

    quibus iussa complentibus -terminato ieiunio ecce Alamannorum copiosissima multitudo feraliter cuncta uastauit. castella uero nullum sensere periculum, quae lorica fidelis ieiunii et laudanda cordis humilitas per uirum propheticum aduersus hostium ferociam fidenter armauerat.

  60. 26.1.1

    Post haec leprosus quidam Mediolanensis territorii ad sanctum Seuerinum fama eius inuitante perrexerat: hunc sanitatis remedia suppliciter implorantem monachis suis indicto ieiunio commendauit: qui continuo dei gratia operante mundatus est. cumque recepta sanitate redire suaderetur ad patriam, prostrauit se pedibus sancti uiri, petens, ne ulterius ad sua redire cogeretur, cupiens scilicet, ut lepram quoque peccatorum sicut carnis effugeret uitamque in eodem loco fine laudabili, terminaret.

  61. 26.2.1

    cuius animum religiosum uir dei uehementer admirans paucis monachis paterna iussione praecepit, ut frequentatis cum eo ieiuniis in oratione continua permanerent, ut dominus ei quae essent opportuna concederet. tantis. itaque remediis praemunitus intra duorum mensuum spatium uitae mortalis est compedibus absolutus.

  62. 27.1.1

    Eodem tempore mansores oppidi Quintanensia, creberrimid Alamannorum incursionibus iam defessi, sedes proprias relinquentes in Batauis oppidum migrauerant. sed non latuit eosdem barbaros confugium praedictorum: qua causa plus inflammati sunt credentes, quod duorum populos oppidorum uno impetu praedarentur. sed beatus Seuerinus orationi fortius incubans Romanos exemplis salutaribus multipliciter hortabatur, praenuntians hostes quidem praesentis dei auxilio superandos, sed post uictoriam eos qui contemnerent eius monita perituros.

  63. 27.2.1

    igitur Romani sancti uiri pfaedictione firmati spe promissae uictoriae aduersus Alamannos instruxerunt aciem, non tam materialibus armis, quam sancti uiri orationibus praemuniti. qua congressione uictis ac fugientibus Alamannis uir dei ita uictores alloquitur: \'filii, ne uestris uiribus palmam praesentis certaminis imputetis, scientes idcirco uos dei nunc praesidio liberatos, ut hinc paruo interuallo temporis, quasi quibusdam concessis indutiis, discedatis. mecum itaque ad oppidum Lauriacum congregati descendite. haec homo dei plenus pietate commonuit.

  64. 27.3.1

    sed Batauinis genitale solum relinquere dubitantibus sic adiecit: \'quamuis et illud oppidum, quo pergimus, ingruente barbarie sit quantocius relinquendum, hine tamen nunc pariter descendamus\'. talia commonentem secuti sunt plurimi, quidam nero reperti sunt contumaces, nec defuit contemptoribus gladius inimici. quicumque enim ibidem contra hominis dei interdicta manserant, Thoringis irruentibus in eadem . hebdomade alii quidem trucidati, alii in captiuitatem deducti poenas dedere contemptui.,.,..

  65. 28.1.1

    Igitur post excidium oppidorumin superiore parte Danuuii omnem populum in Lauriacum oppidum transmigrantem, qui sancti Seuerini monitis paruerat, assiduis hortatibus praestruebat, ne in sua uirtute confiderent, sed orationibus et ieiuniis atque elemosynis insistentes armis potius spiritalibus munirentur.

  66. 28.2.1

    praeterea quadam die uir dei cunctos pauperes in una basilica statuit congregari, oleum prout poscebat ratio largiturus: quam speciem in illis locis difficillimam negotiatorum tantum deferebat euectio. igitur tamquam benedictionis accipiendae gratia maior egenorum turba confluxit: pretiosius quippe ibidem huius liquoris alimentum auxit turbam numerum. que poscentium.

  67. 28.3.1

    tunc uir beatus oratione Gompleta, signo crucis expresso solitum sibi scripturae sanctae sermonem cunctis audientibus exprimens ait: \'sit nomen domini benedictum\'. tunc coepit oleum propria manu ministris implere portantibus, imitatus fidelis seruus dominum suum, qui non ministrari uenerat, sed potius ministrare, sequensque uestigia saluatoris gaudebat augeri materiem, quam officio dexterae sinistra nesciente fundebat. completis quippe uasculis pauperum nihil minuebatur in manibus ministrantum.

  68. 28.4.1

    tantum igitur dei beneficium dum circumstantes tacite mirarentur, unus eorum, cui nomen erat. Pientissimus, nimio timore perterritus exclamauit: domine n* crescit hic caccauus olei et in modum fontis exundat*. sic liquor ille gratissimus prodita uirtute subtr actus est.

  69. 28.5.1

    statim Chriati famulus exclamans ait: \'quid fecisti, frater ? obstruxisti commoda plurimorum: ignoscat tibi dominus Iesus\'. sic aliquando mulier uidua debitis onerata Helisei prophetae iussis instruitur ex olei stilla, quam habebat, uasa replere quam plurima. quod cum fecisset et adhuc a filiis uasa deposceret, ubi audiuit defecisse numerum, mox stetit et oleum.

  70. 29.1.1

    Per idem tempus Maximus Noricensis, adus fecimus in superioribus mentionem, fidei calore succensus media hieme, qua regionis illius itinera gelu torpente clauduntur, ad beatum Seuerinum audaci temeritate, uel magis, ut post claruit, intrepida deuotione uenire contendit, conductis plurimis comitibus, qui collo suo uestes captiuis et pauperibus profuturas, quas Noricorum religiosa collatio profligauerat, baiularent. itaque profecti ad summa Alpium cacumina peruenerunt, ubi per totam noctem nix tanta confluxit, ut eos magnae arboris protectione uallatos uelut ingens fouea demersos excluderet.

  71. 29.2.1

    et cum de uita sua penitus desperarent, nullo scilicet subueniente remedio, uidit ductor comitum per soporem quendam in effigie uiri dei stantem ae dicentem sibi: \'nolite timere, pergite quo coepistis. hac ergo reuelatione protinus animati cum coepissent fide magis quam. gressibus proficisci, subito diuino nutu ingentis formae ursus e latere ueniens uiam monstraturus apparuit, qui se tempore hiemis speluncis abdere consueuit. mox cupitum reserat iter et per t ducenta ferme milia non ad sinistram deuians, non ad dexteram uiam demonstrauit optabilem.

  72. 29.3.1

    tanta enim eos intercapedine praecedebat, quanta recenti uestigio semitam praepararet. itaque progrediens bestia per heremi uastitatem uiros, qui egenis deferebant solacia, non reliquit, sed usque ad habitacula hominum qua potuit humanitate perduxit et mox in unam partem officio diuertit expleto, ostendens tanto ducatus officio, quid homines hominibus praestare debeant, quantum caritatis impendere, cum desperantibus iter bestia saeua monstrauerit.

  73. 29.4.1

    igitur cum seruo dei nuntiarentur qui uenerant, ait: \'sit nomen domini benedictum. ingrediantur quibus uiam, qua uenirent, ursus aperuit\' . quo audito illi stupore nimio mirabantur uirum dei referre id quod in absenti prouenerat.

  74. 30.1.1

    Ciues item oppidi Lauriaci et superioram transfugae castellorum ad suspects loca exploratoribus destinatis hostes quantum bumana poterant sollicitudine praecauebant. quos seruus dei diuinitatis instinctu commonitus praesaga mente praestruxit, ut omnem paupertatis suae sufficientiam intra muros concluderent, quatenus inimicorum feralis excursio nihil humanitatis inueniens statim fame compulsa immania crudelitatis coepta desereret.

  75. 30.2.1

    haec per quadriduum contestatas aduesperascente iam die Valentem nomine monachum mittens ad sanctum Constantium, eiusdem loci pontificem, et ad ceteros commanentes: hac inquit \'nocte dispositis per muros ex more uigiliis districtius excubate, superuenientis hostis canentes insidias'. at illi nihil aduersi per exploratores sentire se penitus affirmabant.

  76. 30.3.1

    sed Christi famulus, praemonere non desinens dubitantibus uoce magna clamabat, eadem nocte eos asserens capiendos, nisi imperiis fideliter oboedirent, saepius repetens: me inquit \'me, si mentitus fuero, lapidate. itaque tandem aliquando muris inuigilare compulsi, expleta consueti operis in noctis principio psalmodia, cum celeberrimo coepissent uigilare concursu, aceruus faeni comminus positus et facula baiuli nolentis accensus lumen, non incendium reddidit ciuitati.

  77. 30.4.1

    qua occasione uoeiferantibus cunctis hostes siluarum occultati nemoribus, subito splendore clamoreque perterriti, putantes se praecognitos quieuerunt ac mane facto circumdantes ciuitatem et ubique discurrentes, cum nihil uictualium repperis. sent, direpto animalium grege cuiusdam hominis, qui seruo dei praedicente contumax sua tutare contempserat, recesserunt» illis autem abeuntibus ciues portas egressi haud procul a muris: scalas iacentes inuenerunt, quas ad urbis excidium praeparantes barbari uigilantium clamore turbati nocte iactauerant.

  78. 30.5.1

    quapropter memorati ciues ueniam a Christi famulo precabantur humiliter, confitentes corda sua lapidibus esse duriora, qui rebus praesentibus agnouerant in sancto uiro gratiam uiguisse propheticam: esset nempe tunc plebs inoboediens uniuersa captiua, nisi eam liberam uiri dei consueta seruasset oratio,, Iacobo apostolo protestante: multum, inquit, ualet oratio iusti assidua\'.

  79. 31.1.1

    Feletheus, Bugorum rex, qui et Feba, audiens cunctorem reliquias oppidorum, quae barbaricos euaserant gladios, Lauriacum se per dei famulum contulisse, assumpto ueniebat exercitu, cogitans repente detentos abducere et in oppidis sibi tributariis atque uicinis, ex quibus unum erat Fauianis, quae a Rugis tantummodo dirimebantur Danuuio, collocare.

  80. 31.2.1

    quam ob rem grauiter uniuersi turbati sanctum Seuerinum adiere suppliciter, ut in occursum regis -egrediens eius animum mitigaret. cui tota nocte festinans in uicesimo ab urbe miliario matutinus occurrit. rex ergo aduentum eius protinus expauescens testabatur se illius fatigatione plurimum praegrauatum: causas itaque repentinae occursionis inquirit. cui seruus dei: \'pax\' inquit \'tibi, rex optime.

  81. 31.3.1

    Christi legatus aduenio, subditis misericordiam precaturus. recole gratiam, diuina beneficia recordare, quibus pater frequenter se sensit adiutum. nam cunctis regni sui temporibus nihil me inconsulto gerere praesumebat. qui monitis salutaribus non resistens crebris prosperitatibus recognouit, quanti ualeret oboedientis animus quantumque triumphatoribus prosit suis non tumere uictoriis\'.

  82. 31.4.1

    et rex: \'hunc\' inquit cpopulum, pro quo beniuolus precator accedis, non patiar Alamannorum ac Thoringorum saeua depraedatione uastari uel gladio trucidari aut in seruitutem redigi, cum sint nobis uicina ae tributaria oppida, in quibus debent ordinari\'.

  83. 31.5.1

    cui seruus Christi constanter ita respondit: \'numquid arcu tuo uel gladio homines isti a praedonum uastatione creberrima sunt erepti et non potius dei munere, ut tibi paulisper obsequi ualeant, reseruati? nunc ergo, rex optime, consilium meum ne respuas, fidei meae hos committe subiectos, ne tanti exercitus conpulsione uastentur potius quam migrentur. confido enim in domino meo, quod ipse, qui me fecit horum calamitatibus interesse, in perducendis\' eis idoneum faciet promissorem.

  84. 31.6.1

    his auditis rex modestis allegationibus mitigatus cum suo protinus remeauit exercitu. igitur Romani, quos in sua sanctus Seuerinus fide susceperat, de Lauriaco discedentes pacificis dispositionibus in oppidis ordinati beniuola cum Rugis societate uixerunt. ipse uero Fauianis degens in antiquo suo monasterio nec admonere populos nec praedicere futura cessabat, asserens uniuersos in(de) Romanos ad suas prouincias absque ullo libertatis migraturos incommodo.

  85. 32.1.1

    Isdem temporibus Odoacar rex sancto Seuerino familiares litteras dirigens, quae speranda duceret, dabat suppliciter optionem, memor illius praesagii, quo eum quondam expresserat regnaturum. tantis itaque sanctus eius alloquiis inuitatus Ambrosium quendam exulantem rogat absolui. cuius Odoacar gratulabundus paruit imperatis.

  86. 32.2.1

    quo etiam tempore, dum memoratum regem multi nobiles coram sancto uiro humana, ut fieri solet, adulatione laudarent, interrogat quem regem tantis praeconiis praetulissent. respondentibus Odoacarem\': \'Odoacar\' inquit \'integer tredecim et quattuordecim anuos\', (annos) uidelicet integri eius regni significans et his dictis adiecit citius illos quod ipse praedixerat probaturos.

  87. 33.1.1

    Ab oppidaneis Comagensibus, apud quos prim am quondam innotuerat, beatus Seuerinus suppliciter rogatus aduenit. cuius comperta praesentia unus ex optimatibus Felethei regis filium. suum adolescentem diuturno langore uexatum, cui iam parabat exequia, traiecto Danuuio pedibus eius proiecit et lacrimans: credo\' inquit homo dei, te filio.

  88. 33.2.1

    meo uelocem impetrare diuinitus sanitatem. tunc data oratione qui semiuiuus allatus fuerat statim incolumis patre mirante surrexit et perfecta protinus reuertitur sospitate.

  89. 34.1.1

    Elefantiosus etiam quidam, Teio nomine, de toagmquis regionibus sancti Seuerini inuitatus uirtutibus uenit, rogans eius se oratione mundari. accepto itaque ex more praecepto iubetur deum, totius gratiae largitorem, sine cessatione lacrimabiliter exorare.

  90. 34.2.1

    quid pIura? precibus beati uiri idem leprosus diuina opitulatione mundatus, dum commutat mores in melius, mutare meruit et colorem, regis aeterni magnalia tam suis quam plurimorum uocibus longe lateque denuntians.

  91. 35.1.1

    Bonosus quoque, monachus beati Seuerini, barbarus genere, qui responsis eius inhaerebat, oculorum imbecillitatem plurimam patiebatur medelamque sibi praestari eius oratione poscebat, aegre ferens aduentitios et externos salutaris gratiae sentire praesidia sibique nullam remediorum opem aliquatenus exhiberi.

  92. 35.2.1

    cui senilis dei: on tibi* inquit \'expedit, o fili, corporeis luminibus aciem habere perspicuam et exterioris oculi clarum praeferre conspectum: ora magis, ut optutus uegetetur interior\', talibus igitur monitis informatus dedit operam corde magis uidendi quam corpore meruitque absque ullo fastidio mirabiliter in orationis effici iugitate continuus et quadraginta fere annis in monasterii excubiis perseuerans eodem quo conuersus est fidei calore transiuit.

  93. 36.1.1

    In loco Boiotro superius memorato quosdam tres monachos sui monasterii doctor humilis superbiae foeditate respersos dum pro suis singulos excessibus increpatos durare in pernicie comprobasset, orauit, ut eos dominus in adoptionem recipiens filiorum paterno dignaretur flagello corripere. prius ergo quam orationem effusis lacrimis terminaret, uno momento idem monachi daemone corripiente uexati contumaciam sui pectoris uocibus fatebantur.

  94. 36.2.1

    absit, ut cuiquam hoc crudele uideatur aut noxium, quia traditi sunt huiusmodi homines satanae in interitum carnis, sicut beatus dicit apostolus, ut spiritus saluus sit in die domini Iesu, cum beatus Ambrosius, Mediolanensis episcopus, seruum Stiliconis, auctorem falsarum epistolarum deprehensum, dixerit oportere tradi satanae, ne talia in posterum auderet admittere: quem eodem momento, cum adhuc sermo esset in ore sacerdotis, spiritus inmundus arreptum coepit discerpere. Seuerus quoque Sulpicius refert

  95. 36.3.1

    ex relatione Postumiani uirum quendam magnis uirtutibus signisque mirabilem ad expellendam de corde suo iactantiae uanitatem, quam incurrerat, exorasse, \'ut permissa in se mensibus quinque diabolo potestate similis his fieret, quos ipse curauerat\'. idemque post pauca: itaque correptus a daemone, tentus in uinculis, omnia. illa quae energumeni solent ferre perpessus quinto demum mense curatus est, non tantum daemone, sed, quod illi erat utilius atque optatius, uanitate*.

  96. 36.4.1

    praedictos itaque monachos uir dei delegatos fratribus per dies quadraginta arduis abstinentiae remediis mancipauit. quibus expletis data super eos oratione a potestate daemonis eruit nec solum sanitatem corporis, sed et mentis inpertiit. quo facto et sancto uiro reuerentiae terror adcreuit et ceteros maior disciplinae metus optinuit.

  97. 37.1.1

    Maroianum monachum, qui postea presbyter ante nos monasterio praefuit, ad Noricum cum Renato fratre direxerat. et cum dies tertius laberetur, ait fratribus: \'orate, carissimi, quia grauis hac hora tribulatio Marcianum comprimit et Renatum, de qua tamen Christi liberabuntur auxilio.

  98. 37.2.1

    tunc monachi quae ab eo dicta sunt protinus adnotantes, illis post menses plurimos redeuntibus diem horamque periculi, qua barbaros euaserant, indicantibus, sicut signauerant, approbarunt.

  99. 38.1.1

    Item uir beatissimus Seuerinus uni ex fratribus, nomine Vrso, repente praecepit quadraginta dierum districtiore ieiunio uenturae calamitati, abstinentia ciborum et lamentis, occurrere, dicens: imminet tibi corporale periculum, quod dei praesidio parui panis et aquae remediis expiabis\'. quadragesimo itaque die mortifera papula in brachio ieiunantis apparuit, quam mox ad ipsum ingressus suppliciter demonstrauit.

  100. 38.2.1

    cui sanctus dei famulus: \'noli\' inquit \'metuere praenuntiatum tibi ante dies quadraginta discrimen\', statimque propria manu signo crucis obducto mirantibus, qui aderant, papula letalis euanuit. hoc unum de domesticis sanitatibus narrasse sufficiat, prolixi operis fastidia declinando. nam saepius suorum aegritudines monachorum Christo sibi reuelante praenuntians isdem quibus praeuidebat muneribus et sanabat.,

← Previous · Next → — showing 101200 of 298

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0119.stoa001.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.