Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Vita Sancti Severini

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 298 sections

  1. 39.1.1

    A discipulorum quoque suorum oellula spiritalis doctor non longius habitabat, in orationibus uel abstinentia iugiter perseuerans: cum quibus tamen matutinas orationes et propriam noctis principio psalmodiam sollemniter adimplebat, reliqua uero orationum tempora in paruo complebat oratorio, quo manebat. in quibus saepe caelestibus firmatus oraculis multa futura per dei gratiam praedicebat, multorum etiam occulta cognoscens, ut opus erat, proferebat in medium et singulis remedia, prout poscebat modus aegritudinis, prouidebat.

  2. 39.2.1

    stratus eius unum erat in oratorii pauimento cilicium, omni tempore ipso quo uestiebatur amictu, etiam dum quiesceret, utebatur. numquam ante solis occasum nisi certa soluit festiuitate ieiunium. quadragesimae uero temporibus una per hebdomadem refectione contentus aequali uultus hilaritate fulgebat. aliena quasi propria errata deflens quibus poterat praesidiis temperabat.

  3. 40.1.1

    Deinde post multoB agones et diuturna certamina, cum se idem beatus Seuerinus de hoc saeculo transiturum deo reuelante sensisset, memoratum Rugorum regem Febam cum uxore eius crudelissima, nomine Giso, ad se uenire commonuit.

  4. 40.2.1

    quem cum salutaribus exhortatus esset affatibus, ut ita cum sibi subiectis ageret, quo se iugiter cogitaret pro statu regni sui rationem domino redditurum, aliisque uerbis intrepide monuisset, protenta manu regis pectus ostendens reginam his interrogationibus arguebat: hanc) inquit animam, Giso, an anrum argentumque plus diligis?) cumque illa maritum se diceret cunctis opibus anteferre, uir dei sapienter adiecit: ergo\' inquit desine innocentes opprimere, ne illorum afflictio uestram magis dissipet potestatem: etenim mansuetudinem regiam tu saepe conuellis\'.

  5. 40.3.1

    at illa: \'cur\' inquit \'nos sic accipis, serue dei?\' cui ipse: contestor ait tuos ego humillimus iam profecturas ad deum, ut ab iniquis actibus temperantes piis insistatis operibus. huc usque regnum uestrum auctore domino prosperatum est: iam ex hoc uos uideritis\'. his monitis rex cum coniuge sufficienter instructi ualedicentes ei profecti sunt.

  6. 40.4.1

    Tunc sanctus non desinebat de suae migrationis uicinia suos alloqui dulcedine caritatis, quod quidem facere nec ante cessauerat. \'scitote\' inquit \'fratres, sicut filios Israel constat ereptos esse de terra Aegypti, ita cunctos populos terrae huius oportet ab iniusta barbarorum dominatione liberari. etenim omnes cum suis facultatibus de his oppidis emigrantes ad Romanam prouiaciam absque ulla sui captiuitate peruenient.

  7. 40.5.1

    sed mementote praecepti sancti Ioseph patriarchae, cuius ego indignus et infimus uos attestatione conuenio: uisitatione uisitabit uos deus: tollite ossa mea hinc uobiscum. quod non mihi, sed uobis est profuturum. haec quippe loca nunc frequentata cultoribus in tam nastissimam solitudinem redigentur, ut hostes aestimantes auri se quippiam reperturos etiam mortuorum sepulturas effodiant'.

  8. 40.6.1

    cuius uaticinii ueritafcem euentus rerum praesentium comprobauit. leuari uero suum corpusculum pater sanctissimus, pietatis prouidus, argumento praecepit, ut, dum generalis populi transmigratio prouenisset, indiuisa fratrum, quos adquisierat, congregatio proficiscens optentu memoriae eius in uno societatis sanctae uinculo permaneret.

  9. 41.1.1

    Diem etiam, quo transiturus esset idem beatissimus Seuerinus e corpore, ante duos seu amplius annos hac significatione monstrauit. Epiphaniorum die, cum sanctus se Lucillus presbyter abbatis sui sancti Valentini, Raetiarum quondam episcopi, diem depositionis annua sollemnitate in crastinum celebraturum sollicitus intimasset, idem famulus dei ita respondit: si beatus Valentinus haec tibi celebranda sollemnia delegauit, ego quoque tibi in eodem die uigiliarum mearum studia obseruanda migraturus e corpore derelinquo.

  10. 41.2.1

    ille his sermonibus tremefactus cum se magis, utpote homo decrepitus, enixius commendaret quasi primitus transiturus, adiecit: (hoc erit, sancte presbyter, quod audisti, nec domini constitutum humana uoluntate praeteriet).

  11. 42.1.1

    Praeterea Fredericus a fratre suo, Rugorum rege Feba, ex paucis, quae super ripam Danuuii remanserant, oppidis unum acceperat, Fauianis, iuxta quod sanctus Seuerinus, ut retuli, commanebat. ad quem cum idem Fredericus ex more salutaturus accederet, coepit ei Christi miles iter suum enixius indicare, sub contestatione haec proloquens: noueris me\' inquit \'quantocius ad dominum profecturum et idcirco monitus praecaueto, ne me discedente aliquid horum, quae mihi commissa sunt, attaminare pertemptes et substantiam pauperum captiuorumque contingas, indignationem dei, quod absit, tali temeritate sensurus\'.

  12. 42.2.1

    sed Fredericus insperata commonitione perculsus: \'cur\' inquit hac contestatione confundimur, cum non optemus tantis orbari praesidiis et sanctae largitioni tuae, quae omnibus nota est, conferre aliquid deceat, non auferre, quatenus solita, sicut et pater noster Flaccitheus, tua merear oratione muniri, qui experimento didicit sanctitatis tuae meritis se fuisse semper adiutum?\' et ille: qualibet inquit \'occasione cellulam meam uolueris laedere, et hie statim probabis et in futuro solues quam non opto uindictam).

  13. 42.3.1

    tunc Fredericus promittens se Christi famuli monita seruaturum remeauit ad propria. doctor uero dulcissimus non cessabat suos alloqui per monita discipulos dicens: \'confido de gratia domini mei Iesu Christi, quia uobis in opere suo durantibus et meae memoriae pacata societate coniunctis, aeternae uitae bona tribuet nec praesentium solacia denegabit\'.

  14. 43.1.1

    Nonis itaque ianuariis coepit tenuiter lateris dolore pulsari. quo durante per triduum medio noctis tempore fratres adesse praecepit, quos de corpore suo commonens et paterna informatione corroborans, instanter ac mirabiliter talia prosecutus aiebat:

  15. 43.2.1

    \'filii in Christo carissimi, scitis, quod beatus Iacob de saeculo recessurus condicione mortis instante fitios suos adesse praecipiens et prepheticae benedictionis affatibus singulos quosque rem unerans mysteriorum arcana prodidit futurorum. nos uero infirmi ac tepidi tantaeque impares pietati hanc praerogatiuam nostris usurpare uiribus non audemus, unum tamen, quod humilitati congruit, non tacebo, mittens ues ad exempla maiorum, quorum intuentes exitum conuersationis imitamini fidem. Abraham namque uocatus a domino fide oboediuit, at exiret in locum, quem accepturus erat in possessionem, et exiit nesciens, quo «enturos esset.

  16. 43.3.1

    huiua igitur beati patriarchae imitamini fidem, imitamini sanctitatem, terrena despicite, patriam caelestem semper inquirite. confido autem in domino, quod mihi de uobis aeterna lucra prouenient. uideo enim 1109 gaudium meum feruore spiritus ampliasse, amare iustitiam, fraternae caritatis uincula diligere, castitati operam dare, humilitatis regulam custodire: haec, quantum ad hominis spectat intuitum, laudo confidenter et approbo.

  17. 43.4.1

    sed orate, at quae humanis aspectibus digna sunt aeternae discretionis examine firmentur, quia non, sisut homo uidet, uidet deus. ille siquidem, sicut diuinus sermo denuntiat, omnium corda scrutatur et omnes mentium cogitationes anteuenit. assiduis ergo precibus hoc sperate, ut oculos cordis uestri deus inluminet eosque, sicut optauit beatus Heliseus, aperiat, quo possitis agnoscare. quanta, nos circumstent adiumenta sanctorum, quanta fidelibus auxilia praeparentur. deus enim nester supplicibus appropinquat.

  18. 43.5.1

    non desit militantibus deo iugis oratio: non pigeat agere paenitentiam, quem. non puduit facinus perpetrare: non dubitetis, luge.e peccantes, si quo modo offensa diuinitas uestrarum lacrimarum inundatione placetur, quia spiritum contribulatum suum dignatus eat uocare sacrificium. simus igitur corde, humiles, mente tranquilli, delicta omnia praecauentes ac diuinorum semper memores mandatorum, scientes non prodesse nobis humilitatem uestis, nomen monachi, uocabulum religion», speciem pietatis, si circa obseruantiam mandatorum degeneres inueniamur et reprobi.

  19. 43.6.1

    mores igitur, fiJLii mm canssimi,, proposito suscepto consentiant: grande nefas est peccata sectari etiam hominem saecularem, quanto magis monachos, qui blandimenta saeculi quasi atrocem bestiam fugientes Christum cunctis affectibus praetulerunt, quorum incessus et habitus uirtutis creditur esse documentum? sed quid uos ultra demoror, filii carissimi, longi sermonis affatu?

  20. 43.7.1

    superest, ut beati apostoli ultima oratione uos prosequar ita dicentis: et nunc commendo uos deo et uerbo gratiae eius, qui potens est conseruare uos et dare hereditatem in omnibus sanctificatis. ipsi gloria in saecula saeculorum. amen.\'

  21. 43.8.1

    Post huiusmodi igitur aedificationis alloquium cunctos per ordinem ad osculum suum iussit accedere et sacramento communionis accepto fieri se penitus prohibet totumque corpus signo crucis extenta manu consignans, ut psallerent imperauit. quibus maeroris suffusione cunctantibus ipse psalmum protulit ad canendum: Laudate dominum in sanctis eius, omnis spiritus laudet dominum.

  22. 43.9.1

    sexto itaque iduum ianuariarum die in hoc uersiculo nostris uix respondentibus quieuit in domino, quo sepulto credentes omni modo seniores nostri, quae de transmigratione praedixerat, sicut et multa alia praeteriri non posse locellum ligneum parauerunt, ut, cum praenuntiata populi transmigratio prouenisset, praedictoris imperata complerent.

  23. 44.1.1

    Fredericus uero beati Seuerini morte comperta, pauper et impius, barbara cupiditate semper immanior, uestes pauperibus deputatas et alia nonnulla credidit auferenda. cui sceleri sacrilegium copulans calicem argenteum ceteraque altaris ministeria praecepit auferri.

  24. 44.2.1

    quae cum imposita essent sacris altaribus nec auderet directus uilicus ad tale facinus suas manus extendere, quendam militem, Auitianum nomine, compulit diripere memorata. qui quamuis inuitus praecepta perficiens, mox tamen incessabiliter uexatus omnium tremore membrorum daemonio quoque corripitur. is ergo uelociter consilio meliore correxit errata, suscepto namque professionis sanctae proposito in insulae solitudine armis caelestibus mancipatus militiae commutauit officium.

  25. 44.3.1

    Frederious autem immemor contestationis et praesagii sancti uiri abrasis omnibus monasterii rebus parietes tantum, quos Danuuio non potuit transferre, dimisit. sed mox in eum ultio denuntiata peruenit: nam intra mensis spatium a Frederico, fratris filio, interfectus praedam pariter amisit et uitam.

  26. 44.4.1

    quapropter rex Odoacar, Rngis intulit bellum. quibus etiam deuictis et Frederico fugato, patre quoque Feba capto et ad Italiam cum noxia coniuge transmigrato, post audiens idem Odoacar Fredericum ad propria reuertisse statim fratrem suum misit cum multis exercitibus Onoulfum, ante quem denuo fugiens Fredericus ad Theudericum regem, qui tunc apud Nouas, ciuitatem prouinciae Moesiae, morabatur, profectus est.

  27. 44.5.1

    Onoulfus uero praecepto fratris admonitus uniuersos iussit ad Italiam migrare Romanos. tunc omnes incolae tamquam de domo seruitutis Aegyptiae, ita de cotidiana barbarie frequentissimae depraedationis educti sancti Seuerini oracula cognouerunt. cuius praecepti non immemor uenerabilis noster presbyter tunc Lucillus, dum uniuersi per comitem Pierium compellerentur exire, praemissa cum monachis uespere psalmodia sepulturae locum imperat aperiri.

  28. 44.6.1

    quo patefacto tantae suauitatis fragrantia omnes nos circumstantes accepit, ut prae nimio gaudio atque admiratione prosterneremur in tortam. deinde humaniter aestimantes ossa funeris inueniri disiuncta — nam annus sextus depositionis eius effluxerat — integram corporis compagem repperimus. ob quod miraculum inmensas gratias retulimus omnium conditori,, quia cadauer sancti, in quo nulla aromata fuerant, nulla manna accesserat condientis, cum barba pariter et capillis usque ad illud tempus mansisset inlaesum.

  29. 44.7.1

    linteaminibus igitur immutatis in loculo multo ante iam tempore praeparato funus includitur, carpente trahentibus equis inpositum mox euehitur cunctis nobiscum prouincialibus idem iter agentibus, qui oppidis super ripam Danuuii derelictis per diuersas Italiae regiones uarias suae peregrinationis sortiti sunt sedes. sancti itaque corpusculum ad castellum, nomine Felethem, † Mulsemensis regionis apportatum est.

  30. 45.1.1

    Per idem tempus multi uariis occupati langoribua et nonnulli ab spiritibus inmundis oppressi medellam diuinae gratiae sine ulla mora senserunt tunc et mutus quidam ad id castellum suorum miseratione perductus eat. qui dum in oratorio, quo sancti uiri corpusculum super carrum adhuc positum permanebat, alacer peruenisset ac sub eo clauso oris sui ostio in cordis cubiculo supplicaret, ilico lingua eius in oratione soluta laudem dixit altissimo.

  31. 45.2.1

    eumque renersus ad hospitium, quo suscipi consuerat, intarrogatus fuisset; ex more, nutu signoque pulsatus, et orasse et laudem se deo obtulisse clara uoce respondit. quo loquente pauefacti qui eum nouerant, ad oratorium cum clamore currentes sancto Lucillo presbytero simulque nobis, qui cum illo eramus, ignorantibus quod euenerat, indicarunt. tunc omnes exultantes in gaudio diuinae clementiae gratiarum retulimus actionem.

  32. 46.1.1

    Igitur illustris femina Barbaria beatum Seuerinum, quem fama uel litteris cum suo quondam iugali optime nouerat, religiosa deuotione uenerata est. quae post obitum eius audiens corpusculum sancti in Italiam cum multo labore perductum et usque ad illud tempus terrae nullatenus commendatum uenerabilem presbyterum nostrum Marcianum, sed et cunctam congregationem litteris frequentibus inuitauit.

  33. 46.2.1

    tunc sancti Gelasii, sedis Romanae pontificis, auctoritate et Neapolitano populo exequiis reuerentibus occurrente in castello Lucullano per manus sancti Victoris episcopi in mausuleo, quod praedicta femina condidit, collocatum est.

  34. 46.3.1

    Qua celebritate multi langoribus diuersis afflicti, quos recensere longum est, receperunt protinus sanitatem. inter quos quaedam uenerabilis ancilla dei, Processa nomine, cinis Neapolitana, cum grauissimum aegritudinis pateretur incommodum, sancti funeris prouocata uirtutibus in itinere properanter occurrit et ingressa sub uehiculo, quo corpus uenerabile portabatur, statim caruit omnium langore membrorum.

  35. 46.4.1

    [Tunc et Laudicius quidam caecus, inopinato psallentis populi clamore perculsus, sollicite suos quid esset interrogat. respondentibus, quod cuiusdam sancti Seuerini corpus transiret, compunctus ad fenestram se duci rogat, de qua poterat a sanis eminus multitudo psallentium atque uehiculum sancti corporis contemplari. cumque fenestrae nixus incumberet et oraret, protinus uidit, singillatim nominatimque demonstrans omnes notos atque uicinos. quo facto cuncti, qui audierant, gratias deo lacrimantibus gaudiis retulerunt.

  36. 46.5.1

    Marinus quoque, primicerius cantorum sanctae ecclesiae Neapolitanae, cum sanitatem post immanissimum langorem recipere pro incessabili capitis dolore non posset, caput uehiculo credens apposuit et mox a dolore liberum subleuauit memorque beneficii semper in die depositionis eius occurrens uoti sacrificium deo cum gratiarum actione reddebat.

  37. 46.6.1

    Verum multis plura scientibus sufficiat tria de innumeris, quae in ingressu eius gesta sunt, beneficiorum uirtutumque retulisse miracula.] Monasterium igitur eodem loco constructum ad memoriam beati hactenus perseuerat, cuius meritis multi obsessi a daemonibus sunt curati et diuersis obstricti langoribus receperunt ac recipiunt operante dei gratia sanitatem: cui est honor et gloria in saecula saeculorum. amen.

  38. 46.6.2

    Habes, egregie Christi minister, commemoratorium, de quo opus efficias tuo magisterio fructuosum.

  39. letter2.1.1

    DOMINO SANCTO SEMPERQVE CARISSIMO EVGIPPIO PBESBVTERO PASCASIVS DIACONVS.

  40. letter2.1.2

    Frater in Christo carissime, dum nos peritiae tuae facundia et otii felicitate perpendens amaritudines occupationesque multiplices peccatorum retractare contemnis, pudoris iacturam dilectionis contemplatione sustineo.

  41. letter2.2.1

    direxisti commemoratorium, cui nihil possit adicere facundia peritorum, et opus, quod ecclesiae possit uniuersitas recensere, breui reserasti compendio, dum beati Seuerini finitimas Pannoniorum prouincias incolentis uitam moresque uerius explicasti et quae per illum diuina uirtus est operata miracula diuturnis mansura temporibus tradidisti memoriae posterorum — nesciunt facta piorum praeterire cum saeculo — ut omnes praesentem habeant et secum quodam modo sentiant commorari, quibus eum relatio peruexerit lectionis. et ideo, quia tu haec quae a me narranda

  42. letter2.3.1

    poscebus elocutus es simplicius, explicasti facilius, nihil adiciendum labori uestro studio nostro credimus: siquidem aliter audita narramus, aliter experta depromimus. facilius uirtutes magistrorum a discipulis exponuntur, quae suggeruntur crebrius conuersatione docentium.

  43. letter2.4.1

    Diuinis charismatibus inspiratus scis, bonorum mentibus excolendis quantum gesta sanctorum utilitatis impertiant, quantum feruoris attribuant, quantum puritatis infundant. de qua re apostolicae uocis auctoritas latius innotescens: forma, inquit, estote gregi, et beatus Paulus Timotheo praecipit: forma esto fidelibus. unde idem apostolus iustorum catalogum summa breuitate contexens ab Abel incipiens insignium uirorum pergit narrare uirtutes.

  44. letter2.5.1

    sic et ille fidelissimus Matathias morti gloriosissimae iam propinquans filiis suis hereditario iure sanctorum exempla distribuit, quorum certaminibus admirandis celebrius excitati animas suas pro legibus sempiternis Sanctitatis feruore contemnerent. nec paterna liberos fefellit instructio: tantum enim profuerunt memoratis facta maiorum, ut aperta fide armatos principes deterrerent, castra sacrilega superarent, cultus arasque daemonicas longe lateque diruerent ciuicamque coronam gestis decorati perennibus splendenti patriae prouiderent.

  45. letter2.6.1

    unde et nos ornamentis sponsae Christi quiddam fraterno ministerio prouideri gaudemus, non quo ullis, ut credo, temporibus defuerit clarior uita maiorum, sed quod domum magni regis plurimorum uexilla trophaeorum habere conueniat. non enim uera uirtus excluditur numerositate uirtutum, sed optatis successibus eatenus ampliatur.

  46. hymnus.1

    Canticum laudis domino canentes

  47. hymnus.2

    Hunc diem festum celebremus omnes,

  48. hymnus.3

    Quo Seuerinus penetrauit almus

  49. hymnus.4

    Celsa polorum.

  50. hymnus.5

    Quis stilo diues modulansque plectro

  51. hymnus.6

    Cuncta signorum replicare possit,

  52. hymnus.7

    Quae potens Christus studiis opimis

  53. hymnus.8

    Contulit eius?

  54. hymnus.9

    Inclitus uates nimiumque felix,

  55. hymnus.10

    Saepius cui deus intimabat

  56. hymnus.11

    Tunc ad oppressi populi salutem

  57. hymnus.12

    Multa futura.

  58. hymnus.13

    Voce praesaga laqueos latronum

  59. hymnus.14

    Atque praedonum machinas retexens

  60. hymnus.15

    Valde tutabat monitis supernis

  61. hymnus.16

    Oppida fessa.

  62. hymnus.17

    Dulce solamen miseris ministrans

  63. hymnus.18

    Horridam pestem famis amputauit,

  64. hymnus.19

    Barbara plures feritate uictos

  65. hymnus.20

    Soluit ab hoste.

  66. hymnus.21

    Magne confessor, humilis magister,

  67. hymnus.22

    Tu quidem normam monachis dedisti,

  68. hymnus.23

    Calle demonstrans sobrio sequaces

  69. hymnus.24

    Scandere caelum.

  70. hymnus.25

    In tuis sanctis manibus refulsit

  71. hymnus.26

    Caelitus lumen refluensque creuit

  72. hymnus.27

    Ad tuos haustus olei liquamen

  73. hymnus.28

    Fontis ad instar.

  74. hymnus.29

    Condolens cunctos inopes fouebat,

  75. hymnus.30

    Languidos sanans releuabat aegros:

  76. hymnus.31

    Omnis accedens salubrem medelam

  77. hymnus.32

    Sumpsit ab illo.

  78. hymnus.33

    Tuque Siluinum loculo iacentem,

  79. hymnus.34

    Fratribus coram precibus peractis,

  80. hymnus.35

    Morte deuicta redire fecisti ad

  81. hymnus.36

    Gaudia uitae.

  82. hymnus.37

    Cereos flamma fidei cremante

  83. hymnus.38

    Arguit sanctus pater infideles:

  84. hymnus.39

    Moxque flammescunt deitatis igne

  85. hymnus.40

    Algida corda.

  86. hymnus.41

    Cuius ad funus ueniens sacratum

  87. hymnus.42

    Mutus accepit modulos loquelae,

  88. hymnus.43

    Caecus exultat procul ambulantes

  89. hymnus.44

    Cernere notos.

  90. hymnus.45

    Neapolis, gaude redimita festis,

  91. hymnus.46

    Plaude caelestem retinens patronum,

  92. hymnus.47

    Quem tibi summus decus et iuuamen

  93. hymnus.48

    Praestitit auctor.

  94. hymnus.49

    Huius o clemens meriti creator

  95. hymnus.50

    Gloriam nobis ueniamque confer,

  96. hymnus.51

    Quo tui cultus super astra semper

  97. hymnus.52

    Luce fruamur.

  98. hymnus.53

    Gloriam patri resonemus omnes.

← Previous — showing 201298 of 298

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0119.stoa001.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.