Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Vita Sancti Severini

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 298 sections

  1. letter1.1.1

    DOMINO SANCTO AC MERITO VENERABILI PASCASIO DIACONO EVGIPPIVS IN DOMINO SALVTEM.

  2. letter1.1.2

    Ante hoc ferme biennium, consulatu scilicet Inportuni, epistola cuiusdam laici nobilis ad quondam directa presbyterum nobis oblata est ad legendum, continens uitam Bassi monachi, qui quondam in monasterio montis, cui uocabulum est Titas, super Ariminum commoratus, post in Lucaniae regione defunctus est, uir et multis et mihi notissimus. quam epistolam cum a quibusdam describi cognoscerem, coepi mecum ipse tractare nec non et uiris religiosis edicere, tanta per beatum Seuerinum diuinis effectibus celebrata non oportere celari miracula.

  3. letter1.2.1

    Quae cum auctor epistolae praefatae rescisset, animo prompto remandauit, ut aliqua sibi per me eiusdem sancti Seuerini mitterentur indicia, quibus instructus libellum uitae eius scriberet posterorum memoriae profuturum. hac ego protinus oblatione compulsus commemoratorium nonnullis refertum indiciis ex notissima nobis et cotidiana maiorum relatione composui, non sine magno maerore animi, iniustum scilicet reputans, ut te superstite laicus la nobis hoc opus efficere rogaretur, cui et modus et color operis non sine praesumptione quadam possit iniungi, ne forsitan saeculari tantum litteratura politus tali uitam sermone conscriberet, in quo multorum plurimum laboraret inscitia et res mirabiles, quae diu quadam silentii nocte latuerant, quantum ad nos attinet ignaros liberalium litterarum, obscura disertitudine non lucerent.

  4. letter1.3.1

    sed non ultra lucernae illius igniculum te uelut sole splendente perquiram: tantum ne mihi peritiae tuae radios nube quadam excusationis obducas, imperitiam propriam uidelicet accusando. noli, obsecro, tam duris me uerberare sermonibus, dum dicis: quid tibi aquas expectare de silice? iam utique non expecto de silice plateae saecularis, sed a te, qui spiritalibus spiritalia comparans nos de firmissima petra illo quo profluis orationis melle recreabis: de quo iam nectareum suauissimae promissionis gustum dirigens praecipis, ut commemoratorium uel indicia uitae saepe dicti sancti Seuerini transmitterem: quae donec in tuae constructionis libellum transire mereantur, nequaquam animum recensentis offendant.

  5. letter1.4.1

    quisquis enim ad construendam domum architectum requirit, necessariam sollicitus materiem praeparat: quod si moles instar parietum impolitis componatur artifice tardante lapidibus, numquid aedificasse dicendus est, ubi nulla magistri structura prorsus interuenit, nulla rite subicitur fundamenti munitio? sic ego quoque pretiosam materiem ingenio uestro uilissima compositione uix praeparans num putari debeo conscripsisse quod cupio, ubi disciplinae liberalis nulla constructio, nullus grammatici culminis decor extitit?

  6. letter1.5.1

    habet plane certum fundamentum solius fidei, quo sanctum uirum mirandis constat claruisse uirtutibus, quod per manus linguae tuae nunc offero collocandum, de tui operis fastigio laudes Christo debitas redditurus.

  7. letter1.6.1

    IIIa. quoque, precor, uirtutum beneficia sanitatumque remedia, quae uel in itinere uel hic apud eiusdem beatissimi patris memoriam diuina sunt peracta uirtute, digneris adnectere: quae quoniam fidelis portitor, filius uester Deogratias, optime nouit, uerbo commendauimus intimanda, sperantes nos baiuli nomen etiam de tui operis perfectione iugiter esse ducturos, ut dei fidelissimus famulus tantis uirtutibus opulentus, sicut ad sanctorum gloriam suis per Christi gratiam meritis uehitur, sic ad humanam memoriam tuis litteris consecretur.

  8. letter1.7.1

    Sane patria, de qua fuerit oriundus, fortasse necessario a nobis inquiritur, ut inde, sicut moris est, texendae cuiuspiam uitae sumatur exordium, de qua licet me fatear nullum euidens habere documentum, tamen quid hinc ab ineunte aetate cognouerim non tacebo.

  9. letter1.8.1

    cum multi igitur sacerdotes et spiritales uiri nec non et laici nobiles atque religiosi, uel indigenae uel de longinquis ad eum regionibus confluentes, saepius haesitarent inter se quaerentes, cuius nationis esset uir, quem tantis cernerent fulgere uirtutibus, nec ullus ab eo penitus auderet inquirere, tandem Primenius quidam, presbyter Italiae, nobilis et totius auctoritatis uir, qui ad eum confugerat tempore, quo patricius Orestes inique peremptus est, interfectores eius metuens, eo quod interfecti uelut pater fuisse diceretur, — post multos itaque familiaritatis adeptae dies erupit quasi pro omnibus et ita sciscitatus est dicens: \'domine sancte, de qua prouincia deus his regionibus tale lumen donare dignatus est?\' cui uir dei faceta primum hilaritate respondit:

  10. letter1.9.1

    csi fugitiuum putas, para tibi pretium, quod pro me possis, cum fuero requisitus, offerre\\ his talia serio mox subiciens: \'quid prodest\' inquit \'seruo dei significatio loci uel generis sui, cam possit id tacendo facilius uitare iactantiam, utpote sinistram, qua nesciente cupit omne opus bonum Christo donante perficere, quo mereatur dextris socius fieri et supernae patriae cinis adscribi? quam si me indignum ueraciter desiderare cognoscis, quid te necesse est terrenam cognoscere, quam requiris? uerum tamen scito, quia deus, qui te sacerdotem fieri praestitit, ipse me quoque periclitantibus his hominibus interesse praecepit\'.

  11. letter1.10.1

    tali memoratus presbyter responsione conticuit nee quisquam ante uel postea beatum uirum super hac parte percontari praesumpsit. loquela tamen ipsius manifestabat hominem omnino latinum, quem constat ad quandam orientis solitudinem feruore perfectioris uitae fuisse profectum atque inde post ad Norici Ripensis oppida, Pannoniae superiori uicina, quae barbarorum crebris premebantur incursibus, diuina compulsum reuelatione uenisse, sicut ipse clauso sermone tamquam de alio aliquo referre solitus erat, nonnullas orientis urbes nominans et itineris inmensi pericula se mirabiliter transisse significans. haec igitur sola quae retuli, quotiens de beati Seuerini patria sermo ortus est, etiam ipso superstite semper audiui.

  12. letter1.11.1

    indicia uero mirabilis uitae eius huic epistolae coniuncto praelatis capitulis commemoratorio recensita fient, ut rogaui, libro uestri magisterii clariora. superest, ut eius orationibus tuas sociare non desinas et indulgentiam mihi poscere non desistas.

  13. 1

    I. Quomodo primum beatus Seuerinus in oppido, quod Asturis uocabatur, et saluberrima exhortatione bonorum operum et ueracissima futurorum praedicatione claruerit.

  14. 2

    II. De oppido, cui erat uocabulum Comagenis, per eum mirabiliter ab hostibus liberato.

  15. 3

    III. Quod habitatoribus ciuitatulae Fauianis diu fame laborantibus miro modo deus eius oratione subuenerit.

  16. 4

    IIII. De praedonibus barbaris, qui etiam omnia arma sua cum praeda, quam extra muros Fauianensium ceperant, amiserunt, uel de instituto eius atque humilitate praecipua.

  17. 5

    V. In quanta reuerentia eum Rugorum rex Flaccitheus habuerit, uel qualiter ab insidiis inimicorum ipsius sit liberatus oraculo.

  18. 6

    VI. De unico filio uiduae gentis praedictae Rugorum, quem per annos XII dolor excruciauerat, uiri dei oratione sanato.

  19. 7

    VII. Qualiter Odoacar adulescentulus, uilissimis pellibus opertus, ab eo praenuntiatus sit regnaturus.

  20. 8

    VIII. Quod Feletheus, qui et Feba, Rugorum rex, ante lati filius Flaccithei, pessimam coniugem rebaptizare catholicos metu sancti Seuerini uetuerit, uel quale periculum illa de paruulo filio suo Frederico quadam die, dum pro quibusdam intercessionem eius contempsisset, incurrit.

  21. 9

    VIIII. De portitore reliquiarum sancti Geruasii et Protasii martyrum mira uiro dei reuelatione monstrato, uel qua responsione, dam rogaretur, episcopatus declinauerit honorem.

  22. 10

    X. De quodam ostiario uspiam egredi quadam die prohibito, mox a barbaris capto ab isdemque suppliciter restituto.

  23. 11

    XI. De miraculo, quod in castello Cucullis factum est, ubi cereis diuinitus accensis sacrilegi, qui se primitus occuluerant, declarati sunt atque correcti.

  24. 12

    XII. Quemadmodum de finibus praefati castelli locustae ieiunio, oratione atque elemosynis deo propitiato depulsae sunt, abrasa mirabiliter segete cuiusdam pauperis increduli contemptoris.

  25. 13

    XIII. Quomodo cereus in manu serui dei orantis accensus sit, dum uespertinae laudis officio ignis de more necessarius minime fuisset inuentus.

  26. 14

    XIIII. De mirabili sanatione mulieris desperatae, quae post inmanem diutinumque langorem ita uiri dei oratione conualuit, ut ad opus agrale die tertio fortis accesserit.

  27. 15

    XV. Quemadmodum in baiulos postes a parte fluminis ecclesiam sustentantes, quos aqua saepe superfluens transcendebat, orans dei seruus crucis signaculum securi sculpserit, quod signum numquam deinceps aqua penitus excedebat.

  28. 16

    XVI. De Siluino presbytero defuncto, cuius cadauer feretro impositum celebratis nocte uigiliis mox ad uocem uocantis aperuit oculos, rogans dei famulum, quo uocante reuixerat, ne ulterius experta requie priuaretur.

  29. 17

    XVII. Quam sollicita pauperibus cura ministrauerit, uel quod distributioni eius etiam Norici decimas dirigebant, quibus de more perlatis periculum his, qui dirigere distulerant, imminere praedixit.

  30. 18

    XVIII. Quemadmodum rubigo, quae messibus nocitura paruerat, per uirum dei ieiuniis et oratione depulsa sit.

  31. 19

    XVIIII. Quod Gibuldus, Alamannorum rex, coram seruo dei magno sit tremore concussus et reddiderit multitudinem captiuorum.

  32. 20

    XX. Quomodo ei militum fuerit interfectio reuelata, propter quorum corpora sepelienda suos ignorantes direxit ad fluuium.

  33. 21

    XXI. Paulinum presbyterum, qui de longinquo ad eum uenerat, reuertentem ad patriam praedixit mox episcopum ordinandum.

  34. 22

    XXII. Quod, dum basilicae nonae sanctuaria quaererentur, ultro sibi sancti Iohannis Baptistae benedictionem praenuntiauerit deferendam et illi oppido cladem se absente futuram, qua in baptisterio presbyter uaniloquax interfectus est.

  35. 23

    XXIII. Qualiter sanctuaria praedicta susceperit.

  36. 24

    XXIIII. De mansoribus alterius oppidi, qui spreto mandantis oraculo mox ab Herulis interfecti sunt, quia locum praemoniti relinquere noluerunt.

  37. 25

    XXV. Quemadmodum scriptis ad Noricum destinatis castella ieiuniis, orationibus atque elemosynis praemunierit, quibus praenuntiata hostis irruptio nocere non potuit.

  38. 26

    XXVI. De leproso mundato, qui reuerti ad propria, ne lepram peccati magis incurreret, euitauit.

  39. 27

    XXVII. De uictoria, quam apud Batauis de Alamannis oratione sancti Seuerini sumpsere Romani, et quod post triumphum, qui praedicentem sequi spreuerant, sint perempti.

  40. 28

    XXVIII. Quemadmodum ministrante famulo dei pauperibus oleum creuisse contigerit.

  41. 29

    XXVIIII. De his, quibus collo uestes egenis erogandas Norico deferentibus ursus media hieme ducatum per niues heremi usque ad humana habitacula praebuit, quos tali duce uenire solita uir dei reuelatione cognouit.

  42. 30

    XXX. Qualiter ad ciuitatem Lauriacum hostes futura nocte uenturos praesenserit et male securis ciuibus uigilare uix suaserit, quod mane probantes infidelitati ueniam cum gratiarum actione poscebant.

  43. 31

    XXXI. Quomodo Febae, regi Rugorum, ad Lauriacum cum exercitu uenienti occurrerit et in sua fide populos susceperit, ut eos ad inferiora oppida, id est Rugis uiciniora, deduceret.

  44. 32

    XXXII. Quemadmodum Odoacar rex aliqua a se sperari poscens Ambrosium quendam de exilio ad serui dei litteras reuocauerit et, quot annis regnaturus foret, laudatoribus regis eiusdem dei seruus praedixerit.

  45. 33

    XXXIII. De filio cuiusdam ex optimatibus regis Rugorum in oppido Comagenis uiri dei oratione sanato.

  46. 34

    XXXIIII. Qualiter elefantiosus quidam, nomine Teio, curatus est.

  47. 35

    XXXV. De Bonoso monacho, qui, dum oculorum imbecillitatem quereretur, audiuit ab eo: ora magis, ut corde plus uideas\': mox mirabiliter affectum iugiter orandi promeruit.

  48. 36

    XXXVI. De tribus superbientibus monachis, quos mox tradidit satanae, ut eorum spiritus saluaretur, de qua re prolatis duorum patrum exemplis uerissimam suo loco reddidi rationem.

  49. 37

    XXXVII. Quemadmodum horam tribulationis Marciani et Renati monachorum suorum, quam in alia prouincia positi pertulerunt, oratione praesentibus ceteris fratribus indicta signauerit.

  50. 38

    XXXVIII. De periculo letalis papulae, quod ante quadraginta dies Vrso monacho futurum et reuelatione praedixit et oratione curauit.

  51. 39

    XXXVIIII. De habitaculo eiusdem beati uiri, stratu quoque uel cibo pauca tenuiter indicantur.

  52. 40

    XL. Qualiter, cum propinquare transitum suum deo sibi reuelante sensisset, regem Febam noxiamque reginam fuerit adlocutus nec suos ex illo praemonere destiterit, generalem populi migrationem propinquare praenuntians suumque corpusculum pariter portari praecipiens.

  53. 41

    XLI. Quomodo etiam diem transitus sui sancto Lucillo presbytero manifestius indicauit.

  54. 42

    XLIL Quemadmodum Fredericum, fratrem praedicti regis, contestatus sit suosque monuerit.

  55. 43

    XLIII. De obitu eius uel qualibus monitis ultima suos et prolixa pius exhortatione fuerit prosecutus.

  56. 44

    XLIIII. Qualia post discessum eius monasterio Fredericus intulerit qualiterue punitus sit, uel quatenus eius oraculum prospera populi fuerit migratione completum uel corpusculum eiusdem leuatum carpentoque deuectum.

  57. 45

    XLV. De multorum tunc sanatione debilium, qua de singulis omissa unius tantum muti loquela refertur orando sub carro, quo adhuc erat corpusculum, reddita.

  58. 46

    XLVI. De fide inlustris feminae Barbariae susceptricis et occursu Neapolitani populi, ubi cum nihilominus multi tunc a diuersis fuerint sanati langoribus, unius tantum sacrae uirginis sanatio memoratur.

  59. 1.1.1

    Tempore, quo Attila, rex Hunnorum, defunctus est, utraque Pannonia ceteraque confinia Danuuii rebus turbabantur ambiguis ac primum inter filios eius de optinendo regno magna sunt exorta certamina, qui morbo dominationis inflati materiam sui sceleris aestimarunt patris interitum. tunc itaque sanctissimus dei famulus Seuerinus de partibus orientis adueniens in uicina Norici Ripensis et Pannoniorum paruo, quod Asturis dicitur, oppido morabatur, ubi uiuens iuxta euangelicam apostolicamque doctrinam, omni pietate et castitate praeditus, in confessione catholicae fidei uenerabile propositum sanctis operibus adimplebat.

  60. 1.2.1

    dum ergo talibus exercitiis roboratus palmam supernae uocationis innocue sequeretur, quodam die ad ecclesiam processit ex more. tunc presbyteris, clero uel ciuibus requisitis coepit tota mentis humilitate praedicere, ut hostium insidias imminentes orationibus et ieiuniis ac misericordiae fructibus inhiberent. sed animi contumaces ac desideriis carnalibus inclinati praedicentis oracula infidelitatis suae discrimine probauerunt.

  61. 1.3.1

    famulus autem dei reuersus ad hospitium, quo ab ecclesiae fuerat custode susceptus, diem et horam imminentis excidii prodens: de contumaci\' ait oppido et citius perituro festinus abscedo\'. inde ad proximum, quod

  62. 1.4.1

    Comagenis appellabatur, oppidum declinauit hoc barbarorum intrinsecus consistentium, qui cum Romanis foedus inierant, custodia seruabatur artissima nullique ingrediendi aut egrediendi facilis licentia praestabatur. a quibus tamen famulus dei, cum esset ignotus, nec interrogatus est nec repulsus. itaque mox ingressus ecclesiam cunctos de salute propria desperantes ieiunio et orationibus atque elemosynis hortabatur armari, proponens antiquae salutis exempla, quibus diuina protectio populum suum contra opinionem omnium mirabiliter liberasset.

  63. 1.5.1

    cumque salutem omnium in ipso discriminis articulo promittenti credere dubitarent, senex, qui dudum in Asturis tanti hospitis susceptor exstiterat, uenit atque a portarum custodibus sollicita interrogatione discussus interitum sui oppidi habitu uerboque monstrauit, adiciens eadem die, qua quidam homo dei praedixerat, barbarorum uastatione deletum. quo audito solliciti responderunt: putas non ipse est, qui desperatis rebus dei nobis subsidia pollicetur?\' mox igitur in ecclesia recognito dei famulo senex pedibus eius prostratus aiebat ipsius se meritis liberatum, ne cum ceteris oppidaneis subiret excidium.

  64. 2.1.1

    His auditis habitatores oppidi memorati incredulitati ueniam postulantes monitis uiri dei sanctis operibus paruerunt ieiuniisque dediti et in ecclesia per triduum congregati errata praeterita castigabant gemitibus et lamentis. die autem tertio, cum sacrificii uespertini sollemnitas impleretur, facto subito terrae motu ita sunt barbari intrinsecus habitantes exterriti, ut portas sibi Romanos cogerent aperire uelociter.

  65. 2.2.1

    exeuntes igitur conciti diffugerunt, aestimantes se uicinorum hostium obsidione uallatos, auctoque terrore diuinitus, noctis errore confusi, mutuis se gladiis conciderunt. tali ergo aduersariis internecione consumptis diuino plebs seruata praesidio per sanctum uirum armis didicit pugnare caelestibus.

  66. 3.1.1

    Eodem tempore ciuitatem nomine FauianiB saeua fames oppresserat, cuius habitatores unicum sibi remedium affore crediderunt, si ex supra dicto oppido Comagenis hominem dei religiosis precibus inuitarent. quos ille ad se uenire praenoscens a domino ut cum eis pergeret commonetur. quo cum uenisset, coepit ciuibus suadere dicens:

  67. 3.2.1

    \'paenitentiae fructibus poteritis a tanta famis pernicie liberari. qui cum talibus proficerent institutis, beatissimus Seuerinus diuina reuelatione cognouit quandam uiduam nomine Proculam fruges plurimas occultasse. quam productam in medium arguit uehementer. \'cur\' inquit \'nobilissimis orta natalibus cupiditatis te praebes ancillam et extas auaritiae mancipium, quae est docente apostolo seruitus idolorum? ecce domino famulis suis misericordia consulente tu quid de male paratis facias non habebis, nisi forte frumenta dure negata in Danuuii fluenta proiciens humanitatem piscibus exhibeas, quam hominibus denegasti. quam ob rem subueni tibi potius quam pauperibus ex his quae adhuc te aestimas Christo esuriente reseruare. quibus auditis magno mulier pauore perterrita coepit seruata libenter erogare pauperibus.

  68. 3.3.1

    igitur non multo post rates plurimae de partibus Raetiarum mercibus onustae quam plurimis insperatae uidentur in litore Danuuii, quae multis diebus crassa Heni fluminis glacie fuerant colligatae: qua dei imperio mox soluta ciborum copias fame laborantibus detulerunt. tunc coeperunt omnes deum insperati remedii largitorem continuata deuotione laudare, qui se tabe diuturnae famis interire crediderant, fatentes euidentius rates extra tempus glaciali solutas frigore serui dei precibus aduenisse.

  69. 4.1.1

    Per id tempus inopinata subreptione praedones barbari, quaecumque extra muros hominum pecudumque reppererant, duxere captiua. tunc plures e ciuibus ad uirum dei cum lacrimis confluentes inlatae calamitatis exitium retulerunt, simul ostendentes indicia recentium rapinarum.

  70. 4.2.1

    ille uero Mamertinum percontatus est, tunc tribunum, qui post episcopus ordinatus est, utrum aliquos secum haberet armatos, cum quibus latrunculos sequeretur instantius. qui respondit: milites quidem habeo paucissimos, sed non audeo cum tanta hostium turba confligere. quod si tua ueneratio praecipit, quamuis auxilium nobis desit armorum, credimus tamen tua nos fieri oratione uictores\'.

  71. 4.3.1

    dei famulus ait: \'etiam si inermes sunt tlli, milites, nunc ex hostibus armabuntur: nec enim numerus aut fortitudo humana requiritur, ubi propugnator deus per omnia comprobatur. tantum in nomine domini perge uelociter, perge fidenter: nam deo misericorditer praeeunte debilis quisque fortissimus apparebit: dominus pro uobis pugnabit et uos tacebitis. uade ergo festinus, hoc unum ante omnia seruaturus, ut ad me, quos ex barbaris ceperis, perducas incolumes\'.

  72. 4.4.1

    exeuntes igitur in secundo miliario super riuum, qui uocatur Ticuntia, praedictos latrones inueniunt: quibus in fugam repente conuersis arma omnium sustulerunt, ceteros uinctos ad dei famulum, ut praeceperat, adduxerunt captiuos. quos absolutos uinculis, cibo potuque refectos paucis alloquitur: ite et uestris renuntiate complicibus, ne auiditate praedandi ultra huc audeant propinquare: nam et statim caelestis uindictae iudicio punientur, deo pro suis famulis dimicante, quos ita consueuit superna uirtute protegere, ut tela hostium non eis inferant uulnera, sed arma potius subministrent*.

  73. 4.5.1

    dimissis itaque barbaris ipse de Christi miraculis gratulatur, de cuius et miseratione promittit numquam illud oppidum hostium praedas ulterius experturum: ciues tantum ab opere dei nec prospera nec aduersa retraherent.

  74. 4.6.1

    Deinde beatus Seuerinus in locum remotiorem secedens, qui ad Vineas uocabatur, cellula parua contentus, ad praedictum oppidum remeare diuina reuelatione compellitur, ita ut, quamuis eum quies cellulae delectaret, dei tamen iussis obtemperans monasterium haud procul a ciuitate construeret, ubi plurimos sancto coepit informare proposito, factis magis quam uerbis instituens animas auditorum.

  75. 4.7.1

    ipse uero ad secretum habifcaculum, quod Burcum appellabatur ab accolis, uno a Fauianis distans miliario, saepius secedebat, ut hominum declinata frequentia, quae ad eum uenire consueuerat, oratione continua deo proprius inhaereret. sed quanto solitudinem abditam incolere cupiebat, tanto crebris reuelationibus monebatur, ne praesentiam suam populis negaret afflictis.

  76. 4.8.1

    proficiebat itaque per singulos dies eius meritum crescebatque fama uirtutum, quae longe lateque discurrens caelestis in eo gratiae signa pandebat. nesciunt enim latere quae bona sunt, cum iuxta sententiam saluatoris nec lucerna sub modio contegi nec in monte posita ciuitas possit abscondi.

  77. 4.9.1

    inter cetera enim magnalia, quae illi saluator indulserat, praecipuum abstinentiae munus accipiens carnem suam plurimis subiugabat inediis, docens corpus cibis abundantioribus enutritum animae interitum protinus allaturum.

  78. 4.10.1

    calciamento nullo penitus utebatur: ita media hieme, quae in illis regionibus saeuiore gelu torpescit, nudis pedibus ambulare contentus singulare patientiae dabat indicium, ad cuius immanitatem frigoris comprobandam testem constat esse Danuuium, ita saepe glaciali nimietate concretum, ut etiam plaustris solidum transitum subministret.

  79. 4.11.1

    qui tamen talibus per dei gratiam uirtutibus sublimatus intima humilitate fatebatur dicens: ne putetis mei meriti esse quod cernitis: uestrae est potius salutis exemplum. cesset humana temeritas, elationis supercilium comprimatur. ut aliquid boni possimus, eligimur, dicente apostolo: qui elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti etimmaculati in conspectu eius. orate immo pro me, ut non ad condemnationis cumulum, sed ad iustificationis augmentum saluatoris dona proficiant.

  80. 4.12.1

    haec et his similia solebat proferre eum fletibus, miro erudiens homines humilitatis exemplo, cuius uirtutis fundamento munitus tanta diuini muneris claritate fulgebat, ut ipsi quoque ecclesiae hostes haeretici reuerentissimis eum officiis honorarent.

  81. 5.1.1

    Rugorum siquidem rex, nomine Flaccitheus, in ipsis regni sui coepit nutare primordiis, habens Gothos ex inferiori Pannonia uehementer infensos, quorum innumera multitudine terrebatur. is ergo beatissimum Seuerinum in suis periculis tamquam caeleste consulebat oraculum. ad quem, dum uehementius turbaretur, adueniens deflebat se a Gothorum principibus ad Italiam transitum postulasse, a quibus se non dubitabat, quia hoc ei denegatum fuerat, occidendum.

  82. 5.2.1

    tunc ergo a uiro dei hoc responsum praedictus accepit: si nos una catholica fides annecteret, magis me de uitae perpetuitate debuisti consulere: sed quia de praesenti tantum salute sollicitus, quae nobis est communis, interrogas, instruendus ausculta. Gothorum nec copia. nec aduersitate turbaberis, quia cito securus eis discedentibus tu desiderata prosperitate regnabis: tantum ne humilitatis meae monita praetermittas. non te itaque pigeat pacem appetere etiam minimorum, numquam propriis uirtutibus innitaris. maledictus, inquit scriptura, qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum et a domino recedit cor eius. disce igitur insidias cauere, non ponere: in lectulo quippe tuo pacifico fine transibis\'.

  83. 5.3.1

    qui dum tali animatus oraculo laetus abscederet, perlato sibi, quod turba latronum aliquos captiuasset ex Rugis, uirum dei misit protinus consulendum. qui sanctis eum mandatis, ne praedones sequeretur, domino reuelante praemonuit dicens: si eos secutus fueris, occideris. caue, ne amnem transeas et insidiis, quae tibi in tribus locis paratae sunt, improuida mente succumbas: nam cito nuntius fidelis adueniet, qui te de his omnibus efficiat certiorem).

  84. 5.4.1

    tunc duo captiuorum ab ipsis hostium sedibus fugientes ea per ordinem retulerunt, quae beatissimus uir Christo sibi reuelante praedixerat. igitur frustratis insidiis aduersantum Flaccitheus incrementis auctus prosperioribus uitam rebus tranquillissimis terminauit.

  85. 6.1.1

    Post haec autem quidam Rugus genere per annos duodecim incredibili ossuum dolore contritus omni caruerat incolumitate membrorum, cuius cruciatus intolerabilis circumquaque uicinis factus erat ipsa diuturnitate notissimus. itaque nihil proficiente diuersitate remedii tandem uidua mater ad sanctum uirum uehiculo filium deduxit impositum et ante ianuam monasterii proiciens desperatum continuatis fletibus reddi sibi unicum filium precabatur incolumem.

  86. 6.2.1

    sed uir dei sentiens a se magna deposci fletu commotus aiebat: \'quid opprimor opinione fallaci? cur aestimor posse quod nequeo? non est uirtutis meae praestare tam grandia: consilium tamen do tamquam misericordiam consecutus a deo. tunc mandat mulieri, ut pauperibus aliquid pro suis uiribus largiretur. illa nihil morata uestem, quam induta fuerat, se uelociter exuens egentibus diuidere properabat.

  87. 6.3.1

    quo audito uir dei feruorem eius admirans iterum mandat, ut suis operiretur amictibus, dicens: \'cum filius tuus tec am domino sanante perrexerit, opere uota supplebis\'. indicto igitur paucorum dierum de more ieiunio, fusis ad deum precibus ilico sanauit infirmum atque incolumem suis gressibus ambulantem remisit ad propria.

  88. 6.4.1

    qui cum postea nundinis frequentibus interesset, stupendum miraculum cunctis uidentibus exhibebat. nonnulli enim dicebant: \'ecce ille, qui fuerat totius corporis putredine tabefactus\': aliis autem, quod ipse esset, omnino negantibus grata contentio nascebatur.

  89. 6.5.1

    ex illo igitur tempore, quo est reddita sanitas desperato, uniuersa Rugorum gens ad dei famulum frequentans coepit gratulationis obsequium reddere et opem suis postulare langoribus. de aliis etiam gentibus, ad quas tanti miraculi fama peruenerat, multi Christi militem uidere cupiebant.

  90. 6.6.1

    qua deuotione etiam ante hoc factum quidam barbari, cum ad Italiam pergerent, promerendae benedictionis ad eum intuitu deuerterunt.

  91. 7.1.1

    Inter quos et Odoacar, qui postea regnauit Italiae, uilissimo tunc habitu iuuenis statura procerus aduenerat. qui dum se, ne humillimae tectum cellulae suo uertice contingeret, inclinasset, a uiro dei gloriosum se fore cognouit. cui etiam ualedicenti: cuade) inquit cad Italiam, uade, uilissimis nunc pellibus coopertus, sed multis cito plurima largiturus\'.

  92. 8.1.1

    Feletheus quoque rex, qui et Feba, memorati filius Flaccithei, paternam secutus industriam sanctum uirum coepit pro regni sui frequentare primordiis. hunc coniux feralis et noxia, nomine Giso, semper a clementiae remediis reuocabat. haec ergo inter cetera iniquitatis suae contagia etiam rebaptizare quondam est conata catholicos, sed, ob sancti reuerentiam Seuerini non consentiente uiro, a sacrilega quantocius intentione defecit.

  93. 8.2.1

    Romanos tamen duris condicionibus aggrauans quosdam etiam Danuuio iubebat abduci. nam cum quadam die in proximo a Fauianis uico ueniens aliquos ad se transferri Danuuio praecepisset, uilissimi scilicet ministerii seruitute damnandos, dirigens ad eam uir dei ut eos dimitteret postulab at. uerum illa facibus feminei furoris exaestuans mandata reportari iussit asperrima. \'ora\' inquit \'tibi, serue dei, in tua cellula delitescens: liceat nobis de seruis nostris ordinare quod uolumus\'.

  94. 8.3.1

    haec igitur audiens homo dei: \'conifdo* inquit, in domino meo Iesu Christo, quia necessitate compelletur explere quod praua uoluntate despexit*. uelox itaque secuta correptio prostrauit animos arrogantis. quosdam enim aurifices barbaros pro fabricandis regalibus ornamentis clauserat arta custodia. ad hos filius memorati regis admodum paruulus, nomine Fredericus, eodem die, quo regina senium dei contempserat, puerili motu concitus introiuit. tunc aurifices infantis pectori gladium imposuere dicentes, quod, si quis ad eos absque iuramenti praesidio ingredi conaretur, paruulum regium primitus transfigentes semet ipsos postea trucidarent, quippe cum sibi nullam spem uitae promitterent, macerati diuturnis ergastulis.

  95. 8.4.1

    his auditis regina crudelis et impia, uestibus dolore conscissis, talia clamitabat: \'o serue domini, Seuerine, sic, sic a deo tuo inlatae uindicantur iniuriae! hanc mei contemptus ultionem effusis precibus postulasti, ut in mea uiscera uindicares\'! itaque multiplici contritione ac miserabili lamentatione discurrens fatebatur se pro scelere contemptus, quod in seruum dei commiserat, plagae praesentis ultione percelli confestimque directis equitibus ueniam poscens et Romanos, quos eodem die tulerat, pro quibus et rogantem contempserat, retransmisit et aurifices accipientes protinus sacramentum ac dimittentes infantulum pariter et ipsi dimissi sunt.

  96. 8.5.1

    his auditis reuerentissimus Christi seruus gratias creatori referebat inmensas, qui ob hoc interdum differt uota poscentium, ut fide, spe et caritate crescente, dum minora petitur, maiora concedat. id namque egit omnipotentia saluatoris, ut, dum liberos saeua mulier subicit seruituti, seruientes cogeretur reddere libertati.

  97. 8.6.1

    quibus mirabiliter impetratis regina statim ad seruum dei properans cum marito monstrat filium, quem fatebatur illius orationibus de mortis confinio liberatum, promittentes se nequaquam ultra eius iussionibus obuiare.

  98. 9.1.1

    Magna quoque famulo dei prophetiae gratia praedito in redimendis erat captiuis industria. studiosus etenim insistebat barbarorum dicione uexatos genuinae restituere libertati. interea cuidam cam coniuge liberisque redempto praecepit transuadare Danuuium, ut hominem ignotum in nundinis quaereret barbarorum, quem in tantum diuina reuelatione didicerat, ut etiam signa staturae capillorumque colorem, uultus eius ac uestis habitum indicaret et in qua parte nundinarum reperturus eum foret ostenderet, addens, ut, quicquid ei reperta diceret persona, reuersus sibi maturius intimaret.

  99. 9.2.1

    profectus itaque cuncta, sicut uir dei praedixerat, miratus inuenit. is igitur ab eodem homine, quem repperisse se mirabatur, interrogatus audiuit dicentem: \'putasne possum inuenire hominem, qui me ad uirum dei, cuius ubique fama diffunditur, qua uoluerit mercede perducat? diu est enim, quod ipsos sanctos martyres, quorum reliquias fero, suppliciter interpello, ut a tali ministerio tandem aliquando soluar indignus, quod huc usque non temeraria praesumptione, sed religiosa necessitate sustinui\'.

  100. 9.3.1

    tunc nuntius hominis dei eius se aspectibus praesentauit reliquiasque sanctorum ab eo suscipiens uiro dei detulit. qui debito sanctorum Geruasii et Protasii martyrum reliquias honore suscipiens in basilica, quam in monasterio construxerat, collocauit officio sacerdotum. quo loco martyrum congregauit sanctuaria plurimorum, quae tamen praeeunte semper reuelatione promeruit, sciens aduersarium saepe subripere sub nomine sanctitatis.

Next → — showing 1100 of 298

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0119.stoa001.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.