Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Instructiones

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 446 sections

  1. 1.18.8.1

    Quo modo istud accipiendum est, quod legimus: regnum dei intra uos est?

  2. 1.18.8.2

    In unoquoque pro bonorum malorumque actuum discrepantia aut deus regnat aut diabolus, quia necesse est, ut cuius uoluntatem opere procurat, eius imperio uideatur esse subiectus. itaque si iusti sunt quidam, deus in his regnare dicendus est, diabolus, si iniusti. potest et fides regnum dei dici, qua itur ad regnum, qua utique iustus uiuit et per quam Christus habitat in cordibus sanctorum suorum.

  3. 1.18.9.1

    Quo modo in Luca latroni saluator dicit: hodie mecum eris in paradiso, cum utique die illo secundum hominem corpore in terra anima apud inferos fuerit?

  4. 1.18.9.2

    Potest forte hic pro paradiso accipi ille adtributae quietis locus, ubi Abraham esse cum Lazaro in euangelio saluator ostendit, aut certe ita intellegendum est, quod hanc promissionem dominus secundum effectum diuinae potestatis inpleuerit, quia ubique deum esse noscendum est.

  5. 1.19.1.1

    Quadraginta et sex anni adfirmantibus Iudaeis secundum euangelium Iohannis in aedificatione templi quo modo ostenduntur inpleti?

  6. 1.19.1.2

    Salamonem quidem septem tantum annis domum domini aedificasse satis constat scripturae ex hoc dicente: aedificauitque eam annis septem. quadraginta sex uero anni in templi restauratione ponuntur quae habita est in diebus Hesdrae post subuersionem Hierosolymae captiuitatemque Iudaeorum. porro ipsa reparatio exaedificandi templi diu tracta est uicinis in circuitu nationibus opus adsidua infestatione prohibentibus.

  7. 1.19.2.1

    Quo modo saluator adsumptum hominem duxit in caelum aut quo modo caelum promittitur sanctis, cum dicat: nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, filius hominis qui est in caelo, aut quo modo in caelo erat, cum adhuc esset iri terra?.

  8. 1.19.2.2

    Secundum carnem in terra erat, secundum deitatem caelo non deerat. ideo et ipse ascendit qui descendit, quia licet adsumpserit hominem, tamen homo et deus, hoc est Christus, una persona est, et utique cum ille sit caput, sancti autem membra sint, necesse est ut sequantur membra quo caput praecessit, ut sit in caelo Christi corporis plenitudo.

  9. 1.19.3.1

    Qualiter illud accipiendum est, quod scribitur: non enim ad mensuram deus dat spiritum?

  10. 1.19.3.2

    Hoc quidam de filio proprie intellegendum esse confirmant, quia homines dum alii aliis plus minusue capiant, utque ad mensuram spiritum accipere uidentur, iuxta illud apostoli: habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis, differentes siue prophetiam secundum mensuram fidei, et cetera. Christo uero unigenito suo qui etiam dat non est spiritus ad mensuram datus, quia in eo est omnis plenitudo diuinitatis.

  11. 1.19.4.1

    Saluator dicit: uos ascendite ad diem hunc, ego non ascendo ad diem festum istum; et quo modo postea scribitur de eo: ut autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit ad diem festum?

  12. 1.19.4.2

    Ueritas mendacium loqui non potest, atque idcirco non aliud a Iesu factum est, quam quod se pronuntiauerat esse facturum. scenopegia enim solemnitas Iudaeorum non unum diem sed plures dies solemnitate conplectitur sicut et paschae festiuitas. ergo quia dixerat, non ascendo ad diem festum hunc, utique ad diem festum ipsum, sicut praedixerat, non ascendit, nam et sequitur in euangelio: haec cum dixisset, ipse, hoc est saluator, mansit in Galilaea, ut intellegamus in ea quidem solemnitate, sed non eundem diem fuisse de quo postea scribitur: ut autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit ad diem festum. potest et figurate intellegi hic dies festus ad quem saluator se non ascensurum esse professus est, ut in se mutandam festiuitatem doceret.

  13. 1.19.5.1

    Qualiter sentiendum est de loco illo in quo de Iesu Christo saluatore nostro scribitur: nemo misit in eum manus, quia nondum uenerat hora eius.

  14. 1.19.5.2

    Hora haec non secundum mathematicos intellegenda est, sed potius hora illa qua ipse crucifigi, qua ipse pati uellet; et ideo nondum uenerat hora eius, quia nondum uniuersa perfecerat, quia nondum cuncta propositae operationis inpleuerat propter quae homines terramque uisitauerat.

  15. 1.19.6.1

    Quo modo intellegendum est, quod saluator dicit: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius?

  16. 1.19.6.2

    Supra dixerat dominus ad Iudaeos: si deus pater uester esset, diligeretis utique me, et postea: uos ex diabolo patre estis et desideria patris uestri uultis facere. ille homicida erat ab initio et in ueritate non stetit, quia non est ueritas in eo. cum loquitur mendacium, hic subaudiendum est unusquisque uestrum, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius, id est diabolus. sunt qui ita disputant: cum loquitur mendacium, id est diabolus, de propriis loquitur, quia mendax est et pater eius, hoc est mendacii ipsius pater est, quia ab ipso uidetur ortum esse mendacium, ut, sicut deus filium ueritatem genuit, ita et diabolus filium genuerit falsitatem.

  17. 1.19.7.1

    Quo modo accipiendum est illud, quod dicitur: Abraham pater uester exultauit, ut uideret diem meum, et uidit et gauisus est?

  18. 1.19.7.2

    Prophetae uidentes appellabantur, ideo quod sancti spiritus munere ea quae ceteris erant clausa quasi conscii futurorum uidebant, inter quos et Abraham Christum uidit in spiritu.

  19. 1.19.8.1

    Dicitur in euangelio: scimus quia peccatores deus non exaudit; et quo modo alio loco saluator dicit: omnis qui petit accipit?

  20. 1.19.8.2

    Sunt qui ex hoc ita sentiunt: ille, inquiunt, qui dixit peccatores non exaudiri caecus fuerat et plenam adhuc quasi infusus collyrio uidere non poterat ueritatem; certum est autem diuinae misericordiae aurem patere pulsantibus. potest et hac ratione intellegi, quo modo deus non exaudiat peccatores, ut etiam, si exaudiantur ad inpetrandam propriam salutem, non exaudiantur in signis.

  21. 1.19.9.1

    Dominus et saluator, quid est, quod in euangelio Iohannis dicit: in iudicium ego in hunc mundum ueni, ut qui non uident uideant et qui uident caeci fiant?

  22. 1.19.9.2

    Non minima quaestio, sed nos breuiter pro necessitate, quid hic doctorum opinio habeat, proferimus. uenit, ut qui non uident, uideant, et qui uident caeci fiant, id est, ut hi qui se non uidere confitentur et medicum quaerunt uideant; ii uero qui se putant uidere et medicum non requirunt in sua caecitate permaneant. itaque in hoc iudicium uenisse se dixit, quo discerneret causam credentium et incredulorum. ergo ut qui non uident uideant, potest intellegi de gentilibus qui uisuri erant per fidem; et qui uident caeci fiant, accipi de Iudaeis potest qui caecabantur per propriam infidelitatem.

  23. 1.19.10.1

    Quo modo saluator loquitur: pater maior me est, et alio loco dicit: ego et pater unum sumus?

  24. 1.19.10.2

    Dominus Iesus ita uerus homo ut uerus deus, de patre deo deus, de matre homine homo, illud secundum hominem. hoc secundum deum locutus creditur; iuxta quam rationem diuinitatis atque humanitatis etiam in reliquis quae aut aequalitatem cum patre aut humilitatem eius sonant facile intellectus patebit.

  25. 1.19.10.3

    Quo modo obtulerunt magi munera, sicut legimus: aperientes, inquit, thesauros suos obtulerunt aurum, thus et murram. et responso diuino admoniti in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam uiam reuersi sunt?

  26. 1.19.10.4

    Tunc scilicet magi praesagio sancti spiritus Christo munera offerebant, aurum scilicet quasi regi, thus autem quasi deo siue quia passionem simulatione demonstrabat; murra autem sepulturae signum praetendebat. magi autem ipsi typus credentium erant; Herodes autem diaboli significabat figuram. quod autem magis dictum est, ne reuerterentur ad Herodem, hoc est, ut ii qui ex gentibus ad Christum ueniunt rursus ad diabolum non reuertantur.

  27. 1.20.1.1

    Uox clamantis in deserto: parate uiam domini, omnis uallis inplebitur, et omnes montes et colles humiliabuntur, et erunt praua in directa.

  28. 1.20.1.2

    Uallem quod dicit mundum istum demonstrat repletum Christi doctrina; montes autem et colles humiliati, perfidia scilicet diaboli et idolorum cultura quae in aduentu Christi humiliata sunt atque depressa; quod autem dicit: erunt praua in directa, hoc est gentilium prauitas, qui nunc recta itinera Christi ingrediuntur.

  29. 1.20.1.3

    Cibus autem Iohannis erat locustae et mel siluestre; quae huius est interpretatio?

  30. 1.20.1.4

    Locustas quas dicit populorum multitudinis demonstrat figuram qui ad Iohannem ueniebant; mel autem fructum. dulcedinis declarat utique eorum quorum credulitate et fide Iohannes saturabatur.

  31. 1.20.1.5

    Et cum ieiunasset, inquit, Iesus, et postea esurisset, sicut euangelica lectio testatur dicens: dixit ad eum is, qui tentat: si filius dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Iesus autem dixit ei: non in pane. uiuit homo, sed in omni uerbo dei. tunc adsumpsit eum, inquit, diabolus statuit eum supra pinnam templi dicitque illi: si filius dei es, mitte te deorsum, ut excipiant te angeli, ne offendas ad lapidem pedem tuum.

  32. 1.20.1.6

    Secundum historiam facta sunt haec quidem; sed secundum allegoriam sentiendum est...... cum dicat euangelista; arbor autem bona crux est quae fructus uitae credentibus adtulit.

  33. 1.20.1.7

    Omnis qui audit uerba mea et facit ea, similis est uiro sapienti qui aedificauit domum suam super petram: et descendit pluuia, aduenerunt flumina et inruerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram, et cetera quae sequuntur; quis sensus est?

  34. 1.20.1.8

    Petra scilicet Christus, domum autem quam dicit habitaculum corporis nostri est; in hac igitur petra, hoc est in Christo, domum nostram aedificemus, et cum flumina et uenti uenerint, hoc est impetus persecutionis et procella, inpulsi non cadamus; arena autem non aliter quam heresis intellegitur, super hanc igitur arenam, id est super heresem, quique domum suam aedificauerit, corpus uidelicet et fidem suam negauerit, stultus erit, mox enim aduenient flumina quae sunt impetus persecutionis, et illico cadet.

  35. 1.20.1.9

    Ecce ego mitto uos sicut oues in medio luporum; estote itaque prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae.

  36. 1.20.1.10

    Lupi persecutores sunt, oues autem christiani sunt qui tempore persecutionis a lupis coluntur. sed estote, inquit, arguti sicut serpentes. serpens in necessitate mortis suae dicitur caput suum custodire, corpus autem suum morti tradere. ita et nos caput nostrum, hoc est Christus, celemus confitendo, corpus autem nostrum lupis tradamus. columba uero ecclesia est cuius filii, quotiens ab hominibus occiduntur, exultant.

  37. 1.20.1.11

    Reddite, inquit, quae dei sunt deo et quae Caesaris Caesari.

  38. 1.20.1.12

    Iubemur in persecutione reddere quae Caesaris sunt Caesari, hoc est corpus. in quo habet potestatem, et reddere quae sunt dei deo, spiritum scilicet fidei.

  39. 1.20.1.13

    Tunc, inquit, assimilabitur regnum caelorum decem uirginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obuiam sponso et sponsae; quinque autem ex illis fatuae erant et quinque sapientes; fatuae autem acceptis lampadibus suis non\'adsumpserunt oleum secum in uasis suis cum lampadibus suis, et cetera.

  40. 1.20.1.14

    Ex decem uirginibus quas dicit quinque nomina dicimus: spes, fides, caritas, castitas et eleemosyna. uasa autem habitationes earum sunt, hoc est homines in quibus habitant; oleo uero plena, hoc est spiritali gratia. lampades uero uigilantia spiritus sunt. obuiam euntes sponso, hoc est Christo. stultae autem sunt, istis contrariae: una quae quod uidisset\' et sperat, alia infidelitas, tertia sine caritate, quarta autem carnalitas, quinta infructuosa. harum uero lampades extinguuntur, quia oleum non habent, id est spiritalem gratiam.

  41. 1.21.1.1

    Nascetur, inquit, tibi filius, et uocabis nomen eius Iohannes, et multi super natiuitate eius gaudebunt; uinum et siceram non bibet.

  42. 1.21.1.2

    Uinum quod Iohannes bibere prohibetur luxuria intellegitur, sicera autem dactuli succus est qui non aliud quam carnis dulcedinem habere intellegitur; proinde hoc genus procul spiritales effugat.

  43. 1.21.1.3

    Suscipiens, inquit, dominus Iesus ait: homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui despoliauerunt eum et plagis inpositis relinquentes illum abierunt. quidam autem sacerdos descendebat uiam illam, et cum uidisset illum, praeteriit, similiter et leuites, cum uidisset illum, transgressus est. Samaritanus uero iter faciebat; ueniens et uidens eum miseritus est illi, et cetera.-

  44. 1.21.1.4

    Hierusalem uisio pacis interpretatur, Hiericho autem saeculum est; homo autem qui descendebat ab Hierusalem in Hiericho Adam est, qui proiectus est a facie dei in saeculo et incidens in latrones, id est in diabolo qui eum despoliauit et plagas illi infixit, hoc est, quod indumentum inmortalitatis illi abstulit et peccata mortis iniecit. sacerdotem autem et leuitam Mosen et Aaron intellegimus qui Adam uulnera, hoc est gentium peccata, non curauerunt. Samaritanum enim Iesum dicit; ipse enim plagas eius curauit, hoc est, uulnera nostra sanauit; uinum et oleum infundendo, id est sanguinis sui et chrismatis sacramentum; et ad stabulum perduxit, hoc est ad ecclesiam, stabularii autem sunt episcopi. quod autem dixit: reuertens reddam tibi, itaque in aduentum suum mercedem sacerdotibus daturum.

  45. 1.21.1.5

    Ait Iesus: homo quidam habuit duos filios. et ait iunior: pater, da mihi portionem substantiae meae. et diuisit illis bona. et post paucos dies congregatis omnibus iunior filius profectus est in regionem longinquam et ibi dissipauit substantiam suam uiuendo luxuriose, et cetera.

  46. 1.21.1.6

    Filios dicit duos, gentium et ludaeorum inducit parabolam. sed alius interior intellectus est, nam duo filii Adam et Christus intelleguntur; partem autem patrimonii paradisus est quem Adam acceperat, quam per luxuriam perdidit et per inoboedientiam. inquit: abiit in longinquam regionem, id est in saeculo proiectus; et cum porcis cibum sumebat utique cum gentibus. quod autem recordatus ad patrem reuertitur, hoc est, quod gentes quae Adam figuram habebant cognouerunt auctorem suum. stola autem qua indutus est uita scilicet quam diabolus ei ademerat per Christum reddita est. et anulum, inquit. in manu eius, hoc est fidem quam perdiderat; calciamenta uero uestigia munita demonstrat quae laqueos diaboli non timeant, sicut apostolus ait: calciati pedes in praeparatione euangelii, uitulum occisum: Christi passio est qui pro Adam, hoc est gentibus, passus est, cui pater dicit: tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt.

  47. 1.22.1.1

    Quae intellegentia est capituli illius quod apostolus proponit dicens: si autem iniquitas nostra iustitiam dei commendat, quid dicimus? numquid iniquus deus est qui infert iram? secundum hominem dico. absit. alioqui quo modo iudicabit deus mundum? si enim ueritas dei in meo mendacio abundauit in gloriam ipsius, quid adhuc ego tamquam peccator iudicor et non blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere: faciamus mala, ut ueniant bona quorum damnatio iusta est?

  48. 1.22.1.2

    Obscurissimus atque perplexus in apostolo locus et multis ad excutiendum proferendumque sensum uerbis indigens, nobis tamen pro festinatione sermonis artandus. dixerat supra: est autem deus uerax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas, cum iudicaris. tum etiam adicit: si autem iniquitas nostra iustitiam dei commendat, quid dicimus? hic de testimoniis quae supra posuerat nascentem euentilat quaestionem et adiungit: numquid iniquus deus qui infert iram, id est uindictam? secundum hominem dico, hoc est secundum humanam elocutionem, quod quasi iniquum deum appellauerat, uel quod iram eius dixerat, cum passio in deum non cadat. absit: hoc est, absit ita credi, ut iniquum deum esse dicamus, qui, si haec ita sunt, iram inferat delinquenti. alioqui quo modo iudicabit deus mundum, nisi summa aequitate atque iustitia? deinde sequitur: si enim ueritas dei in meo mendacio abundauit in gloriam ipsius. et hoc ita proponit, ut refellentis sit, non adprobantis, quia si ueritas dei mendacio hominis indiguit, nec peccator tamquam peccator iudicabitur, et quae blasphemant in apostolos uera uidebuntur. ergo quid est, quod dicit? et si ex conparatione iniustitiae iustitia clarescat, non ideo tamen homo iniustus esse debet, ut deus iustus adpareat. damnatio eorum iusta est qui nos haec adfirmant dicere. quid dicere? faciamus mala, ut ueniant bona. putabantur autem apostoli istud dicere apud eos qui male interpretabantur dictum apostolicum, illud utique: ubi abundauit peccatum, superabundauit gratia.

  49. 1.22.2.1

    Quid illud est, quod legimus: at quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est? uix enim pro iusto quis moritur. nam pro bono forsitam quis audeat mori?

  50. 1.22.2.2

    Hoc est, quod uult intellegi: ille pro impiis mortuus est, cum. uix quisquam reperiatur mori uelle pro iusto. nam pro bono, id est Christo, forsitam aliquis mori audeat, hic etiam de se uerecunde indicans, quod pro Christo mori possit. et aliter: uix enim pro iusto quis moritur. in ueteri lege in qua est pro mandatorum seueritate iustitia uix pauci martyres sunt reperti, in nouo autem instrumento in quo est pro pietate praeceptorum bonitas innumerabiles martyres extiterunt.

  51. 1.22.3.1

    Apostolus dicit de deo patre: sed pro omnibus nobis tradidit illum, id est filium; quid in hoc significat?

  52. 1.22.3.2

    Tradidit, traditioni adquieuit. in sacris namque libris facere interdum deus dicitur in quibus faciendis uidetur praestare patientiam. alia quippe sunt quae fieri deus uult, alia quae fieri sinit. uult ergo fieri quae facto apparet esse meliora. at. uero deteriora permittit, ut libertas humani constet arbitrii in qua arbitrii libertate bonorum malorumue sectatoribus diuino iudicio exhibeatur retributio iusta meritorum.

  53. 1.22.4.1

    In hac eadem epistula quid intellegendum est de hoc, quod legimus: quis accusabit electos dei? deus qui iustificat. quis est qui condemnet? Christus Iesus qui mortuus est, immo qui resurrexit, qui est ad dexteram dei, qui etiam interpellat pro nobis.

  54. 1.22.4.2

    Haec in quibus sibi ipse respondit quasi ; legenda. et est sensus iste: nisi forte electos suos aut deus qui iustificat aut Christus qui pro his est mortuus condemnabit; minime utique qui etiam interpellat pro nobis. hoc est ergo, quod dicit: nemo condemnabit electos.

  55. 1.22.5.1

    Quid sentiendum est loco hoc in quo apostolus loquitur: optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem, et reliqua?

  56. 1.22.5.2

    Anathema interdum, ut et hic, occisionem interfectionemque significat. ergo hic apostolus perire optat in carne, ut alii saluentur in spiritu. et aliter: ita hic apostolus uim nimiae

  57. 1.22.5.3

    caritatis expressit exoptans, si fieri possit, a Christo anathema esse pro fratribus, sicut et Moses qui cum pro populo suo deum peteret ait: et nunc, domine, si quidem dimittes illis peccata illorum, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo quem scripsisti.

  58. 1.22.6.1

    Idem loquitur de deo: ergo cui uult miseretur, et quem uult indurat; quid hic sequimur?

  59. 1.22.6.2

    Induratur cor a deo, dum criminum poena differtur.

  60. 1.22.7.1

    Rursum ipse adfirmat dicens: quod quaerebat Israhel non est consecutus; electio autem consecuta est, ceteri uero excaecati sunt; quis huius rei sensus est?.

  61. 1.22.7.2

    Non quia ullum deus uolenten adspicere caecitate percutiat, quia omnes, sicut scribitur, uult saluos fieri, sed illos qui se ipsi excaecauerant pro retributione malitiae dicitur tradidisse, dum deserit. tradere enim domini est derelinquere.

  62. 1.22.8.1

    Qualiter accipiendum est illud, quod scribitur: si esurit inimicus tuus, ciba illum, si sitit, potum da illi, hoc enim faciens carbones ignis congeris super caput eius?

  63. 1.22.8.2

    Hoc est, ignem conpunctionis congeris, cum bona pro malis reddis. et aliter: non quod hoc animo inimicus pasci debeat, ut carbones ignis supra caput eius, dum pascitur, congerantur, sed quod inimicus ille cum bona pro malis recipit, si nulla malitiae suae paenitentia commouetur, ipse sibi potius carbones ignis supra caput suum congregat.

  64. 1.22.9.1

    Cum potestas non sit nisi a deo, sicut apostolus dicit, cur non omnes bene ac pie eam administrantes reperiuntur?

  65. 1.22.9.2

    Quia et uitam hanc omnes aequaliter a deo capiunt nec tamen omnes aequaliter uiuunt.

  66. 1.23.1.1

    Omne, inquit, peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est; qui autem fornicatur in corpus suum peccat; quid hic sentiendum est? Quod cetera peccata per corpus extrinsecus admittantur, fornicatio sola in corporis passionibus administretur.

  67. 1.23.2.1

    Qualiter locus ille accipiendus est in quo scribitur: numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? aut ecclesiam dei contemnitis et confunditis eos qui non habent?

  68. 1.23.2.2

    Apud Corinthios quondam, sicut aliqui adserunt, praua inualuerat consuetudo ecclesias passim dehonestare conuiuiis in quibus uescebantur ante dominicam oblationem, quam post cenam noctibus offerebant, cumque diuites ebrii ad eucharistiam uenirent, uexabantur inopes fame. mos uero iste, ut referunt, de gentium adhuc superstitione ueniebat. unde etiam quibusdam locis per Aegypti rura uel Syriae die sabbati nocte post cenam dicitur ad ecclesiam conueniri.

  69. 1.23.3.1

    Cuius modi prophetia est de qua scribitur: si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis uel idiota, conuincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus, occulta enim cordis eius manifesta fiunt?

  70. 1.23.3.2

    Prophetiae genus duplex est, doctrinae unum, aliud diuinationis. sed diuinatio praeteritis temporibus magis uiguit, doctrina praesentibus. occulta autem cordis eius manifesta fiunt, dum ecclesia prophetante, id est moraliter disserente, conscientia conpungitur audientis.

  71. 1.23.4.1

    Quid est, quod scribitur traditurus filius regnum deo patri ?

  72. 1.23.4.2

    Traditurus quidem sed tamen non ita traditurus, ut careat. traditio autem regni nostra prouectio est, tunc cum esse ex integro filii meruerimus in patris regno.

  73. 1.23.5.1

    Quid sibi uult illud, quod scribitur: omnes quidem resurgemus, sed non omnes inmutabimur?

  74. 1.23.5.2

    Id est, non omnes in gloriam inmutabimur, quia resurrectio et incorruptio communis est omnium, inmutatio autem ad gloriam proprie iustorum.

  75. 1.24.1.1

    Apostolus dicit: obsecramus pro Christo, reconciliamini deo, eum qui non nouerat peccatum pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia dei in ipso; quid hic sequemur?

  76. 1.24.1.2

    Reconciliemini, inquit, deo qui Christum fecit hostiam pro peccato. peccatum uero appellari ipsam hostiam, si in ueteri testamento requiris, inuenies. potest istud et ita intellegi factum hostiam pro peccato Christum, quia filium suum misit in similitudine carnis peccati.

  77. 1.24.2.1

    Datus est, inquit, mihi stimulus carnis meae angelus satanae qui me colaphizet; quo modo istud accipiendum est?

  78. 1.24.2.2

    Dicunt quidam apostolum saepe dolore capitis esse uexatum. melius autem puto ita accipi ut colaphizatus in illis passionibus intellegatur quas enumerauit ipse dicens: ter uirgis caesus sum, semel lapidatus sum, et cetera. stimulum ergo carnis appellat tribulationem carnis et angelum satanae illum quo quasi inmissore tanta illa pateretur.

  79. 1.25.1.1

    Quo modo intellegendum est hoc, quod apostolus scribit, quod proposuerit dominus in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra sunt in ipso?

  80. 1.25.1.2

    Uere mirum est, quid nunc reparetur in caelo. reparatur ergo secundum opinionem quorundam illa quae cum principe suo cecidit angelorum portio per augmentum societatemque sanctorum de quibus scribitur: sed sunt sicut angeli in caelo. reparantur quoque omnia in terra, cum etiam in locum deficientium Iudaeorum admittuntur credentes ex gentibus. et aliter: instaurantur quae sunt in terra. dum nos per mediatoris nostri sanguinem reconciliationemque reparamur. reparantur caelestia, cum de salute nostra gaudium nascitur angelorum.

  81. 1.25.2.1

    Quid est, quod apostolus loquitur de deo patre: ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur?

  82. 1.25.2.2

    Quia cum ille nobis pater primus et uerus sit, ab illius nomine deriuatur, quando alii patres appellantur.

  83. 1.25.3.1

    Quo modo apostolus dicit: honora patrem et matrem, quod est mandatum primum, cum in mandatis, ut quidam ordinant, quarto sit loco.

  84. 1.25.3.2

    Aliqui de hoc ita disserunt dicentes: tria illa mandata quae superiora sunt omnia ad deum pertinent, septem sequentia ad hominem; et tria illa ad deum pertinentia in una legis tabula tenebantur, in alia uero tabula praecepta illa erant quae ad hominem pertinebant. hoc itaque mandatum in septem mandatis quae ad proximum pertinent primum est. alii uero qui hoc mandatum non quarto sed quinto loco, quod et nos probamus, esse confirmant, ita de hoc disputant: decalogum ipsum totum, quia in illa prima lege conscriptum est, recte primum mandatum appellari, quod utique primum faciat ordo, postea aliorum in lege consequens praeceptorum. item ex hoc aliter: honora patrem et matrem, quod est mandatum primum, et subiungit in promissione. in qua promissione? ut bene sit tibi, et sis longaeuus super terram. igitur in mandatis hoc est primum mandatum, quod habeat hanc quam supra diximus promissionem.

  85. 1.26.1.1

    Quid sibi uult illud, quod scribitur: spiritum nolite extinguere?

  86. 1.26.1.2

    Extinguere, id est fugare per opera iniquitatis. Dauid: spiritum sanctum tuum ne auferas a me.

  87. 1.26.2.1

    Sequitur paulo post in eodem: ut integer spiritus uester et anima et corpus sine querela in aduentum domini nostri Iesu Christi seruetur; quid hic intellegendum est?

  88. 1.26.2.2

    Spiritum hic dicit illum utique sanctum, de quo supra dixerat: spiritum nolite extinguere. qui quidem cum in substantia sua non possit extingui, extinguitur nobis, cum aufertur a nobis. donum namque eius uel gratia in hominibus sicut eorum uirtutibus accenditur, ita eorum uitiis extinguitur. alii adserunt spiritum hic accipiendum esse animae ipsius intellectum atque sapientiam, de quo alio loco idem apostolus dicit: et ipse spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii dei. hoc est, quod ille spiritus sanctus huic intellectuali spiritui nostro testimonium reddat, quod sumus filii dei. alio quoque loco apostolus loquitur:. psallam spiritu, psallam et mente, hic spiritum pro uoce ponens et uoce dicit pariter et mente psallendum.

  89. 1.27.1.1

    Quid intellegendum est in capitulo illo in quo ad Colossenses scribitur: si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid adhuc tamquam uiuentes in mundo decernitis: nec tetigeris neque gustaueris neque contrectaueris, quae sunt omnia in interitu ipso usu, secundum praecepta et doctrinas hominum, quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate, et ad non parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.

  90. 1.27.1.2

    Perstringamus, ut possumus, locum summis obscuritatibus inuolutum. disputat contra eos qui ex Iudaeis Christiani propriis contendebant ceremoniis inhaerere. et iam supra dixerat de inprobabili eorum obseruantia in cibo aut in potu, et neomeniae eorum et sabbata umbram futurorum praetulissent. post haec rursum in consequentibus dicit: si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid adhuc tamquam uiuentes in mundo decernitis? hoc est diiudicatis, quid diiudicatis? dicendo utique. ne tetigeris neque gustaueris neque contrectaueris quae sunt omnia in interitu ipso usu (quia omnia, inquit, illa quae neque contingenda neque gustanda creditis ipso usu suo, dum adsumuntur, intereunt), secundum praecepta et doctrinas hominum: quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori. doctrinas hominum dicit, quia praecepta ipsa carnaliter intellegant praecipientes in lege prohibita non manducari, sed hoc, sicut ipse subiungit, in superstitione et in humilitate superuacua et in corporis adflictione, cui utique corpori non parcatur uel per eius modi abstinentiam uel per circumcisionem. sequitur autem: non in honore aliquo ad saturitatem carnis; ergo hoc est quod uult intellegi: omnes illae obseruationes licet obseruantiam aliquam sapientiae praeferre uideantur, quia putentur legem praeceptorum tenere, tamen in superstitione sunt, non in aliquo honore dei, quia sunt ad explendam uoluntatem obseruantia carnis.

  91. 1.28.1.1

    Quae singularum rerum est accipienda discretio in his quas apostolus profert dicens: obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones?

  92. 1.28.1.2

    Obsecrationes fiunt pro peccatis praeteritis uel praesentibus, orationes pro adipiscendis quae speramus, postulationes cum pro aliis interuenimus, gratiarum actiones, cum ea quae poscimus inpetramus, uel certe cum pro inmensis dei beneficiis gratias laudesque rependimus.

  93. 1.28.2.1

    Locus ille quo modo accipiendus est in quo scribitur: quorundam hominum peccata manifesta sunt praecendentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur?

  94. 1.28.2.2

    Supra dixerat aduersus presbyterum accusationem non recipiendam nisi sub duobus et tribus testibus, et paulo post addidit: quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, utique dum omnibus nota sunt, quosdam autem et subsequuntur, utique dum postea in iudicio conprobantur. quod si istud aliqui in iudicio dei magis accipiendum putant, potest ita intellegi: praecedere ad iudicium illa peccata quae ante hic unusquisque commiserit, subsequi uero illa, quibus nos quidem causas dedimus, sed iam post transitum nostrum consummata intelleguntur. ergo subsequuntur nos in iudicium huius modi peccata, si uerbi gratia cui inopiae nos causas adtulimus, fame post obitum nostrum atque egestate consumptus sit.

  95. 1.29.1.1

    Alexander aerarius multa, inquit, mala mihi ostendit, reddet ei dominus secundum opera eius. et item: percutiet te dominus, paries dealbate; quo modo haec intellegenda sunt?

  96. 1.29.1.2

    Percutiet te, inquit, non percutiat, et rursum reddet, non reddat; unde fit, ut non tam maledicentis animo dicta esse uideantur quam iudicium dei atque uindictam denuntiantis. item aliter: et si per administrationem prophetiae immoto animo maledicat propheta, ut illud: obscurentur oculi eorum, dicit, quid eorum meritis debeatur. quia omnis praeuaricatio et inoboedientia accipit iustam operis atque mercedis retributionem.

  97. 1.30.1.1

    Quid in hoc sequimur, quod apostolus dicit: fide Iacob moriens singulos filiorum Ioseph benedixit et adorauit fastigium uirgae eius?

  98. 1.30.1.2

    Sceptri significatio est accipienda per uirgam et per hoc regni potestatisque. fastigium in quo Christus intellegitur adoratus, qui uidelicet futurus erat regni Hebraeorum caput.

  99. 1.31.1.1

    Quid indicat illud, quod legimus: sabbati habens iter? Id est mille passus; sabbato autem usque ad montem Oliueti ire Iudaeis licitum erat, uel certe sicubi fuissent, tanto spatio deambulandi licentiam praesumebant.

  100. 1.31.2.1

    Spiritus sanctus quo modo ante ascensionem a saluatore secundum euangelistam Iohannem apostolis insufflatur, cum. secundum actus apostolorum post decimum ascensionis diem in apostolos missus sit?

← Previous · Next → — showing 301400 of 446

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0117.stoa003.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.