Instructiones
- 1.12.39.1
Quid hic sentiendum est: iustitia et pax osculatae sunt se?
- 1.12.39.2
Quod se lex et gratia coniunxerint per mediatorem dominum nostrum Iesum Christum, qui fecit utraque unum?
- 1.12.40.1
Qualiter accipiendum est, quod legimus: diligit dominus portas Sion, super omnia tabernacula Iacob.
- 1.12.40.2
Quod dominus umbraculis synagogae ecclesiae munimenta praetulerit.
- 1.12.41.1
Mater Sion dicet: homo et homo factus est in ea, et ipse fundauit eam altissimus; quid hic sequimur?
- 1.12.41.2
Mater Sion, ut quidam uolunt, Maria significatur in qua natus est homo Christus ipsius quoque matris creator. sciendum tamen melius et secundum Hebraeum uerius dici: numquid Sion dicit homo, et homo natus est in ea, et ipse fundauit eam altissimus? et est sensus hic: quis hoc hominum nuntiare possit, sicut et illud: aut bracchium domini cui reuelatum est? ergo hoc dicit: quod nullus hominum enuntiare possit, quia saluetur Sion in homine qui natus sit in ea. ipse autem homo altissimus qui fundauit eam. et notandum, quod etiam filius altissimus appelletur.
- 1.12.42.1
Quid intellegendum est, ubi scribitur: factus sum sicut homo sine adiutorio inter mortuos liber?
- 1.12.42.2
Christus utique inter mortuos liber, quia absque peccato inter peccatores adparuit.
- 1.12.43.1
Quae est terra illa obliuionis de qua dicitur: numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra obliuionis?
- 1.12.43.2
Rectissime apellatur obliuionis terra impiorum caro a domino derelicta. et aliter: terra obliuionis etiam in illo accipi potest quo dicitur: quoniam non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi?
- 1.12.44.1
Quo modo iuuentus aquilae renouatur secundum illud, quod legimus: renouabitur sicut aquilae iuuentus tua?
- 1.12.44.2
Aquilae dicuntur ui nimiae senectae inplumes fieri et nido relatae uicissim pullis suis ministrantibus pasci, donec deterso senii ueterno recipiant cum pennis usum uolandi. secundum anagogen autem iuuentus nostra uel baptismo uel resurrectione renouatur.
- 1.12.45.1
Abyssus, inquit, sicut pallium amictus eius; quid hic sequimur?
- 1.12.45.2
Non bene plerique arbitrantur abyssum hic amictum dei appellari, cum potius amictum terrae dici ipse superiorum uersuum ordo declaret, eo quod terra ipsa abysso quasi quodam pallio circumdata uel circumfusa ueletur.
- 1.12.46.1
Quo modo stant super montes aquae, quia scriptum est: super montes stabunt aquae?
- 1.12.46.2
Utique cum aut plenae aquis nubes super montes dependent, aut cum in mari undae ad montium instar excitantur.
- 1.12.47.1
Quid sentiendum est in hoc, quod legimus: draco iste quem formasti ad inludendum eis?
- 1.12.47.2
Draco iste diabolus est sed ante formatus a domino; quam in nomen diaboli uoluntariae nequitiae transiret instinctu. hunc propheta Esaias a paruulis describit inludi.
- 1.12.48.1
Qua ratione intellegendum est, quod scribitur: ferrum pertransiuit anima eius?
- 1.12.48.2
Christus hic manifestissime designatur, eo quod resurgendo adfigentium clauorum dolorem cruciatumque superauerit. potest hic ferrum et tribulatio durae necessitatis intellegi, quia animam dixit; aliquando tamen anima in scripturis etiam pro praesenti uita appellatur, ut in euangelio: nonne anima plus est quam esca?
- 1.12.49.1
Quid inter psalmum et canticum interest? Quod psalmus ex psalterio appellatur, at uero canticum ex uoce profertur, et quod canticum pro scientia, pro opere uero psalmus accipitur; psalmus ergo ad actualem, id est, ad practicen, canticum uero ad contemplatiuam, id est, ad theoriam refertur.
- 1.12.50.1
Iurauit dominus nec paenitebit eum; quo modo iurat dominus?.
- 1.12.50.2
Iurare domini est inmutabiliter promittere; recte igitur istud commutatio sermonis usurpat, eo quod promissio eius sacramenti optineat firmitatem.
- 1.12.51.1
Quid indicat illud, quod scribitur: de torrente in uia bibit, propterea exaltauit caput?
- 1.12.51.2
Ad personam Christi ista referenda sunt, quia de torrente, id est, passione; in uia, id est, in saeculo bibit; propterea deus exaltans caput eius donauit illi nomen quod est super omne nomen.
- 1.12.52.1
Quindecim psalmi illi quam ob causam cantico graduum praenotantur?
- 1.12.52.2
Quindecim quondam gradibus, sicut ostendit historia, ascendebatur in templum, atque ideo hi psalmi quindecim cantici graduum inscriptione signantur, quod nos per quosdam profectus ad sublimia spiritalium rerum prouectione perducant.
- 1.12.53.1
Sagittae, inquit, potentes acutae cum carbonibus desolatoriis; quae huius uersus intellegentia est?
- 1.12.53.2
Sagittae potentes sunt uerba domini quae caritate eius corda nostra configunt. carbones uero desolatorii sunt qui peccata desolent secundum illum carbonem Esaiae prophetae. qui ad labia eiusdem defertur, ut purget uitia quae contraxerat uel loquendo uel ob timorem tacendo.
- 1.12.54.1
Quid sibi uult, quod scribitur: ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israhel?
- 1.12.54.2
Dormire interdum in scripturis dominus dicitur, cum in nobis potius fides dormit et dormitantem infidelem relinquit nescit uero ille deesse quaerentibus se, non nouit dormire uigilantibus.
- 1.12.55.1
Legimus in psalmo de Hierusale: Cuius participatio eius in id ipsum; quid hic sequemur? Quod diuersae partes unam construant ciuitatem, uel diuersa membra unum domini corpus efficiant.
- 1.12.56.1
Quid sentiendum est de eo, ubi scribitur: Forsitam pertransisset anima nostra aquam inmensam?
- 1.12.56.2
Pro forsitam in Graeco scriptum est , quod latine manifestius interpretamur: putas, ut sit sensus iste: putas, pertransisset anima nostra aquam inmensam, nisi dominus fuisset in nobis?
- 1.12.57.1
Quid significat, quod scribitur: conuerte, domine, captiuitatem nostram sicut torrens in austro? Exultantis animae uox est ex uitiorum uinculis in libertatem conuersionemque redeuntis, qua postulat, ut ita diuinae miserationis aspiratione ex peccatorum captiuitate soluatur, sicut constricti glacie torrentes austri tepore soluuntur.
- 1.12.58.1
Qualiter intellegendum est illud: ecce hereditas domini filii, merces fructus uentris; sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum?
- 1.12.58.2
De futuris se ibi loqui propheta significat qui post illam sessionem surgendi tempus declarat; id est, posteaquam dederit dilectis suis somnum, ostendit quae futura sit resurrectio illa sanctorum, dum dicit: ecce hereditas domini filii, merces fructus uentris. ipsa itaque domini est hereditas in filiis quam pro mercede fructus uentris indeptus est, quia saluator fructus est uentris cuius utique merces est, ut ei gentes hereditas sint quas per fidem generat in filios. sagittae autem apostoli recte appellantur qui orbem terrae quasi uolatu peragrantes doctrina sua infidelium corda penetrarunt; quos filios excussorum, id est prophetarum, optime propheta designat. nam utique cum in prophetia sua excutiuntur prophetae, quid aliud in illis nisi inuenti apostoli manifestantur? excussis itaque prophetis, quia apostoli generati sunt, recte appellantur filii excussorum.
- 1.12.59.1
Quid est, quod legimus: sicut ablactatum super matre sua, ita retribues in anima mea?
- 1.12.59.2
Animae nostrae ablactatio est, cum ab ignorantiae infantia ad perfectum cibum uitae consummatione sensus erigitur, igitur supra dixerat: si non humiliter sentiebam, id est, si non humilia et terrena cogitabam; sed exaltaui animam meam. hoc est: sed ad caelestia mente contendi, haec mihi fiat retributio, ut animam meam intellectus consummatio consequatur.
- 1.12.60.1
Beatus, inquit, qui retribuet tibi, quod tu restituisti nobis; quis hic intellegendus est?
- 1.12.60.2
Psalmus hic et de captiuitate Iudaeorum, cum in Babyllonem ducti sunt, et de peccatoribus qui expulsi ab ecclesia confusioni traduntur intellegi potest. hic ergo secundum historiam, ut quidam opinantur, significatur Cyrus rex qui hanc restitutionem subuersa Babyllone restituit et usque ad paruulos eius illic omni internecione desaeuiit. interiore uero sensu Babylloni uicem ille restituit qui eam captiuam ducit, quae se prius habuerat peccati lege captiuam, et exordia uitiorum ad petram quae est Christus elidit.
- 1.12.61.1
Saepe in scripturis dicitur: confiteor tibi domine; qualiter hoc intellegendum est?
- 1.12.61.2
Non semper paenitentiam uidetur significare confessio, nam confitebor interdum ponitur pro laudabo uel pro gratias agam uel pro glorificabo dominum.
- 1.12.62.1
Inperfectum meum, inquit, uiderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur; quae hic significantia est?
- 1.12.62.2
Oculi dei inperfectum nostrum uident, quia deus hominem etiam priusquam formetur agnoscit; et aliter: inperfectum nostrum uident oculi dei, quia cogitationes nostras etiam antequam perficiantur, introspicit. in libro autem eius scribuntur omnes, quia omnes homines non absque eius uoluntate nascuntur, uel quia omnes uoluntates nostrae apud eum plenissime describuntur. sequitur autem: die replebuntur, et nemo in eis. die, id est, Christo replebuntur ac praeter Christum nemo in eis erit, quia deo pleni ea quae dei non sunt recipere non possunt.
- 1.12.63.1
Qui sunt pulli coruorum de quibus scribitur: et pullis coruorum inuocantibus eum?
- 1.12.63.2
Fideles filios significat de infidelibus procreatos.
- 1.12.64.1
Quid indicatur in hoc, quod legimus: ante faciem frigoris eius quis subsistit?
- 1.12.64.2
Tentationum per haec frigus ostenditur.
- 1.12.65.1
Qua ratione appellantur ancipites illi sanctorum gladii de quibus scribitur: et gladii ancipites in manibus eorum?
- 1.12.65.2
Gladii ancipites dicuntur, quod in iudicio corpus atque animam punire simul possunt. et aliter, quod puniant et supplicio praesentis poenae et metu futurae. et hinc est illud, quod in eodem psalmo canitur: domino canticum nouum, quod qui mundi purgamenta creduntur de nationibus ac regibus iudicabunt.
- 1.13.1.1
Ceruus amicitiae et pullus gratiarum fabuletur tecum; quid hic sequemur?
- 1.13.1.2
Ceruum amicitiae accipiendum hic quidam putant Christum totius dilectionis et caritatis magistrum, pullum gratiarum spiritum sanctum, qui sit omnium gratiarum, id est charismatum, distributor. admonemur ergo ex hoc, ut semper Christ uel sancti spiritus solacia requiramus.
- 1.13.2.1
Quid est, quod scribitur: septies cadet iustus et resurgit?
- 1.13.2.2
In sermone utique aut in cogitatione cum labitur aut certe intra septiformis spiritus gratiam, cum delinquit. quidam propter septem dies per quos uitae humanae cursus reuoluitur septies hic dictum esse confirmant, eo quod absque peccato uitae ipsius cursus esse non possit.
- 1.14.3.1
Quid est, quod in Ecclesiaste legimus: et florebit amygdalum et inpinguabitur locusta et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae?
- 1.14.3.2
Tradunt per haec humanorum membrorum fieri significantiam, nam in flore amygdali canos capillos, in inpinguatione locustae tumorem pedum, in dessipatione capparis concupiscentiae frigus ostendit. quae cum seni in postremae aetatis tempus acciderint, tunc necesse est in terram, id est, quasi in aeternitatis suae domum redeat. bene tamen haec aeternitatis domus etiam illa in futurum terra accipitur de qua scriptum est: placebo domino in regione uiuorum.
- 1.15.4.1
Quid est illud, quod de ecclesia scribitur: fusca sum et speciosa filia Hierusalem? si fusca, quo modo speciosa? Quia ante examinationem sui ecclesia pro diuersitate in se consistentium bipertita est, in sanctis speciosa est, in peccatoribus fusca. sicut et Hierusalem modo sanctam ciuitatem scriptura conpellat modo peccatricem.
- 1.15.5.1
Nomen fratruelis quid sibi uult in canticis canticorum? Ecclesia cuius nomine illic ad saluatorem ista dicuntur fratruelem uocat Christum qui sit filius synagogae; et quia ecclesiam synagogae sororem in sanctis nostri interdum sentire uoluerunt, idcirco secundum quandam scripturae elocutionem Christus ecclesiae fratruelis appellatur et sponsus.,
- 1.16.1.1
Quam ob causam in propheta euangelistae quattuor diuersa animalium specie designantur? Matthaeus hominis optinet formam, quia a natiuitate hominis dicens: liber generationis Iesu Christi filii Dauid, filii Abraham. Marcus leonis specie praefiguratur. eo quod ut leo ingenti intulit uoce: uox clamantis in deserto: parate uiam domino. Lucas adnuntiatur in uitulo, quod a sacrificiis uel a sacerdotio sumat exordium scribens: fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias. lohannes aquila praenotatur, quia spiritu euolans ad superna tamquam de sublimi profert dicens: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum.
- 1.16.2.1
Quo modo accipiendum est, quod dominus Iesus Christus Dauid filius dicitur, cum utique natus non sit ex Ioseph qui ex Dauid stirpe descendit?
- 1.16.2.2
In coniugium tunc Iudaei secundum legem de consanguinitate proximas adsumebant, nec dubitandum est, quod hac ratione etiam Maria ex eadem tribu ueniens sicut Ioseph ex Dauid stirpe descenderit, immo processerit. ideo autem per generationem Ioseph origo Mariae significatur, quia consuetudo scripturarum est uirorum potius quam feminarum seriem in generatione contexere. cuius Mariae quia cognata, sicut legitur, fuit Elizabeth quae fuisse scribitur de filiabus Aaron, manifestissimum est, quod in Christo secundum carnem ex utroque genere conuenerit regum scilicet sacerdotumque successio.
- 1.16.3.1
Euangelista Matthaeus Ioseph genitum ex Iacob dicit. et quo modo Lucas eum ex Heli fuisse commemorat?
- 1.16.3.2
Ideo quod alter secundum naturam. alter ei secundum legem pater fuerit. consuetudo namque apud Iudaeos ex lege erat, ut defuncti fratris uxorem ad suscitandum semen superstes frater acciperet. Iacob ergo atque Heli uterini fratres fuerunt, quorum superiore defuncto posterior usus est ex lege coniugio. in eorum conmemoratione Matthaeus Ioseph prosapiam per regiam originem texuit, Lucas generationem eius sacerdotali successione deduxit. pater tamen Ioseph secundum naturam haut dubie Iacob fuit.
- 1.16.4.1
Quare in euangelio Maria Ioseph coniux dicitur.
- 1.16.4.2
Consuetudo est scripturarum, ut etiam sponsas appellet uxores.
- 1.16.5.1
Quid est, quod legimus: ipse uos baptizabit spiritu sancto et igni?
- 1.16.5.2
Quia per spiritum sanctum uel peccata exuruntur in nobis uel sanctificatio tribuitur uel caritatis in passionibus tolerandis feruor accenditur. aut certe quia spiritu baptizati diuino iudicio examinabimur. sunt qui dicant apostolos spiritu sancto baptizatos esse, cum super eos ignis adparuerit? I
- 1.16.6.1
Qualiter accipiendum est de columbae illius corpore in qua ad saluatorem spiritus sancti patuit manifesta descensio, utrum ante iam fuerit, an ad tempus factum subito adparuerit?
- 1.16.6.2
Utique ad tempus ostensum. nam ut signum uisibile sancti spiritus qui erat inuisibilis monstraretur, uerum quidem corpus columbae illius per diuinam potentiam, sed in tempore factum ad horam adparuisse ac deinceps destitisse credendum est. angeli uero cum se humanis offerunt oculis, creduntur, ut quorundam opinio est, ex isto crassiore aere, id est, uicino terris ad praesens corpus adsumere. porro autem uocem aliquam ita putantur exprimere, cum inlisus huic aeri ictus tamquam palato uerborum sonum reddet.
- 1.16.7.1
Iustis promittitur regnum caelorum. et quo modo etiam hoc dicitur: quoniam ipsi possidebunt terram?
- 1.16.7.2
Quia nouum caelum et noua terra in futuro repromittitur iustis, ut tunc cum deo sicut angeli utrumque possideant.
- 1.16.8.1
Cum dicat saluator Tyrum et Sidonem paenitentiam agere potuisse, si in eis diuinarum adparuissent signa uirtutum, quapropter illic facta non sunt quae salutem fuissent . credentibus adlatura?
- 1.16.8.2
Quia dominus ac saluator pro diuina dispensatione non uenerat, nisi ad oues quae perierant domus Israhel. et quid est, quod non uenerat nisi ad oues domus Israhel? quia inter reliquas usquequaque nationes specialius unum Israhel deum coluit atque, ut ita dixerim, peculiaris dei quondam populus fuit ob merita Abrahae ac patriarcharum uel Dauid, quibus Christus proprie repromissus atque ex eorum stirpe descendens inde ipsam carnem in qua terris adparuit adsumpsit. sed tamen quia uirtutes postea et in gentibus factae sunt, ita testimonium hoc intellegi potest, ut ubi dicit: non ueni illo subaudiatur, prius, ut sic et testimonii ueritas et misericordia. dei in uniuersos prompta magis clareat.
- 1.16.9.1
In euangelio dicit dominus et saluator noster: iugum meum lene est et onus meum leue est; et quo modo legitur in psalmo: propter uerba labiorum tuorum ego custodiui uias duras?
- 1.16.9.2
Equidem manifestum est, quod omnes qui uolunt in Christo pie uiuere persecutionem patiuntur, sed tamen diligentibus deum quae sunt dura in re praesentium efficiuntur leuia in spe futurorum.
- 1.16.10.1
Quid intellegendum est loco illo in quo scribitur: orate, ne fiat fuga uestra hieme uel sabbato?
- 1.16.10.2
Secundum historiam ita intellegendum est, ne fiat fuga uestra hieme, id est, ne tribulatio fugae temporis accumuletur. iniuria. ne fiat fuga uestra sabbato: ne eo utique die quo habere requiem uacationemque consuestis. at uero secundum intellectum superiorem, ne fiat fuga uestra hieme uel sabbato ita accipi potest: ne uos fuga illa deprehendat aut in peccatis algentes aut bonis operibus otiosos.
- 1.16.11.1
In eodem Matthaeo scribitur: dico autem uobis: non bibam amodo de hoc genimine uitis usque in diem illum quo illud bibam uobiscum nouum in regno patris mei; quid hic sequemur?
- 1.16.11.2
Regnum dei, ut docti interpretantur, ecclesia est in qua cottidie bibit sanguinem suum Christus per sanctos suos tamquam caput in membris suis.
- 1.16.12.1
Quid causae est, quod dicitur: amodo uidebitis filium hominis sedentem ad dexteram uirtutis et uenientem in nubibus caeli? et alio loco dicitur non uisuros uenientem in nubibus caeli nisi in nouissimo tantum die plangentes omnes tribus terrae et tunc uidebunt filium hominis in nubibus caeli?
- 1.16.12.2
Quia in hoc primo corporis, id est, ecclesiae aduentus adnuntiatur per manifestationem claritatemque signorum, ille uero alius aduentus capitis est, id est, ipsius Christi. in illo aduentu per membra sua Christus uenit, in hoc per se ipsum.
- 1.17.1.1
Quid significat in euangelio, quod dicit: qui enim habet dabitur illi, et qui non habet etiam quod habet auferetur ab illo?
- 1.17.1.2
Uerbi gratia, ut si fidem habens caritatem non habeat, etiam ipsa fide careat quam forte habere uidebatur; sicut Iudaei per scripturam diuinam non intellegentes Christum etiam ipsam quam se putabant tenere dei notitiam perdiderunt et filium non recipientes etiam patrem non habent.
- 1.17.2.1
Marcus euangelista tertia diei hora dominum significat esse crucifixum; et quo modo alius euangelista horam sextam qua crucifixus sit fuisse commemorat?
- 1.17.2.2
Quia hic illam paene horam in scriptis suis rettulit qua uere crucifixus est. at uero ille horae anterioris tempus commemorandum putauit quo de eo Iudaeis adclamantibus iudicatum est, quasi per anticipationem relationis ea hora crucifixus sit qua iussus est crucifigi. sed tamen in hac ipsa passione eius sic tenere debemus, quod ita homo ille qui adsumptus sit pro eiusdem uoluntate pertulerit, ut uerbum illud quod in principio apud patrem erat inuiolatum intemeratumque permanserit; ergo illud iniuriae obnoxium fuit quod pro humana infirmitate susceperat, illud uero incorruptum mansit quod diuina aeternitas possidebat.
- 1.18.1.1
Quid est, quod scribitur in Luca de Zaccharia sacerdote, - quod esset de uice Abia?
- 1.18.1.2
Uiginti quattuor sortibus in ministerium templi distributi fuerant sacerdotes, ut ordine uicis suae quisque sacerdotali fungeretur officio; in hoc ergo ordine octauam sortem Abia habuit de qua uice Zaccharias sacerdos fuit.
- 1.18.2.1
Qui illi sunt qui in scripturis sacris nomina antequam nascerentur acceperunt?
- 1.18.2.2
In nouo testamento praeter saluatorem solum legimus Baptistam Iohannem, in ueteri uero quattuor sunt Isaac, Ismael Salamon uel Iosias qui ortu uideantur iuniores esse quam nomine.
- 1.18.3.1
Ad aduentum matris domini quo modo Iohannes adhuc sensu carens in utero potuit exultare materno?
- 1.18.3.2
Aut matris magis sensu uel gaudio a quibusdam factum existimatur, ut etiam interioribus potuerit exultare uisceribus, aut certe si hoc ad Iohannem potius referri placet, inter miracula diuina reputandum est, sicut et illud, cum uox asinae in sonum sermonis erupit.
- 1.18.4.1
In eodem euangelio quid sibi uult illud, quod legitur: factum est autem in sabbato secundo primo, cum transiret per sata, uellebant discipuli eius spicas, et manducabant confricantes manibus?
- 1.18.4.2
Quidam hoc loco diem dominicum ita appellatum existimant, eo quod uideatur secundus ab illa legali obseruatione sabbati et primus sit euangelicae gratiae celebritate. si cui autem hoc minus facere uidetur, quod diem ipsum magis sabbati fuisse contendat, quia scriptum sit de eo: quid facitis, quod. non licet in sabbatis? potest forsitam et ipse nihilo minus dies sabbati ita ex hoc intellegi, ut nunc obseruatione nostra secundus sit qui primus quondam fuerit obseruatione Iudaica. rectissime enim dies primus dies dominicus deputatur.
- 1.18.5.1
Quo modo uisionem illam in qua dominus adsumptis tribus discipulis glorificatus est. Lucas post octo, alii uero euangelistae post sex dies subsecutam esse commemorant?
- 1.18.5.2
Lucas qui habito domini apud discipulos sermone post octo dies scribit uisionem hanc discipulis ostensam et eum diem quo dominus locutus est conprehendit et eum quo Iesus glorificatus adparuit. hi uero qui sex dies indicandos putauerunt mediis tantum atque integris diebus adnumeratis quasi semiplenum primum illum diem postremumque tacuerunt.
- 1.18.6.1
Rursus in eodem dicit: erunt enim ex hoc quinque in domo una diuisi, tres in duo et duo in tres. diuidentur pater in filium et filius in patrem suum, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum suam. quid est, quod cum superius quinque uideatur posuisse personas, sex in subsequentibus cum personarum significatione subiecit?
- 1.18.6.2
Mater et socrus eadem intellegi potest quae per filiam et nurum duobus sit conpellata nominibus ac perinde et in subsequenti quinque uideri potest numerus personarum.
- 1.18.7.1
In parabola Lazari et diuitis aliquantae quaestiones incurrunt. aut quo modo diues in tormentis sit ante iudicium aut quo modo digitum Lazari dicat? numquid corpora apud inferos sunt? aut ut ipse aquam desideret, numquid sitim corporis sentiebat?
- 1.18.7.2
Haec omnia secundum eos affectus loquitur quos aliquando pro necessitate corporis gesserat. ceterum ille ante iudicium tormentorum sensus quasi pro loco custodiae etiam ante iudicium non est absque tormentis. in hoc quoque, quod apud infernum Abraham uidet haec subesse, a quibusdam ratio putatur, quod omnes etiam sancti ante aduentum domini nostri Iesu Christi ad inferna, licet in refrigerii locum, descendisse dicuntur. alii opinantur locum illum in quo Abraham erat ab illis inferni locis in superioribus constitutum, propter quod dicat dominus de illo diuite,: eleuans oculos suos cum esset in tormentis, uidit Abraham de longe, . sinumque ipsius Abrahae designari illius regionis quietem.
← Previous · Next → — showing 201–300 of 446
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0117.stoa003.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.