Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Instructiones

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 446 sections

  1. 1.31.2.2

    Multae sancti spiritus gratiarum donationes sunt secundum illud, quod apostolus dicit: alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum, alii gratia sanitatum in uno spiritu, et cetera. igitur ante ascensionem gratiam sancti spiritus acceperunt qua possint peccata dimittere et baptizare et credentibus spiritum adoptionis infundere; secundum quod et tunc, cum eis a saluatore spiritus insufflaretur, dictum fuerat: quorum remiseritis peccata remittentur eis et quorum retinueritis retenta erunt. at uero post ascensionem multo maiorem sancti spiritus gratiam perceperunt in operatione uirtutum et gratia sanitatum et diuersarum perceptione linguarum iuxta illud, quod eisdem eodem die promissum fuerat, ut baptizarentur spiritu sancto et induerentur uirtute qua euangelium Christi uniuersis possint gentibus praedicare. in hac ergo perceptione sancti spiritus secundum dominicae gratiae distributionem apostolorum demonstratur profectus, non compugnantium diuersitas scripturarum. et aliter, quare bis datus sit spiritus sanctus, egregie quidam doctor exposuit dicens de eo, quem primum hic saluator per se ipsum dedit et de caelis postea misit, ut significaretur dilectio proximi et dilectio dei, quae in cordibus sanctorum per spiritum sanctum diffunditur qui datus est eis.

  2. 1.31.3.1

    A.d euangelizandum dei uerbum qui apostoli quibus sese orbis partibus intulerunt? Quantum narrat historia, Bartholomaeus in Indos, Thomas tetendit in Parthos, Matthaeus Aethiopes, Andreas Scythas praedicatione molliuit, Iohannes Asiam diuino sermone correxit, Petrus Cappadociam atque Galatiam, Bithyniam pariter et Pontum prouinciasque confines, dum Iudaeis praedicans cirumit, postremo Romam inlustraturus accessit. Paulus ab Hierusalem usque Illyricum cum euangelio repleuisset, tam innumeras ac dispares nationes praeceptis tamquam armis uictor edomuit.

  3. 1.31.4.1

    Cum in actibus apostolorum primum legatur: uiri autem qui comitabantur cum eo, hoc est cum apostolo, stabant stupentes, audientes quidam uocem, neminem autem uidentes, quo modo postea apostolus dicit: et qui mecum erant lumen quidem uiderunt, uo- . cem autem non audierunt eius qui loquebatur mecum?

  4. 1.31.4.2

    Superius ubi audisse uocem referuntur a deo, non uocem sed inconditum sonum uocis acceperunt, ut eos postea dicat uocem non audisse, id est, expressam uerborum significantiam qua possint intellegere, quod sonabat. ac perinde idcirco diuersa uice et audisse et non audisse referuntur, quia quantum ad sonum pertinet, audierunt, quantum ad uerba, non audierunt.

  5. 1.31.4.3

    Y. Quare prius communis cibus uocabatur qui putaretur inmundus ?

  6. 1.31.4.4

    Quod contra interdictum tunc dei in commune ceteris pateret hominibus qui in ciborum discretione legis obseruantiam non tenebant per quam Iudaei partem dei se esse iactabant. purificatus est autem etiam domino dicente ad Petrum: quae deus purificauit ne tu commune dixeris.

  7. 1.31.5.1

    Quid illud est, quod in actibus apostolorum duodecim illi qui Iohannis baptismo baptizati fuerant baptizantur a Paulo ?

  8. 1.31.5.2

    Hoc idcirco, quia non in nomine trinitatis baptizati erant. baptismum enim Iohannis licet in eum qui uenturus est baptizaret, tamen proprie Iohannis baptismus dicebatur; unde et ab hereticis uenientes non baptizantur a nobis, si baptizatos constat in nomine trinitatis, nisi inpositio tantum manus ad fidem rectam conuersis adhibetur, ut per hanc sancti spiritus suscipiatur infusio.

  9. 1.32.1.1

    Quo modo dicitur: deus intentator malorum est et ipse neminem tentat, cum nihilo minus scriptum sit: tentat uos dominus deus uester?

  10. 1.32.1.2

    Tentatio domini probatio appellatur; neque enim ille quemquam tentat in passionibus, sed a concupiscentiis nostris illa tentatio est, cum humiliati deicimur. a domino est tentatio, cum probati glorificamur, et ideo dominus intentator malorum est.

  11. 1.33.1.1

    Quo modo perfecta caritas foras mittit timorem, cum rursum scribatur: timor domini castus permanet in saeculum saeculi?

  12. 1.33.1.2

    Quisquis deum diligit, utique absque deo esse formidat. hic est timor dei qui permanet in saeculum saeculi, igitur timor hic de perfecta domini caritate descendit; ac uero alius timor ille de temporariis rebus nascitur quarum saepe amissionem ueremur. hunc timorem foras mittit diuinae perfectio caritatis.

  13. 1.33.2.1

    Item Iohannes in epistula sua ponit: tria sunt quae testimonium perhibent, aqua, sanguis et spiritus; quid in hoc indicatur?

  14. 1.33.2.2

    Simile huic loco etiam illud mihi uidetur, quod ipse in euangelio suo de passione Christi loquitur dicens: unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exiit sanguis et aqua; et qui uidit testimonium perhibuit. et in eodem ipse de Iesu supra dixerat: inclinato capite tradidit spiritum. quidam ergo ex hoc ita disputant: aqua baptismum, sanguis uidetur indicare martyrium, spiritus uero ipse est qui per martyrium transit ad dominum. plures tamen hic ipsam interpretatione mystica intellegunt trinitatem, eo quod perfecta ipsa perhibeat testimonium Christo: aqua patrem indicans, quia ipse de se dicit: me dereliquerunt fontem aquae uiuae, sanguine Christum demonstrans, utique per passionis cruorem, spiritu uero sanctum spiritum manifestans. haec autem tria de Christo testimonium ita perhibent ipso in euangelio loquente: ego sum qui testimonium perhibeo de me, et testimonium perhibuit de me qui misit me pater. et item: cum autem uenerit paraclitus quem ego mittam uobis, spiritum ueritatis, qui a patre procedit ille testimonium perhibet de me. perhibet ergo testimonium pater, cum dicit: hic est filius meus dilectus, filius, cum dicit: ego et pater unum sumus, spiritus sanctus, cum de eo dicitur: et uidit spiritum dei descendentem sicut columbam uenientem super se.

  15. 1.33.3.1

    Quid est, quod rursum in epistula sua profert esse pro quo non debeat orari peccatum usque ad mortem?

  16. 1.33.3.2

    Utique usque ad mortem peccat ille peccator qui in huius temporariae uitae cursu paenitentiam non agit. hac ratione illud quoque oportet intellegi: qui autem blasphemauerit in spiritum sanctum non remittitur ei neque hic neque in futurum. blasphemat enim qui diuinis promissis spirituique sancto minime credens in quo est remissio peccatorum reconciliari deo in hac uita per satisfactionis opera detrectat.

  17. 1.33.4.1

    Quid significat, quod in eodem legimus mundum in maligno esse positum?

  18. 1.33.4.2

    Non quod a deo mundus in maligno sit positus, sed quod uitia hominum in mundo uiuentium sint maligna; hoc modo etiam illud patebit, quod scriptum est: quia dies mali sunt.

  19. 1.34.1.1

    Qui sunt illi septem spiritus dei qui in apocalypsi commemorantur?.

  20. 1.34.1.2

    Hi sunt quos et propheta Esaias enumerat: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et uirtutis, spiritus scientiae et ueritatis, spiritus timoris dei, in quibus tamen spiritalia opera significant. omnia autem illa operatur unus atque idem spiritus.I

  21. 1.34.1.3

    Et quidem haec de opinionibus doctissimorum uirorum exigenti tibi a me prolata sunt. si quis tamen in praedictarum quaestionum disputationibus adtulerit quae magis probentur reprehendens pertinaciam, quae in plerisque esse solet, non abnuo me secuturum esse meliora.

  22. 2.pr.1

    Quoniam, fili carissime, superiore libro propositionibus tuis se rettulit iam crebra responsio, et uereor, ne adsiduae interrogationes, ut fit plerumque, legenti generent ex satietate fastidium, meo nunc nomine ea quae spoponderam opus uariaturus adnectam singula quaeque, ut ordine ipso magis clareant, per species suas diuidens ac titulis suis subdens. et primo ueniam ad Hebraeorum nominum interpretationem e quibus certa quaeque et celebriora breuitatis causa ponam.

  23. 2.1.1

    Adonai in Latinum significat dominus. Sabaoth exercituum siue uirtutum aut, ut aliqui uolunt, omnipotens. Iesus saluator. Nazareus sanctus. Messias unctus, id est Christus. Michael, qui sicut deus. Gabriel fortitudo dei. Raphael medicina dei. Adam homo siue terrigena. Eua uita siue calamitas; miror, unde apud Hebraeos interpretatio huius nominis tam diuersa sit, nisi forte ideo, quod eadem et edendo homini uitam adtulerit et transgrediendo calamitatem, aut quod mulier aliis interdum uita, aliis est calamitas. Abel luctus uel miserabilis. Cain possessio uel lamentatio. Enoch dedicatio. Matthusala mortuus est et misit. Noe requies. Sem nominatus. Cham calidus. Japheth latitudo. Lot declinans siue uinctus. Melchisedec rex iustus. Abram pater excelsus. Abraam pater uidens populum uel pater multarum, id est gentium. Sani princeps mea. Sarra princeps; notandum quod utrisque nominibus, id est Abraae uel Sarrae, tantum a litteram dominus addiderit quae tamen apud Hebraeos per e legitur. Agar aduena uel conuersa. Ismael auditio dei. Isaac risus, non tamen, ut quidam putant, ideo sic appellatus, quia Sarra riserit, sed quod Abraam qui tunc utique prior risisse indicatur. Rebecca patientia siue quae multum acceperit. Iacob supplantator. Israhel uir uidens deum, sed melius, princeps cum deo. Lia laboriosa. Rachel ouis uel uidens deum. Ruben uidens filius siue uidens, in medio. Symeon audienti tristitias. Leui adpositus siue additus. Iuda confitens siue glorificans. Zabulon habitaculum pulchritudinis. Isachar est merces. Dan iudicium aut iudicans. Gad tentatio. Aser latitudo siue beatus. Neptali conuersantes. Beniamin filius dexterae. Ephraim frugifer siue ubertas uel Augentius Latine. Manasse oblitus. Esau roboreus siue aceruus lapidum. Cedar tenebrae uel maeror. Iob magus uel dolens. Amalec populus lambens siue restinguens. Moses adsumptio uel liniens. Aaron mons fortitudinis. Pharao denudans eum siue dissipator eius; sed Pharao nomen est non hominis sed dignitatis, sicut et apud nos Augusti appellantur reges, cum propriis nominibus censeantur. Pharao tamen ille submersus in mare rubrum proprio uocabulo Cenchres uocitatus est. Iosue saluator. Athoniel tempus eius deus uel responsio dei. Aod gloriosus. Semegar nomen adueniens siue ibi colonus. Barac fulgurans. Delbora apis uel loquax. Gedeon tentatio iniquitatis eorum. Abimelec pater meus rex. Thola uermiculus uel coccinum. Iair inluminans. Iepte aperiens uel apertus. Esebon cogitatio siue cingulum maeroris. Achialon uiuens deo uel uidens deum. Abdo seruus eius. Samson sol eorum uel solis fortitudo. Dalila paupercula uel situla. Heli deus meus. Samuel nomen eius deus. Saul expetitus siue petitio. Iessai insulae holocaustum uel sacrificium. Dauid desiderabilis siue fortis manu. Ionatham columbae donum uel domini donum. Abessalon pater pacis. Salamon pacificus, idem est ecclesiastes, id est contionator, idem et Idia, id est dilectus domini. Roboam latitudo populi; Abia pater dominus. Asa tollens siue sustollens. Iosaphat domini iudicium. Ioram quis est excelsus. Achazias adprehendens dominum. Athalia tempus domini. Ioas sperans siue temporalis. Amasias populum tollens. Ozias fortitudo domini. Azarias auxilium domini. Isatha est perfectus. Adhaz adprehendens. Ezechias fortitudo domini. Manasses obliuiosus uel quid oblitus est. Amon fidelis uel nutritius. Iosias, ubi est incensum uel domini salus. Ioachaz i robustus. Ioachim cuius est praeparatio. Eliacim dei resurrectio. Iechonias praeparatio dei. Sedecias iustus domini. Ieroboam diiudicans populum uel diiudicans supernos. Nabe latratus. Baasa pinguedo. Haelam saeculi uel orbis. Zamrim psalmus uel canticum meum. Omri crispans meus. Achab frater patris. Iezabel fluens sanguinem uel ubi est sterquilinium. Ochozias adprehendens dominum. Ioram qui est excelsus, sed melius sublimabitur. Iehu ipse uel est. Joatha robustus. Zaccharia memor domini. Sella umbra eius uel petitio. Manahem consolans. Facias aperiens. Helias domini dei. Heliseus dei mei salus. Osee saluator. lohel incipiente deo siue est deus. Amos potens uel fortis aut populum deuellens. Abdia seruus domini. Iona columba uel dolens. Micha quis iste. Naum germen siue consolatio. Habacuc amplexans. Sophonias abscondens eam. Aggeus festus siue solemnis. Zaccharia memor domini. Malachias angelus meus. Esaia solus domini. Hieremia excelsus domini. Hiezechiel fortitudo domini. Daniel iudicium dei. ludith laudans aut Iudaea. Ioseph auctus. Maria inluminata siue stella maris, sed sermone Syro domina. Simon pone maerorem uel oboediens. Petrus agnoscens. Bariona filius columbae, Syrum pariter et Hebraeum. Cephas Petrus, Syrum est. Paulus mirabilis. Saulus tentatio respicientis uel securitas. Andreas uirilis, Graecum est. Iacobus supplantator. Iohannes domini gratia. Philippus os lampadarum. Bartholomaeus filius suspendentis aquas. Thomas abyssus uel geminus, unde et Dydimus Graece dicitur. Matthaeus donatus, idem appellatus est Leui. Lebbeus corculus, id est a corde, ipse est et Thaddeus, ipse est et Iuda Iacobi. Chananaeus possidens siue possessio; ita autem dictus Simon a uico Chana, ipse est et zelotes. Iscarioth memoriale domini uel memoria mortis; hoc uero nomine appellatus est Iudas a uico in quo natus est. Marcus excelsus mandato. Lucas ipse consurgens siue ipse leuans. Stephanus norma uestra. Graeco autem sermone coronatus. Pontius declinans consilium. Pilatus os malleatoris. Barabbas filius magistri eorum, absque dubio Iudaeorum magistri qui est diabolus. Eden in Genesi delicias. Iudaea confessio. Hierosolyma uisio pacis. Sion specula, et recte, nam haec ciuitas Dauid in monte constructa est. Babyllon confusio siue translatio. Aethiopia tenebrae. Aegyptus tribulatio siue tenebrae. Tyrus angustia. Romani sublimes uel tonantes. \'PQVH uirtus, Graecum est. Sinai mensura siue mandatum siue tentatio uel amphora mea. Gehenna uallis gratuita; quidam aestimant appellatam hanc a ualle Gehennon quae est iuxta murum Hierusales. Hebraei transitores. Sadducaei iustificati. Pharisaei diuisi. Galilaei uolubiles. Samaritae custodes, eo quod a Babylloniis illic ad custodiam conlocati sint Iudaeorum.

  24. 2.1.2

    Cum in ceteris tum et in hoc abundanter liquet, scriptura omnis sacra quam uere diuina sit ac plena mysteriis, quando ita congruant rebus nomina effectibusque respondeant. sicut Dauid qui exprimitur in Latinum fortis manu utique fortissimus omnibus fere bellis extitit, Salamon pacificus utique in pace regnum administrauit, Daniel iudicium dei utique in presbyterorum iudicio sententiam diuinae disceptationis exhibuit. unde quid mirum, si ii futura prophetauerint quorum etiam nomina, sicut res edocet, prophetiam sonant? sed iam de uariis uocabulis interpretationem ponamus.

  25. 2.2.1

    Alleluia in Latinum sonat laudate dominum; ia enim unum est de decem nominibus dei quae apud Hebraeos habentur. Amen uere siue fideliter. Diapsalma semper, id est, quod illa quibus hoc adnectitur sempiterna esse confirmet a deo, non conmutationem metri significat, ut quidam existimant, uel spiritus prophetici refectionem. sunt etiam qui diapsalma et ideo scribi putent, ut ex hoc siue personarum siue sensuum intellegatur esse conuersio. Osanna saluifica siue saluum fac. Osia enim saluifica interpretatur, anna interiectio est deprecantis, ergo integre dicitur Osianna; sed dum corripitur aut corrumpitur, sonat Osanna; est autem sensus: saluum fac, ut subaudiatur uel populum Israhel uel totum mundum. Rhama excelsa, in euangelio: uox in rhama audita est, id est in excelsis. est tamen et ciuitas quae Rhama appellatur. Racha uanus aut inanis. Rabbi magister meus, Syrum est. Abba pater, et hoc Syrum est. Man quid? Manna quid est hoc? Anathema perditio. Maranatha dominus noster uenit, Syrum est. Anathema autem Maranatha, sicut quidam dicunt, perditio in aduentum domini. Mammona diuitiae. Theraphim figurae uel imagines melius quam incendia. Seraphim uel Seraphin ardentes uel incendentes iuxta illud: qui facit angelos suos spiritus et ministros suos ignem urentem. ergo Seraphin uirtutes in caelis esse confirmant quae deum laudent et in ministeria diuersa mittantur. Cherubin scientiae multitudo, ceterum Cherubin ipsum in sancta sanctorum duo tantum significantur animalia; aliis uero locis, ubi hoc nomen legitur, aut picturam aliquam indicat aut uarietatem.

  26. 2.3.1

    Mandragora in Genesi genus pomi simillimum paruo peponi specie uel odore. Mazuroth in Iob ΖΩΙΔΙΟΣ quae duodecim signa mathematici adserunt. Fath ΚΛΙΜΑ, id est plaga ut meridiana uel occidentalis. Rhamnus in psalterio non rubus est, sed spinarum genus sentibus permolestum. Rhomphea gladium in Latino sonat, nam ubi in Genesi dicitur gladius flammeus atque uersatilis, in Graeco rhomphea ponitur. Framea hastae longissimae sunt quibus etiam nunc Armorici utentes hoc nomen tribuunt; quidam ita etiam gladios significari putant. Capparis in Salamone frutecti genus in Oriente simile lentisco. Palathae in Regnorum massae quae de recentibus ficis conpingi solent; Palathae Graecum est. Debelaim in Osea propheta Palathas dicunt. Dabir in Regnorum oraculum quod erat factum in medio in interiore parte templi in quo et arca domini erat, hoc appellabatur sancta sanctorum. Byssus genus serici grossioris pariter et fortioris. Phoenicium in Esaia coccinum. Luteres in Regnorum conchae uel canthari aquarii; sed et cantharus Graecum nomen est. Latomi in Regnorum lapidum caesores, et hoc Graecum est. Greagrae in Paralipomenon fuscinae ad carnes de caldariis. proferendas, Graecum est. Sambucae in musicis genus symphoniarum. Nablum quod Graece appellatur psalterium quodque a psallendo dictum est, ad similitudinem est citharae barbaricae in modum deltae litterae. Tympanum quod extenta pelle uel corio efficitur. Cinari, ut quidam putant, acitabula quae percussa in modulos concitantur. Thyina ligna. de his Salamon gradus fecit in domo domini, incognita ligna etiam peritioribus Iudaeorum. Sethim in pentateucho spinarum in heremo genus est e quibus lignum inputribile. Sabeth uirgulti apud Hebraeos nomen est, in Genesi: ecce, inquit, aries post tergum eius tenebatur in uirgulto Sabeth. Lebetae aenei minores in usum coquendi parati in Paralipomenon: pacificas uero hostias coxerunt in lebetis et caccabis et ollis. Cophinus corbis. Hydria uas aquarium. Condi in Genesi poculum uel scyphum. Lecythum in Regnorum ampulla olearia. Lenticula in libro Regnorum uasculum ex aere habens oleum quo unguebantur in regnum. Parapsis acitabulum maius; aliqui et catinum ita appellari putant. Epistylia in Regnorum quae super capitella columnarum ponuntur, Graecum est. Maechonoth in Regnorum fulturae quas bases appellamus. Topazion lapis pretiosus in quo, sicut aliqui adfirmant, omnium lapidum colores refulgent. Corbana gazophylacium, Corbona autem interpretatur oblatio. Chasma in Luca hiatus, Graecum est. Erisybe in propheta aerugo, id est rubigo messium, Graecum est. Zizania lolium. Sicera succus ex dactulis et omnis praeter uinum liquor qui ad bibendum aut pomis aut quolibet genere conficitur sicera nuncupatur. Nardum pisticum nardum fidele, id est sine inpostura, Graecum est. Nardum spicatum, ab eo quod species ipsa nardi in modum spicae sit quae infusa conficitur. Alabastrum genus marmoris pretiosi ex quo euangelici illius unguenti uasculum erat. Stadium in euangelio spatii certa dimensio; octo stadia mille passus efficiunt.

  27. 2.3.2

    Haec nomina quae subsequuntur in Exodo uel in Regnorum libris his reperiuntur locis quae arcae uel tabernaculi aut templi domini relationem continent. quorum nominum uocabula haec quae obscuriora sunt in translatione ueteri habentur; haec uero quae lucidiora apparent nouae translationis textu continentur.

  28. 2.3.3

    Uetus ergo translatio habet speroteres, noua ferulas. calamiscos calamos. troiscos uel cariscos quasi in nucis modum deformatos. anconiscos incastraturas. aspidicas uncinos. fimbrias catenulas. scytalas uectes. lapidibus acrotomis dedolatis. degraphidem celaturam. petalis lamminis. perimetrum lineam. spiras capitella columnarum uel sicut puto facturam earum. aelam porticum, sed melius interpretatur ante fores siue uestibulum, ergo aelam Hebraeum est. cetera quae superius sunt Graeca sunt maxime. item in Ezechielis extrema parte in uisione ciuitatis in ueteri translatione habet pastophoria, in noua gazophylacia, id est cellulas paruas. thee thalamos. aileu frontem. aelaumoth uestibulum. polyandriun multitudines. spithames palmus. gissus definitio. manaa sacrificium. in Regum cenotaphia simulacra quae Graece ΜΟΡΦΩΜΑΤΑ. sed haec hactenus. nunc etiam illud accipe, ut quaedam nomina prius scriptura appellauerit et ut nunc uocentur.

  29. 2.4.1

    Gomor in Genesi Galatae, id est Galli qui a candore corporis primum Galatae appellati sunt, e quibus populi quondam in Orientis longinqua migrantes primum Gallograeci, nunc antiquo Gallorum nomine Galatae uocantur. Magog õ Scythae, quidam Gog et Magog Gothos putant. Tubal Hiberi qui et Hispani.

  30. 2.4.2

    Thiras Thraces. Thogorma Phryges. Madai Medi. Iauan Iones qui et Graeci, unde et mare Ionum. Cetthii Citii, id est Cyprii apud quos et urbs Cittium uocitatur. Dodanim Rhodii, ex his Graecorum nationibus extitere qui a Tauro monte usque ad occidentalem Oceanum maritimam oram occupauerunt. h £ e omnes gentes de Iaphet stirpe descendunt.

  31. 2.4.3

    Chus Aethiopia. Mesraim Aegyptus. Chasloim qui postea Philistini nunc Palaestini, idem tamen et Allophyli, idem et alienigenae appellati sunt: horum ciuitas Ascalon. Saba Arabia, Saba uocitatur et regio in qua nunc Sabaei Euila Getuli. Labain nunc Libyes, quondam Futhei appellabantur. Tharsis siue Carchedon Carthago est, quidam Tharsos Cilicas arbitrantur, quia et ciuitas Tharsus illic sita est. Africa appellata ab uno ex posteris Abrahae de Cetthura qui uocatus est Afer. Ismahelitae uocati ab Ismahelo filio Abrahae, idem et Saraceni a Sarra, idem et Agareni ab Agar. Nabethei a Nabeth filio Ismahelis appellati qui ab Euphrate ad mare Rubrum porriguntur. Chananei appellati de Chanaam filio Cham, horum terram Iudaei expulsis incolis possiderunt; hi de origine Cham ueniunt. Assur Assyrii ab Assure filio Sem, hi urbem Ninum ex nomine Nini regis condiderunt quae nunc Niniue uocatur. Syros appellatos quidam adserunt ab Assurim filio Abrahae ex Cetthura. Us quae et Auxitidis regio circa Coelensyriam ita ab Us Sem pronepote appellata. Aelamitae Persae ab Aelam filio Sem. Hebraei cognominati sunt ab Heber qui pronepos fuit Sem. Chasdei nunc Chaldaei uocantur et Chasdei a Caseh filio Nachor fratris Abrahae. hi omnes de Sem posteritate procedunt.

  32. 2.5.1

    Iebus ipsa est Hierusalem, ipsa est et Salem in qua regnauit Melchisedec. haec nunc ab Aelio Hadriano uocatur Aelia. Babel in Genesi nunc Babyllon uocatur, in hoc loco cum turrem quondam homines aedificare aduersum caelum adgressi essent, dispersi sunt inmissa diuinitus confusione linguarum. Acchar nunc Nisibi appellatur. Reblatha nunc Antiochia uocatur; eadem est et Epiphania. Sichem haec est et • Sicima, haec et nunc Neapolis ciuitas Samaritanorum. Olibama in propheta ciuitas in qua Edom principes habitauerunt. Arihel in Esaia, hanc esse quidam putant Ariopolim ab idolo Martis Arihel quod illic situm est. interpretatur autem Arihel leonem dei Hierusalem figuraliter significans. Ararat Armenia in cuius montibus post diluuium area consedit, adeo ut illic aliqua eius indicia nunc usque permaneant. Arbe quae Arbos in nostris codicibus corrupte legitur, in qua tres patriarchae sepulti sunt Abraham, Isac et Iacob et praeter Adam ipse; haec est etiam Hebron in qua Dauid regnauit. Lod ipsa est Lydda, ipsa est Diospolis. Decapolis in euangelio regio est habens ciuitates decem Accaron urbs Palaestinae, sunt alii qui aestimant Accaron esse turrem Stratonis et postea hanc appellatam fuisse Caesaream. Antilibanus loca appellantur quae supra Libanum montem orientalem plagam respiciunt. Effrata ciuitatis Bethleem regio est, Eufrates uero fluuius de paradiso. Mesopotamia idcirco dicitur, quod Tigride et Eufrate fluminibus ambiatur. Emmaus in euangelio nomen quondam castelli, nunc ciuitas quae Nicopolis dicitur. Caluariae locus ob hanc causam dictus, quod de consuetudine in eodem loco damnati capite truncabantur. Ariopagus curiae apud Athenienses nomen est quae a Marte nomen accepit.

  33. 2.6.1

    Geon fluuius Aethiopiae de paradiso emergens quem Nilum usitato nomine appellant. Phison fluuius Indiae idem quoque a paradiso fluens, hunc alii Gangen uocant. Iordanes ideo dictus, quod duo fontes in unum confluant quorum alter dicitur Ior, alter Dan appellatur. Mare Galileae idem est et mare Tiberiadis. idem et stagnum Gennesar, idem et lacus Cineret. Mare Salinarum, hoc uocatur et mare mortuum uel Asphalti, id est bituminis, ab Hiericho haut longe abest. Bethsaida piscina in Hierusalem in quam aegri deferebantur, ideo et probatica, id est pecualis, appellatur, quod hostias in ea quondam sacerdotes lauabant.

  34. 2.7.1

    Nisan in libro Esther mensis quem dicunt Martium quique in scripturis appellatur mensis primus. Elul in Macchabaeorum libro Augustus qui apud nos mensis sextus uocatur. Caseleu in Zaccharia propheta Nouember qui et nonus. Tebeth in libro Esther December qui et decimus. Sabath in Zaccharia propheta Januarius qui apud nos undecimus. Adar in libro Esther Februarius qui apud nos duodecimus. quod si etiam reliqua Hebraea mensuum uocabula quae in canone non repperi scire uoles, Iar uocatur mensis secundus, Siuan tertius, Thamus quartus, Tisri septimus, Maresuan octauus.

  35. 2.8.1

    Annus iubilaeus annus quinquagensimus qui erat annus remissionis quo in Israhel unusquisque rei suae uenditor ad ius eius etiam absque pretio reuertebatur. Pascha transcensus, Hebraeum est, non Graecum. transcensus uero idcirco dictus est, quod Hebraei ab Aegypto in terram repromissionis transcenderint; certe pascha nostrum est, quod saluator ab infernis resurgens caelorum regna transcenderit. Phase itidem pascha est transcensus uel transitus. sunt qui magis transcensum uel transitum ex hoc appellatum adfirmant, quod eadem nocte dominus per Aegyptum transierit, cum Aegyptiorum primogenita cuncta percussit. Pentecostes quinquagensima, Graecum est. huius quinquagensimae figuram annus iubilaeus gessit quae nunc iterum futurae repromissionis aeternam requiem praefigurat. scenopegia, cum tabernacula a Iudaeis figuntur ob memoriam tabernaculorum; σκήνη enim Graece tabernaculum dicitur. haec Iudaeorum solemnitas Septembri mense celebratur. Incaenia nouae aedificationis obseruatio uel dedicatio; caenon namque in Graecam linguam nouum significat; ergo in hac solemnitate Iudaei Octobri mense dedicationis templi colebant diem. Epiphania Graecum est, quod significat apparitio uel ostensio, siue quod eadem die dominus et saluator noster in baptismo suo populis fuerit ostensus siue quod stella magis siue quod primo signo domini aqua in uinum uersa tunc apparuerit. Neomenia hoc est quod apud nos kalendae. sed quia apud Hebraeos secundum lunae cursum menses supputantur et ΜΗΝΗ Graece luna appellatur, idcirco Neomenia noua luna accipi potest. Parasceue praeparatio, Graecum est, Parasceue enim sexta sabbati appellatur; hinc uero praeparatio dicitur, quod a Iudaeis eadem die quae in sabbatum sunt necessaria praeparentur. Sabbata requies, Hebraeum est; idcirco autem requies, quod in eadem die dominus ab opere perfectis omnibus absolutisque requieuerit.

  36. 2.9.1

    Idola simulacra, Graecum est. Belphegor quod interpretatur simulacrum ignominiae, idolum est. Mob, hunc Latini Priapum appellant. Beel, quod interpretatur uetustas, idolum est Babyllonium; fuit uero hic idem Belus pater Nini regis Assyriorum. Adramelech idolum Assyriorum, quod etiam Samaritae coluerunt. Astarten, quod in Latinum sonat facturam superfluam, idolum Sydoniorum dicunt. Beelzebub interpretatur uir muscarum. Diabolus deorsum fluens, Graece uero criminator dicitur. Satana in Latinum sonat aduersarius siue transgressor. Syrenae in Esaia daemones aut dracones magni, cristati pariter ac uolantes, ut a quibusdam putatur.

  37. 2.9.2

    Ululae in Esaia ab omni translatione nomine ipso Hebraeo Ihihim appellantur, septuaginta tantum interpretes pro his onocentauros in translatione posuerunt; sunt qui ululas putent aues esse nocturnas ab ululatu uocis quem efferunt, quas uulgo cauannos dicunt. Lamina in Esaia genus monstri, ut quidam adfirmant. Pilosi in Esaia daemonum genera; nonnulli hos etiam doctissimorum incubones uel satyros aut quosdam siluestres homines intellegendos putauerunt.

  38. 2.10.1

    Ephod uestis sacerdotalis quae superindumentum uel superumerale appellatur; est autem uelut in caracallae modum sed -- sine cucullo; cuius uestimenti duo sunt genera, unum lineum et simplex quod sacerdotes habebant, aliud diuersis coloribus et de auro gemmisque contextum quo soli pontifices - utebantur. Poderes sacerdotalis linea corpori penitus adstricta eademque talaris, unde et poderes appellata; haec et subucula dicitur. Logium quod et rationale pannus exiguus ex auro gemmis coloribusque uariis qui superumerali contra pectus pontificis adnectebatur.

  39. 2.10.2

    Cidaris pilleus sacerdotalis ex bysso, hunc Graeci et nostri tiaram, quidam etiam mitram uocant. Petalum aurea lammina in fronte pontificis quae dei nomen illud ineffabile tetragrammatum id est quattuor litteris Hebraicis gerebat inscriptum. Penula in apostolo, Latinum est; est autem quasi lacerna descendentibus clauis. Diplois in Regnorum sagum chlamys ΑΠΟ ΤΟΥ ΔΙΠΛΟΥΣΘΑΙ ab eo quod duplicetur et omne indumentum quo dupliciter ambimur diplois appellari potest. Baadim in Danihele uestes lineae quibus feminalia, ut arbitror, significantur. Bat enim apud Hebraeos linum dicitur. unde et in quibusdam locis legitur Ephod Bat, hoc est Ephod lineum, non autem Ephod Barut, ut quidam corrupte legunt. Melotes in Regnorum pellis simplex qua monachi Aegyptii etiam nunc utuntur ex uno latere dependens. Theristrum in Genesi apud Arabes genus pallii muliebris. Periscellidae in Esaia, ut quidam dicunt, apud feminas crurum ornamenta.

  40. 2.11.1

    Pelicanus auis parua quae solitudine delectatur; est et aliud pelicanorum genus in Nilo paene cygnis simile, nisi quod paulo maiores sunt, quidam ita et onocrotalos uocant. Nycticorax noctua, multi bubonem esse contendunt; sunt etiam qui adserunt esse orientalem auem quae nocturnus coruus appelletur. Ibis in Pentateucho auis Aegyptia obscenitate oris inmunda quo aluum purgare consueuit. Erodius in psalmo ardea a quibusdam putatur. Larus in Pentateucho gauiam significat. Coenomyia non musca canina, ut quidam putant, in psalmo accipienda est, sed musca omnimoda et ideo non per y Graecam litteram, sed per diphtongon oe scribi . debet. Sciniphes culicum genus est aculeis permolestum.

  41. 2.12.1

    Rinoceron fera terribilis gemina in naribus gestans cornua. Monoceron in psalmo unicornis appellatur. Tragelaphus in Deuteronomio platoceros, id est cornibus latis. Erinacei ΧΟΙΡΟΓΡΥΛΛΟΙ nuncupantur, prope magnitudinem mediocrium cuniculorum de cauernis petrarum procedentes gregatim in heremo quae est contra mare Mortuum depascuntur. Ericii qui ΕΧΙΝΟΙ dicuntur ita spinoso defenduntur tegmine, ut ne contingi quidem possint. Bruchus in psalmo lucustae quae nondum uolant. Eruca quam uulgo doluam uocant.

  42. 2.13.1

    Talentum est pondo LXII semis quod faciunt LXXX librae Atticae. mina est libra una et semuncia. talentum minas habet LX. mna Graece, Latine mina dicitur. dragma habet scriptula tria; didragma dragmae duae, unde miror quo modo in libro Hebraicarum quaestionum semuncia scribitur. stater est nummus habens, ut quidam adfirmant, unciam unam, id est aureos sex, ut alii putant tres; in euangelio enim pro duobus didragmis stater datur. secel qui in Latina lingua corrupte siclus dicitur, ut in quaestionibus supradictis indicatur, unciae pondus habet, ut alibi scriptum repperi, scriptula decem, quod et ipse arbitror. nam siclus ipse uel secel de propinquitate ponderis quasi sicilicus sonat. obolus est scriptulum dimidium, quod facit siliquas tres in Ezechiele; siclus autem XX obolos habet.

  43. 2.14.1

    Corus est modi XXX. Batus amphora una, id est modi tres. Cadus Graeca amphora est, habet urnas tres. Oephi siue Oepha modii tres. Oephi idem mensurae habet in aridis, quod in liquidis Batus. Metreta una, ut quidam dicunt, habet sextarios centum, mensura autem Graece ΜΕΤΡΟΝ dicitur, unde et metreta appellatur; notandum uero quod mensura, Hebraeum nomen est. Artabae in Esaia Aegyptiorum mensurae quae tres faciunt modios X. Sata idem sunt quod Oephi, id est modii tres. Gomor mensura est Attica habens ut quidam opinantur conices tres, id est sextarios XII; alii Gomor dicunt paulo minus a sextariis quinque, quod etiam ipse sequor, eo quod sit decima pars Oephi Gomor. Nebel quidam putant modios tres. sextarius est liquidae speciei. Cotyla hemina est in Ezechiele: Decem, inquit, cotylae sunt gomor.

  44. 2.15.1

    Accipe nunc eorum nominum significationes quae Ecclesiae ore celebrata in sermonem nostrum uertuntur ex Graeco.

  45. 2.15.2

    Theos deus; theos autem, ut quorundam opinio habet, ΑΠΟ ΤΟΥ ΘΕΑΣΕΣΘΑΙ a spectando, id est omnia prospiciendo. Omousion unius substantiae. Omooeusion similis substantiae. Christus unctus. Spiritus paraclitus spiritus consolator siue aduocatus. Hagios sanctus. angelus nuntius. thronus sedis uel solium. apostolus missus, ideo quod a domino ad euangelizandum missi sunt licet a doctoribus Hebraeum putetur. propheta praedictor. martyres testes. episcopus superinspector, et ideo propheta ait: speculatorem te posui domus Israhel. presbyter senior. diaconus minister. clerus sors. ecclesia euocatio uel collectio. catholica uniuersalis ΑΠΟ ΤΟΥ ΚΑΘ\' ΟΛΟΝ, quod est secundum totum. synagoga conuentus uel congregatio. ethnicus gentilis. hypocrita simulator. heresis secta. monachus solitarius. heremus desertum. paroecia adiacens domus, id est dei. dioecesis gubernatio, et hoc non secundum proprietatem aut potestatem uerbi sed secundum effectum. laicus popularis ΑΠΟ ΤΟΥ ΛΑΟΥ. catechumenus instructus siue audiens. neophytus nouella plantatio. baptisterium tinctorium. chrisma unctio. eucharistia gratia. holocaustum totum conbustum, hoc ideo, quia integra hostia igni tradita consumebatur. symbolus conlatio aut pactum uel conplacitum quod sit homini cum deo. hymnus carmen in laudem dei. antiphona uox reciproca. Pentateuchus quinque uolumina, id est Mosi libri quinque, unde apostolus quinque uerbis ait uelle se in ecclesia loqui. Exodus exitus uel egressus, id est populi Israhel. deuteronomium secunda lex in quo est euangelicae legis praefiguratio. Paralipomenon praetermissorum uel reliquorum, id est, quod hic historiae contingantur quae in Regum libris praetermissae sunt. euangelium bona adnuntiatio siue bonum nuntium. Apocalypsis reuelatio. gazophylacium diuitiarum custodem, conpositum de lingua Persica et Graeca. synodus comitatus uel coetus. canon regula. teuchos uolumen, unde pentateuchus. apocrypha recondita uel occulta. hexapla sexsimplicia. apologia excusatio, unde apologeticus appellatur. anagoge superior sensus. tropologia moralis intellegentia. parabola similitudo.

  46. 2.15.3

    Habes opusculum, mi fili carissime, in omne fere scripturarum corpus quasi quoddam intellegentiae seminarium, quod in duobus uoluminibus non parum, ut arbitror, instructionis ad edocendum te ex rebus uariis necessariisque congessi.

← Previous — showing 401446 of 446

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0117.stoa003.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.