Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Instructiones

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 446 sections

  1. 1.7.6.1

    Cum factum non sit, quo modo oranti Ezechiae quindecim anni quasi ad praefinitum uitae tempus adduntur?

  2. 1.7.6.2

    Quia utique urguebatur Ezechias extremis non fati decreto sed dei euocatione atque iudicio, in tantum autem uitae anni prius non fuerant constituti, ut per supplicationem intellegantur adiecti.

  3. 1.8.1.1

    Quo modo accipiendum est, quod Michaeas propheta ait: ecce dominus exit de loco sancto suo et descendit et incedit super excelsa terrae.

  4. 1.8.1.2

    Descendere dominus dicitur, quando habere curam fragilitatis humanae euidenter indiciis dignantissimae pietatis ostenditur. sic et angeli per illam Iacob scalam ascendentes descendentesque terrenorum uisitationem non ruinam descendentium indicant angelorum. sic et excelsiores iustitia uiri descendere putantur, si quando condescendunt inferioribus sanctae caritatis instinctu.

  5. 1.9.1.1

    Quid intellegendum est in cantico Esaiae prophetae, cum dicit: cantabo dilecto meo canticum patruelis mei uineae suae, uinea facta est dilecto meo in cornu filio olei?

  6. 1.9.1.2

    Alii hoc canticum a spiritu sancto cantari putant, alii a propheta qui aeque sancto spiritu uacuus non erat. cantat autem in planctum uineae suae, quae est domus Israhel. dilectus autem Iesus Christus est. ipsi enim dictum est: tu es filius meus dilectus, ipsum et patruelem appellat, quod ex eadem sit stirpe progenitus; haec ergo uinea ipsi plantata est in cornu, quod est in sublimitate atque uirtute, qui dilectus et filius est olei, quia unctus sit, unde et Christus uocatur, uel quia omni mundo tamquam splendidum lumen inluxerit. in hoc cantico uuam iustitiam appellat et spinas iniquitatem.

  7. 1.9.2.1

    In Esaiae uisione cum uidit dominum sedentem super solium, qui intellectus est de eo, quod ait: Seraphin stabant super illud, sex alae uni et sex alae alteri. duabus uelabat faciem eius et duabus uelabat pedes eius et duabus uolabat et clamabat alter ad alterum et dicebat: sanctus, sanctus, sanctus dominus exercituum?

  8. 1.9.2.2

    In hac uisione Iohannes euangelista dominum Iesum Christum\' ab Esaia uisum esse testatur dicens: haec dixit Esaias, quando uidit gloriam eius, et locutus de eo. primum ergo hic quaeritur, quo modo seraphin circa domini thronum stantes pariter et uolare dicantur. bene hoc sermone mystico propheta depromit, quia deo adstare idem est quod uolare et in sublime exaltare; sedebit, qui festinat obtutibus apparere diuinis. quod uero seraphin alis suis faciem operire indicantur, hoc idcirco, quia neque hominum quisquam neque ulla creatura diuinae maiestatis lumen contemplari, ut est, potest. faciem ergo et pedes uelant, eo quod nobis et ante mundum praeterita et post mundum futura celentur. alae quoque seraphin indicant diuini ministerii uelocitatem; quae ideo singulis senae sunt, quia ea tantum in mundo quae sex diebus sunt facta conspicimus. quod uero alter ad alterum clamant et dicunt: sanctus, sanctus, sanctus dominus exercituum, unam ostendunt diuinitatem in mysterio trinitatis.

  9. 1.9.3.1

    Quid respondemus eis qui dicunt nobis: quid fecerunt Iudaei, si credere non potuerunt? quia necesse fuit, ut sermo Esaiae prophetae impleretur dicentis: excaecauit oculos eorum et indurauit eorum cor, ut non uideant oculis et intellegant corde et conuertantur, et sanem illos.

  10. 1.9.3.2

    Propheta hoc praedixit, quia deus hoc futurum esse praesciuit. neque enim potest ad peccatum conpellere deus cui non potest placere peccatum. in his ergo non praedestinatio diuina intellegenda est sed praescientia. de hoc in euangelio scribitur: propterea non poterant credere, quia iterum dicit Esaias: excaecauit oculos eorum et indurauit cor eorum et reliqua. non poterant credere ita dicitur, sicut et nos saepe aliqua dicimur non posse, quia nolumus. et de Pharaone scribitur: in hoc ipsum excitaui te, ut ostendam in te uirtutem meam. neque enim dixit, in hoc te feci, ut talis esses, sed in hoc te elegi et suscitaui, cum iam te talem ipse fecisses; ergo et hic excaecati eorum oculi et induratum cor esse dicitur, quia iam se ipsi hac caecitate dignos effecerant. excaecat autem et indurat dominus peccatorem deserendo et non adiuuando. si cui autem sensus hic profundissimae quaestionis minus fecerit, contremiscat mecum et dicat: iudicia domini abyssus multa, quia iudicia dei semper iusta sunt sed frequenter occulta.

  11. 1.9.4.1

    Quid est illud, quod scribitur: sicut sponso inposuit mihi mitram et sicut sponsam ornauit me ornamento? quo modo idem sponsus et sponsa?

  12. 1.9.4.2

    A capite ad corpus transitum fecit: caput enim Christus est, corpus ecclesia, sed tamen utrumque esse constat in Chiisto. notanda uero et tenenda regula haec, quae in prophetis frequenter incurrit generans ignorantibus obscuritatem, cum aut de capite ad corpus aut de corpore ad caput se prophetiae ordo conuertit.

  13. 1.9.5.1

    Caelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum, quo modo hoc intellegi potest, cum utique deum incorporeum esse credamus?

  14. 1.9.5.2

    Secundum consuetudinem elocutionis nostrae uidetur habitum designare regnantis, ut intellegatur deus uel habitare caelestia uel subiecta habere terrena.

  15. 1.10.1.1

    Qua causa scribitur: in illa die magna tribulationis nemo liberabitur nisi Noe Daniel et lob, cum utique, quando ista Ezechiel propheta dicebat, solus forsitan Daniel in corpore fuerit duobus aliis iam tunc in pace dormientibus uel carnis nexibus absolutis?

  16. 1.10.1.2

    In his tribus sanctis tria hominum genera significari uidentur quae liberanda in die illa tribulationis a periculis promittuntur; in Noe enim gubernatores ecclesiae praefigurantur, in Daniele sancti continentiamque sectantes, in Iob coniugati et iustitiam diligentes.

  17. 1.10.1.3

    -II. Quid significat illud, quod dicitur in propheta: auferam cor lapideum de carne uestra et dabo nobis cor carneum.

  18. 1.10.1.4

    Durum cor et inoboediens lapidei testificatione demonstrat, carnei uero significatione cor molle ostendit ac docile et quod insinuatam possit recipere conpunctionem.

  19. 1.11.1.1

    Quid est, quod scribitur in Paralipomenon: quae habitabat in Hierusalem in secunda?

  20. 1.11.1.2

    In secunda, id est, parte. Ezechias enim secundum Hierusalem murum fecit filiusque eius Manasses tertium; habitabat ergo haec de qua scribitur in secunda parte ciuitatis.

  21. 1.11.2.1

    Arcam domini in qua erant duae tabulae testamenti quo ablatam esse credendum est?

  22. 1.11.2.2

    Legimus in Paralipomenon Iosiam regem Iuda, cum Hierusale faceret pascha domino, ad leuitas ita locutum esse: ponite arcam in sanctuario templi, quod aedificauit

  23. 1.11.2.3

    Salamon filius Dauid rex Israhel; nequaquam enim eam ultra portabitis. hoc loco ita intellegere quidam uolunt, quod Iosias futuram praeuidens uenite, iudicemur arcam domini in certum tamen quo tunc loco curarit absondi.

  24. 1.11.3.1

    Quid inter holocaustum et hostiam interest? Quod hostiae partem sacerdotes edebant, holocaustum uero erat hostia integra atque perfecta, quia tota in oblatione sacrificii igni dabatur. hostiae quoque pacificae appellabantur, quibus uesci populus solebat.

  25. 1.12.1.1

    Cum primus psalmus primis illis uersiculis impium peccatorem hereticumque discreuerit, quid sibi uult illa sub ipso psalmi fine conclusio in qua ait: ideo non resurgent impii in iudicio.

  26. 1.12.1.2

    Psalmi huius initium de discretione meriti et finis de discretione iudicii in quo ostendit, quod homo absque dubio omnis resurgat, id est, iustus, ut iudicet, peccator ut iudicetur, impius ut puniatur. neque enim tunc iudicabitur iam iudicatus, secundum quod scriptum est: quia autem non credit, iam iudicatus est.

  27. 1.12.2.1

    Cum passio in deum non cadat, quid est, quod saepe in scripturis ira dei et furor dicitur?

  28. 1.12.2.2

    Scripturae consuetudo est, ut ira pro ultione ponatur. est enim ira secundum hominem, uindicta secundum deum et furor secundum animum patientis, non secundum iustitiam iudicantis. hic et illud est, quod ponitur in propheta: dominus creans mala. mala ergo sunt iuxta affectum eius qui sustinet, non iuxta aequitatem eius qui decernit.

  29. 1.12.3.1

    Quid sibi uult illud, quod frequenter psalmorum titulis inscribitur, in finem psalmus Dauid?

  30. 1.12.3.2

    Quod psalmi in finem mundi bonorum repromissionem respiciant, uel quod ea quae Iudaei obtinere se posse in principio crediderunt, nos consequamur in Christo quem uenisse confitebimur in fine.

  31. 1.12.4.1

    Quo modo intellegendum est, quod scribitur: eloquia domini eloquia casta, argentum igni examinatum, probatum terrae purgatum septuplum?

  32. 1.12.4.2

    Casta dicuntur eloquia domini ideo, quod nullo sint adulterata mendacio et ad uicem argenti quod examinatur igne septemplici spiritus igne mundentur.

  33. 1.12.5.1

    Non congregabo, inquit, conuenticula eorum de sanguinibus, cum utique de sanguine magis latinum sonasset, quam ob causam de sanguinibus contra regulam latinitatis inscribitur?

  34. 1.12.5.2

    In Graeco αἱμάτων legitur, id est plurali numero sanguinem significans; cuius proprietatis fidem etiam in latinum plurali numero translator expressit.

  35. 1.12.6.1

    Cum in psalmo scriptum sit: non dabis sanctum tuum uidere corruptionem, quo modo iterum in alio psalmo scribitur: quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem?

  36. 1.12.6.2

    Descendere in corruptionem saluator prophetae uoce pronuntiat, dum clauorum adfigentium inruptione penetratur. rursus non dedit dominus sanctum suum uidere corruptionem, quia corruptionem carnis Christus celeri resurrectione praeuenit.

  37. 1.12.7.1

    Quid est, quod dicit propheta de inimicis suis: adipem suum concluserunt?

  38. 1.12.7.2

    Adeps concluditur impiorum, cum inpinguati sensu et incrassati iniquitate recedunt uel a iustitia uel a praeceptis dei, et idcirco dicit alio loco: egredietur ex adipe iniquitas eorum. manna uero, id est, caelestis cibus tenuis est et eorum aptus alimoniae qui subtilitate sensuum uigent.

  39. 1.12.8.1

    Quid sentiendum est de hoc, quod scribitur: de absconditis tuis adimpletus est uenter eorum, saturati sunt porcina et reliquerunt quae superfuerant paruulis suis?

  40. 1.12.8.2

    Supra petiit, ut Iudaei a paucis diuiderentur, id est, a iustis: quia multi uocati, pauci autem electi. nunc autem hos ipsos prius absconditis diuinae legis instructos porcina sua, id est, dogmatum postea inmunditia saturatos, dum negant Christum, eandem impietatem dicit etiam ad suos posteros transmisisse.

  41. 1.12.9.1

    Qualiter intellegendum est: dies diei eructat uerbum et nox nocti indicat scientiam?

  42. 1.12.9.2

    Dies diei eructat uerbum, dum apostoli credentibus adnuntiant saluatorem. nox nocti indicat scientiam, dum ludas Iudaeis doctrinam praui sensus infundit aut certe dies diei eructat uerbum et nox nocti indicat scientiam, dum omni utique die et nocte adnuntiatione fideliam uerbum et scientia propagatur.

  43. 1.12.10.1

    Uirga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt; quae hic intellegenda discretio est?

  44. 1.12.10.2

    In uirga correptio declaratur, in baculo consolatio.

  45. 1.12.11.1

    Cum animalia non absque sensu sint, quo modo in psalmo dicitur: nolite fieri sicut equus et mulus in quibus non est intellectus?

  46. 1.12.11.2

    Quia in animalibus sensus est, in hominibus intellectus.

  47. 1.12.12.1

    Cum de iumentis sicut de bubus cura non sit deo, quomodo psalmus ait: et iumenta saluabis, domine?

  48. 1.12.12.2

    Homines appellauit rationis capaces iumenta rationis expertes; saluandos uero confirmat illos per praesentem conuersationem, hos per futuram conuersionem.

  49. 1.12.13.1

    Qualiter accipiendum est, quod scribitur: remitte mihi, ut refrigerer, priusquam abeam, et amplius non ero?

  50. 1.12.13.2

    Sensus hic de superioribus uersibus manifestatur. supra enim dixerat: quia aduena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei, remitte mihi, ut refrigerer, priusquam abeam, et amplius non ero, subauditur illud, quod superius dixit, peregrinus; ceterum manifestum est, quod erit, qui se supra peregrinum appellando patriam in qua futurus sit habere declarat.

  51. 1.12.14.1

    Quid indicat illud, quod legitur in psalmo: in capite libri scriptum est de me?

  52. 1.12.14.2

    Ex persona hoc dicitur saluatoris de quo scribitur: in principio creauit deus caelum et terram, id est, in filio, aut certe illud: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum.

  53. 1.12.15.1

    Abyssus abyssum inuocat, inquit, in uoce cataractarum tuarum; quo modo istud intellegendum est?

  54. 1.12.15.2

    Non inmerito abyssus appellatur diuinarum scripturarum profundum et ideo in uoce cataractarum abyssus abyssum inuocat, cum uetus testamentum nouum adnuntiat uel nouum testamentum uetus in testimonium uocat in uocibus prophetarum.

  55. 1.12.16.1

    Quid intellegendum est ex hoc, quod scribitur: pro patribus tuis nati sunt tibi filii?

  56. 1.12.16.2

    Id est, quod temporum successione sint redditi pro prophetis apostoli.

  57. 1.12.17.1

    Frater non redimit, redimet homo; quid de hoc loco sentiendum est?

  58. 1.12.17.2

    Quod non redemerit Moses, redemerit Christus.

  59. 1.12.18.1

    Quo modo accipiendum est illud, quod Dauid clamat ad dominum dicens: tibi soli peccaui?

  60. 1.12.18.2

    Soli peccatur deo, quia utique ipse solus sit absque peccato; ita iustificatus uincit etiam, dum iudicatur, id est, uel Christus in passione, uel secundum illud, quod in propheta dicit: et uenite, iudicemur, dicit dominus.

  61. 1.12.19.1

    Uiri, inquit, sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; quid hic sentiendum est?

  62. 1.12.19.2

    Non dimidiant dies suos hi qui inmatura morte rapiuntur. hac ratione etiam illud intellegere possumus: ne rapias me in dimidio dierum meorum. et aliter: non dimidiant dies suos qui ad dei satisfactionem non conferunt uel uitae suae partem.

  63. 1.12.20.1

    Quid interior sensus eloquitur de hoc, quod scribitur: priusquam producant spinae uestrae rhamnum?

  64. 1.12.20.2

    Id est, priusquam se peccata uestra consumment.

  65. 1.12.21.1

    Iustus quo modo lauat manus suas in sanguine peccatoris?

  66. 1.12.21.2

    Cum tribuitur uindicta de impiis non hoc procurantibus sanctis; et post delicta atque exitum peccatorum iustorum clarius uita atque opera splendent.

  67. 1.12.22.1

    Quo modo accipiendum est illud, quod in psalmo legitur: non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem?

  68. 1.12.22.2

    Non tam maledicentis animo istud dicitur quam correctionem emendationemque peccantium desiderantis, id est, ut in praesenti potius uita correpti non abutantur diuina patientia usque ad futuram poenarum acerbitatem.

  69. 1.12.23.1

    Semel locutus est deus, duo haec audiui; quid hic intellegendum est?

  70. 1.12.23.2

    Semel hic non ad numerum referendum est sed ad firmitatem. quae autem sunt illa duo, quae domino adiacent? et posse omnia et uelle misereri. et aliter: semel -locutus est deus, id est, in lege; nam in euangelio non alia praecipit: quia non ueni legem soluere sed adimplere?

  71. 1.12.24.1

    Quid est, quod scribitur: transiuimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium?

  72. 1.12.24.2

    Igne et aqua persecutiones indicat atque martyrium. aliqui hic aquam baptismum intellegendum putant et ignem spiritum sanctum qui infusus peccata tamquam ignis exurat; et hinc est, quod scribitur: dominus deus uester ignis urens est.

  73. 1.12.25.1

    Quid dicit illud, quod legitur: iter facite ei qui ascendit super occasum, dominus nomen est illi?

  74. 1.12.25.2

    Uiam bonorum actuum praeparate illi qui supergressus est occasum morte deuicta.

  75. 1.12.26.1

    Pluuiam, inquit, uoluntariam segregabis, deus, hereditati tuae et infirmata est, tu uero perfecisti eam, animalia tua habitabunt in ea; quis huius loci sensus est?

  76. 1.12.26.2

    Pluuia hic secundum litteram manna secundum anagogen mandata intellegenda sunt; quae mandata uel lex, licet infirmata uideatur transgressionibus Iudaeorum, gratia tamen euangelii ostenditur esse conpleta, in qua nunc animalia, id est, gentes habitant atque consistunt.

  77. 1.12.27.1

    Quae intellegentia est in hoc, quod legimus: si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in specie auri?

  78. 1.12.27.2

    In hoc loco de apostolis optat propheta, ut usque ad transitum perseuerent credentes in testamentis duobus; in columba autem spiritus sanctus, in posterioribus occultior intellectus, in argento splendens historia scripturarum, in auro interior uel pretiosior sensus ostenditur.

  79. 1.12.28.1

    Dixit dominus: ex Basan conuertam, conuertam in profundum maris, ut intinguatur pes tuus in sanguine, lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso; quid hic sequimur?

  80. 1.12.28.2

    Basan in latino confusio sonat. ergo dominus nosmet de confusione conuertit quae est in cruce eius, in qua cruce sanguine pedem suum tinxit clamantibus Iudaeis, ut crucifigeretur, instinctu inimicorum, id est, daemonum; ab ipso autem saluatore hoc totum uenit, quia omnia haec propria uoluntate sustinuit.

  81. 1.12.29.1

    Quos illos accipiemus principes Zabulon uel principes Nephtalim?

  82. 1.12.29.2

    Petrum apostolum uel Andream qui ex iisdem tribubus sunt uocati sicut et supra Beniamin nomine apostolum Paulum oportet intellegi.

  83. 1.12.30.1

    Quid indicat, quod legitur: posuerunt signa sua, signa et non cognorunt sicut in exitu super summum.

  84. 1.12.30.2

    Quod Babyllonii uictoria insolentes effecti ita exposuerint signa in dei templo, sicut constitui in tropaeum solent super fornices introitusque portarum.

  85. 1.12.31.1

    Quid est, quod scribitur: deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae?

  86. 1.12.31.2

    Iudaeam dixit in qua Christus liberauit per crucem mundum, quam aliqui umbilicum terrae appellandum arbitrantur. et aliter: operatus est salutem in medio terrae, id est, in utero uirginali.

  87. 1.12.32.1

    Quid est, quod legimus: quia calix in manu domini uini meri plenus est mixto et inclinauit ex hoc in hoc; uerumtamen faex eius non est exinanita?

  88. 1.12.32.2

    Calix domini mixtus misericordia et iudicio; inclinatur ex hoc in illud, cum de misericordia in iudicium diuina seueritate transitur; faex autem eius ideo non exinanitur, quia adhuc ultimum iudicii reseruatur.

  89. 1.12.33.1

    Quae significantia est, quod scribitur: et reliquae cogitationes diem festum agent tibi?

  90. 1.12.33.2

    Pulchre hinc ostenditur, quod deus puritate mentis uelut quadam festiuitate laetatur.

  91. 1.12.34.1

    Uox, inquit, tonitrui in rota; quid hic sentiendum est?

  92. 1.12.34.2

    Rotam hinc ipsum dixit orbem terrae, eo quod intra eiusdem orbis rotam circumferant tonitrua mugitum.

  93. 1.12.35.1

    Quid intellegendum est de hoc, quod scribitur: et percussit inimicos suos in posteriora?

  94. 1.12.35.2

    Secundum literam ulcerum illorum fit commemoratio quibus sunt allophyli in posteriora percussi; secundum interiorem uero sensum percutiuntur inimici dei in posteriora, cum domino iudicio puniuntur extremo.

  95. 1.12.36.1

    Quem significat dicens: exterminauit eam aper de silua et singularis ferus depastus est eam?

  96. 1.12.36.2

    Aprum hic Uespasianum, ut quidam dicunt, uult intellegi qui Iudaeos bello uastauit; singularem ferum Titum Uespasiani filium qui Hierusalem oppugnatione consumpsit.

  97. 1.12.37.1

    Legimus in psalmo: Israhel, si audias me, non erit in te deus recens; quo modo istud accipiemus?

  98. 1.12.37.2

    Idola uel antichristum refutandum esse pronuntiat. Christus autem deus recens non erat, licet munde per carnem nostris temporibus inluxerit. nam in principio erat apud deum deus uerbum, ipse creans hominem ad similitudinem 1 dei, quique diuersis uicibus atque temporibus Abrahae uel patribus nostris semper adparuit.

  99. 1.12.38.1

    Qualiter hoc accipiendum est, quod psalmus ait: deus stetit in synagoga deorum?

  100. 1.12.38.2

    Id est in congregatione sanctorum; dominus autem noster sanctos suos ut regni sui ita etiam nominis sui participatione\' donauit. unde et ad Mosen dicit: dedi te Pharaoni in deum. conpellantur ergo nomine dei, quia appellantur et filii dei. nec mirum pro illa ineffabili diuinae benignitatis indulgentia, si uoluerit ut homo appellaretur deus, cum deus appellatus sit homo.

← Previous · Next → — showing 101200 of 446

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0117.stoa003.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.