Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Instructiones

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 446 sections

  1. 1.pr.1

    Saepe a me requiris multarum rerum absolutionem quae in diuinis uoluminibus interpretem postulant; colligam, prout redierint in memoriam quae a te, mi Saloni, studio cognoscendi sedule copioseque prolata sunt, atque eis non ex meo ingenio sed ex inlustrium doctorum iudicio, neque ex propria temeritate sed ex aliorum auctoritate respondeam consectans non tam eloquii exultantis ambitum quam necessariae breuitatis modum. sic enim et innumeris satisfieri inquisitionibus tuis poterit et mihi insuper liberum erit aliqua extrinsecus quae cognitioni tuae utilia arbitrabor inserere, ut est illud, quid significet alleluia, diapsalma, amen; quid sit cidaris, ephod, siclus et cetera, quae uel in sacris libris frequentata uel maxime in ecclesiae usu posita interpretationem requirunt. haec cum se legentibus per totum scripturarum corpus crebro offerant, non ab re existimaui ea tibi cum significationibus suis in opere hoc quasi coaceruata ostendere. dignum namque est quacumque cura mea ingenium tuum remunerari qui uixdum decem natus annos heremum ingressus inter illas sanctorum manus non solum inbutus uerum etiam enutritus es sub Honorato patre, illo, inquam, primo insularum postea etiam ecclesiarum magistro; cum te illic beatissimi Hilarii tunc insulani tironis sed iam nunc summi pontificis doctrina formaret per omnes spiritalium rerum disciplinas, ad hoc etiam te postea consummantibus sanctis uiris Saluiano atque Uincentio eloquentia pariter scientiaque praeeminentibus. his igitur tot ac talibus usus magistris ex me quoque minimo omnium audies quae sciscitatus es. in quibus iam nunc et interrogantem te et me respondentem recognosce. uale in Christo.

  2. 1.1.1.1

    Quibus scripturarum testimoniis trinitas adprobatur? Multifariam et multis id quidem significationibus per omnia fere sacra uolumina declaratum manifestatumque diffunditur, sed nos breuiter hoc in ipso statim diuinarum scripturarum demonstremus exordio. in principio, inquit, fecit deus caelum et terram. et infra: et spiritus dei ferebatur super aquas. in principio, hoc est, in filio, quia per filium fecit deus pater caelum et terram, cui et illud a patre dicitur: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. omnia enim per filium operatus est, quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. ferebatur autem super aquas spiritus dei utique sanctus. ecce habes et deum patrem et filium et spiritum sanctum. item aliud: uerbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis uirtus eorum. ecce dominum et uerbum et spiritum eius sanctum. item in euangelio: ite, baptizate gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti. sed pater ingenitus, filius genitus, spiritus sanctus nec genitus nec ingenitus; ne si ingenitum dixerimus, duos patres dicere uideamur, si genitum, duos filios, sed potius qui ex patre et filio procedat, uelut quaedam patris filiique concordia. neque uero apud nos potest sine spiritu sancto iusta esse concordia. idem spiritus et caritas dei et donum dei dicitur. idem et diuisor est gratiarum. ergo pater ex quo omnia, filius per quem omnia, spiritus sanctus in quo omnia, sicut et apostolus dicit: quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia, ipsi gloria in saecula

  3. 1.1.2.1

    Spiritus dei quo modo ferebatur super aquas?

  4. 1.1.2.2

    Non peruagatione sed potestate dum creaturae suae supereminet regentis imperio.

  5. 1.1.3.1

    Aquas ubi legimus a deo factas?

  6. 1.1.3.2

    Etsi factas eas in exordio creaturarum non euidenter diuinae lectionis textus expressit, a deo tamen factae sunt. nam et aliquanta alia quae non scribuntur, quo modo de ceteris intellegantur, ostenditur. sicut et apostoli baptizati intellegendi sunt, cum baptizatos eos non penitus manifestet apertior, scriptorum significantia. licet quidam hoc intellegi illo uelint testimonio quo saluator dicit: qui lotus est non indiget ut lauet. et tamen de aquis a deo factis. illud nos aliquatenus instruere testimonium potest quo dicitur: separentur aquae in congregationem unam et appareat arida; quia scilicet non praeciperet, ut aquae a terra quam fecerat secernerentur, nisi et aquas ipse fecisset. nec enim consequenter in creaturarum ordine postea distingui iuberet, quod ipse antea non creasset. et hoc quidem ob id colligimus, quia creationis eius manifeste Genesis non intulit mentionem. manifestius autem creaturae huius deum designat auctorem psalmus ille qui dicit: quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud.

  7. 1.1.4.1

    Quid est, quod dicitur: et uidit dominus, quia bona sunt ualde.

  8. 1.1.4.2

    Uidit, hoc est: adprobauit.

  9. 1.1.5.1

    Quae consequentia est hominis ut scribatur: haec uocabitur mulier, quoniam ex uiro sumpta est.

  10. 1.1.5.2

    Etymologia quae hic in latino non sonat, in hebraeo sermone seruatur, uir enim uocatur is et mulier issa, quod animaduertitur pulcherrime recens custodisse translatio dicens: haec uocabitur uirago, quia ex uiro sumpta est.

  11. 1.1.6.1

    In quo dei similitudinem retinemus?

  12. 1.1.6.2

    In mente.

  13. 1.1.7.1

    Paradisus ubi esse definitur?

  14. 1.1.7.2

    Diuersa super hac re sententia plurimorum est. aliqui tamen hunc in terra esse definiunt, ut non potuerit nisi in terra habitare terrenus quem tamen homini inaccessibilem effici diuina uirtute confirmant.

  15. 1.1.8.1

    Eden in Genesi quid accipiemus?

  16. 1.1.8.2

    Sacratissimum ipsum ad orientem paradisi locum.

  17. 1.1.9.1

    Quid intellegendum est de arbore illa scientiae boni ac mali?

  18. 1.1.9.2

    In primis ne, ut quidam heretici interpretantur, malorum, ita ut bonorum putetur ex hoc conditor deus. in arbore quippe illa quaecumque erat praeceptum dei intellegendum est, sed in custodia praecepti scientia erat boni, in transgressione praecepti scientia erat mali. ergo degustata arbore, id est, praecepti lege uiolata scientia erat mali, quia praecepti legisque transgressum consequebatur et poena.

  19. 1.1.10.1

    Quomodo accipiendum est illud, quod nobis scriptura deambulantem in paradiso deum rettulit.

  20. 1.1.10.2

    Dei in eodem loco praesentiam hac deambulandi appellatione manifestat; scripturae enim mos est, quo facilius hominibus ad intellegentiam clareat, per humanas significationes diuinos motus affectusque ostendere. sicut cum dei bracchium dicit, potentiam eius uirtutemque designat, cum aures, eo quod cuncta indubitanter audiat, cum oculos, eo quod indiscrete uniuersa prospiciat, cum animam, eo quod perpetuum semperque uiuat aut quod auctore ipso omnia uiuificentur.

  21. 1.1.11.1

    Cum omnia bona fecerit deus nihilque non ab illo factum sit, unde malum?

  22. 1.1.11.2

    De priuatione boni, dum id quod in bonum auctor bonus protulit in malum a male utentibus deprauatur. in ipsa autem creaturae substantia nihil est quod recte appellari malum possit. porro ea quae putantur mala, id est, serpentum et cetera bestiarum animantia, per inconuenientem naturae modum efficitur, ut noxia sint. uenenum quippe quod mortem infert homini uita serpenti est. si enim homo pepetuo inmortalis mansisset, ueneni perniciem incurrere non timeret. hoc modo et alia in aquis uiuunt quae terrae exposita moriuntur atque econtrario uiuunt alia in terra quae aquis inmersa depereunt.

  23. 1.1.12.1

    Quia totius substantia creaturae deo auctore processit, requiro, quid de tenebris sentiendum sit.

  24. 1.1.12.2

    Quidam ex hoc ita disputant: silentium dicitur, ubi sonus nullus est, cum tamen nullam silentii nouerimus esse substantiam; sic et quia lucis praesentia nullae sunt tenebrae, merito tenebrae deputantur lucis absentia. cui opinioni parum congruere putant alii testimonium illud quo scribitur: tuus est dies et tua est nox.

  25. 1.1.13.1

    Cum nulla esse ignorantia apud deum possit, quo modo ipse in libri Geneseos exordiis dicit dominus: Ada, Adam, ubi es.

  26. 1.1.13.2

    Hoc est dicere: Adam, quo recedisti? non ergo uox ista quasi pro ambigui sciscitatione quaerentis est, sed cum increpatione interrogantis. et aliter: sermo hic non deum ueri inscium, uel ubi esset Adam, deum ostendit ignarum, sed illud potius ostendit, quod omnis ille qui peccat uelut iam erroribus suis deuius et per delictum recedens a conspectu dei notitia eius efficiatur indignus.

  27. 1.1.14.1

    Quid est, quod ait: maledicta terra in operibus tuis?

  28. 1.1.14.2

    Hic opera non tam excolendi atque exercendi agri quam peccata intellegenda esse quidam arbitrantur.

  29. 1.1.15.1

    Quo modo intellegendum est, quod dicit: et habitauit in terra Naid.

  30. 1.1.15.2

    Naid uel sicut in Hebraeo habet Nod instabilis dicitur, ergo non terrae nomen est, sed iuxta poenam sententiamque diuinam uagum Cain fuisse profugumque declarat.

  31. 1.1.16.1

    Cum superius uirum et mulierem nominibus suis utrumque signasset, quid est, quod in consequentibus adicit et dicit: uirum et mulierem fecit eos et benedixit eis et uocauit nomen eorum Adam.

  32. 1.1.16.2

    Adam interpretatur homo, hominis uero nomine manifestum est tam uirum appellari posse quam feminam.

  33. 1.1.17.1

    Quid est, quod in annis Mathusala quattuordecim anni per diligentem supputationem ultra diluuium deprehenduntur, cum octo tantum animae in arca fuisse referantur.

  34. 1.1.17.2

    Error in numero est, quippe cum in Hebraeorum libris ita legatur, ut intra diluuii tempus hic quattuordecim annorum numerus expleatur.

  35. 1.1.18.1

    Cum dominus dicat: erunt dies eorum centum uiginti anni, quo modo postea Abrahae aliorumque multorum uitae tempora ultra haec spatia tenduntur?

  36. 1.1.18.2

    Quia ibi hic annorum numerus agendae potius poenitentiae quam uitae fuerat adtributus humanae, intra quem praescriptum numerum confessioni uacarent, ut diluuio non perirent. aut si numerum illum ad humanam potius referri uitam placet, quia neque nunc amplius quemquam quam centum uiginti annos uiuere liceat illud quod dictum est: erunt dies eorum centum uiginti anni, non in eos, qui tunc contiguo tempore subsecuti sunt, sed in posteros promulgauit, quia non dixit sint, sed erunt.

  37. 1.1.19.1

    Dilatet deus Iaphet et habitet in tabernaculis Sem, quid in hoc intellegendum est?

  38. 1.1.19.2

    .De Iapheth qui in lingua nostra latitudinem sonat gentium nascitur multitudo, de Sem Hebraei. hoc ergo significatum est dei scripturarumque notitiam eiecto Israhele a nostris uindicandam. notandum uero est tres Noe filios tres post diluuium terrae partes occupasse, Sem namque posteritas in Asiam uel Orientem, Cham in Africam uel Meridiem, Iapheth cum parte Asiae in Europam se Occidentemque porrexit.

  39. 1.1.20.1

    Quid est, quod dicitur in Genesi: et terra illa exiit Assur et aedificauit Nineuen et Rooboth ciuitatem.

  40. 1.1.20.2

    Non duas significat ciuitates, Rooboth namque plateas dicit. est ergo sensus hic: aedificauit Nineuen et plateas ciuitatis.

  41. 1.1.21.1

    Quo modo occurrendum est arguentibus, quod Abraham fratris sui Sarram filiam sibi in matrimonium sumpserit?

  42. 1.1.21.2

    Respondendum, quod quae a domino adhuc tunc non fuerant lege interdicta non putabantur inlicita.

  43. 1.1.22.1

    Quid fuit, ut Iudaeis, quod neque nos absque uerecundia sciscitamur, signum in illa uerecundiore corporis parte poneretur?

  44. 1.1.22.2

    Poscebat quidem, mi Saloni, tantarum profunditas quaestionum ordinata ac spatiosa disputatione nos propositis satisfacere et pro meritis reddere singulis uelut quandam inmorandi dignitatem; sed quid agimus? quibus festinato opus est ad tam multa properantibus, exhibenda prolatis a te rebus est nuda et circumcisa responsio. itaque ad hoc quod nunc requiris agnosce, quod nihil turpe in ipsa creatione conditi hominis uideri potest, quippe cum omni compage membrorum totumque hominem deus finxerit. deinde nec incongruum fuerit, ut generatio illa signum in parte membri genitalis acceperit, per quod generationis ipsius promebantur exordia. scilicet secundum interiorem intellegentiae sensum per hanc circumcisionem secretioris partis corporis illud praefiguratum est, quod secretior circumcisio, id est cordis, oporteret adhiberi.

  45. 1.1.23.1

    Scribitur in Genesi: tentauit deus Abraham, quasi ignorabat dominus, an fidelis deo Abraham foret, nisi eum manifestandae rei probatione tentasset.

  46. 1.1.23.2

    Non quia fidem eius deus ignoraret, tentauit Abraham ueri exploratione, sed idcirco tentatus est, ut tentatus iustificaretur.

  47. 1.1.24.1

    Quo modo Iacob dicit: uidi deum faciem ad faciem et salua facta est anima mea, cum in euangelio legatur: deum nemo uidit umquam; aut quo modo Moses cum deo faciem ad faciem tamquam cum amico locutus scribitur, et rursus idem dicit ad dominum: ostende mihi gloriam tuam?

  48. 1.1.24.2

    Quia Iacob uel Moses non in ipsa maiestatis suae gloria deum uiderant, sed per subiectam diuinae potestati speciem uisibilis creaturae quae humanis poterat adparere conspectibus; in ea autem substantia maiestatis in qua est, quo modo deus a mortali adhuc homine uideretur, cum ipse ad Mosen dicat: non poteris uidere faciem meam, non enim uidebit me homo et uiuet. hac ergo ratione utrumque testimonium uerum est.

  49. 1.1.25.1

    Quid est, quod ait: ipse est Ana qui inuenit Iamin in deserto, cum pasceret asinos Sebeon patris sui?

  50. 1.1.25.2

    Iamin latine maria interpretatur, id est, aquarum congregationem, quod stagnum rem in heremo haut dubie difficilem ipse reppererit. indicat Iamin et asinos qui de onagris eius institutione nascuntur. sunt qui aestimant, quod permixtionem diuersorum inter se animalium ipse primus, ut muli uel mulae nascerentur, inuenerit.

  51. 1.1.26.1

    Quae sunt illa primogenita quae Esau uendidit Iacob fratri suo ?

  52. 1.1.26.2

    Prior et maior pars primogenitis debebatur uel in honore uel in hereditaria successione, sicut ipse Iacob, Ruben, inquit, primogenitus meus, prior in donis, maior imperio. et in libro Deuteronomii de primogenito scribitur: dabitque ei, id est pater, de his quae habuerit cuncta duplicia; iste est enim principium liberorum eius et huic debentur primogenita. unde et Isaac benedictionem suam ad Esau putauerat primogeniti iure referendam.

  53. 1.1.27.1

    Quid his respondendum est, qui ob uxores multas incontinentiam patribus uel patriarchis nostris obiciendam putant?

  54. 1.1.27.2

    Primum, quod tunc nondum lege prohibitum, quia consuetudo erat, crimen esse non poterat; deinde, quod illa tunc uel pro loco uel pro tempore non inprobabilia apud deum fuerint. pro loco, sicut et in una domo in altero angulo aliquid fieri a quolibet domino praecipitur quod in alio nequaquam fieri permittitur. pro tempore uero, quod rudi adhuc saeculo praeceptum fuerat: crescite et multiplicamini i. nunc uero iubetur, ut et qui habent uxores tamquam non habentes sint, non quod iustitia uaria sit, sed tempora mutabilia quae pariter ire non possunt, et diuersis quibusque temporibus uel diuersis locis diuersa congruant. necesse est postremo, quod in his ex uoluntate domini sub specie gestorum praesentium fuerit quaedam praenuntiatio futurorum.

  55. 1.1.28.1

    Quid est, quod dicit: et ecce uitis in conspectu meo, et ecce in uite tres fundi?

  56. 1.1.28.2

    Tria flagella uel tres propagines indicantur sub hac trium enuntiatione fundorum.

  57. 1.2.29.1

    Loquitur ad Abraham deus, quod quarta progenie de terra Aegypti reuersuri essent filii Israhel. et quo modo postea Moses scribit: quinta autem progenie ascenderunt filii Israhel de terra Aegypti?

  58. 1.2.29.2

    Si genealogiam secundum Leui tribum requiras, quattuor progenies pro filiorum successione numerabis, si tribus Iudae ordo replicetur, quinque generationum successiones inuenies, quamquam in Hebraeo, ut indicat Aquilae studiosissimi latoris editio, non habeat: quinta generatione ascenderunt, sed armati ascenderunt filii Israhel de terra Aegypti.

  59. 1.2.30.1

    In scripturis frequenter legimus: et dixit dominus; istud dicere domini quo modo accipiendum est?

  60. 1.2.30.2

    Dicere dominus uel loqui scribitur, si quando ad sanctorum aures expressorum qui saepe ab aliis non auditur facit sonitum peruenire uerborum, aut cum per adsumpti cuiuslibet corporis speciem deus loquitur, aut cum aliquis admonitione uisionis nocturnae instruitur, uel certe cum ea quae agi uult dominus, sanctorum cordibus ut agantur, inspirat secundum illud: Audiam, quid loquatur in me dominus deus.

  61. 1.2.31.1

    Dicit dominus adMosen: posteriora mea uidebis, quid hic intellegendum est?

  62. 1.2.31.2

    Quod posteriora diuinorum operum in Christo postremis manifestanda temporibus uel in spiritu uisurus esset uel in posteris suis.

  63. 1.2.32.1

    Quae referenda sunt inquirentibus, quam ob causam deus uni tantum genti per Mosen legem dederit atque hanc ipsam multa iam saeculi aetate transcursa?

  64. 1.2.32.2

    Quod non Iudaeis tantum lex illa prolata sit quae omnibus gentibus constitutione naturalis legis innascitur apostolo hoc etiam confirmante atque dicente: cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt, eius modi legem non habentes sibi ipsi sunt lex qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. atque idcirco non sero dominus legem innocentiae in decem uerba collegit cuius iam insita in pectoribus humanis origo praecesserat. nec tarde eam saxeis tabulis rursus inscripsit quam iam antea paginis cordis insculpserat; etenim ante hanc Mosi legem habebat natura legem suam per quam et deum mundi uitaeque auctorem agnoscere et per hoc diligere in promptu erat et iustitiam erga proximum dilectionemque seruare; in quibus mandatis duobus omnis lex pendet et prophetae. igitur et illud ante iam nouerant: omnia quaecumque uultis, ut faciant uobis homines, et uos facite eis; in quo est lex et prophetae. et ut hoc etiam exemplis probemus, ante hanc legem litterae per illam naturae legem Abel iustus agnoscitur, Enoch rapitur, Noe eligitur, Abraham pater gentium nuncupatur. quam ob rem hanc Mosi legem non sero esse prolatam praecedens efficit lex naturae per quam multi deo probabiles extiterunt.

  65. 1.2.33.1

    Qui est ille digitus dei quo duae legis tabulae leguntur inscriptae?

  66. 1.2.33.2

    Digitus dei hic accipiendus est spiritus dei.

  67. 1.3.34.1

    Quam ob causam in sacrificiis mel prohibetur offerri?.

  68. 1.3.34.2

    Quia secundum interiorem sensum resoluti blandimentis deliciarum aut dulcedine uoluptatum non possunt mysteriorum dei esse participes. hinc est igitur, quod etiam pascha domini comedi cum amaritudine iubetur, quia sit semper austera districtio ueritatis. oportet ergo absque ullo adulationis ac uoluptatis melle noxio salutares nos deo hostias semper offere et dicere: ergo inimicus factus sum uerum dicens uobis? econtrario admiscere in omnibus sacrificiis sal iubetur, scilicet ut omnia quae ad Christi honorem cultumque offerimus salem rationis ac discretionis semper accipiant.

  69. 1.3.35.1

    Quid proprie ad usus pertinebat sacerdotum quidue ad leuitarum ex his quae populus offerebat?

  70. 1.3.35.2

    Primitiae frugum ceterarumque rerum sacerdotibus, decimae uero leuitis deputabantur, de quibus tamen decimis decima sacerdotibus debebatur.

  71. 1.3.36.1

    Uniuersa quae deus condidit bona ualde sunt et quo modo in lege quaedam animalia uocantur inmunda?

  72. 1.3.36.2

    Ut reliqua taceam quae ex hoc dici possunt inmunda appellata sunt esui non creationi; horum enim in cibum usus pro quibusdam figuris diuina interdictus lege cognoscitur.

  73. 1.3.37.1

    Cum munda et inmunda animalia diuina per Mosen lege discreta sint, quo modo etiam ante diluuium de his quae in arcam recipienda erant inmunda appellantur animalia?

  74. 1.3.37.2

    Moses inspirante sancto spiritu Pentateuchi scriptor et conditor est, et quia in Leuitico de mundis inmundisque animalibus erat proferenda discretio, etiam in Genesi, quia utriusque libri idem auctor est, eadem animalia appellauit inmunda.

  75. 1.3.38.1

    Quae de ueteri testamento relinquere uel quae obseruare debemus?

  76. 1.3.38.2

    Debemus obseruare mandata quae ad corrigendam uitam moresque pertinent, relinquere autem ceremonias ritusque sacrificiorum qui figuras atque umbram futuris tunc rebus praetulerunt.

  77. 1.3.39.1

    Quid respondebimus obicientibus quam ob causam deus sacrificiis ueteribus repudiatis nouis delectatus sit, nihil enim corrigi adfirmant nisi quod non recte factum putetur? .

  78. 1.3.39.2

    Spatiosa quaestio, sed nos pro necessitate breuiter respondebimus, quod non ideo deus uideri possit mutabilis, quia haec pro temporum oportunitate mutata sint; nam et annus temporibus et uitae spatium uariatur aetatibus. nec idcirco quae ista instituit diuinae prouidentiae ratio uariatur, nec agricola si aestate aliud hieme aliud in exercendo agro iusserit, agriculturae ratio mutatur; non quod is sui uideatur esse dissimilis qui facit, sed tempus quo facit; praecipit ergo deus quae apta sint suis quibusque temporibus. sicut etiam hic de sacrificiis praecepit non causa suae delectationis sed humanae ut cetera utilitatis. et ideo uerus est dominus, quia bonorum nostrorum non indiget. sed haec ipsa sacramentorum commutatio ne noua et subito putetur adsumpta, praedicta iamdudum propheticis atque diuinis uocibus fuerat quibus dicitur: non accipiam de domo tua uitulos neque de gregibus tuis hircos. postremo, ut breuiter concludamus, cur diuersa sibi sacrificia deus uoluerit offerri, quia aliis sacramentis Christum praenuntiari oportuit, cum uenturus esset, aliis adnuntiari oportuit, cum uenisset.

  79. 1.4.40.1

    Balaam ille gentilis, quid est, quod prophetasse secundum fidem sacrae conprobatur historiae?

  80. 1.4.40.2

    Ut multis innotesceret modis ueritas, dum usquequaque prolata etiam per infideles adnuntiatur, et ut hoc ex gentibus prophetante signum hoc esset gentibus credituris. nam et Heliu in Iob libro de futuris haut dubie multa praedixit, et Caiphas de domino ac saluatore nostro in euangelio prophetauit.

  81. 1.5.41.1

    Cum in Deuteronomio septuaginta tantum animae cum Iacob Aegyptum scribantur ingressae, quo modo postea in actibus apostolorum introisse Aegyptum quinque et septuaginta animas refertur?

  82. 1.5.42.1

    Constat quidem eo tempore quo Iacob ingressus est Aegyptum cum Ioseph filiisque eius Ephraim et Manasse septuaginta animas tantum fuisse; ibi uero ubi septuaginta quinque animarum numerus refertur, quasi per anticipationem etiam filios nepotesque Ephraim et Manasse numerandos putauit quos postea in Aegypto natos diuinae relatio lectionis ostendit

  83. 1.5.43.1

    Quid respondendum Iudaeis obicientibus testimonium illud: maledictus omnis qui pendet in ligno?

  84. 1.5.43.2

    Maledictum esse hominem qui in ligno pendeat, sed noxium non innocentem. neque enim innocentiae potest esse maledictum poena peccati. et enim si Mardochaeus praeparato ligno adpensus, sententiam regiae crudelitatis explesset, numquid eum ii nunc dignum hac maledictione iudicarent? aut Macchabaei atque alii quos scriptura morte simili indignissime testatur adflictos numquid apud eos pro maledictis habentur? quapropter saluator noster a morte redempturus hominem ita crucem non refugit ut mortem. igitur in minoribus non calumnientur, cum pro patientia domini nos etiam in maioribus gloriemur. nec mirum, si dicatur patibulum subisse, quem nos etiam ad inferna descendisse fateamur, qui cum proprium ipse peccatum non habuerit, suscepit tamen mortem de peccati maledictione uenientem. atque idcirco pependit in ligno, ut nos delicto quod in ligno fuerat perditionis admissum ligno adpensus absolueret.

  85. 1.6.1.1

    In Iob qualiter accipiendum est, quod scriptura commemorat, Aurum Ophir?.

  86. 1.6.1.2

    Regio est Ophir in Indiam tendens itaque aurum huius indicat regionis. alii aurum Ophaz ualde pretiosum esse confirmant quod obryzon apud Latinos appellatur.

  87. 1.6.2.1

    Quid sibi uult, quod illic auctorum saecularium consuetudine legimus Pleiadas, Oriona uel Arcturum?

  88. 1.6.2.2

    Non quod his apud Hebraeos nominibus censeantur, sed ut apud nos horum siderum significantia posset esse manifestior, ita haec translator appellare uoluit, ut usus gentilitatis inuenerat. illud quoque generaliter obseruandum est, quod etiam apostoli uel apostolici uiri in epistulis suis scribentes ad populos abutuntur interdum his testimoniis quae uidebantur diuulgata per populos.

  89. 1.6.3.1

    In eodem libro quid est, quod de dracone illo scribitur: Omnes naues si conueniant, non sustinent corium caudae eius?

  90. 1.6.3.2

    Naues ecclesias dicit quae tentationibus tribulationibusque uexatae uix antichristum in mundi fine tolerabunt. recte autem draconis illius diaboli caudam antichristum appellat a quo persecutio ueniet extrema.

  91. 1.7.1.1

    Quid est, quod Saulem dominus postea reprobat regem quem prius in regnum legendum putauit?

  92. 1.7.1.2

    Quia deus suum illud iustum incorruptumque iudicium ex aequitate depromit, non ex praescientia elegit; quempiam, cum meretur, reprobat, cum electione indignus efficitur. ceterum nequaquam conuenire sacrosanctae ueritati iustitiaeque eius uidebatur, ut peccatum offensa praecederet.

  93. 1.7.2.1

    Quo modo accipiendum est, quod in scripturis paenitere dominus saepe memoratur, sicut etiam de Saule cum dicit: paenitet me, quod constituerim Saul regem?

  94. 1.7.2.2

    Paenitentia domini dicitur rerum ab eo constitutarum mutatio quae pro rerum uicissitudine uel pro recti dispositione succedit. necesse est enim, ut diuinae dispositiones, quo manifestiores audientibus fiant, per significationes humanae mentis indicentur. \'

  95. 1.7.3.1

    Legimus quod suffocabat Saul spiritus malus domini, quo modo domini, si malus?

  96. 1.7.3.2

    .- Quia cuncta domino auctore prolata diuinae sunt subdita potestati; ergo et ipse diabolus, licet non qualis nunc est, sed bonus a domino quondam creatus et deo semper pro omnipotentis ditione subiectus domini erat.

  97. 1.7.4.1

    Quid est, quod cum aliquanta hic dominus uindicet, non uindicat omnia?

  98. 1.7.4.2

    Uindicat aliquanta, ut intellegatur humanarum rerum agere curam; non uindicat omnia, ut agnoscatur terribile cunctis adhuc futurum esse iudicium.

  99. 1.7.5.1

    Umbram Samuelis Pythonissa quem ad modum potuit euocare?

  100. 1.7.5.2

    Aut falsam tunc umbram uidentibus diabolus ostendit, aut si fuit uera, tantum ei licuisse credendum est, quantum domino permittente concessum est, nec mirum pro quibusdam reconditis arcanisque causis uel pro manifestatione probationum diabolo ista permitti, cum et saluatorem constituerit in pinna templi et Iob petierit acceperitque tentandum.

Next → — showing 1100 of 446

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0117.stoa003.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.